Skip to the text

Caput XV. De clementia, quae principi necessaria est ad regendos populos

Clementia virtus est amabilissima, quae crudelitati opponitur, quod vitium omnes horrent. Siquidem clementia, in eo posita est ut poenas minuat, injurias obliviscatur, et vindictam omnino refugiat. Est vero haec virtus, quasi propria Deo principi omnium regum, ac per hoc regibus, et principibus terrae honorifica, nec minus amabilis. Nam privati homines, si non ulciscuntur injurias, causa esse videtur, quia sine periculo non possunt; princeps vero, qui facile posset, si vellet, ulcisci injuriam, si non facit, ex virtute clementiae, non facit: ac per hoc simi¬

lis Deo esse dignoscitur. De Deo sic loquitur Ezechias rex in litteris suis ad populos ex hortans illos ad poenitentiam, Clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. Quibus verbis affirmat sanctus Rex, Deum non puniturum pro meritis peccata populorum, modo poeniteateos scelerum suorum; ac per hoc aversurum flagellum imminens, quia clementissimus est, et facile obliviscitur injuriarum. De rege sic loquitur Salomon, Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. Et vere sic est; nullae enim custodiae militares sic stabiliunt regum et vitam regi s facili us conservant quam clementia nota regnantis. Probat hoc ipsum Seneca in libro priore de clementia, egregia ratione. Nam id est in regno princeps, quod animus in corpore; animus enim corporis membra movet, regit, gubernat; et natura liter amat membra sua, et quicquid noxium accidit, statim conatur illud avertere et corpussuumintegrum,sanumque servare. Et denique totum corpus suum clementer fovet, et nutrit, et de illius incolumitate assidue cogitat; proptereavicissim membra omnia, si sit opus, pro spiritu sive anima periculis se exponunt; et patiuntur amputari potius manus aut pedes, aut alia membra corporis, quam ut animus a corpore separetur. Sed si forte animus ad altiora raptus, incipiat inclementer, et duriter corpus suum jejuniis, et vigiliis nimium atterere; corpus quoque, quasi rebellans, officio suo fungi recusat. Sic igitur, si princeps instar animi, sive spiritus, populos, ut membra sua, clementer, et leniter regat, imponat jugum sive onus quod ferre possint; ad se venientes amanter audiat, negocia eorum breviter, et juste tractari jubeat: experietur vicissim populos amantes, et sine ulla dubitatione fidelissimos. Sin autem contra, non ut clementem patrem, sed, ut durum dominum, principem suum experiantur, mirari non debebit princeps, si odio habeathr, et cum maxime opus habebit defensione, a subditis deseratur. Amor enim, amorem conciliat, et clementia benevolentiam 'parit. Et contra, ut Sapiens loquitur, Odium suscitat rixas: et ideo mirum videri non debet si hi, qui non diligunt, sed oderunt principem suum, occasionem rixarum, et dissensionum qua?rant. Exemplasunt ad manus. Sa'omon pacificus, et clemens annis quadraginta, sine ulla rebellione regnavit, sed quoniam extremo tempore addidit aliquid ad solitas exactiones, ideo mortuo Salomone, populus a novo rege, qui dicebatur Roboam, petiit amoveri novum vectigal: sed rex novus initium regnandi fecit a minis, et terrore, et populo ante se congregato respondit: Pater meus aggravavit jugum vestrum; ego autem addam jugo vestro: Pater meus caecidit vos flagellis; ego autem caedam vos scorpionibus. Ea vero saevitia, et inclementia, causa fuit, ut deficeret statim ab eo plusquam dimidia regni pars.

In historia vero Romanorum, leguntur plurimi imperatores, qui ob solam fere crudelitatem adhuc juvenes misere extincti fuerunt; in quibus numerantur Caius, Nero, Vitellius, Domitianus, Commodus, Caracalla, Heliogabalus, et alii: contra vero plures propter insignem clementiam, et ad senium pervenerunt, et post obitum a memoria, et amore civium non recesserunt. Augustus, Vespasianus, Trajanus, Antoninus, Marcus, et alii; quibus addi debet Ritus, qui quamvis ad senium non pervenerit, tamen non occisus, ut illi superiores, sed naturali morte extinctus, sic semper amatus est, ut deliciae generis humani nominari meruerit.

Haec certe exempla facile possent principes omnes ad clementiam adamandam; et ad crudelitatem odio habendam impellere, si attente historias perlegerent. Porro clementia, quamvis praeclara sit virtus, tamen non in omnibus injuriis, culpis habet locum. Vere enim scripsit Seneca: « Tam omnibus ignoscere crudelitas est, quam nulli », et rursus recte idem admonuit, clementiam potius injuriam propriam respicere, quam alienam. Quemadmodum enim, non ille liberalis est, qui rem alienam donat, sed qui suam; sic etiam, qui injuriam alteri factam condonat, non est tam proprie clemens, quam is, qui injuriam sibi factam facile dimittit. Sed in universum illud cavendum est, ne clementia justitiam laedat: virtutes enim sorores sunt, seque invicem juvant; proinde virtus in vitium degenerat, si virtutem aliam laedit. Ergo in injuriis alienis, clementia non intervenit, ut reus absolute non puniatur, sed ut vel ex aequitate poena diminuatur, vel ex consensu ejus, qui injuriam accepit, prorsus tollatur, si spes adsit, utilius esse futurum neque reip. obfuturum. Cum vero injuria ipsi principi facta est, laudabilis clementia erit, si princeps excelso aaimo vindictam respuat; nisi forte periculum sit, ne reus ex impunitate deterior fiat. Tunc enim aequitas

postulat, ut princeps sinat ab ordinariis Ju dicibus de reo poenam aliquam sumi.

Chapter 16 of 37