Caput XIX. De officio principis Christiani erga Judices
udicum nomine intelligo omnes, qui causis dijudicandis praesunt; sive sint judices primarii, ut ii, qui cum potestate civitatibus, vel provinciis praesunt; sive secundarii, ut ii, quibus ipsi causas minoris momenti dijudicandas permittunt. Porro ipsis omnibus duo praecepta spiritus sanctus in sacris litteris assignat; unum, ut juste judicent, sine acceptione personarum; alterum, ut a muneribus omnino manus abstineant. U- trumque complexus est paucissimis verbis. Jetro socer Mosis: Provide, inquit, de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam; qui judicent populum omni tempore; quidquid autem majus fuerit ad te referant, et ipsi minora tantummodo judicent. Quibus auditis Moyses fecit omnia, quae ille suggesserat. Itaque primum requiritur in judicibus, ut sint viri potentes, id est, strenui, graves, docti, sapientes honorati, ut non contemnantur a populo et possint onus portare quod eis imponitur. Deinde, ut sint viri Timentes Deum; id est, ut non solum coram hominibus, et propter timorem hominum juste judicent; sed ut vere coram Deo sint judices justi; et intelligant, se a Deo videri, qui scrutantur renes, et corda, et posse, ac velle de judiciis ipsorum judicare, eosque praemiis vel poenis afficere. Addit praeterea Jetro, In quibus sit veritas, id est, qui vere sint justi, et vere ac juste judicare possint ac velint. Denique addit, Qui oderint avaritiam; id est, non solum quia lex vetat accipere munera, absti¬
neant manus a muneribus, sed multo magis, quia ipsi ex se avaritiam oderunt, utpote viri justi, et liberales. Ipse vero Moses in libro Deuteronomii. Nulla erit, inquit, distantia personarum, ita parvum audietis, ut magnum: nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Dicitur autem esse omne judicium Dei, quia solus Deus est supremus Judex, cujus auctoritate omnes judicant. Unus est, inquit S. Jacobus, legislator, et Judex, qui potest perdere, et liberare. Porro rex, et Propheta David in Psalmo octogesimo primo idipsum admonet exhortatione gravissima. Primum enim docet, Deum communicasse cum judicibus terrae nomen, et officium suum: ut ad tantum honorem evecti erubescerent ob temporale lucrum tam sublime officium infamare. Deus, inquit, stetit in synagoga deorum, id est, Deus deorum Dominus, consortes nominis et officii sui judices fecit, neque abesse voluit ab eorum coetu, cum ad judicandum conveniunt. Itaque ubicumque Judices, qui dii ab ipso magno Deo vocantur, judicum funguntur officio, Deus ipse princeps Deorum invisibili praesentia majestatis assistit. Deinde addit Propheta, Deum magnum non otiose assistere, sed ipsa judicia discutere, et judices ipsos terribiliter judicare, puniturus si a rectitudine deflectant; praemiis affecturus, si non deflectant. In medio autem, inquit, deos dijudicat. 0 beatos judices, si oculo fidei, cum sedent judicaturi, summum Judicem assistentem cernerent, et rectitudinem divini judicii serio atque attentissime cogitarent. Sed quoniam plerique vel muneribus excaecati, vel acceptione personae corrupti, Deum praesidentem non cernunt: ideo subjungit, Propheta, vel potius spiritus Domini per Prophetam: Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? ac si dicere velit, quamdiu in judicando, non attendetis ad merita causae, sed ad personas, quibus placere desideratis? quae radix est judiciorum injustorum. Nominat autem Propheta, personas, sive facies peccatorum, quoniam etsi possit ali-_ quando vitium acceptionis personarum inveniri sine peccato personae acceptae, tamen, ut plurimum, persona, cujus gratia pervertitur judicium, conscia est perversionis judicii, et in eam libere libenterque consentit. Addit Propheta crimen aliud, in quod judices facile incidunt, cum sine charitate Dei et proximi officio suo funguntur. Expediunt enim diligenter causas divitum, et magnatum, a quibus expectant munera; causas inopum, et egenorum, et viduarum, et pupillorum in longum trahunt; et saepe contra illos sententiam ferunt, quia non diligenter merita causae discutere voluerunt. Ideo clamat, et dicit Spiritus sanctus per os Prophetae, Judicare egeno, et pupillo: humilem, et pauperem justificare; id est, causam pauperis, et praesertim pupilli, libenter suscipite, diligenter discutite, sollicite expedite, ne cogantur bona sua litigando consumere: humilem, id est, hominem abjectum, qui negligitur a procuratoribus, et advocatis; et pauperem, qui non potest muneribus sibi viam ad justitiam aperire, gratis justificare. Ubi non significat Spiritus sanctus, ut pauper semper contra divitem victoriam in judicio debeat obtinere: cum scriptum sit: Non consideres personas pauperis; neque honores vultum potentis; juste judica proximo tuo; sed hoc jubet, ut cum pauper justum petit, et a divite opprimitur, judex efficiat ut justitia pauperis emineat, et praevaleat. Quod apertius docet in sequenti versiculo: Eripite, inquit, pauperem, et egenum de manu peccatoris liberare.
Sed quoniam re vera pauci judices omni ex parte justi inveniuntur, cum alii ex malitia, alii ex ignorantia peccent: ideo Spiritus sanctus accusata malitia in superiori versiculo, in sequenti deplorat, per Prophetam suum, judicum caecitatem, et perversitatem clamans, et dicens, Nescierunt, neque intellexerunt: in tenebris ambulant: mopebuntur omnia fundamenta terrae; duo illa verba, Nescierunt, neque intellexerunt, hoc proprie significantjeon cognoverunt quid facti, neque intellexerunt quid juris. Verba enim Hebraica, quas hoc loco habentur, eam vim habent, quam habent apud Latinos, cognoscere, et intelligere. Et quoniam ex ista ignorantia facti, et juris, quae saepe vuluntaria est, fit, ut judices in tenebris ambulent, id est, errent in judicando, quo modo caeci errant in ambulando: ideo sequitur perturbatio maxima in republica, defectio, seditio, tumultus, et alia ejusdem generis multa. Ideo adjungit Spiritus sanctus, Movebuntur omnia fundamenta terrae. Nam sublata justitia turbatur, et quasi fluctuat orbis terrarum universus. Cujus rei exemplum habemus in ipso regno David. Nam, ut legimus in libro secundo Regum, nulla alia causa fuit, cur totum regnum Israel a Davide aliquando deficeret,
nisi quia filius ejus Absalon populis persuaserat, Davidem senio confectum, non amplius intendere causis cognoscendis, neque sibi substituisse judices sapientes et justos, qui causas populi juste, et celeriter expedirent.
Explicatis malorum judicum gravissimis culpis, ex acceptione personarum, ex injustitia, et ignorantia procedentibus, concludit Propheta orationem suam praedicens casum, sive potius praecipitium judicum ex altissimo gradu ad infimum; et implorans Deum, ut ipse descendat, et judicet per se orbem terrarum, quando ejus ministri justum judicium judicare vel noluerunt, vel nescierunt. Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Ego, inquit, exaltavi vos, ut nomine meo appellaremini, et officio meo fungeremini; sed quoniam et nomine et officio indignos vos esse demonstratis, praedico vobis, quod brevi, ut caeteri homines, moriemini. Non enim estis dii immortales, sed mortales: et quod longe miserius est, Sicut unus de principibus cadetis; id est, non solum ex naturae corruptione moriemini propter Adae peccatum, sed propria iniquitate cadetis ex altissimo graduadimum: ex altissima celsitudine ad profundissimam gehennam, ut principes coelestes, Angeli reprobi, ceciderunt. Horrenda plane, sed justa comminatio Dei ad judices, justum enim est, ut qui injusto judicio multos oppresserunt; justo Dei judicio de sede judiciaria dejiciantur, et cum repx-obis Angelis ad gehennam profundissimam demittantur. Sed quod superat omnem admirationem, est, quod Sanctus Propheta quasi desperans de emendatione hujus generis hominum, clamat ad Deum in ultimo versiculo, dicens: Surge Deus judica terram, quoniam tu hwreditabis in omnibus gentibus; ac si dicere velit, quia spes non est, ut judices homines juste judicare incipiant; tu Judex summe et justissime, descende ad generale, postremumque judicium, et redde unicuique secundum opera sua: tu enim es verus Dominus, et possessor universae terrae, quam gentes inhabitant. Verbum enim, haereditate, in scripturis passim accipitur pro possidere. Haec est sententia David de judicibus, quae sine dubio maximi facienda est, cum ipse, ut rex, noverit per experimentum, quam sit periculosum officium judicum; et per spiritum prophetiae locutus sit, quae scripsit in hoc
Psalmo, de cujus Scripturae veritate nefas sit dubitare. Veniamus ad alios Prophetas.
Certe omnes Prophetae, qui erant nuntii Dei ad populum, nihil fere tam acriter reprehendunt, quam negligentiam, vel iniquitatem in judiciis pauperum, viduarum, et pupillorum. Isaias in ipso principio: Pupillo, inquit, non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos. Propter hoc ait Dominus Deus exercituum, Heu consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Hieremias quoque iisdem pene verbis, Praeterierunt, inquit, sermones meos pessime, causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non indicaverunt, Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? Sed Radix omnium malorum est cupiditas; ideo Scriptura sancta in judiciis nihil magis detestatur*, quam acceptionem munerum. Audi Mosem in Exodo, Non accipies munera, quae etiam excxcant prudentes, et subvertunt verba justorum. Audi eumdem in Deuteronomio, Non accipies personam, nec munera: quia numera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum. Audi Salomonem in Proverbiis, Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Audi Prophetam Isaiam, Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere; iste in excelsis habitabit, etc. Audi Davidem, Domi - ne, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? et post multa bona opera adjungit, Qui munera super innocentem non accepit; et concludit, Qui facit haec non movebitur in aeternum.
Sed operae pretium erit audire, quam diligenter purgat se Samuel a crimine acceptionis munerum pro toto tempore, quo fuerat Judex in populo Hebraeorum. Sic enim loquitur. Ecce, inquit, praesto sum, loquimini de me coram Domino, et coram Christo ejus: Utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum; si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis. Et dixerunt, non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam, Dixitque ad eos, testis est Dominus adversum vos; et testis Christus in Die hac, quia non invenistis in manu mea quidpiam; et dixerunt, testis. Ecce quam puras manus habuit Sanctus Samuel: et tamen non legitur stipendium ullum habuisse ex publico
aerario, neque aliunde pro labore tam diuturno, et tam continuo judicandi tot centena millia hominum non optimorum. Quare hoc tam insigni exemplo, et tot sacrae Scripturae testimoniis admoniti principes, debent in regnis suis dare operam, ut omnes judices excutiant manus ab omni munere; et contenti stipendiis suis, mercedem operum bonorum non requirant a pauperibus, et miseris hominibus, qui ad tribupalia eorum accedunt; sed expectent ab eo, qui dives est in misericordia, et justitiam diligit, et reddere paratus est magna pro parvis, et pro temporalibus sempiterna.
Chapter 20 of 37