Skip to the text

Caput XII. De temperantia principi ad regendos populos necessaria

Postrema virtus ex cardinalibus est temperantia, quae proprie posita est in moderanda concupiscentia sensuum gustandi, et tangendi, qua quando sine fraeno aguntur, pariunt crapulas, et ebrietates, necnon fornicationes, adulteria, et alia id genus multa, quae usque adeo turpia sunt, ut nominari honeste non possint. Haec vero virtus multis de causis principi necessaria est. Primum quidem quoniam Scriptura sacra, virtutem hanc in principe vehementer laudat, et contrarium vitium execratur. Salomon in Ecclesiaste sic loquitur: Vx tibi, terra, cujus Rex puer est, et cujus Principes mane comedunt. Beata terra, cujus Rex nobilis est, et cujus Principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam. Ubi reprehenditur comestio ante tempus, quia signum est voracitatis: et rex nobilis appellatur, qui non est puer levis, et contemptibilis, sed vir maturus, et gravis, ad cujus exemplum principes comedunt ad reficiendum, non ad luxuriam. Idem Sapiens in Proverbiis, Luxuriosa, inquit, res est vinum, et tumultuosa eb>'ietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens. At rex in primis sapiens esse debet, ut infra dicemus. Et de Christo Hieremias dicit: Regnabi Rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam. Idem Salomon in eodem libro: Noli Regibus dare vinum, quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas; et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. In Testamento novo, Apostoli in epistolis suis passim execrantur luxuriam, et omnia vitia carnalia, et omnem impudicitiam, sic ut ne nominari quidem velint apud Christianos. Fornicatio et omnis immunditia nec nominentur in vobis, sicut decet sanctos, inquit B. Paulus; et alibi: Non in commessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis. Et denique Christus ipse gravissimis verbis admonens omnes, ut parati sint ad ultimum diem, tamquam in summa dicit: Attendite vobis ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et superveniat in vos repentina dies illa.

Deinde exempla Scripturae sanctae certe terrere deberent, tamquam tonitrua quaedam coelestia, omnes homines, praesertim vero reges et principes peccatum primum, quod Invidia Diaboli intravit in orbem terrarum, et quod aditum aperuit morti temporariae, et sempiternae; certe inobedientia fuit erga cibum vetitum. Vidit enim Eva, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspecluque delectabile; et tulit de fructu illius, et comedit, dedilque viro suo, qui comedit. Deinde Loth, qui justus dicitur, nihil aliud ad incestum cum filiabus induxit, nisi ebrietas. Sed, quod longe miserabilius est, et notum omnibus, Sampson

Judex sive princeps Hebraeorum, qui victorias admirabiles de Philistaeis retulerat, amore captus mulierculae, et ab ea circumventus, captus ab hostibus, et oculis erutis, ad molam in pristino vertendam adjudicatus fuit. Atque huc respexisse videtur Ecclesiasticus, cum capite decimo octavo scripsit, Si prxstes atiimx tux concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Salomon vero rex felicissimus, et sapientissimus, qui a Deo dona plurima, et maxima consecutus fuerat, tandem in senectute mulierum amore ardentissime captus, ad eam mentis caecitatem pervenit, ut in gratiam concubinarum suarum, aras erexerit idolis plurimis, et quod gravius est, coluerit ipse Astartem deam Sidoniorum, et Moloc idolum Ammonitarum. Hoc certe exemplum terrere deberet omnes Principes, ne praeter legitimam uxorem, mulierem ullam unquam aspicerent neque ullam nisi fidelem et probam ducerent. Neque praetermittere volo Davidem regem, qui cum tot virtutibus praeditus esset, et tam multa cantica divini amoris edidisset, et Christi Domini mysteria pene omnia Spiritu sancto plenus praedicere potuisset: tamen, a concupiscentia carnis devictus, incidit, quod ei plurimorum postea malorum causa fuit. Et fortasse permisit Deus, ut David in adulterium laberetur, quia curiose nimis aspexit mulierem se lavantem. Debuisset enim continuo avertere oculos ab eo spectaculo, quod periculi plenum esse dubitare non poterat. Ideo enim Sanctus Job pepigerat foedus cum oculis suis, Ut ne cogitaret quidem de virgine, id est, firmiter proposuerat nullam virginem aspicere, ne aspectus cogitationem, et cogitatio libidinosum desiderium pareret. Quod foedus si pepigissent cum oculis suis duo illi senes apud Danielem, qui Judices erant populi; et debuissent exemplum pudicitiae juvenibus omnibus dare neque tam curiose Susannam se lavantem aspexissent: neque tam foede in concupiscentiam ejus exarsissent, neque tam misere tandem periissent. Sed exempla ejusmodi pene innumerabilia proferri possent, quibus probaretur, necessariam esse principibus omnibus temperantiae virtutem; non solum quod attinet ad peccata gulae, atque kixuriae, sed etiam ad omnem immoderantiam.

Accedat jam tertia ratio ex occasione peccandi, quam in hac re principes habent, et qua privati homines, ut plurimum, [carent.

Principes enim mensam refertam cibis pretiosis, et vinis optimis habere solent: proin de facile est, ut crapula, et ebrietas, aut certe nimius cibus et nimius potus illis subrepat. A crapula vero, et nimio potu vini facillimus transitus est ad libidinem: cum magna vicinitas sit ventri ad ea membra, quae sub ventre sunt: et notum sit illud Apostoli: In vino est luxuria. Neque desunt principibus multae viae ad explendas libidines suas, sive pecuniis, sive aliis muneribus res agenda sit. Haec igitur tantu facilitas explendi libidines suas magna infelicitas mihi semper visa est; et contra magna felicitas istA facilitate carere. Quare maxima laude digni sunt principes illi, qui cum abundantia rerum sobrietatem, et continentiam conjungere possunt.

Alia quoque ratio principes movere deberet ad temperantiae virtutem colendam, quod ipsi dari sint populis in exemplum, et quodammodo inmagistros bonorum morum”, et grave, et notorium scandalum accipiant populi, cum principes suos, qui leges continentiae praescribunt aliis, et severe aliquando puniunt adulteria, sacrilegia, peccata contra naturam, oppressionem virginum, et alia id genus incontinentiae peccata; si ipsos eadem patrare, vel probabilis -uspicio, vel certa fama demonstret. Nota est Salvatoris nostri, Principis Regum terrae divini sententia in Evangelio. Qui scandalizaverit unum de his pusillis, qui in me credunt; expedit ei, ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus, et demergatur in profundum maris. Vx mundo a scandalis; et vx illi per quem scandalum venit. Nihil hic addo, quia satis per se nota est gravitas hujus sententiae: et necesse est ut sensu, vel mente careant, qui gravitatem poenam hujus non timet.

Addo ultimam rationem, cur principem deceat, temperantiam ex animo colere. Nihil est, quod magis impediat adeptionem donorum praecipuorum spiritus, quae dicuntur sapientia, et intellectus, quam vitia ista carnalia ebrietatis, et fornicationis, ne graviora nominare cogar. Siquidem homines animales, et carnales non capiunt spiritualia, et divina; sed ut loquitur Apostolus. Stultitia sunt illis, et non possunt intelligere, quia spiritualiter examinatur. Principes autem, si munere suo recte fungi velint, Sapientiae dono prae caeteris hominibus maxime indigent ut in sequenti capite demonstrabimus. Necesse igitur est, ut principes Tom. VIII.

non refugiant dispositiones ad sapientiam necessarias, quae sunt temperantia, sobrietas, castitas, carnis mortificatio, jugis oratio, rerum coelestium meditatio: quae sunt omnino contraria commessationibus, ebrietatibus, impudicitiis, cantibus lascivis, jocis, et ludis, et aliis id genus carnis oblectationibus. Nam ut Sanctus Basilius scribit in oratione de jejunio. « Non aliter fumus carnalium desideriorum Spiritum sanctum fugat ex anima, quam fumus ex viridibus lignis alveario admotus fugat apes, quae mellis favos, dulcissimos, et pretiosissimos conficiebant. »

Chapter 13 of 37