Skip to the text

Caput XX. De officio principis Christiani erga milites et domesticos famulos

Supersunt milites, qui inter subditos principis numerantur, quique vel in bello jmilitant, vel in pace custodiunt arces, aut portas aut personam ipsam principis. Porro de istis tam plene locutus est Sanctus Joannes Baptista, ut vix aliquid supersit quod addere debeamus. Referam igitur, et ubi necesse videbitur, explicabo sententiam sapientissimi Praecursoris. Prodierat Sanctus Joannes Baptista nuper ex deserto, ubi multis jam annis delituerat, et tamquam ad hominem novum videndum, et audiendum turbae concurrebant ex omni parte; qui quamvis ab infantia per tot annos cum hominibus versatus non esset, neque litteras ab ullo magistro didicisset: tamen a Spiritu sancto edoctus testimonia Scripturarum proferebat, et singulis hominum generibus pro eorum institutione documenta varia tradebat. Igitur venerunt ad eum etiam milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. Haec est doctrina brevis, et plena, qualis decebat eum, qui studebat, sic vitam suam traducere, ut Ne levi saltem maculare vitam famine posset, ut Ecclesia in ejus laudibus canit. Non admonet Sanctu? Joannes milites, ut strenue se gerant in praelio, neque ut obedientes imperatori suo se praebeant, neque alia id genus, ad quae satis illosimpellere poterat partim amor laudis, partim poenae timor. Siquidem in castris poena contumaciae, mors est. Itaque e» solum attingit, quae ex abusu licentiae mili' talis, aut non puniuntur, aut levissime puniuntur, cum tamen apud Deum sint peccata gravissima.

Primum igitur reprehendit concussionem, Neminem, inquit, concutiatis. Frequens enim apud milites esse solet, vi cogere eos, apud quos agunt, aut eorum vicinos, quamvis amici sint, non hostes; vel ad onera ferenda, vel ad praebendas escas, quas ipsi sibi paraverant, vel ad cedendum eis stratum, vel certe cubiculum, quod ipsi unicum habent, vel ad ministrandum illis, ac si famuli eorum essent. Haec et alia permulta comprehenduntur in illo verbo, Neminem concutiatis, id est, neminem vi adigatis ad ea facienda, vel toleranda, quae nullo jure tenentur agere, vel pati; et haec injuria tam frequens est apud milites, ut ego ipse testis esse possim. Nam cum aliquando iter facerem per regionem, ubi bellum gerebatur; et peterem a rusticis, vel etiam a civibus a qua parte starent; respondebant a neutra; omnes enim inimici nostri sunt; et saepe nobis magis sunt infesti, qui dicuntur amici, quam qui dicuntur hostes. Deinde reprehendit Sanctus Joannes militum calumnias, dicens, Neque calumniam faciatis; hoc est alterum vitium, quo milites passim laborant. Paepe fit, ut obvios quosque calumnientur, esse exploratores, vel hostes, vel transfugas; et sine ulla ratione justitiae spolient, aut vulnerent, vel captivos faciant. Et quoniam infelices illi, non habent testes innocentiae suae, coguntur, vel redimere vexationem multa summa pecuniae, vel certe pati crudelissimam vexationem. Ac utinam ista non essent in castris Christianorum frequentia. Pro quibus tollendis de medio, boni Principes pro viribus laborare deberent. Ad extremum docet, Beatus Praecursor Domini, milites omnes, ut contenti stipendiis suis, aliena non rapiant. Sed utrum milites, qui Sanctum Joannem audierunt, haec praestiterint, nescimus: illud scimus temporibus nostris, non solum in castris haec tam salubria documenta raro, et a paucis observari: sed etiam in civitatibus, in quibus hiemare, vel ad tempus morari milites necesse est; non leve detrimentum civibus afferri. At fortasse non numerantur militibus stipendia in tempore, et ea causa est, cur cives cogantur ad ea subministranda, quibus milites indigent.

Hoc quidem fieri potest, ut milites non habeant in tempore stipendia sua; sed interim justitia locum suum non habet; et

Deus, qui omnia videt, et in statera justa appendit, severe puniet eos, qui male agunt. Debent igitur principes dare operam, ut militibus debita stipendia tempore suo numerentur; et tunc, si Sancti Joannis preecepta milites non implent, in eos sic animadvertere, ut discant stipendiis suis contenti esse, et civibus apud quos habitant, molestiam nullam adferre.

Atque haec, quae dicta sunt de militibus transferri possunt ad famulos omnes palatinos, qui et ipsi stipendio suo contenti esse debent: et si quid aliud, praeter stipendium accipiunt, agnoscere liberalitatem principis, non debitam retributionem. Alioquin exemplum esse deberent modestiae, et [benignitatis, et justitiae omnibus aliis, qui privatis heris serviunt, et in privatis domibus commorantur. Nam non raro accidit, ut princeps sit modestus, et clemens; et famulos habeat arrogantes, et asperos: et princeps justitiae sit tenax, et nulli homini injuriam faciat; et famuli ejus non contenti stipendio proprio muneribus inhient, et quasi vendant aditum ad principem, vel alia, ad quae ex officio suo tenentur. Sed ejusmodi vitiis, quae aliquo modo redundant in bonam principis existimationem; facile prospici posset, si princeps serio, et saepe commendaret principali oeconomo disciplinam domesticam, eique injungeret, ut per se, vel per alios diligenter curaret, ne quid fieret in palatio, quod in injuriam Dei, vel famam principis redundaret.

Illud etiam magni momenti est, ut princeps serio interdicat familiaribus, ac domesticis suis, ut judicibus publicis non commendent eos, qui causas habet.t sive criminales, sive civiles: neque admisceant se distributionibus officiorum aut magistratuum. Hinc enim fit, ut vis quaedam afferatur judiciis, dum Judices non audent contemnere commendationes familiarum principis; et interim familiares ex bonis pauperum ditescunt. Illud etiam saepe contingit, ut officia publica quasi vendantur ab avaris, et emantur ab ambitiosis, in magnum justitiae publicae detrimentum.

Unum restat vitium, quod est commune militibus cum aulicis domesticis, ut principi suo facile adulentur, et quidquid ille dicat vel faciat, in coelum tollant, ut sapientissime dictum, vel praeclarissime gestum. Quae adulatio, tanquam dulce venenum, facile penetrat in animum, nisi cor vere humile, et

Deo plane subjectura inveniat. Ubi vero venenum assentationis animum principis occupaverit, incredibile dictu est, quam multa et quam gravia detrimenta inde oriantur. Qui enim assentatoribus aures praebet, primum prae superbia tumens, ambulat, ut Scriptura loquitur, in magnis et in mirabilibus super se, et omnia sibi facilia esse ducit: deinde contemnit consilia sapientum, et vel eos spernit, ut timidos; vel invidere glorias sute censet, si forte deterreant eum ab operibus, quas plus periculi, quam utilitatis habeant. Adversus hoc genus hominum habemus exemplum insigne, Magni Kanuti regis Angliae, et Daniae, quod ex Polydoro Virgilio ad instructionem magnorum Principum hic adjungam. « Rex igitur Kanutus aliquando animi recreandi gratia, secundum oceani littus deambulabat. Ibi per otium a milite, auribus serviente, appellatur, rex regum omnium longe potentissimus, qui mari et terrte late imperitaret. Tum rex tacitus, animo repente ad Dei potentiam contemplandam erecto, ut suorum principum et militum vanas assentationes, aliquo argumento, coargueret, vestem exuit, ac ex ea globum fecit, superque sedit, quam proxime aquam, aestu tum forte ex alto se incitante; ac inquit: Unda, tibi jubeo, ne pedes meos tangas. Quae ubi dixit, suis demirantibus quorsum ista faceret, unda insurgens totum madefecit. Tum ille retro progressus: En, inquit, principes, vocatis me regem regum, qui terrae, et mari imperare possim; et tamen hanc parvulam undam meo imperio cohibere, vel remorari non potui. Nullus mortalium est tali nomine dignus. Unus rex est, Pater Domini nostri Jesu Christi, cum quo ille regnat, cujus nutu cuncta reguntur. Hunc veneremur, hunc regem appellemus, hunc coeli, et terrae, et maris rectorem profiteamur. Post haec Vintoniam profectus, coronam quam gestabat, capiti imaginis Christi crucifixi, quae in templo Apostolorum Petri, et Pauli pendebat, manibus suis imposuit, nunquam post hac ejusmodi ornamento capitis usus insigni.» Hinc discant pii reges, assentatores suos non solum repellere, sed etiam docere; et ex adulationibus non erigi in superbiam, sed in humilitate proficere; et de solius Domini sui vera gloria gaudere.

Chapter 21 of 37