Caput XVI. De misericordia principi necessaria ad regendos populos
Postrema virtus, ex iis, quas considerandas suscepimus, misericordia est. Sed antequam de ea scribere incipiamus, removenda est calumnia, ut sic loquar, Senecae, qui quoniam addictus erat disciplinae Stoicorum, affirmare non dubitavit misericordiam non virtutem esse, sed vitium. Sic enim loquitur in libro posteriore de clementia. « Ad rem, inquit, pertinet hoc loco quaerere quid sit misericordia. Plerique eam, ut virtutem laudant, et bonum hominem vocant misericordem; haec autem vitium animi est. Utraque circa severitatem, circaque clementiam posita sunt, quae vitare debemus ne per speciem severitatis in crudelitatem, neve per speciem clementiae, in misericordiam incidamus. » Et paulo post: « Ergo, inquit, quemadmodum religio Deos colit, superstitio violat; ita clementiam omnes boni praestabunt; misericordiam autem vitabunt. Est enim vitium pusilli animi ad speciem alienorum malorum succidentis. Itaque pessimo cuique familliarissima est ». Haec sane opinio Christianis hominibus omnino fugienda est, cum Scriptura divina misericordiam multis in locis amplissime laudet; et ipsi Deo familiarem, et gratissimam in primis esse testetur; ipsi clementiae, quam Seneca laudat, ut comitem fidissimam, adjungat. In libro Exodi Moses dicit, Domine Deus misericors, et clemens; patiens, et multae miser'ationis, qui custodis misericordiam in millia. Et rursum in libro secundo Esdrae legimus: Tu autem Deus clemens, et misericors, longanimis, et multae miserationis, non dereliquisti eos: et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent, Iste est Deus, qui eduxit te de sEgypto. Jonas quoque Propheta Deum sic loquitur: Sic quia tu Deus clemens, et misericors es: patiens et multae miserationis. Fallitur igitur Seneca cum misericordiam a clementia ita separat, ac si prior vitium, posterior sola virtus esset.
Deinde in utroque testamento misericordia sic laudatur, ut vix alia virtus tot in locis
decantata reperiatur, de qua re paulo post agemus. Ecclesia denique fidelium omnium Mater in publicis precibus, sic misericordiam praedicat, ut eam Deo propriam esse significet. Deus, inquit, cui proprium est misereri semper, et parcere. Ubi vox, Misereri, ad misericordiam; vox, Parcere, ad clementiam pertinet. Sic enim Ecclesia ex divinis litteris edocta, misericordiam cum clementia conjungit: non separat unam ab altera, ut vitium a virtute. Valeat igitur cum suis stoicis Seneca, qui homines, non ut carneos, sed ut ferreos aegritudinem animi sentire non pati* tur, et in mediis ignibus, et in ipso tanto Phalaridis sapientem suum laetari, et gestire contendit.
Porro misericordia virtus eximia, communis quidem est principi cum populo, sed tamen in principe longe amplius elucet, et in Deo sic eminet, ut ipsi propria dici possit, ut paulo ante ex prece Ecclesiastica demonstravimus, Solus enim Deus omnes omnino miserias tollere potest, et tollit etiam, non omnes ab omnibus rebus, sed omnes quas secundum sapientiam suam judicat esse tollendas. Secundus a Deo est princeps, qui multa genera miseriarum, non ab uno, aut altero homine, sed ab integris civitatibus, et provinciis tollere potest, et re ipsa tollit, quando similis Deo in misericordia, et miserationibus fieri studet. Quantas miserias uno verbo princeps tollit a populis suis, quando bellum gesturus, ex misericordia populi sui, pacem preeoccupat, ne mala innumerabilia populi suae ditioni subjecti patiantur ex bello. Sic etiam a quanta miseria populos suos princeps liberat, quando imminente caritate annona), providentia sua facit, ut annona in provincia sua, vel civitate abundet? Hanc laudem olim Josephus in yEgypto promeruit, unde Salvatoris mundi nomen obtinuit quoniam prudentia sua, non./Egyptum tantum, sed etiam vicinas provincias ab extrema frumenti penuria liberavit. Omitto similes alias rationes sublevandi populos a communi miseria quas princeps misericors, et populorum suorum verus amator, excogitare poterit. Neque solum populum universum, sed etiam singulos de populo princeps misericors a miseriis variis liberabit, si providerit diligentia sua, ut judices causas miserorum, quam citissime expediant; et non permittat, ut pauperes expendant in litibus saepe multo amplius, quam id sit, quod recuperare desiderant.
Et quoniam Spiritus sanctus in divinis litteris encomia tam eximia misericordia) posuit, ut ad ea nihil addi possit: sententias aliquot referam, et finem disputationi, sive cohortationi imponam. Primum incipiat Moses, et legem ferat de misericordia erga inimicum: unde colligatur qualis misericordia requiratur erga miserum amicum. Si occurreris, inquit, boni inimici tui aut asino erranti; reduc ad eum, et si videris asinum odientis te, jacere sub onere; non pertransibis, sed sublevabis eum cum eo. Secundus sit Sanctus Job, qui dicit: Qui tollit ab amico suo misericordiam: timorem Domini derelinquit. Tertius David, qui describens hominem justum, inter alia ejus encomia ponit misericordiam. Jucundus homo, qui miseretur, et commodat, et populo post, Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi: cornu ejus exaltabitur in gloria. Ubi David primum laudat misericordiam in dimittendis injuriis, et commodandis pecuniis cum dicit, Qui miseretur et commodat, ut sanctus Augustinus in eum locum docet; deinde, addit misericordiam in domandis abundanter eleemosynis pecuniarum, cum ait, Dispersit, dedit pauperibus: et addit praemium duplex, quod justitiae ejus meritum Manet in aeternum, et quod in praesenti saeculo potens, et gloriosus evadet. Eleemosyna enimnon facit hominem pauperem, et despectum, sed inclytum, et potentem, si id ejus saluti aeternae conducat. Quartus sit Salomon sapientissimus; is in libro proverbiorum: Justi, inquit, misericordes sunt, et miserantur.Item, Qui miseretur pauperis beatus erit. Item, Fceneratur Domino qui miseretur pauperis. Quintus est Tobias, qui instituens filium suum, dicebat: Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impartiri stude. Praemium enim tibi thesaurizas in die necessitatis: quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non sinit animam ire in tenebras. Vix addi potest aliquid ad magnitudinem hujus praemii: et tamen pigri sunt homines ad opera misericordiae cum propter minora praemia laborent usque ad mortem. Sextus Ecclesiasticus plenus est encomiis misericordiae. Inter alia sic ratiocinatur: In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecaturi ipse cum caro sit, reservat iram; et propitiationem petit a Deo? quasi dicere velit iste frustra laborat, cum sit immisericors in fratrem, et misericordiam petat a Deo. 0-
mitto Prophetas, qui pleni sunt testimoniis.
Accedo ad testamentum novum. Sanctus Matthaeus scriptor primus refert verba Domini in sermone in monte habito, ubi dicit, Beati miseidcordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Quam autem misericordiam consequentur, docet David in psalmo cum ait, Qui coronat te in misericordia, et miserationibus, qui replet in bonis desiderium\tuum.¥,t audet homo alioqui sapiens dicere, misericordiam esse vitium, non virtutem? quasi possit vitium apud Deum aliquid mereri, aut possit Deus in praemium reddere aliud vitium? vere stulta facta est sapientia hujus mundi. Secundus sit alter Evangelista, qui refert verba illa ejusdem Christi. Estote misericordes, sicut pater vester misericors est. Tertius Sanctus Paulus Apostolus in epistola ad Ephesios, Estote, inquit, misericordes donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Et idem ad Colossenses, Induite vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, supportantes invicem et donantes vobismetipsis, si quis adversus alterum habet querelam, sicut Dominus donavit vobis, ita et vos. Quartus S. Petrus in epistola prima. In fine autem, inquit, omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hasreditate possideatis. Quintus Sanctus Jacobus in epistola sua. Judicium, inquit, sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. Quae verba paulo sunt obscuriora, sed hunc habent sensum, Judicium sine misericordia, id est, severum judicium reportabunt, qui misericordes in proxi nos non fuerunt: sed viri misericordes judicium mitissimuu invenient, quia misericordia exaltat se super justitiam, vel, ut in Graeco legitur: Superexultat judicio, sive gloriatur supra judicium, Miserationes enim Domini super omnia opera ejus, ut David canit. Sanctus enim Jacobus cum hoc diceret, respexisse videtur ad ea, quae de ultimo judicio Dominus ipse praedixit. Videmus enim in judicio, solos misericordes judicari cum summa misericordia, cum dicitur, Possidete regnum, quia esurivi, et dedistis mihi manducare, et quae sequuntur. Et contra solos immisericordes sine misericordia judicari, cum dicitur, Ite, maledicti in ignem xternum; esurivi enim, et non dedistis
mihi manducare, et quae sequuntur. Ultimus sit sanctus Joannes, qui quamvis neque in Evanglio, neque in Apocalypsi, neque in epistolis suis misericordiam nominaverit, eam tamen in radice, et fonte, sive in matre sua charitate, eam frequentissime praedicavit. Quid enim significant illa verba in epistola prima. Ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere, et veritate. Quid enim est claudere viscera, nisi non misereri? et quid est diligere verbo, non veritate, nisi compassionem habere in ore, non in corde? Ideo enim praeclara illa virtus, qua compatimur proximis nostris, misericordia dicitur, quia vera cordis affectio, non mendax linguae professio esU
Habemus igitur duodecim testes omni acceptione dignissimos, et omni exceptione majores, qui Spiritu sancto dictante, encomia misericordiae nobis scripta relinquerunt quibus et Stoicis ora obstruere; et principes Christianos ad eam virtutem, quae Deo gratissima est, exhortari sine ulla dubitatione possimus..
Chapter 17 of 37