Caput XI. De fortitudine principi necessaria ad regendos populos
Fortitudo virtus est cardinalis, quee resistit doloribus impedientibus opera, 'quse fieri debent ab homine secundum rationem, quemadmodum temperantia resistit voluptatibus propter eamdem causam. Differunt tamen hsec virtutes, quod fortitudo resistit doloribus, eos tolerando, et sustinendo virititer: temperantia resistit voluptatibus, eas declinando, ac fugiendo. Et quoniam pericula mortis dolores vehementissimos excitant, et ham pericula non casu, aut fortuito, sed ordinarie occurrunt in bellis, ideo fortitudo potissimum locum habere videtur in bellis. Et quamvis ad milites omnes pertineat haec virtus fortitudinis: tamen praecipue pertinere videtur ad principem, qui est Dux, et imperator, quem omnes milites intuentur, et qui fortitudine sua militum animos erigit, et debilitate deprimit.
Cseterum non sola sunt bella hominum adversus homines, in quibus fortitudo requiritur, sed sunt bella graviora, et atrociora daemonum adversus animas, de quibus loquitur Apostolus in epistola ad Ephesios, dicens: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.‘ quoniam non est nobis colluctatio adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. In hoc bello claruerunt olim fortissimi Martyres, qui sustinendo viriliter cruciatus, et mortes pro confessione Christi, videbantur quidem a persecutoribus hominibus vinci et superari, sed persecutores invisibiles Daemones, et eorum principem Diabolum gloriosissime superabant, et de illis coram Deo, et Angelis triumphabant. Neque desunt hoc tempore Martyres sancti, qui pro fide Catholica adversus infideles dimicantes, multis in locis, vitam et sanguinem fortiter fundunt, et de Diabolo, qui ab initio fuit mendax, et pro viribus zizania seminare non cessat, gloriose triumphant.
In hoc igitur bello spirituali debent principes Christiani, non minus Ecclesiam Christi juvare, quam in bello corporali provincias suas, vel regna protegere. De qua re scribit S. Augustinus in epistola ad Vincentium Donatistam, ubi ostendit, juste Paganos, et Horeticos puniri a principibus temporalibus. Scribit etiam Sanctus Gregorius in epistola ad praefectum Africae Pantaleonem, ut Donatistas Horeticos comprimat. Et in epistola ad Maurilium imperatorem, et in alia ad Brunichildem reginam Francorum, ut idololatras, et Haereticos persequantur.
Neque vero solum in bellis, quamvis in iis potissimum, fortitudo necessaria est: nam in labore etiam gubernandi provincias, et regna, non exigua fortitudo requiritur. Occurrunt enim curae et sollicitudines gravissimae, et molestissimae in audiendis personis miserabilibus, quae de injustitia judicum queruntur, item in audiendis officialibus, qui casus asperos et inopinatos saepe referunt: praeterea in legendis epistolis de tumultibus variis in locis excitatis: denique in audiendis nunc iis defectiones civitatum, aiut provinciarum significantibus. Quae omnia, et alia id genus multa, si princeps negligat, ut voluptates suas, et privata gaudia non interrumpat; negligentiae nomine carebit, et invisus incipiet fieri populis, ut alter Sardanapalus: et denique neque Den, neque hominibus satisfaciet; et fieri poterit; ut de ipso principatu periclitetur. Quod si vigilantiam et diligentiam in gubernando principatu, quam oportet, adhibere voluerit; laborem non exiguum tolerare eum oportebit, et non raro noctes insomnes ducere, cogitando, et recogitando remedia, quae malis imminentibus adhiberi oporteat. Patcrfamilias, qui unicam domum regendam suscepit, nisi naturali amore uxorem, et liberos valde diligeret, et charitas illa fortem eum redderet ad sustinendos labores, quos secum affert sollicitudo bene administranda) domus, certe sub onere caderet. Quam fortis ergo debebit esse bonus princeps, si velit, ut debet audire clamores pauperum, et oppressorum legere tantam multitudinem supplicum libellorum; adhibere remedia malis tam multis, et tam diversis? Laboriosa igitur est vita boni principis, si officio fungi velit: periculosa vero, si jugum sibi a Deo impositum excutiat, et honore tamen, et opibus frui velit, qua) principatum sequuntur.
Exstat apud Evangelistas Matthoum et Lucam, similitudo quasdam de servo proposito toti domui a domino domus, qua) similitudo communis est tam principi temporali, quam spirituali. Uterque enim propositus
est a Deo sive regno, sive Ecclesio; et uterque rationem Deo reddet de administrationc sua; et uterque praemium vel poenam, secundum merita sua recipiet. Et de utroque principe tam spirituali, quam temporali intelligit, et explicat verba Domini S. Joannes Ghrysostomus, cum scribit in caput Matthaei vicesimum quartum: et eum sequuntur Episcopus Jansenius, et adii. Est igitur haec similitudo. Quis putas est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam ut det illis cibus in tempore? Beatus ille servus que* » cum venerit Dominus, invenerit sic facientem. Arnen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Si autem dixerit servus ille malus in corde suo: moram facit Dominus meus, venire; et coeperit percutere conservos suos; manducare autem et bibere cum ebriosis: veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora quam ignorat; et det eum, partemque ejus ponet cum hypocritis; illic erit fletus, et. stridor dentium.
Haec est similitudo, quam breviter exponemus, quia utilissimam continet. Initio declarat Dominus qualitates duas bonas, quas requirit in omnibus, quos assumit ad regimen sive Ecclesiasticum, sive temporale, quae sunt fidelitas, et prudentia, quarum una pertinet ad voluntatem, altera ad intelligentiam; et prior, id est, fidelitas, nascitur ex charitate; posterior partim est naturalis, partim acquiritur usu, et doctrina: et prior est magis necessaria, quam posterior: quia posterior potest utcumque suppleri per alios: prior non potest. Itaque Dominus cum proficere vellet Sanctum Petrum toti Ecclesia), de sola charitate illum interrogavit, dicens: Simon Joannis amas me plus his? Deinde ostendit Dominus, regimen sive Ecclesiasticum, sive temporale quomodocumque acquiratur, sive electione, sive alio modo: principaliter dari a Deo. Quem constituit, inquit. Dominus super familiam suam. Omnia enim qua) fiunt in terris pendent a providentia Dei, neque possunt aliquid secundo causo sine prima. Itaque loquens Daniel ad regem Nabuchodonosor, qui suis viribus pugnando arbitrabatur se monarchiam obtinuisse, dixit: Tu Rex regum es, et Deus coeli dedit tibi •>'egnum, et imperium. Si ille, qui Deum non noverat, et solis suis viribus existimabat se regnum peperisse, tamen, Propheta testante, regnum illud a Deo acceperat: quanto magis fideles principes principatum suum a Deo se habere confiteri debent? Apud Isaiara di-
cit Dominus Cyro. Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo; potias aereas conteram, et vectes ferreos confringam: et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum Deus Israel. Certe si Cyro Deus dedit regnum amplissimum, ipso neque sciente, neque cogitante: quis negare poterit, a divina providentia regna, et imperia distribui iis, quibus sibi bene placuerit? Itaque recte dicit Dominus in parabola Evangelica, se constituisse servum fidelem, et prudentem super familiam suam. Nam omnis princeps praeponitur a Deo super familiam, non ipsius principis, sed Dei, ut eam pascat, et regat, redditurus Deo rationem de administratione sua. Et siquidem recte gubernaverit familiam sibi commissam, beatus erit servus ille, quia Dominus super omnia bona sua constituet eum, dicens. Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Sed si dixerit servus ille in corde suo, Moram facit Dominus meus venire: et coeperit percutere conservos suos, manducare, et bibere cum ebriosis; hoc est, si princeps ille incipiat delinitus bonis praesentibus, oblivisci rerum futurarum, mortis, et judicii, et divino timore postposito, subditos suos, qui vere conservi ejus sunt, male gubernare, injustis oneribus aggravare, causas eorum in longum trahere, denique loco mancipiorum habere: et his non contentus incipiat manducare, et bibere cum ebriosis, id est, dimissa cura populorum, et tota in alios rejecta, incipiat totum se luxuriae, et illicitis voluptatibus tradere: quid tum fiet? Veniet Dominus in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat; et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocr itis, et infidelibus (hanc enim vocem addit Sanctus Lucas), ibi erit fletus, et stridor dentium. Veniet, inquit, Dominus ejus in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, id est, quando minus cogitat, et sperat adhuc se diu victurum, morbo lethali corripietur: et cum etiam medici salutis recuperandae spem illi dabunt, antequam- incipiat de confessione peccatorum, et poenitentia serio agenda cogitare, ‘ adveniet hora postrema, et repente imparatus, et nihil mirius cogitans ad tribunal Judicis aeterni rapietur. Judex autem justus,
qui non respicit personas, et qui coronis et sceptris non terretur, continuo dividet eum in partes duas, separans animam a corpore; et partem unam, id est, corpus vermibus tradet, et partem alteram, id est animam ponet cum infidelibus, et hypocritis, qui quamvis nihil credant, tamen credere se fingunt; ponet autem in gehennam, ubi erit fletus et stridor dentium, et ubi vermis non moritur, et ignis non extinguitur.
Haec est explicatio parabolae, si agatur de judicio particulari, quod exercetur in morte. Sed potest etiam exponi de judicio universali, et tunc illa verba: Dividet eum, et partem ejus cum infidelibus, et hypocritis ponet, hunc sensum habebunt. Dividet eum Judex a justis, et piis: et partem ejus, id est sortem ejus ponet cum infidelibus, et hypocritis, qui in gehennam projiciuntur, ubi fletus, et stridor dentium sine fine durabunt.
Utinam haec parabola ad paucissimos, vel nullos Christianos principes pertineret, quo ad hanc partem posteriorem, quae malos principes tangit; et ad plurimos, vel etiam omnes, quo ad priorem, quae bonis principibus convenit. Sed terrent me verba Scripturae. Intrare per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam. Et in specie de principibus: Horrende, et cito apparebit vobis, quia judicium durissimum his, qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem judicia patientur. Quae omnia illuc pertinent, ut principes intelligant, fortitudinis virtutem sibi potissimum esse necessariam, ut fortiter labores omnes ferant, quos regimen populorum requirit: nec minus fortiter cum passionibus animi sui, quas locus alius nutrit, et auget, assidue bellum gerant.
Chapter 12 of 37