Caput V. De officio principis Christiani erga Episcopum proprium
Beata civitas, cui ex magno dono Dei contigit, ut haberet principem pium, et Episcopum sanctum et qui inter se conjuncti animis et studiis, toti essent in populo sibi commisso i‘ecte gubernando occupati. Sed uti-
nam non quotidie audiremus, principes cum Episcopis rixantes, vel dc praecedentia, vel de emolumentis temporalibus, quasi non essemus Christiani, et non quotidie in templis audissemus magistrum Deum nobis dicentem, Qui se humiliat exaltabitur, et qui se ex. altat humiliabitur; et: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde; et: Qui major est inter vos, fiat sicut minor, et qui prxeessor est sicut ministrator. Ilmc autem est veritas (quidquid introduxerit in variis locis vel ambitio vel consuetudo) Episcopus est Pater, et Pastor, et Doctor tam Principis quam reliqui populi: et secundum ha)c nomina princeps subjectus esse debet Episcopo, non Episcopus principi. Quamvis enim illa nomina magis conveniant summo Pontifici, quam particularibus Episcopis, tamen nemo negare potest, quin Pater sit honorabilior Filio, et Pastor ovibus, et Doctor discipulis: et Episcopo cuicumque nomina illa recte convenire erga eos omnes, qui ad ejus curam et providentiam pertinent. Praeterea Episcopus in Ecclesia sedet in throno, et ad altare Sacerdotio fungitur, qua) principi nulla ratione conveniunt. Habemus praeterea multos gravissimos auctores, qui de excellentia dignitatis episcopalis ita disputant, ut ostendant, Principum terrenorum eminentiam cum episcopali fastigio, nulla ratione comparari posse. Hi sunt S. Gregorius Nazianzenus, et S. Joannes Chrysostomus, Graeci; S. Ambrosius, et S. Gregorius, Latini.
S. Gregorius Nazianzenus in oratione ad cives suos timore perculsos, ct principem irascentem: « An me, inquit, libere loquentem aequo animo feretis? Nam vos quoque meae potestati; meis subselliis lex Christi subjecit. Imperium enim ipsi quoque gerimus, addo etiam praestantius. Nisi vero aequum sit, spiritum carni falces submittere, aut coelestia terrenis cedere ».
S. Joannes Chrysostomus libro tertio de sacerdotio sic loquitur: « Sacerdotium Regno tanto est, excellentius, quantum spiritus et carnis intervallum esse potest, » et hoc multis argumentis probat. Loquitur autem de summo sacerdotio, id est de episcopatu. Ex multis rationibus unam praeterire nolo. «Habent, inquit, et terrestres principes vinculi potestatem; verum corporum solum: id autem quod dico Sacerdotis vinculum, ipsam animam contingit, atque ad cados usque pervadit». Et infra: «Nam quasi jam in coelum translati, ac supra humanam naturam positi, atque a nostris affectibus exempli, sic illi ad principatum istum perducti sunt. Quid multa? Rex aliquis si cui ex subditis honorem hunc detulerit, ut potestatem habeat quoscumque volet in carcerem conjiciendi, eosdemque rursus laxandi, beatus ille et admirandus judicio omnium fuerit: at vero qui a Deo tanto majorem accepit potestatem, quanto coelum terra pretiosius est, quanto etiam animae corporibus praestant, hic vilem dignitatem accepisse videri potest? »
S. Ambrosius in libro de dignitate sacerdotali cap. secundo: « Honor, inquit, et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus adaequari. Si regum fulgori compares, et principum diademati, longe erit inferius, quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares. Quippe cum videas regum colla, et principum submitti genibus Sacerdotum, et exosculatis eorum dextris, orationibus eorum credunt se communiri ».
S. Gregorius in epistola ad Mauritium imperatorem, quae est tricesima libri quarti: « Quid mirum, inquit, si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut Angelos, aut Deos ipse etiam appellat Deus? Ecclesiastica quoque testatur historia. Quia cum pia: memoriae Constantino principi in scripto oblatae accusationes contra Episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, et eosdem qui accusati fuerant Episcopos convocans, in eorum conspectu libellos quos acceperat, incendit, dicens: Vos dii estis a vero Deo constituti; ite et inter vos causas vestras discutite quia, dignum non est ut nos judicamus Deos. »
Sed si haberemus sanctos Episcopos, non egeremus ejusmodi testimoniis. Ipsa enim sacra potestas, cum vera sanctitate conjuncta, cogit ad sui venerationem non solos principes minores, sed etiam summos. Certe Magnus Constantinus, cum Concilio Episcoporum interesse vellet, non solium sublime sibi erigi voluit, sed parvam sedem: neque antea sedit, quam Episcopi illi annuissent ut sederet. Et cum alias ad concionem in templo interesse vellet, ubi solus Episcopus, qui concionabatur, sedebat in throno, et populus, de more illius temporis, stabat, oblata est sedes imperatori, sed recusavit, et cum reliquo populo semper stare voluit. Vide Eusebium in vita Constantini libro ii. cap. 10. et libx-o iv. cap. 33. Sanctus Martinus Episcopus Turonensis, sic honoratus est ab impera¬
tore Maximo, ut in convivio ipsi etiam imperatori praepositus fuerit. Et Sanctus Patritius Episcopus Hibernorum, sic regibus imperabat, ac si vere parens, et Dominus ipsorum esset. De Sancto Dunstano Archiepiscopo Cantuariensi scriptum est in vita ipsius id, quod non meis verbis sed auctoris historiae referre volo. « Quadam vice rex in Monasterium virginum venit, ibi que captus amore cujusdam puellae, quae inter Moniales non velata nutriebatur, eam ad suum colloquium adduci secretius voluit. Illa cum duceretur, timens pudori suo, raptum ab una sanctimonialium, capiti suo velum imposuit, eo modo se protegi sperans, si forte rex quid inhoneste ab ea exigere vellet. Quam ipse velatam intuens: Quam subito, inquit, sanctimonialis effecta es, arreptumque velum ab ea detraxit; illa conatu, quo poterat, frustra obnitente, sic illa abusus est. Ubi vero rex Dunstano innotuit, acerbo moerore perculsus est. Igitur cum in re non segnis ad regem veniret, et ille venienti pro more occurreret, eumque per manus ad solium suum perducere vellet: manum Dunstanus turbato vultu retraxit, nec eam ab homine contingi passus est. Ad quod ille attonitus (non enim illum scire putabat quod clanculo a se factum existimabat), cur manum sibi non daret, inquirebat. Sed Dunstanus ad eum ait: Tu postposito omni pudore adulterium commisisti: tu despecto Deo, signum castitatis non veritus, nunc virgini suam integritatem praeripuisti; et cur manum, summo Patri Virginis Filium immolantem, impuris manibus tuis non tradam, quaeris? Lava < prius per poenitentiam manus tuas a sordibus tuis, et tunc demum quo gratiae reconcilieris, honora et amplectere manum Pontificis. Territus ille ad haec, terrae procumbit, pedes Antistitis petit, se peccasse, gemitu verba interrumpente, contestans. Quod Dunstanus videns, tantum in rege humilitatis exemplum, eum amplectitur, et erigit, et qu£ ad salutem animae operantur, loquens, septennem ei poenitentiam injunxit». Iliclector primum observet, Episcopo veniente, regem non in cubiculo eum exspectasse; sed illi occurrisse, manum porrexisse, atque ad solium deducere voluisse; deinde regem ad reprehensionem publicam non iratum excanduisse sed humi stratum, pedes Episcopi cum lacrymis et singultibus apprehendisse: poenitentiam septem annorum libentissime acceptasse; et quod in historia sequitur, multis
bonis operibus superadditis, peccatum illud expiasse.
Multa ejusmodi adduci possent de sanctis Episcopis, quos reges et principes terrae, ut par erat, in honore maximo habebant, quos si temporis nostri Episcopi imitari velint, non erit, cur de principibus saeculi conquerantur. Vere enim non deessent multi Theodosii, si multos haberemus Ambrosios,
Chapter 6 of 37