Skip to the text

Caput XIV. De magnificentia, quae principi necessaria est ad regendos populos

Magnificentia virtus est principibus propria, quoniam exigit maximos sumptus, quos nisi principes facere non possunt. Et quidem ad principes magnificentia pertinet, quia sunt Dii quidam terrestres, ut supra demonstravimus ex illo loco psalmorum, Ego dixi dii estis, et filii Excelsi omnes. Magnificentia enim maxime proprie Deo convenit, juxta illud, Elevata est magnificentia tua super coelos, Deus, et illud: Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui, et illud: Date magnificentiam

Leo nostro: Dei perfecta sunt opera. Ilaec enim est propria caus#, cur Deo magnificentia in primis conveniat, quia facit opera magna, et ex omni parte perfecta. Possunt enim etiam privati homines inchoare opera magna, sed perficere, nisi opulentissimi, quales sunt reges, minime possunt. Porro Deus, Rex magnus super omnes deos, quatuor in rebus magnificentiam suam ostendit. Primum quidem in fabrica mundi totius, qua? si pecuniis perfici debuisset, omnes omnium regum thesauri non fuissent satis ad fundamenta jacienda. Deinde in alenda familia prope infinita, Deus magnificentiam suam demonstrat. Alii enim Deus omnes herbas, et omnes arbores; alii omnia animantia terrestria, et aquatilia, quorum non est numerus; et alii non ad unum, vel alterum diem, sed ad plurimas annorum centurias, et posset, si vellet, in aeternum alere: tanta illi sub est annonae ubertas. Alii denique Angelorum exercitum prope innumerabilem. Quamvis enim Angeli cibo, et potu visibili non utantur, dixit tamen Angelus Raphael ad Tobiam, Ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, u-

lor. Tertio demonstrat Deus magnificentiam suam in operatione miraculorum, qua}, sunt opera tam eximia, ut nisi ab infinita potentia fieri non possint, cum sint praeter ordinem jam ab ipso Deo toti naturae datum. Ejusmodi opera fuerunt, cum Deus solem et lunam stare fecit ad verbum Josue servi sui; et cum solem eumdem retrocedere jussit ad verbum Isaiae Prophetae; et cum mortuos non paucos revocavit ad vitam; et caecis *tsum, et surdis auditum restituit, contra ordinem toti naturae datum, ut a privatione ad habitum regressus non detur. Quarto denique magnificentiam suam manifestabit Deus in novissimo die, cum fabricam mundi hujus magna ex parte corrumpet, et novos cce-

los, et novam terram nobis in momento exhibebit, dicente sancto Petro: Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transient: elementa vero calore solventur: terra autem, et quas in ipsa sunt opera exurentur. Quam sit autem laboriosum, et difficile, sedificiafundata, et constructa evertere, quotidie experimur.

Jam vero soli inter homines, principes magni, in his omnibus rebus, magnificentiam Dei, Regis regum, imitari aliquo modo possunt, ipsi enim soli aedificia publica, et maxima ad usum totius populi, qua} sum¬

plus maximos requirunt, erigere solent. Ejusmodi erant olim apud Romanos thermae, theatra, basilicae, templa, quorum adhuc vestigia cernimus; et nunc quoque principes magni palatia, fora, Ecclesias, xenodochia, scholas publicas et alia sumptuosa a}dificia erigunt, quae profecto nulli privati erigere possent. Certe sanctus Ludovicus rex Francorum in Palaestina magnificentiam suam plane ostendit, cum civitates nonnullas propriis sumptibus restauravit, iidem principes ad imitationem magnificentiae Dei, soli possunt integros exercitus alere: et saepe etiam ingentem pauperum multitudinem sumptibus propriis sustentare. Id quod magna cum laude idem Sanctus Ludovicus praestabat, et qui eum imitari cupiebat Beatus Amadeus Sabaudiae dux tertius. Iste enim, quod multi principes in canibus venaticis et avibus rapacibus alendis insumunt id totum, et multo etiam amplius quotidie in turba pauperum sustentanda magnificentissime insumebat. Et quoniam, qui miserentur pauperum, foenerantur Domino; ex tanta opum profusione, aerarium publicum nihil detrimenti patiebatur.

Neque deest principibus terrae ratio aliqua imitandi magnificentiam Dei in rebus ingenio humano excogitatis, et magnis sumptibus ad usum humanum revocatis, quae miracula humana dici possint. Tale mihi videtur navium onerariarum constructio. Quis enim crederet, nisi vidisset, naves maximas, et rebus gravissimis onustas, super aquas subsistere; ubi lapilli exigui sustineri non valent? Et rursus quis ullo modo suspicari posset, nisi experimento proprio didicisset; immensa illa pondera solo flatu ventorum vela impellentium, velocissime non tam currere, quam volare? Neque solum est hoc quasi miraculum natura}: sed innumerabilia sunt alia, quae ingenium humanum, addita principum magnificentia, excogitavit. Denique illud etiam assecuta est humana sagacitas, per principum magnificentiam sumptus maximos suppeditantem, ut firmissima aedificia dicto citius prosternantur. Quas enim turres, quae moenia civitatum amplissimarum non evertunt facili negotio ictus bombardarum? quas arces munitas, quas portas etiam ferreas non subruit momento temporis, copia subjecta pulveris tormentarii? Quare magnificentia principum terrenorum imitatur, suo quodam modo, magnificentiam principis coelestis. Sed illud optandum est, ut principes creati, et terreni imitentur in operibus bonis magnificentiam principis coelestis, et creatoris: nam si forte velint abuti magnificentia ad vanitates, et peccata; melius erat eis, si privati, et pauperes semper fuissent. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?

Unus ex malis imitatoribus magnificentia? divinae fuit imperator Caius Caesar, qui Caligula cognominatus est; qui in coena una ducenta quinquaginta millia ducatorum consumpsisse dicitur. Ejus imitatores fuerunt Nero, et Aulus Vitellius, et Domitianus, quorum immensos thesauros fuisse consumptos in fabricis, vestibus, et coenis refert Suetonius Tranquillus. Ad eosdem accessit, nisi etiam omnes superavit Marcus Antonius Heliogabalus, ut Elius Lampridius, et alii referunt. Fructus hujus falsae magnificentiae fuit egestas ingens, ad quam arcendam omnes isti principes rapacissimi facti sunt bonorpm alienorum, malis artibus acquisitorum, ut ex iisdem auctoribus intelligi potest. Sic falsa magnificentia in veram avaritiam, et falsa liberalitas, in veram rapacitatem, quee mater est odii populorum, commutata est.

Discant igitur Christiani principes magnifici esse ubi et quando oportet, ad gloriam Dei, et commoda populorum; ut apud Deum, ct apud homines, non auram levem ad tempus, sed gloriam solidam, et veram in omnem aeternitatem acquirant.

Chapter 15 of 37