Caput XVII. De officio principis Christiani erga domesticos suos
Exposuimus quae sint partes principis Christiani erga populos sibi subjectos: nunc majori brevitate addemus, quae sint partes ejusdem principis erga alios subditos, qui non comprehenduntur sub nomine populi; tales sunt in primis domesticis, uxor, filii, fratres: tales sunt etiam amici, et consiliarii: tales judices, qui provincias, vel civitates regunt; et tales denique milites, et alii quibus stipendia dari solent.
Igitur, ut a domesticis incipiamus, primus locus conjugi debetur, quippe quae particeps est nominis regii, et solii et coronae; quamvis reipsa subdita sit, cum in prima parente sibi quoque dictum a Deo audierit: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Igitur de conjuge principis, hoc solum admonendum esae censeo, ut vir omni animi provisione caveat, ne uxor, quamvis sapiens videatur, ipsi viro dominari incipiat. Habemus exempla in divinis litteris, ex quibus discere liceat, quanta sit mulieris impotentia, et ad quam horrenda prajcipitia viros suos adegerint. Primo Eva non quidem Adamo dominari voluit, sed consilium ei dedit, ut pomum a Deo vetitum gustaret, unde mors et exitium totius posteritatis consecutum est. Consilium autem illud Adamus accepit, neque ausus est respondere, quod Job conjugi suae respondit, Tanquam una de stultis mulieribus locuta es; quia Evam valde diligebat et (ut Sanctus loquitur Augustinus) delicias suas contristare nimium timuit. Exemplum Evae secuta est Dalila uxor Sampsonis judicis, ac principis Hebraeorum, quae tam absolutum imperium in virum accepit, ut vir nihil ei negare posset, et tandem per eam principatum, et vitam amisit. Salomonem autem olim felicissimum, et sapientissimum regem, amor mulierum ad eam infelicitatem et insipientiam adduxit, ut septingentis uxoribus, et trecentis concubinis, quasi mancipium vile serviret. Quid de Achab rege, et Jezabel ejus conjuge dicam? Addictus erat Achab valde uxori suae idololatrae; itaque ipse quoque idola coluit, et consentiens sceleribus gravissimis uxoris suae, atque dominari eam in regno sinens, causa fuit, ut et ipse, et ipsa, et omnes filii, qui erant numero septuaginta, occiderentur, et regnum ad alios transiret. En quantorum malorum causa femina una fuit, quae sub viri potestate esse noluit. Sed Achab meritas poenas luit; quia ad ipsum pertinebat, conjugem in officio continere, et (quod caput est) nunquam committere debuit, ut contra legem Domini, uxorem, falsae religionis cultricem, duceret.
Veniamus ad filios. Filium principum educari deberent in timore Domini; et obsequentes, non solum parentibus, sed etiam magistris morum et doctrinae. Habemus exemplum insigne apud Metaphrastem, qui describens res gestas Arsenii, qui magister Arcadii, filii Theodosii imperatoris, refert, Theodosium venisse aliquando in scholam, ubi filii ejus Arcadius, et Honorius adhuc pueri instituebantur ab Arsenio viro probo, et erudito: et cum vidisset filios, sedentes, et magistrum stantem, reprehendit filios quod auderent pueri et discipuli, coraun sene, et magistro stante sedere: et jussit, ut Arsenius sederet, et Arcadius atque Honorius starent: et profuit ista bona educatio filiorum; uterque enim bonus postea imperator
fuit, quamvis Arcadius uxori nimium addictus, Sancto Joanni Chrysostomo parum fuerit. Contra vero David rex sanctus, vel non potuit recte educare filios suos, vel quaecumque causa fuerit, unus videlicet Amon, sororem propriam stupravit; alius, id est, Absalon, occidit fratrem, persecutus est patrem, ut eum e regno pelleret; et uxores patris publice violavit. Hujus rei nulla causa fuisse videtur, nisi mala educatio. Fuit enim David quasi perpetuo in bellis occupatus.
Illud etiam certe valde admirandum est, regibus valde piis, filios impiissimos successisse. Josaphat rex optimus reliquit filium successorem Joram regem deterrimum. Joathan rex bonus genuit Achan virum malum, qui ei successit in regnum. Ezechias rex clementissimus, et optimus habuit ha:redem regni Manassem regem crudelissimum, et pessimum. Josias rex sanctissimus successores habuit filios valde malos Joachaz, et Eliakim, quorum prior regnavit solum mensibus tribus, et abductus est captivus in M- gyptum; posterior regnavit annos undecim, et propter peccata sua ductus est catenis vinctus in Babylonem. Summa est, providendum esse principibus, et optimos educatores prospiciunt filiis suis, si volunt et Deo rem gratissimam, et populis rem utilissimam facere.
Reliqui sunt fratres, ex domesticis, qui saepe valde adjuvant principem, quando charitas fraterna inter eos riget: sed non desunt aliquando, ambitiosi, qui desiderio regnandi vel insidias struunt principi, vel bellum aperte movent. Et quoniam charitas fraterna minus viget inter Tureas, quam inter Christianos: videmus jam a longo tempore inter Tureas, crudelem illam legem vigere, ut fratres principis sub ipsum initium interimantur, sine ulla culpa sua, tantum, ut rex novus, non timeat defectiones provinciarum ad aliquem ex fratibus, si quando imperium majoris fratris grave videri incipiat. Inter Christianos ratum est, ut aliquid ejusmodi contingat. Contingit tamen B. Amadeo duci Sabaudise, avorum nostrorum memoria, ut unus ex fratribus, non semel a principe defecerit, et bellum adversus eum gerere coeperit. Sed, ut in vita ejus postea referemus, incredibili benignitate, et charitate B. Amadeus germanum suum ex hoste, fratrem verum, sincerumque reddidit. Ad cavenda ejusmodi pericula, nulla exeogitari potest regula tutior, quam ut 'principes fratres suos, ut fratres cognoscat, non ut servos, neque ut dominos. Non despiciat, neque 'suscipiat. Ubi enim justitia viget, ibi etiam pax viget.
Chapter 18 of 37