Skip to the text

Caput XVIII. De officio principis Christiani erga amicos, et consiliarios

Adjungo amicos consiliariis, quia non loquor de publica senatu, neque de quibuscumque amicis: sed de amicis intimis, et prudentibus, cum quibus principes solent secreta sua communicare, et sine quorum consilio nihil omnino agunt. Talis erat apud David Achitophel, quo deficiente ad Absalonem. David in maximo timore erat. Siquidem ut dicitur in libro secundo Regum, Consilium Achitophel erat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum. Esse autem principi necessarium consilium fidelissimorum, et prudentium amicorum, et cum iis libere, et simpliciter agendum esse, sic, ut intelligant amici, principem in eis multum omnino confidere, docet in primis Tobias senior, qui, quamvis non principibus, sed filio praecepta daret, tamen erat vir sanctus, et sapiens, ut ejus documenta omnibus prodesse possint. Sic igitur Tobias loquitur, Consilium semper a sapiente perquire. Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Quibus verbis monet prudentissimus senex, ut sine consilio sapientis nihil agamus, sed ut ille sapiens nos forte non fallat, vel ignorantia, vel malitia; iterum monet, ut Deum precemur, ut vias nostras dirigat, et omnia consilia, quae nobis dantur a sapientibus, ab ipso Deo dirigantur, et in ipso permaneant, id est, ab ipso stabiliantur, et confirmentur, si recta sunt.

Deinde hoc idem Salomon in Proverbiis scribit, cum ait, Inter superbos semper jurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Significat autem Salomon superbos esse, qui consilia sapientium respuunt, et ideo inter eos semper esse jurgia. Idem, Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. Idem: Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud. Significat autem hoc proverbium, consilium non facile inveniri, nisi diu, et attente cogitando. Illi

enim, qui statim ad interrogata respondent, facile decipiuntur: sed qui diu cogitando scrutantur omnia, illi, quasi ex profundo, aquam puram verissimi consilii hauriunt, et ideo sapientes vocari possunt. Idem: Unguentis, et variis odoribus delectatur cor: et bonis amici consiliis anima dulcoratur. Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimittas. Videlicet, ne perdas bona consilia eorum.

Ecclesiasticus quoque, vir sapiens, ut cavere monet ab amicis non fidelibus: sic omnino jubet adhajrere amicis fidelibus. Multi, inqdit, pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille: Si possides amicum in tentatione posside eum, et ne facile credas ei, id est, proba illius fidelitatem tempore tribulationis tum, et non facile credas illi, antequam probaveris eum; pergit Ecclesiasticus, Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribidationis. Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam, id est, instabilis, qui facile ob levem injuriam efficitur inimicus. Addit Ecclesiasticus, Est autem amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Addit postea idem Ecclesiasticus de veris amicis. Amicus fidelis, protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio,* et non est digna ponderatio auri, et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis medicamentum vitae, et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum. Vere magnum donum a Deo accipit, qui fidelem, et sapientem amicum invenit; praesertim in tanta turba adulatorum, quae in aulis principum invenitur. Idem Ecclesiasticus alio loco prudenter monet, dicens: Fili sine consilio nihil facias, et post factum non pcenite bis.

Haec omnia, quae diximus, confirmari possunt exemplis. Roboam filius Salomonis non alia de causa infelicissime regnavit, nisi quia reliquit consilia senum,. qui assistebant patri ejus; et accersivit juvenes amicos suos, a quibus seductus, exacerbavit populum antequam regnum sibi stabilivisset. Itaque non alia de causa, quam ex consilio insipienti amisit continuo majorem partem regni sui. Id vero prmvidisse videtur Salomon cum ait: Amicum patris tui ne dimittas. Roboam enim non amicum unum, sed amicos omnes patris sui dimisit. Sed ut plurimum mali consiliarii, et infideles amici principum, non diu fruuntur potentia sua. Scimus enim, Aman amicum, et consiliarium primarium regis Assueri, post detectas fraudes ejus, in ligno suspensum periisse. Scimus etiam Scianum, qui inter amicos, et consiliarios Tiberii imperatoris primus erat, et usque adeo dilectus, ut pene par esset imperatori: paulo post ob ejus superbiam, et insatiabilem cupiditatem; ex altissimo loco ad imum decidisse, sic, ut unqo tractus in Tiberim fuerit. Contra autem, Maecenas, et Agrippa Augusti Caesaris amici, et consiliarii fidelissimi, sic amati sunt usque ad mortem, ut etiam post ipsorum mortem Augustus in calamitate quadam sua dixisse memoretur: bonum mihi nihil accidisset, si aut Maecenas, aut Agrippa vixisset.

Chapter 19 of 37