Skip to the text

Caput XXI. De officio principis Christiani erga pares

Scripsimus, solita brevitate, de officio principis Christiani erga superiores, et erga inferiores: sequitur nunc, ut consideremus, quemadmodum gerere se debeant cum paribus. Pares autem hoc loco intelligimus eos, qui non sunt inter se, neque praepositi, neque subjecti, quales sunt omnes illi, qui dicuntur principes absoluti. Et quamvis omnino aequum sit, ut qui titulis honorum minoribus gaudent, cedant iis, qui titulis majoribus potiuntur, ut comites marchionibus, marchiones ducibus, duces regibus, reges impei^atori; etrursum rationi congruum sit, ut inter principes ejusdem tituli, illi praecedant, qui vel ab antiquiore tempore titulo illo gaudent, vel latius dominantur, vel absolute majores, et potentiores habentur; tamen nos hoc loco de ejusmodi rebus non disputamus: vim suam habeant jura, vel consuetudines jam receptae, quas nos in hoc opusculo non consideramus. Illud solum ad nos pertinet, ut ex charitate admoneamus principes potentiores, ut cum principibus debilioribus, in quos jus nullum habent, cum sint principes absoluti; conservent Christianam charitatem, et. pacem. Nam principes, qui verum Deum ignorant, et dulcedinem divinae charitatis non gustaverunt; arbitrantur sibi valde gloriosum esse, si debiliores quosque sibi subjiciant, et eorum ditiones ad imperium suum adjungant. Isti vero non se ut homines gerunt, sed ut bestiae silvarum, in quibus jure quodam naturali robustiores imbecillioribus dominantur. Sic leo jure quodam suo lupum occidit, et comedit; et lupus ovem; et ovis herbas. Homines vero, qui libero arbitrio naturaliter praediti sunt, nascuntur liberi; neque subjici possunt, unus alteri, nisi justo aliquo titulo, quales sunt electio, successio, et alii omnibus noti. Itaque Nemroth, qui primus Ciepit esse potens in terra, ut Scriptura loquitur, et regnavit in Babylone, et vicinas gentes, vi, et armis sibi subjecit, proprio vocabulo dicitur a Spiritu sancto, Robustus venator coram Domino. Quia videlicet, homines ut bestias sylvestres sibi violenter servire coegit.

Talis fuit postea Nabuchodonosor, qui ut

legitur in libro Judith, regnabat in Ninive, et habuit consilium cum satrapis suis, ut omnem terram suo subjugaret imperio: et misit nuntios ad eos, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, et Galilaea, et usque ad Hierusalem. Sed cum omnes eorum locorum habitatores negarent se velle subjici illius imperio: juravit per thronum et regnum suum, quod defenderet se de omnibus regionibus illis. Mira res, jurat Nabuchodonosor, quod defenderet se, quasi injuriam accepisset ab illis, qui nihil in eum commiserant, sed dumtaxat, cum liberi essent, jugo durae servitutis premi, recusabant. Neque desunt hoc tempore Tureae Mahometi sectatores, quia sola imperandi libidine, magnam imperii Romani partem, sibi subjecerunt, et subjicerent etiam totum orbem terrarum, sine ulla justa causa, nisi principes Christiani, et qui eumdem Maomethum colunt, Persae, libidini illorum resisterent. Ista igitur feritas barbara, longissime abesse debet a moribus principum Christianorum, qui, praeter judicium rationis, quod nobis fieri nolumus, cavere ne alteris faciamus, habent sanctissimam legem Dei vivi et veri, cujus finis est Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta: et qui post hujus brevissimae vitae curriculum, expectant regnum aeternum, quod piis omnibus promisit, qui non mentitur Deus.

Primum igitur princeps potentior, non debet ulla ratione, vel ullo praetextu opprimere principem imbecilliorem, etiam si facillime possit. Cujus rei habemus insigne exemplum in Imperatore Theodosio apud Sanctum Augustinum in libro quinto de Civitate Dei. Nam cum esset Theodosius in imperio Romano collega Yalentiani junioris; et Valentinianus iste expulsus fuisset a Maximo tyranno; et Theodosius Maximum occidisset, et potuisset, nullo impediente, vel resistente, Valentinianum de medio tollere, et ipse, nullo contradicente, imperium universum tenere, noluit, quia Christianus, et pius erat: sed Valentiniano collegae partem imperii sui, propria virtute recuperatam, continuo restituit, et ipsum Valentianum optimus praeceptis, et admonitionibus instructum, a se dimisit. Sic igitur debet princeps vere Christianus, principem imbecilliorem non solum non laedere; sed etiam adjuvare, si possit: hoc enim lex justitiae, et charitatis praecipit.

Ac ut paulo diligentius de hac re tam gravi,

principes admoneamus, illud pro comperto habere debent, non licere ullo modo bello pulsare principem vicinum, aut alium quemcumque; nisi conditiones justi belli adsint. Conditiones illae, quatuor numerari solent, auctoritas legitima, causa justa, intentio bona, et modus rationabilis. Auctoritas legitima, est in principe libero. Sic enim scribit sanctus Augustinus in libris adversus Faustum. « Ordo ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas pene principem sit. » Cujus rei causa est, quia privati cives, si forte injuriam ab alio cive accipiunt, habent communem judicem, adquem recurrant; principes vero liberi non habent. Causa justa belli, est injuria accepta ab alio principe, vel republica etiam libera, quae superiorem non habet. Sic enim sanctus Augustinus docet in libro quaestionum in Josue. « Justa bella, inquit, definiri solent, qu’ae ulciscuntur injurias, si qua gens, vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexit, quod a suis improbe factum est, vel reddere, quod per injuriam, ablatum est. ».

Sed illud attentissime considerandum est, injuriam, quae bello vindicanda est, esse debere neque dubiam, neque levem, sed certam, et gravem. Alioqui periculum est, ne plus detrimenti bellum afferat, quam sit utilitas, quae inde speratur. Proinde princeps potentior, non sit facilis ad judicandum de causa justi belli cum principe debiliori, ne forte cupiditas ampliandi principatus, cogat, eum justam causam suscipiendi belli existimare, quae re vera non sit: neque in hac re Doctoribus suis domesticis nimium fidat: sed quaerat consilium ab externis, et qui viri graves, et bene periti, non venales, et leves, et parum docti communi consensu habeantur. Agitur enim de peccato magno, quod plurima peccata secum involvit. Intentio bona, quae est tertia conditio, valde necessaria est; nam cum finis belli sit pax et tranquillitai reipublicae, non licet b ellum suscipere, nis ob commune bonum, etiam si forte legitima auctoritas, et causa justa non desit. Sic enim loquitur Sanctus Augustinus in epistola ad Bonifacium Comitem. « Pacem habere debet voluntas; bellum necessitas: non enim pax quaeritur, ut bellum geratur, sed bellum geritur, ut pax acquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis unitatem vincendo perducas. i> Et in libris contra Faustum: « Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus, atque implacabilis animus feritas debellandi, libido dominandi, ct si qua similia, hiec sunt, quae in bello jure culpantur. » Haec tamen conditio tertia si forte desit, non facit bellum esse injustum, sed malum, tametsi justum; in quo multum distat conditio hac tertia a duabus superioribus, quae, nisi adessent, redderent bellum non solum malum, sed etiam injustum; quoniam esset manifeste contra justitiam: cum bellum ex justa causa, et ex auctoritate principis motum, sed ex intentione non bona; sit contra charitatem, non contra justiiam.

Hoc etiam loco illud est diligenter considerandum, quod cum bellum sit suscipiendum, ut medium ad pacem, et tamen medium sit valde grave, et periculosum, non continuo suscipiendum est, sed tentanda prius sunt alia media faciliora, et meliora, quale est, quod in Deuteronomio demonstrat Moses. Si quando, inquit, accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem; et Sanctus Augustinus in epistola adBonifacium comitem, « Pacem, inquit, habere debet voluntas, bellum necessitas. Fortasse enim civitas inimica mater plenissime satisfacere hosti armato, quam experiri discrimina belli.' »

Restat extrema conditio, qua} pertinet ad modum. Sic enim bellum gerendum est, ut illi solum puniantur, qui juste puniri debent. Ac primam excipiendi sunt ii, qui non sunt ex numero inimicorum, ut qui ad rempublicam hostium non pertinent: ex quo excusari milites non possunt, qui vexant, spoliant, percutiunt, capiunt eos, per quorum loca transeunt, Jvel apud quos hospitantur, quibus ssepe reddunt mala pro bonis: neque jure excusari possunt, quod stipendia eis non solvantur in tempore; nam non propterea militibus obligata sunt bona eorum, qui nihil eis nocuerunt; neque luere debent poenas cives, aut rustici amici, quia princeps stipendia militibus suis non solvit. Deinde excipiendi sunt minores natu, foeminae, viri senes, et alii, qui arma gestare non possunt. Quamvis enim isti, qui bellare non possunt, capi, et spoliari possint, si ad rempublicam hostium pertineant, certe tamen occidi jure non possunt, nisi forte casu, et praeter intentionem aliquis hujusmodi occidatur; ut si forte miles in cuneum hostium sagittam jacit, et casu puerum, vel senem imbellem occidat. Nam Deus ipse hoc Haebreis mandabat

cum bella gererent, ut parcerent parvulis, et mulieribus. Et ratio naturalis hoc ipsum docet; quorsum enim occidantur, qui pugnare nequeunt, nisi ad crudelitatem ferinam ostendendam? Neque objici debent aliqua scripturarum testimonia, in quibus Deus ipse jubebat, neque parvulis, neque feminis, neque pecoribus ignosci. Quod enim Deusjubet omnino faciendum est, cum ei nemo dicere possit, cur ita facis. Denique excipiendi sunt juxta canones Ecclesia}, Presbyteri, Monachi, conversi, peregrini, mercatores, rustici euntes vel redeuntes, vel in agricultura existentes, et animalia quibus arant, et semina portant ad agrum: hos enim decet, ut congrua securitate labentur.

Haj sunt igitur conditiones belli justi: sine quibus nullo modo deberet princeps ullus alium principem vexare: sed multo minus potentior imbecilliorem. Alioqui timeat judicia Dei, qui non raro facit, ut princeps imbecillior robustiorem facile vincat. Cujus rei exemplum legi potest in vita Theodosii senioris.

Neque solum in iis rebus, quae ad jurisdictiones, et dominia pertinent, lex justitiae observanda est inter principes Christianos: sed etiam in iis ritibus, qui ad honorificentiam pertinent, sive in verbis, sive in factis positi sint; nisi forte aliquando a magnis viris majori cum laude contemnantur, quam requirantur. Exemplum habemus in Sancto Henrico primo imperatore. Nam cum aliquando necesse esset, ut Henricus imperator cum Roberto rege Francorum de rebus publicis ad Christianam rempublicam pertinentibus inter se conferrent, uterque venit ad flumen, quod erat in finibus utriusque regni. Sed orta est dubitatio, utrum rex ad imperatorem, an ad regem imperator deberet accedere. Et quidem viri sapientes ab utraque parte inter se collocuti, consilium dederunt, ut uterque princeps, unusquisque in sua navicula ad medium flumen eodem ipso tempore simul accederet. Sed imperator aegre ferens propter hujusmodi nugas differri negotium principale, et alioqui sanctae humilitatis amicus, quam a Christo Domino adamatam semper noverat,' statim conscensa navicula ad regem properavit, a quo humanissime exceptus, familiarissime de negotio publico cum rege tractavit. Altera postera die rex ad imperatorem venit, a quo vicissim humanissime rex exceptus, de negotio inchoato pacifice, et concorditer egerunt.

Sic plus imperator humilitate vicit, et pius rex imperatori gloriam humilitatis invidit. Erat enim uterque princpes adeo religiosus, et pius, ut rex Robertus cognomen sancti apud suos invenerit; et imperator Henricus, ut vere sanctus in Ecclesia colatur.

Hos igitur imitentur principes Christiani, et non tanti faciant inanes quasdam honoris significationes, ut propter earum omissionem jurgia, et inimicitiae, et saepe etiam vulnera, et mortes hominum exoriantur* Certe Christus Dominus non solum Magister et Doctor, sed etiam rex noster et imperator est; proinde eum imitari, non turpe, sed de. eorum nobis videri deberet. Ille autem neque extollebatur cum publice laudaretur; neque contristabatur, cum publice blasphemaretur. Et rex David cum a Semei malediceretur maledictione pessima, ut ipse David eam vocat: non tamen respondit, mentiris; neque reddidit maledictum pro maledicto; neque permisit, ut aliquis ex suis, qui non pauci et armati aderant, eidem Semei maledicenti noceret. Haec, et alia exempla monere nos possunt, ut non tanti faciamus injurias verborum, quanti hoc tempore fieri solent. Quamvis negare non possim, nec velim, injurias principum nonpassim esse permittendas, quin etiam suo tempore, et loco severe puniendas, etiam si verborum tantum injuriae sint. Sed per alios vindicta sumenda est, non per ipsum qui patitur, ne patientiae bono, et mercede divina privetur.

Chapter 22 of 37