Caput VI. De officio principis Christiani erga suum confessorium
Sacerdos principis confessarius, non sine ratione ponitur a nobis inter eos, quos, ut suos superiores princeps Christianus venerari debet. Siquidem Sacerdos in audiendis confessionibus poenitentium, quicumque illi sint, sive principes, sive privati, judex est loco Dei, et potestatem habet in foro conscientiae ligandi et solvendi: cujus potestatis signum evidens est, quod in eo judicio Sacerdos sedet capite tecto: poenitens autem quicumque ille sit, etiam si rex, aut imperator, genibus flexis, et capite detecto, corde contrito et humiliato, ut reus laesae majestatis divinae, absolvi petit. Porro salus aeterna principis, mirum in modum a confessai'io pendet; et leguntur exempla non pauca horroris plena confessariorum, qui cum ipsis suis principibus ad gehennae supplicia destinati feruntur. Magnum omnino opus est principum conscientius regere, et requirit hominem non solum valde peritum, sed etiam valde prudentem, et valde fortem, et quod caput est, qui nihil cupiat, nihil ambiat, nihil quaerat, nihil velit omnino nisi salutem aeternam principis sui, ct populorum jeus.
•Sed ut per partes de hoc officio disseramus, confessarius duas gerit personas, judicis, et medici; et princeps duas alias, privatam, et publicam. Confessarius, ut judex loco Dei, non debet, nec potest absolvere, a peccatis, nisi videat poenitentem suum vere esse poenitentem. Nam si forte non vult dimittere id, quod illum in coeno peccati detinet, certe fingit poenitentiam, non agit, cum peccatum confitetur. Quod si confessarius non audet absolutionem negare tam magno viro, audiat Spiritum sanctum clamantem: Noli fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere
iniquitatem ne forte extimescas faciem potentis. Quod idem in multis aliis peccatis locum habebit: sic etiam non potest confessarius absolvere poenitentem, nisi confessionem integram faciat; non autem est integra confessio principis, si peccata confiteatur, quae ad ipsum, ut privatum hominem pertinent, ut peccata gulae, luxuriae, invidentiae, et alia id genus: peccata vero quae fecit ut princeps, forte non agnoscat. Non desunt enim principes, qui quod ad personam propriam attinet piissimi et justissimi sunt, sed peccata ministrorum suorum principalium, qui rempublicam administrant, nesciunt quidem, et interim opprimuntur pauperes, pervertuntur judicia, scandalizantur pusilli; et ignorantia principis non excusat illum apud Deum, nisi forte sit invincibilis. Debet enim serio cogitare quos habeat administros, et investigare quomodo se gerant et quemadmodum rempublicam administrent.
Confessarius igitur, qui est judex loco Dei, non debet esse contentus ea confessione quam facit princeps, ut homo privatus, praesertim si ex fama publica, vel aliunde novit quam male administri sui in republica administranda se gerant: quod si confessarius ipse timet administros illos offendere, audiat Spiritum sanctum dicentem: Noli fieri judex nisi valeas virtute irrumpere iniquitatem, ne forte extimescas faciem potentis.
Denique non potest confessarius absolvere poenitentem suum, quantumvis magnum principem, nisi satisfacere serio sit paratus: nec solum satisfacere Deo per injuncta jejunia, eleemosynas, preces, et alia poenitentiae opera: sed etiam satisfacere iis, quibus forte debet, in restituenda fame, in resarciendis detrimentis, in aere alieno solvendo, in stipendiis, suo tempore non tributis. Saepe enim principes multa debent subditis, quae illi exigere non audent, ne forte iram principis incurrant. Hic vero vigilare debet justitia Judicis, qui locum Dei tenet, ne forte ipse audiat in exitu de hac vita: Cur fieri veluisti Judex, cum non valeres virtute irrumpere iniquitatem, et cum extimesceres faciem potentis? atque haec de confessario, ut Judex est.
Addamus aliquid de eodem confessario, ut medicus est. Medicus animarum nullus esse deberet nisi ipse optime valeret, ne forte dicatur illi: Medice cura te ipsum. Ideo qui ambiunt confessiones principum audire, hoc ipso digni sunt, qui repellantur, utpote qui morbo gravissimo laborant; et quod miserabilius est, morbum suum in se ipsis non agnoscunt. Itaque sapiens princeps, et qui de salute seterna sollicitus est, primum omnium confessarium quaerat, qui hoc officium numquam ambiverit. Deinde qui ex publica fama, et ex privata informatione, vere pius, id est vere sanus a morbis vitiorum sit. Ad haccutperitus sit medicinae spiritualis, nec solum legerit quae scribunt Theologi de Sacramento Poenitentiae, et de casibus, quos vocant conscientiae, sed etiam praxim,et usum noverithujus doctrinae. Praeterea, ut non sit frequens in aula, nec se immisceat negotiis aulicorum, ne et ipse ex medico animarum, aulicus, et curialis fiat. Denique, ut cum vera humilitate, et sanctitate conjunctam habeat modestam libertatem admonendi principis; neque timeat expelli ab officio confessarii; quin potius gaudeat, si hoc acciderit, se a tam periculoso onere liberatum. Et si forte videat, se in aliquo principe operam perdere, quod suis justis admonitionibus acquiescere nolit; ipse facultatem abeundi humiliter petat, et etiam non obtentam, per se arripiat: minus enim grave est, iram principis mortalis sustinere, quam Dei.
Atque ut haec confessarius efficere possit, oportebit, ut princeps aditum, et libertatem confessario tribuat, ut se fidenter moneat, et pro ratione officii sui imperet, quae necessaria sunt ad salutem, nec metu, ac reverentia retardetur. Illud quoque necessarium esse videtur, ut confessarium princeps admoneat, ne se admisceat gubernationi, aut negotiis status, vel regendae familiae domesticae, nisi ab ipso principe consilium ab eo petatur; multo minus, ne officia publica, aut magistratus pro aliquo petat. Sic enim erit minus odiosus aliis, minusque superbus; gratus omnibus, nulli molestus. Denique si confessarius sit regularis, caveat princeps, ne illum subducat ab obedientia praelatorum, neque ab observantia regulari, neque occasionem ullam ei praebeat dominandi inter suos, vel ambiendi praelaturas, Id enim neque principi neque religioni, neque confessario expedit: sed omnibus, atque in primis ipsi principi, nocet, cui religiosissimus, atque optimus coufessarius necessarius est.
Chapter 7 of 37