Capitulum I
Ordinem ad alia Evangelia tangit, quia ultimo scripsit. Et hoc debitum fuit ei vel ut virgini verecundae, vel ut virgini incorruptae, vel ut virgini perfectae; ideo debuit consuminare, tamen plene ordinein tangere recusat, ut aliis fructum laboris relinquat.
- In pnncipio erat Verbum etc. Iste liber, qui est (le Verbo iiicarnato, in quo duplex consideratur natura, divina scilicet et humana, dividitur prinio in duas partes. In prima agit de Verbo in se; in secunda vero, in quantum est carni unitum, et incipit illa pars ibi: Fuit homo missus a Deo. Et quia verbum dicit operativam potentiam, ut dicit Augustinus, et habet respectum ad dicentem, et ad id quod per verbum dicitur; ideo prima pars habet duas. in prima determinatur de Verbo in comparatione ad dicentem; in secunda in comparatione ad ea quae dicuntur per Verbum: Omnia per ipsum facta sunt. PaRS. I. De VeRBO IN SE, ET PRI.MO 1N COMPARATIONE In prima parte ponuntur quatuor clausulae ju quibus describitur Verbum incarnatum quantum ad quatuor conditiones, quae sunt: in essentia unitas, in persona alietas, in maiestate aequalitas, in duratione coaeternitas. Et per has conditiones eliduntur quatuor errores.
"2. (Vers. 1.). Priina igitur conditio est in menfta unilas, et notatur in prima clausula, cum dicitur: In principio erat Verbum; sicut dicit Augustinus: « Est principium non de principio, et hoc est Pater; et est principium de principio, et hoc Fihus». Hic accipitur principium per antonoraasiam de Patre; unde sensus est: fn principio, hoc est in Patre, est Filius, non separatus a Patre per essentiam, infra decimo quarto: « Ego in Patre, et Pater in me est », tanquam indivisi; quia sicut dicitur infra decimo: «Ego et Pater unum sumus». Et in hoc eMitm infidelitas paganorum, qui nobis indignantur, quod dicimus tres personas, et non tres deos; sicut dicit Augustinus de Agone christiano; et hoc, quia non intelligunt, quomodo Verbum erat in principio.
- Secunda conditio est in persona alietas, et haec tangitur in secunda clausula, cum dicitur: Verbum erat apud Deum; quia, sicut dicit Grammaticus, et etiam Victor, praepositiones sunt transitivae; ideo haec praepositio apud importat distinctionem secundum quod praepositio, ratione vero speciahs significationis dicit auctoritatem in Patre et subauctoritatem in Fiho, quia dicitur minor esse stomachantur, quia non tres deos colendos dicimus. Nesciunt
apud maiorem et non e converso, secundum communem modum loquendi. Ibi vero, etsi non sit minus et maius, tamen est auctoritas in Patre et subauctoritas in Filio. Nomine vero verbi intelligitur generationis emanatio. Et liaec tria tanguntur Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego ex ore Altissimi produ primogenita ante omnem creaturam »: AUissimi, ecce auctoritas; ex orc, ecce generatio; produ ecce distinctio. Et in hoc eliditur haeresis Sabellianorum, qui ponunt, quod unus et idem sint Pater et Filius; quia non inteliexerunt, quomodo Verbum erat apud Deum.
Tertia conditio est in maiestale aequalitas, 3. et haec. tangitur in tertia clausula, ibi: El Deus erat Verbum. Si enim, sicut dioit Anselmus, « Deus est quo maius excogitari non potest »; si Verbum erat Deus: ergo erat, quo maius excogitari non poterat, et ita in maiestate Patri aequalis erat; infra decirao quarto dixit discipulis: « Creditis in Deum, et in me credite». Si in solum Deum credendum tanquam in summam veritatem, et in Verbum credendum; restat, quod Deus erat Verbum. Et in hoc eliditur haeresis Arianorum, qui posuerunt Filiuni creaturam et minorem Patre, sicut dicit Augustinus. Non enim intellexerunt, quomodo Deus erat Verbum.
(Vers. 2.). Quarta conditio, in duratione coae- 4. ternitas, et haec tangitur, cum dicitur: Hoc erat in principio apud Deum, in quo notatur coaeternitas. Nam Deus i'ater ab aeterno erat; quodsi Filius non erat coaeternus, ante fuit Paler quam Filius: non ergo Verbum erat in principio apud Deum; sed erat in principio, et ideo coaeternum. Unde Proverbiorum octavo: « Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquara faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum ». Et in hoc eliditur haeresis Photinianorum et Ebionitarum, qa dierunt, Christum ex Maria prorsus sumsisse exordium. sicut dicit Augustinus de Agone christiano. Non enim intellexerunt, quomodo Verbum erat in principio apud Deum.
Ad intelligentiam praedictorum potest hic quaeri:
Quaest. 1. Cum Filius importet proprietatem maxime distinctivam, quare potius describit Dei Filium sub nomine verbi quam sub nomine fuit? Videtur enim, quod deberet facere e contrario.
Respondeo: Dicendum, quod filius solura dicit comparationem ad patrem, verbum vero dicit comparationem ad dicentem, dicit coraparationem ad id quod per verbum dicitur, dicit comparalionem ad vocem, quam induit, dicit etiam comparationera ad doctrinam, quae mediante verbo in altero efficitur; et cura Dei Filius debeat hic describi non tantum in comparatione ad Patrem, a quo procedit, sed eliam ad creaturas, quas fecit, et ad carnem, quam induit, et ad documenta, quae praebuit: nobilissime et decentissime sub nomine verbi describi debuit, quia noraen illud ad omnia respicit, nec posset in mundo nomen convenientius inveniri.
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod per hoc verbum erat describitur. Si enim erat est temporis praeteriti imperfecti, omnino repugnat aeternitati, quia nulla ibi praeteritio. Si dicas, sicut dicit Augustinus in Glossa, quod hoc, verbum est aliquando importat tempus secundum analogiam aliorura verborum; hic autem non dicit terapus, sed essentiara sine ullo teraporali motu designat: hoc non solvit, quia, cum dicitur: Filius generatur vel est genitus, non iraportat ibi tempus; tamen mehus dicitur: semper genitus quam semper generatur. — Item Dominus ita dicit: Anteqiam Abraham fieret, ego sum, infra octavo; non dicit fui vel eram: ergo et nunc per praesens deberet dicere.
Respondeo: Dicendum, quod quia esse Verbi describitur hic ut permanens, describitur ut immutabile, ut cetera antecedens, quia lioc verbum erat secundum quod huiusmodi haec tria impoi'lat: ideo elegantissime dixit erat. Cum enim sit medium inter praesens et praeteritum, et « mechum naluram sapiat extremorum »; a praesenti habet permanentiam, a praeterito immulabilitatem, a se ipso antecessionem et ordinem, scihcet aeternitatis ad tempus. Ideo recte dicitur ei-at.
- Sed opponit haereticus: si Verbuni procedit a dicente ut fihus a patre; et fdius est patre posterior: ergo Verbum non erat in principio apud Deum. Si tu dicas, quod coraparatur sicut splendor ad lucem; opponit ahus haereticus: si hix multo luminosior et nobilior est splendore, qui ab ipsa procedit: ergo et Pater Verbo.
Respondeo: Dicendum, quod acceptio sirailitudinis, scilicet in creaturis, nusquam plene reperitur respectu Dei, quia omnis creatura plus est dissimihs quam similis; et ideo erraverunt haeretici, qui omnino assimilare voluerunt; sed in pluribus est accipere. Verbmn enim comparatur ad dicentera sicut filius ad patrem propter simihtudinera in natura et perfectionera aequalera, comparatur ut splemlor ad lucem propter coaetcrnitatem. Et ideo in omnibus talibus arguraentis est consequens.
Secundo, de Verbo in comparatione ad ea quae per ipsum dicuntur.
- (Vers. 3.). Omnia per ipsum facta simt etc. Hic describitur Verbura per coraparationera ad id quod per Verbum dicitur, et hoc quantum ad quatuor conditiones: describit enim ipsura ul principiuni creationis suffwiens, ut indeficiens, ut praecognoscens, ut aliis cognitionem praebens. Et per lias quatuor conditiones plures bacreses eliduntur.
Primo ergo dicitur ipsum principium sufficiens, quia ad omnia producenda sufQcit. Ideo dicit: Omnia per ipsum facta sunt, scilicet a Deo Patre per Verbum, quia Ecclesiastici decimo octavo: « Qui vivit in aeternum creavit orania siniul »; et hoc per Verbum, unde in Psalmo: « Dixit, et facta sunt». Augustinus in libro Confessionum: « Verbo tibi coaeterno dicis quaecumque dicis, et fit quod dicis, nec aliter quam dicendo facis ».
- Et sine ipso factum e.H nihil. Hic notatur secunda conditio, scilicet quod est principium indeficiens, quia nulli operationi deest. Nara Pater sine Verbo nihil facit; infra quinto: « Omnia, quae Pater facit, haec et Fihus sirailiter facit». Siraihter creatura facit sine Verbo cooperantc nihil; infra decimo quinto: « Sine rae nihil poteslis facere». Et in hoc perfecte eliditur haeresis Manichaeoruni, qui posuerunt duo principia, et quaedam produci a Deo lucis, quaedam a Deo tenebrarum. Non enim intellexerunt, quomodo omnia per Verbum facta sunt.
- Ed. nddit: aUquid, dum cnmpitmri saltem nliqmi mndo
(Vers. 4.). Quod factum esl in ipso vita 3. erat. Hic notatur tertia conditio, scilicet quod est principium praecognoscms, quia omnia sunt in ipso, antequam (iant, et in ipso vivunt, sicut arca in mente artificis. Unde Augustinus dicit, quod Filius est « ars plena omnium rationum viventium »; Ecclesiastici vigesimo tertio: « Domino Deo, anlequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et post perfectum respicit omnia ». Ideo rationes in ipso vivunt, quia non transrautantur; lacobi primo: « Apud ipsum non est transmutatio nec vicissitudinis obumbralio»; et transmutatio omnis nonnulla mors est.
Et vila erat lux hominum. Hic tangitur 4. quarta conditio, quae est, quod est aliis cognilionem praebens; ideo dicitur lux hominum, quia homines illuminat et videre facit; unde in Psalmo: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine ». Sine quo lumine non est videre, sicut dicit Augustinus, quia, sicut non videt oculus, nisi a luce corporali illuminetur; sic non videt intellectus, nisi a luce spiritualissima iliustretur. Et licet omnibus cognitionem praebeat, non tamen omnibus praebet cognilionem sui, quia peccatores per ipsam cognoscunt et ipsam non comprehendunt. Ideo dicit:
(Vers. 3.). Et lux in tenebris lucet, cnm peccatores facit vera cognoscere; et tenebrae eam non comprehenderunt; quia infidelitatis tenebris obcaecati non cognoscunt; Genesis primo: «Tenebrae erant super faciemjbyssi », id est infidelitas in facie cordis humani. Unde ad Ephesios quinto: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino »; primae loannis primo: « Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt uUae. Si dixerimus, quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris aml)ulamus; mentimur et veritatem non facimus». Et per hoc eliditur error ille, qui posuit, omnia esse a fortuna, et non esse providentiam, nec Deum cognoscere acla nostra.
Quaest. I. Quaeritur de hoc quod dicit: Sine ipso factum est nihil.
CoNTRA hoc est, quia qui furatur aliquid facit: ergo furtum est aliquid: ergo est a Deo: ergo peccata et mala sunt a Deo et non fiunt sine Deo. — Si tu dicas, quod peccatum nihil est, unde sensus est: Sine ipso factum est nihil, id est peccatum, ut negotio sistat intra; sic ultra obiicitur: quia peccatura corrumpit, et quod corrumpit <'igit, et quod agit est ens, et quod est ens est aliquid: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod peccawm aliquando ad quod est; aliquando nominat ipsam boni privationem. Primo modo est aliquid; secundo modo est secmdum quid; tertio modo est omnino nihil. Secundum igitur quod concernit bonum substratum, ratione illius est a Deo, sed ratione deformitatis, non.
Quod ergo obiicitur, quod peccatum agit; est per naturam boni substratam, ut dicit Dionysius.
Ib. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Quod factum est in ipso vita erat.
CoNTBA: Omnia facta sunt in ipso: ergo omnia sunt vita; in Psalmo: Omnia in sapientia fecisti: ergo lapis vivit.
Respondeo: Dicendum, quod illud verbura exponit Chrysostomus sic: Quod factum est, conneclendo priori ciausulae, ut sit punctus: sine ipso factum est nihil, quod factum est, et ly quod tenetur implicative. Et post sequitur: In ipso vitaerat; &i cessat obiectjo. — Hilarius vero sic: Quod factum est in ipso; hic punctus, scilicet quantum ad humanitatem, ut incarnatio, passio et resurrectio, erat vita, causaliter loquendo, id est causa vitae et salutis nostrae. — Ambrosius sic: Quod factum est in ipso vita, id est, in ipso qui est vita; appositiva est constructio; erat, scilicel in Dei praescientia, antequam fieret; et est simihs modus loquendi: Omnia in sapientia fecisti. — Augustinus elegantius omnibus exponit: Quod factum est in ipso vila erat; quia habebat in ipso exemplar et rationem viventem; quae ratio dicitur vivens, quia spiritualis, non materialis; quia intransmutabilis, non variabilis; quia aeterna, non corruptibilis. Et haec est ratio vitae; vita enim est actus spiritualis et continuus, ab ente quieto et sempiterno fluens.
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Tenebrae eam non comprehenderunt.
CoNTRA: 1. Lux corporalis, dum lucet et est praesens, non potest non videri: ergo pari ratione videtur de luce spirituah et de intellectu.
- Item, quare dicit de tenebris? Quia nullus etiam bonus eam comprehendit, cum sit incomprehensibilis.
Respondico: Dicendura, quod non est simiie de luce corporali et spirituali triplici de causa: tum ex motivi, quia corporalis se manifestat naturahter, spirituaUs vero voluntarie; tum ex parte oculi, quia oculus intellectus caecus est respectu unius, et tamen videt respectu alterius, sicul videraus, quod unius habet ignorantiam, alterius cognitionera; sic oculus infldelis caecus respectu Dei. Tertia ratio ex parte comparationis, quia aliqua proportio est oculi nostri ad lucem corporaJem, sed lux spiritualis iinproportionaliter excedit, et ideo lucem habitat inaccessibilem.
Quod quaeritur de comprehensione; dicen- -2. dura, quod est comprehensio per inclusionem per apertara visionem, per fidei et caritatis adhaesionem. Primo modo a nullo comprehenditur, secundo modo a Beatis, tertio modo a Sanctis, nullo dictorum modorura a malignis; ideo dicil: Et tenebrae eam non comprehenderunt, id est, nec fide nec amore adhaeserunt. PARS. II. De VeRBO, QUATENUS EST CARNI UNITUM,
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat loannes. Egit supra de Verbo secundum excellentiam Divinitatis; in hac parte agit secundum assumtionem humanitatis. Et quia assumtio haec facta est propter nostram salutem, quae facta est per passionem et consummata per resurrectionem; ideo habet haec pars tres partes. In prima agit de incarnatione; in secunda de pa.sm)ie, infra in fine undecimi: CoUegerunl ergo pontifices; in tertia de resurrectimie, in principio vigesirai capituli: Una autem Sabbati etc. Primo tractatur de ipsa incarnatione dupliciter, primo de ipsa in se considerata.
Et quia incarnatio inutilis est nobis, nisi manifestetur; ideo primo agit de incarnatione; secnnAo, de incarnationis manifestatione, infra eodem: Etvidimus gloriam eius. Quia vero adventus Christi in carnera eral adventus Regis, ideo praemisit praecursorem; ideo priino agitur de adventu praecitrsom, secundo, de adventu Christi, ibi: Erat lux vera etc.
De adventu praecursoris.
- (Vers. C). Adveniens ergo praecursor describitur a quatuor condilionibus, scilicet a natura, ab auctoritate, a nomine, ab officio. A natura, cum dicitur: Pit homo; Glossa: « Horao, non Angelus, ut volunt haeretici ». Hoc dicebant haeretici propter illud Malachiae tertio: « Ecce, ego mitto Angelura meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam ante te». Sed « Angelus est ibi nomen officii, non naturae ». — Ab auctoritate describitur, cura subditur: Missus a Deo, non ab homine, non a se; ad Romanos decimo: « Quoraodo praedicabunt, nisi mittantur »? Quocontra dicilur de malis prophetis
vigesimo tertio: « Carrebant, et ego non mittebam eos ». — A nomine describitur, cum dicitur: Cui nomen erat Joannes. Hoc nomen fuit authenticum, quia non ab homine impositura, sed a Deo; Lucae primo dictum est Zachariae: « Elisabelh, uxor tua, pariet tibi filium, et vocabis nomen eius loannem ». — Ab officio describitur, cum subinfertur:
(Vers. 7.). Hic venit in testimoniuni. Oflicium enim suum fuit testificari de lumine, non propter defectum luminis, sed credentium; ideo dicitur: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum; Actuum decimo nono: « loannes baptizavit baplismo poenitentiae populum, dicens, in eum, qui venturus erat post ipsum, ut crederent»; credm-ent, 'mqyxs.m, per illum, non m illum; quia:
(Vers. 8.). Non erat ille lux, in quam credendum; sed vt teslimonium perhiberet de lumine; quod et fecit; infra quinto: « Vos misistis ad loannem, et ille testimonium perhibuit veritati ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc quod dicit: Hic venit in testimonium.
CoNTRA: 1. Infra quinto: « Ego testimonium ab homine non accipio »; ergo nec ad hoc debuit mitti a Deo.
- Item, lux non indiget iliuminatione: ergo nec summa veritas testificatione: ergo frustra venit.
Respondeo: Dicendum, quod testimonium perhibetur alicui et propter aliquem. Aliquando ergo est opportunitas testimonii ratione eius, cui perhibetur, quia veritas est infirma, et sic homo indiget testimonio alieno; aliquando ratione eius, propter quem perhibetur, quia in fide dubius vel infirmus. loannes autem non venit in testimonium propter defectum lucis in Christo, sed ratione ineptitudinis in oculo nostro.
- Quaest. II. Sed quaeritur de hoc quod dicit: Ut omnes a-ederent per illum: quia, cum non omnes crediderint; si Deus ad hoc misit eum, ergo et uterque est fine debito frustratus.
Respondeo: Dicendum, quod est finis duplex: in se et in altero. Dico ergo, quod frustrari fine in altero, dum tamen habeatur flnis in se, nullam inducit imperfectionem, sicut patet de rhetore bene persuadente, de Angelo custodiente, de Christo redimente et loanne testificante, quia testimonium sufflciens perhibuit, licet non omnes ei crediderint; tamen ex contingentibus nihil omisit.
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Non erat ilLe lux.
CoNTRA: Ad Ephesios quinto: « Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino »: ergo omnes boni sunt lux.
Respondet Glossa, quod est lux illuminans et lux illuminata. loannes et alii Sancti non sunt lux illuminans, sed lux illuminata a prima luce.
Sed contra hoc est Matthaei quinto: « Sic luceat lux vestra coram hominibus »; et ad PhiJippenses secundo: « Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo ».
Respondeo: Est lux illuminans effective et dispositive. Lux illuminans effective est lux per essentiam, sic solus Deus est lux illuminans; dispositive est lux per participationem, et sic Sancti, qui illuminant verbo et exemplo.
De adventu Christi.
- Erat lux vera etc. Determinato adventu praecursoris, determinatur adventus Regis et determinatur cum suis proprietatibus et circumstantiis. Hunc ergo adventum Christi describit hoc ordine. Primo notatur adveniendi ratio; secundo, advenientis despeclio; tertio vero, ipsius adventus utilitas sive fructus; quarto, adveniendi modus.
(Vers. 9.). Ratio igitur adveniendi in carnem primo tangitur, quae fuit: quia ipse Deus ante incarnationem, hcet esset summa lux omnibus praesens, non cognoscebatur a mundo; ideo visibilis effectus est.
ut cognosceretur. Propterea dicit: Erat lux vera, scilicet per essenliam; quae illuminat omnem hominem venient-em in hunc mundum; iofra octavo: « Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris ». Haec lux erat praesens mundo; unde in mundo erat per praesentiam; Sapientiae septimo: « Attingit ubique propter sui munditiam ».
(Vers. 10.). Jn mundo erat, per effectum; unde et mundus per ipsum factus est, per quem cognosci poterat; Sapientiae decimo tertio: « A magTiitudine speciei et creaturae poterat Creator horum cognoscibiliter videri ». Et lamen mundus eum non cognovit; mundus, id est mundani, metonymia est; infra decimo septimo: « Pater iuste, mundus te non cognOvit ». Haec est ratio, quare venit; unde Chrysostomus: « Quia in mundo existens non putabatur adesse, eo quod nondum cognoscebatur; dignatus est induere carnem ».
(Vers. 11.). In propria venit. Tangitur hic 2. advenientis despectio, et hoc maxime ab his qui debebant eum honorare, et de quorum genere assumsit carnem. Propter quod dicit: In propria venit, id est, de genere ludaeorum, quos prae ceteris praeelegerat, carnem assumsit. Et sui, id est ludaei, eum non receperunt, non quia nuUi, sed quia pauci; Isaiae primo: « Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me ». ludaei dicti sunt sui, quia secundum carnem erat ex eorum genere, quia de semine David erat, qui erat rex in Israel usque in sempiternum. — Vel: sui per specialem electionem, secundum illud Deuteronomii vigesimo sexto: « Elegit te Dominus in populum pecuharem ».
(Vers. 12.). Quolquot autem. Tangitur hic tertium, scilicet adventus ipsius fmctus sive utilitas, quae est divinae filiationis adeptio. Quia haec utilitas non se extendit, nisi ad eos qui eum receperunt et in eum crediderunt; ideo dicit: Quotquot autem receperunt. Ita sui eum non receperunt, sed quotquot receperunt eum, dedit eis polestatem filios Dei fieri. Et haec magna utilitas; primae loannis tertio: « Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus »; et in hoc magna utilitas; unde ad Romanos octavo: « Si filii, et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi ». Ita ergo hanc potestatem filiationis Dei dedit his qui receperunt. Sed quia haec receptio est per fidem, ideo explicat: His qui credunt in nomine eius; ita dedit eis qui receperunt, his qui credunt in nomine eius, id est in re nominis eius. Nomen eius est Emmanuel, id est nobiscum Deus. lile igilur credit in nomine, qui credit eum Deum et hominem; et hic est filius Dei; primae loannis quinto: « Omnis, qui credit, quoniam Lesus est Filius Dei, ex Deo natus est ». Quia vero filii Dei non fiunt nisi per generationem spiritualem, non carnalem, ideo dicit:
(Vers. 13.). Qui non ex sanguinibus, id est commixtione seminum; neque ex voluntate carnis, id est mulieris; neque ex voluntate viri, id est delectatione et pruritu; sed ex Deo nati sunt; quia infra tertio: « Quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spiritu spiritus est »; et primae Petri primo: « Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per verbum Dei vivi et permanentis in aeternuin », hoc est seniper.
(Vers. 14.). Et Verbum caro factum est. Tangitur hic quartum, scilicet adveniendi modus, qui fuit per carnis assumtionem, in qua fuit summa unio; ideo dicit: Verbum caro factum est; id est carni unitum; ad Philippenses secundo: « Humiliavit semetipsum, formam servi accipiens ». Et quia haec unio fuit inconfusa, fuit eliam indivisa; ideo dicit: Et habitavil in nobis, id est in nostra natura: habitavit, ergo non est conversus; habitavit, ergo non est separatus. De hac habitatione Levitici vigesimo sexto: « Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiiciet vos anima mea »; et in Psalmo: « In pace factus est locus eius, et habitatio eius in Sion ».
Quaest. 1. Sed quaeritur primo de eo quod dicit: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem etc.; quia dictum est supra, quod aUqui homines sunt tenebrae: ergo non omnes illuminat. — Si tu dicas: quantum in se est: ergo si
volvmtati eius nuUus resistere potest omnes illuminari.
Ad Jioe respoDdet Augustinus sic: « lUuminat 1. omnem, scilicet qui illumiiiatur, quia nuUusilluminatur nisi per ipsum ». Exemphim de magistro do- 2. cente pueros. — Deda respondet, quod illud intelligitur de lumine naturae, non gratiae; et quilibet 3. hatwt sigija.tum lumen vultus Dei. — Chrysostomus vero exponit: quia paratus est illuminare; sed non omnes illuminantar, quia sibi claudunt viam luminis. Exemplum de caeco existente in sole.
Quod lu obiicis: si vult, facit; dicendum, quod absolute non vult illuminare nisi eos qui vohmt; sed voluntate conditionali omnes vult illuminari, sicut omnes liomines sahos fieri.
Quaest II. Quaeritur de hoc quoddicit: In propria venit.
Si enim eius est veni?-e, cuius est ahesse; et Deus nusquam abest: ergo non venit.
Item, si Deus potest orania ubique, ergo non indiget propter aliquid venire: ergo si non venisset, ideni facere potuisset.
Ad hoc respondet Beda: « In mundo erat per Divinitatem, in mundum venit per incarnationem. Venire quippe vel abire est humanitatis; sed manere Divinitatis »; unde sensus est: Venit, id est, visibihs apparuit.
Quod tu quaeris: quae necessitas veniendi? Re- 2- spondeo: Non propter se, sed propter nos; et hoc bene innuit Evangelista: quia non cognoscebat mundus subhmitatem, apparuit in humihlate et humanitate.
- Quaest. III. Item quaerilur de hoc quod dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt etc.
Contra: 1. Augustinus de Praedestinatione Sanctorum: o Posse credere naturae est »: ergo a natura liabent hanc potestatera, non ergo datam a Christo.
- Item, quare niagis dicit de credentibus quara de amantibus, vel aliis?
Respondeo: Dicendum, quod est posse perfectum et activum, et hoc dicitur posse potestatis; et est posse imperfectum el passivum, et hoc dicitur possibililatis. Primum posse non est nisi per gratiam, et de illo loquitur hic; ideo ditit: Dedit eis potestatem. De alio loquitur Augustinus.
Quod quaerit: quare magis fidei? Responsio est: quia fides est prima virlutum et fandamentum, ideo ei altribuit ut ianuae.
Quaest. IV. Itera quaeritur de hoc quod dicit: Verbum caro factum est. Hic dicuntur tria verba, et quaestio est: qaare magis dixit verbum quam lux, cum descriptum sit Verbum et sub ratione verbi et sub ralione lucis? — Si tu dicas, quod lux est communis tribus personis, verbum soli Filio, qui solus est incarnatus; tunc est quaestio: quare non dixit Filius? Et quare solus Filius est incarnatus, cum di)nna bonitas sit summe communicativa in qualibet hypostasura?
Respondeo ad hoc, quod sclus Filius est incarnatus sumitur ratio ex parte nativitatis, operis effectus. Ratione nativitatis: quia filius Virginis, et non debuit filius alii personae attribui. Ratione operis: quia recreatio, et per ipsum est recreatio, per quem creatio. Ex parte effectus: quia nos fecit filios et coheredes, per Filium naturalem deberaus in hereditatem et filialionem induci.
Magis autem dixit verbum quara filius, excludat intellectum carnalem et manifestet spiritualem. Filius enim carnaliter est generatus in creatuminal omnem hominem? Quantum in ipso esU Si qui vero
ris, sed verbum spiritualem habet generationem. Manifestat spiritualem, quia, sicut dicit Augustinus, verbum induit vocem et non transit in vocem; sic Verbum aeternum induit carnem.
- Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Factum esl caro; quia aut est sensus: faclum est caro, id est mutatum in carnem; aut factum caro, id est factum, ut sit caro. Neuler inlellectus sanus est. — Si tu dicas, quod synecdochica est constructio,et caro ibi tantum valet quantum homo; unde factum caro, id est homo; tunc quaeritur: quare magis voluit humanitatem intelligi per carnem quam per animam, cum anima sit nobilior pars? — Et quare usus est hac locutione figurativa, cum posset uti propria?
Respondeo: Dicendum, quod illa unio fuit ad nostram eruditionem et nostram salutem; et eruditio fuit, quia visibilis; et liberatio, quia passibilis; et caro dicit partem visibilem et maxime passibilem: ideo etc.
Secundo, de ipsa incarnatione quoad eius manifeslationem dupliciter.
- Et vidimus gloriam eius. Supra determinata est Verbi incarnatio; in hac parte determinatur mcarnati Verbi cognitio sive manifestatio. Habet autem haec pars duas, quia primo agit de manifestatione eius in generali; secundo vero, in speciali, ibi: Et hoc est testimonium loannis etc.
Primo, de manifestatione Verbi incarnati in generali.
Prima pars habet duas, quia primo tangitur ipsius Verbi incarnati cognilio; secundo vero, cognitionis ratio, ibi: loannes testimonium perhibet etc.
Cognitio vero Verbi incarnati, quam habuerunt ut- Apostoli et credentes, fuit quantum ad utramque naturam; in quorum persona dicit Evangelista: Etvidimv gloriam eius, id est, cognovimus; gloriam. scilicet quantum ad Divinitatem. Propterea dicit: Glo- i riam quasi Unigeniti a Patre; de qua gloria secundae Petri primo: « Accepit a Deo Patre honorera et gloriam, voce delapsa ad eum a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus ». — Quantum i vero ad humanilatem dicitur plenum gratiae et veritatis, id est, vidimus, supple: eim,plenumgratiae et veritatis, vere plenum, quia in ipso, sicut dicitur ad Colossenses secundo, « omnis plenitudo Divinitatis corporaliter inhabitat »; plenum gratiae, ad exhaurienda peccata; plenum veritatis, ad implenda promissa; Ecclesiastici vigesimo quarto: « In me omnis gratia vitae et veritatis ». Et notandum, quod hoc quod dicit: quasi Unigeniti non est nota comparationis vel similitudinis, sed expressionis.
- loannes testimonium. Postquam posita est cognitio, ponitur hic cognoscendi ratio. Nam triplex fuit in eis ratio cognoscendi: prima, per testimonium; secunda, per singularem effectum; tertia, per singulare documentum.
(Vers. 15.). Prima ergo ratio cognoscendi fuit i per testimonium. authenticum, scilicet personae authenticae, loannis videlicet, qui sanctus fuit ex utero matris. Propterea dicit: loannes testimonium perhibet de ipso; Proverbiorum decimo quarto: « Testis fldehs non mentitur ». Et clamat, loannes aperte et secure, secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo: «Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam »; dicens: Qui post me venil ante me factus est; ideo dignior me secundum humanam naturam effectus; ad Ephesios primo: « Omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam ». Et ratio huius est: quia prior me erat, scilicet secundum Divinitatem; infra octavo: « Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum »; et sic prior loanne.
(Vers. 16.). Et de plenitudine eius. Tangi- s tur hic secunda ratio cognoscendi, quod Christus erat Dei Filius, scilicet propter singularem effectum, et iste fuit collatio gratiae. Propterea dicit: Et de plenitudine, quasi dicat: vere cognovimus eura plenum; quia de plenitudine eius nos omiies accepimus gratiam pro gratia, gratiam scilicet relributionis pro gratia iustificationis, vel e converso gratiam iustificationis accepimus pro obtinenda gratia retributionis, quae recte dicitur gratia, quia, sicut dicit Augustinus, « nihil Deus in nobis praeter sua dona coronat »; ad Romanos sexto: « Stipendia peccati jnors; gratia autem Dei, vita aelerna »; et Zachariae quarto: « Exaequabit gratiam graliae ». Et quod iste effectus sit singularis Christi, ostendit:
(Vers. 17.). Quia Lexper Moysen data est, quae tanlum promisit gratiam et veritatem et non dedit; quia, ad Hebraeos septimo, « Lex neminem ad perfectum duxit ». Sed quod Lex promisit Christus exhibuit; ideo dicit: Gratia etvoHtas per lesum Christum facta est, id est donata. Propterea clamat Apostolus ad Romanos septimo: « Infelix ego homo! quis me hberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per lesum Christum », non lex Moysaica.
(Vers. 18.). Deum nemo vidit unquam. Tangitur hic tertia ratio cognoscendi, quae scilicet est singulare documentum; quia Christus solus de Deo potuit docere et docuit certitudinaliter et aperte, quia sblus vidit; ideo dicit: Deum nemo vidit unquam; primae ad Timotheum ultimo: « Lucem habitat inaccessibilem»; et Exodi trigesimo tertio: «Non videbit me horao et vivet ».
Nisi Unigenitus. Aliqui libri habent: sed Unigenitus; utraque littera bona. Nemo vidit nisi Unigenitv debet construi cum praecedenti verbo; si est ibi sed, debet construi cum sequenti: Sed Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. In sinu Patris, quia ab ipso genitus non recedit ab ipso; infra lertio: « Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis, qui est in caelo». Ipse enarravit, quia vidit; infra tertio: « Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur »; ad Hebraeos primo: « Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula ».
Quaest. I. Sed quaerilur de hoc quod dicit: Plenum gratiae et veritatis: secundum quam naturam hoc dictum est? Aut secundum divinam, aut secundum humanam. Secundum divinam, non; quia non est in eo gratia, sed natura est quidquid habet. Nec secundum huma.nitatem, videtur, quia subdit: De plenitudine eius gratiam accepimus pro gratia; sed gratia a solo Deo datur, non ab homine: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod in Christo fuit gratia singularis maxima, quae potuit esse in homine; sicut etiam gratia unionis, qua nuUa maior potest excogitari. Ratione utriusque dicitur fuisse plenus gratia, et ratione huius duplicis gratiae fuit caput Ecclesiae. Et quia caput in omnia membra redundat, ideo de plenitudine eius accepimus mnnes.
Quod ergo quaerit: utrum secundum divinam naturam, vel humanam? dico, quod Christus dicitur caput secundum humanam unitam divinae. Sic plenitudo redwidantiae est intelligenda.
- Quaest. H. Item quaeritur de hoc quod dicit: De plenitudine eius accepimus omnes. — Contra hoc est, quia mulli praecesserunt Christum: ergo multi fuerunt ante plenitudinem Christi: ergo non omnes acceperunt.
Respondeo: Dicendum, quod omnes acceperunt, quia Christus fuit caput omnium iustorum ab Abel usque ad ultimum iustum. Huic capiti uniuntur membra ligamine fidei et dilectionis. Quia ergo nullus fuit salvatus sine fide Christi, sicut dicit beatus Augustinus; nullus fuit salvatus, qui non receperit de plenitudine Christi.
Quod obiicitur, quod secutus est; dicendum, quod fide fuit semper omnibus praesens, licet corporaliter sit secutus.
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Deum nemo vidit unquam.
CoNTRA: 1. Numerorum duodecimo: « Ore ad os loquor ei, et palam et non per figuras et aenigmata Dominum videt »; dicitur de Moyse: ergo Dominum vidit.
- Item, Isaiae sexto: « Vidi Dominum sedentem super sohum excelsum et elevatum ».
Responsio est ad hoc, quod est cognoscere Deum in se et in suo effectu. Et cognoscere Deum in
Inm obscuratum, et sic videmus nos iiiodo, quia propter peccatum et oculi nostri caligaverunt, et onines creaturae obtenebralae sunt; unde videmus nunc per speculum in aenigmate, prima« ad Corinthios decimo tertio.
Alio modo cognoscitur Devis m se; et hoc duse plicitec: aut clare, et hoc modo a solo Filio et a Beatis; aUo modo in caligine, sicut dicit bealus Dionysius de Mystica Theologia; et sic vidit Moyses, et sublimiter contemplantes, in quorum aspectu nulla figitur imago creaturae. Et tunc revera niagis sentiunt, quam cognoscant. Unde Bernardus liicit, quod aliquid in se sentiebat aliquando, de quo quando volebat videre, statim amittebat.
Secnndo, de manifestatione Verbi incarnati in speciali dupliciter.
M. Et hoc est tesSimonium loannis. Egit supra de manifestatione Verbi incarnati in generali,. agit m speciali; et dividilur haec pars, quia ipsum est sui manifestativum et manifestatur per vocem; ideo habet haec pars duas partes. In prima agit de manifestatione facta per loannem, qui fuit vox praecurrens Verbum. In secunda de manifestatione facta per ipsum Verbum, infra eodem: fn crastinum voluit exire.
Primo, de manifestatione pei
Pars prima habet tres partes secundum tria tebaptizandi potestate; tertium vero, de sanctitate. — Vel aliter etiam distinguuntur: quia primum fuit factum Pharisaeis; secundum, turbis; tertium vero, loannis discipulis. — Tertio modo sic: quia priraum testimocium perhibitum est, Christo absente; secundum, Christo ad eum veniente; tertium, ante eum deambulaiite. Primum testimonium notatur hic: Et hoc est testimonium; secundum ibi: Altera die; tertium ibi: Altera iterum die.
Prima pars, in qua testimonium ponit, Christo absente, habet duas, quia primo quaerentibus respondet veritatem de se ipso; secundo vero, de Christo, ibi: Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis.
Veritatein ergo, qua de sc ipso respondit quaerentibus, hoe ordine describit Evangelista: primo in quaerentibus insinuat auctoritatem; secundo, in loanne stabilUatcm; tertio, in quaerentibus importunitalem; quarto vero, in loanne humilem veritatem.
(Vers. 19.). Quaerentium igitur auctoritatem insinuat: quiaerant personae authentieae et auctoriz;»- biliter missae, quibus loannes perhibet testimonium; propterea dicit: Et hoc est teslimonium loannis. Ita dictum est supra, quod « laannes testimonium perhibet »; modo specificat: Et hoc esl testinumium loannis, et demonstrat testimonium cum suis circumstantiis. Hoc, Tonomen, hoc, quando miserunl ludaei ab lerosolymis sacerdotes et levitas; ecce, personarum auctoritas, quia missi erant et honorabiles erant; infra quinto: « Vos misistis ad loannera, et ille testimonium perhibuit veritati »; miseritnt, inquam, ut interrogarent eum: Tu quis es? in persona scilicet omnium. Siraili modo misit loannes discipulos suos, ut quaererent in persona sna, ad Christum; Matthaei undecirao: « Mittens loannes duos ex discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an aUum exspectamus »? Hoc volebant quaerere ludaei per levitas.
(Vers. 20.). Et confessus est. Tangitur hic secundum, scilicet Icannii stabilitas, qui non fuit eorum auctoritate perterritus, ut a vera confessione declinaret. Ideo dicit: El confessus est et non negavit, id est, veram confessionem fecit et in ipsa permansit; secundae ad Corinthios primo: « Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo est et non; sed est in illo est». EL confessus est, veritatem scilicet, quia nonsumego Chrislus. Respondit magis intentioni quam quaestioni. Oe hac fideli confessione Matthaei decimo: « Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo ». loannes maxime confessus est, quia cum posset reputari Christus, noluit; Gregorius: « Dura non vult appetere nomen Christi, factus est merabrura Christi ».
(Vers. 21.). Et interrogaverunt eum. Tangitur hic tertiura, scilicet quaerentium importunitas, quia non desistunt unica responsione, sed instanter quaerunt; ideo dicit: Et interrogaverunt eum: Quid ergo? id est, quid es, si non es Christus? Elias es iu? Et dixit: Non sum. Et adhuc instant: Propheta es iu? aliquis scilicet minor. Et respondit: Non.
Ideo generaliter de aliis Prophetis quaenint, de Elia specialiter, quia Eliam credebant praecedere Cliristum; Matthaei decimo septimo: « Quid dicunt Scribae, quia Eliam oportet venire primum»? Sed adhuc instant:
(Vers. 22.). Dixerunt ergo ei: Quis es? Adhuc instant et rationem instantiae dicunt: Ut respomum demus his qui miserunt nos. Quid dicis de te ipso? Stultum videbatur eis redire ad mittentes sine certa responsione. Nam sapientis nuntii est responsa certa referre; Proverbiorum vigesimosecundo: « Ecce, descripsi libi sapientiam, ut eloquia veritatis responderes ex liis illis qui miserunt te ».
(Vers. 23.). Ait: Ego vox clamanlis. Tangjtur hic quartum, scilicet in responsione humilis veritas; humilis, quia non sibi dignitatem attribuit, sed officium. Ideo ait: Ego vox clamanlis in deserto; clamanlis, inquam, hoc: Dirigite viam Domini. Ad litteram loannes in deserto clamabat; Matthaei tertio: « Venit loannes praedicans in deserto ludaeae et clamabat: Dirigite viam Domini »; quia praedicabat poenitentiam, per quam dirigitur via peccatoris ad Dominum, quae scilicet obliqua est, quamdiu peccat, dirigitur vero per mandatorum observantiam; unde infra decimo quarto: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus ». Sic dirigitur via Domini ad cor; et hoc officium confirmat testimonio Isaiae: Sicut dicit Isaias prophela; Isaiae quadragesimo: « Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de interrogatione ludaeorum. Cum enim scirent originem loannis et vitam, ad quid quaerunt: Tu quis es?
Et respondendum est ad hoc, quod quis ali- *Ii,ndo quaerit substantiam, ut cum dicitur: quis fecit hoc vel illud? Aliquando propriam nominationem, ut dicit Priscianus.
Quis, pater, ille virum qui sic comitatur euntem?
Aliquando specialiler inter ahas conditiones quaerit dignitatem; nam personae dignae et eininentes personae ecclesiasticae vocantur. Ideo hic dicendum, quod etsi scirent originem, vitam et nomm, tamen dubitabant de dignitate.
bl. Quaest. II. Item de responsione loannis quaeritur, quia ipse respondet secundae interrogationi, quod non est Elias.
CoNTRA: 1. Matthaei undecimo: « Si vultis scire, ipse est Elias». Ergo aut Dominus dicit falsum, aut ipse.
- item respondet, se non esse prophetam; contra: Lucae primo: « Tu puer propheta Altissimi vocaberis ».
Respondeo, quod loannes respondebat magis ad intentionem quaerentium quam ad quaestionem. Intelligendum igitur, quod ludaei quaerentes de Elia, corporaliter de ipso quaerebant, de illo eodem, qui fuit in veteri testamento; loannes vero respondet, quod non est Elias proprie; sed Dominus dicit eum Eliam figurative; quia hoc fuit loannes primo adventu, quod Elias secundo. Similiter dicendum, quod ipsi quaerebant de propheta et officio prophetandi praecise, sicut propheta praedicit futura; loannes vero propheta erat et plus quam propheta, quia demonstravit praesentem. Ideo secundum intentionem eorum, se non esse prophetam, respondet.
Quaest. 111. Item quaeritur de tertia responsione: 1. Quare scihcet loannes dictus est vox, et quare dixit, se esse vocem?
Item, quid est hoc quod dicit: Dirigite viam Domini; quia leremiae decimo: « Scio, Domine, quia non est hominis via eius neque viri, ut dirigat gressus suos». Ergo adhortatur ad impossibile.
Respondeo: Dicendum, quod sicut Filius Dei rectissime dicitur verbum; ita praecursor eius rectissime dicitur vox. Vox quadruplicem proprietatem habet respectu verbi, ratione cuius recte dicitur. Vox praeit verbum; sic loannes Christum; Lucae primo: « Ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Ehae». Manifestat verbum;sic loannes Christum; supra eodem: « Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine». Transit et relinquit verbum manens; sic loannes Christum; infra tertio: « Me oporlet minui, illum autem crescere ». Est inutilis sine verbo; sic loannis praedicatio sine Christo; infra eodem: « Ego baptizo vos in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos nescitis».
Quod obiicitur de directione, dicendum, quod -2. directio viae est per gratiam et caritatem, quae a solo Deo est; sed praeparatio ad directionem est facienda, secundum quod in nobis est. Et hoc praecipitur hic; unde Gregorius: « Via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita praeparatur ».
Ei qui missi fuerant. lam dixit loannes vere- ritatem de se ipso; hic vero testimonium dat de Christo et describit hoc ordine. Primo ponitur quaerentium improbitas; secundo, testimonii veritas; tertio, testimonii celebritas.
(Vers. 24.). Tangitur ergo primo quaerentium improbitas: quia, cum audissent veritatem, quaerunt calumniari veritatis doctorem. El huius ratio erat, quia malitiosi erant; ideo dicit: Qui missi fuerant ei-ant ex Pharisads, ideo malitiosi et observatores; Chrysostomus: « lUi missi fuerunt, qui veritatem nescierunt quaerere, sed invidere »; ideo mahtiose et improbe quaerunt. Ideo dicit:
o. (Vers. 2o.). Et interrogaverunt eum et dixerunt ei, quasi ipsum redarguendo: Quid ergo haptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? Sine auctoritate facis el stulte. Unde Chrysostomus: «Quia non valuerunt eum blanditiis supplantare, accusationes ei immiltere tenlant ». Unde exclamat Chrysostomus: « 0 de dementia! o de elalione! o de intemperanti investigatione! Missi estis ab eo edocendi: Tu quis es? Et crimen legis vultis imponere»? In hoc ergo innuitur quaerentium improbitas.
(Vers. 26.). Respondit eis Joannes. Tangitur hic secundum, scihcet teslimonii veritas. loannes enim veritatem sui olficii exprimit et ex hoc dignitatem Christi. Ideo dicit: Ego baplizo vos in aqua; id est, lavo exterius, non tanquam Christus interius; sed ad Christum praeparo; unde Actuum decimo nono: « loannes baptizavit baptismo poenitentiae dicens: In eum, qui venturus erat, ut crederent». Ideo subdit: Medius autem vestrum stetit quem vos nescitis; id est inter vos; quem nescitis, secundum quod Dominus infra octavo dicit: « Neque me scitis neque Patrera meum scitis». Ad illum ego praeparo. Ideo dicit:
(Vers. 27.). Ipse est qui post me venturus est, quia ego illum praecedo ut praecursor. Qui ante me factus est, id est dignior me; infra tertio: « Me oportet minui, illum autem crescere ». Et quanto dignior sit, ostendit: Cuius ego nonsum dignus, ul solvam corrigiam calceamenti. Ad litteram hoc verum est, quia nullus quantumcumque bonus debet se dignum reputare, ut etiam Christum discalceet; unde dicebat ille centurio Matthaei octavo: « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectura meura ». — Allegorice vero calceamentum est huraanitas Christi; pes calceatus, Divinitas humanata; corrigia calceamenti, unio naturarum. Soluere ergo corrigiam calceamenti est explicare mysterium unionis, ad quod indignum se loannes dicit, quia Isaiae quinquagesirao tertio: « Generationem eius quis enarrabit»? quasi dical: nemo dignus. quae notatur in hoc, quod in loco coramuni hoc testimonium dedit, ubi plures concurrebant. Ideo dicit: Haec im, Bethania facta sunt trans lordanem, ubi
eral loannes baptizans; el ita multus populus concurrebat; infra tertio: «Erat autem loannes baptizans in Aennon iuxta Saiim, quia aquae multae erant illic».
Quaest. I. Quaestio parvula hic incidit de hoe quod dicit: Ego baptizo in aqua. — 1. Si enim baptismus loannis solum exterius carnem lavabat, videtur, quod frustra et inutiliter fiebat.
Item, loannes Lege perfectior est, ergo baptismus loannis Sacramentis Legis: si igitur circumcisio dat gratiam, multo magis baptismus loannis.
Respondeo: Dicendum, quod baptismus loannis ip- non fuit in remedium, sed in praeparationem ad remedium: ideo non sequitur ex hoc, quod sit superfluum; nec sequitur, quod gratiam conferre debeat.
Baptismus autem ille praeparabat ad remedium tripliciter: propter vitae emendationem; unde dicitur Matthaei tertio: « Baptizabantur ab eo confltentes peccata sua». Propter assuefactionem, ut essent idonei et non respuerent baptismum Christi; unde Gregorius: « Decens erat, ut qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret ». Tertia vero ratio, propter Chrisli manifestationem; infra eodem: Ut manifeslaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baplizans.
- Quaest. II. Item quaeritur de boc quod dicit: Medius vestrum. Unde est boc, quod Dominus semper locum medium ehgit, cum sit caput? — Et videtur, quod non esset in medio eorum; non enim est nisi in medio bonorum.
Dicendum, quod secundum carnem erat mep. dius eorum, id est in medio tanquam homo mediocris. Dicitur autem Christus stare in medio, vel isetiam locum medium specialiter eligere, quia medium est locus humilitatis; Lucae vigesimo secundo: « Ego autem in medio v6strum sum, sicut qui ministrat?, et Matthaei decimo octavo. — Locus communitatis, quia uniformiter se habet ad oranes; Actuum decimo: « In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus » etc. — Locus unitatis, quia extrema uniuntur in medio; ad Ephesios secundo'»: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum ». — Locus stabilitatis, quia medium mundi est fixum; primae ad Corinthios tertio: « Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod est Christus Lesus ». — Locus proximitatis, quia omnibus partibus approximat; Actuum decimo septimo: « Si forle attrectent eum aut inveniant, quamvis non sit longe ab unoquoque nostrum; in ipso enim vivimus et movemur et sumus».
- Quaest. III. Item quaeritur de illo verbo, quod dicit ipse: Qui post me venturus est.
CoNTRA: Matthaei undecimo dicilur, quod misit duos ex discipuhs suis dicens ei: « Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus »? Ibi dubitavit, quomodo hic asserit?
Ad hoc dicunt haeretici, quod loannes primo credidit, sed postmodum dubitavit. Sed mentiunlur, quia Dominus tunc commendavit loannem -. — Propter hoc dicendum, quod loannes certitudinaliter sriebat, ipsum esse Christum; nec tunc interrogavit per discipulos tanquam dubitans, sed ut dubitationi discipulorum suorum consuleret, qui in eum non credebant.
- Altera dievidit loannes etc. Perhibuit supra beatus loannes testimonium de Christo absente; hic perhibet testimonium de Christo ad se veniente. Et dividitur haec pars in duas: quia primo describitur testimonii perhibitio; secundo, testimonii certitudo sive corroboratio, ibi: Et ego nesciebam eum etc.
Testimonii perhibitio describitur hoc ordine: primo tangitur testificandi occasio; secundo, testificatio; tertio vero, ad testimonium praecedens comparatio.
(Vers. 29.). Testificandi occasio primo tangitur; et haec fuit, quia Lesus venit ad loannem ab eo baptizari; propterea dicit: Altera die vidit loannes. lesum venientem ad se, scilicet ut baptizaretur; Matthaei tertio: « Venit Lesus a Gahlaea in lordanem ad loannem, ut baptizaretur ab eo ».
Et ait, scilicet loannes. Tangitur bic secundum, scilicet ipsa testificatio, in qua perhibet testimonium de innocentia humanitalis et de virtule CHvinitatis. Propler innocentiam dicit: Ecce, Agnus Dei, id est innocens et impollutus; Isaiae decimo sextoM (c Emitte Agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserli ad montem filiae Sion ». Quantum ad virtutem Divinitatis dicit: Ecce, qui tollit peccata mundi, quod est solius divinae virtutis; Isaiae quadragesimo tertio: « Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me»; et dicit: Ecce, quia quem alii praenuntiaverunt ipse digito monstrat; ideo de ipso dicitur Matthaei undecimo: « Ipse est propheta et plus quam propheta ».
(Vers. 30.). Hic est, de quo dixi vobis. Tangitur liic tertium, scilicet ad testimonium prae- comparatio. Unde replicat testimonium, quod dederat in absentia eius; ideo dicit: Hic est, de quo dixi, in praecedenti scilicet testimonio: posl mevenit vir, scilicet temporali nativitate, quia per sex menses post eum natus. De hoc viro leremiae trigesimo primo: « Novum faciet Dominus super terram: femina circumdabil virum». Qui ante me factus est, dignitate scilicet, quia prior me erat, Divinitate; supra eodera: « In principio erat Verbum ».
Sed dubitatio est hic: I. Cum minoris sit ire ad maiorem, non e converso; videtur, quod loannes debuit ire ad Christum.
Item, cum in Christo nulla fuerit macula; et baptismus significet ablutionem a sorde: ergo falsum significavit in ipso: ergo si veritas Christi non recipit falsitatem, non debuit baptizari a loanne.
Respondeo: Dicendum, quod aliquid debito vel coDgruo modo fit, aut quia necessitatis, aut quia supererogatioms. Quod mmor vadat ad maiorem, hoc est debitum necessitatis; unde dixit loannes Domino: « Ego a te debeo baptizari ». Quod vero maior vadat ad minorem, hoc est perfectionis et supererogationis. Sic Dominus venit ad loannem; unde ipse dixit loanni: « Sic decet nos implere oranem iustitiam», Matthaei tertio. Quod ergo venit, fuit condescensionis et in commendationem humihtatis.
Quod quaeritur: quare voluit baptizari? Re- 2. spondeo: Dicendum, quod sicut verbo significativo aliquid dicitur de capite ratione membrorum, sic actu exercito aliquid signiflcatur in capite pro membris. Unde baptismus ille nullam significabat ablulionem interiorem in Christo, sed sokim in membris. Ratio autem, quare Christus voluit baptizari, fuil tripiei: ut daret exemplum humilitatis; ut vim regenerativam conferret aquis; ut per baptismum loannis manifestaret se universis. Et haec ratio principalis tangitur in littera.
El ego nesciebam. Posita est testificatio, ponitur hic eius corroboratio sive certitudo, quae describitur hoc ordine. Primo tangitur modus deveniendi in certitudinem; secundo, signum certificans; tertio, testimonium certum.
(Vers. 31.). Tangitur igitur primo modus deveniendi in certitudinem, qui fuit per actum baptizandi; ideo dicit: Ego nesciebam eum, id est, non eram certus de ipso; sed ut manifestarelur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Hoc ipsum dicebat Marci primo: « Ego baptizavi vos aqua, ille auteiTi baptizabit vos Spiritu sancto».
(Vers. 32.). Et testimonium perhibuil loannes. Tangitur hic secimdum, scilicet signum certificans, quod quidem fuit descensus Spiritus sancti; ideo dicit: El testimonium perhibuit Joannes, lanquam certus, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi coiumbam de caelo; Lucae tertio: «Descendit Spii'ilus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum ». Et manentem super eum, quia in eo requievit; Isaiae undecimo: « Requiescet super eum Spiritus Domini». Et hoc fuit signum certificans ipsum; ideo dicit:
(Vers. 33.). Et ego nesciebam eum, prius, sed hoc signo cognovi, quia datum fuit mihi a Deo; ideo subdit: Sed qui misit me baptizare in aqua, scilicet Deus; supra eodem: « Fuit homo missus a Deo». lUe, inquam, mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manenlem super eum., ille est, qui baptizat in Spiritu sanclo, quia in eius solo nomine et virtute datur baptismus; Actuum secundo: « Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Christi ». Signum vero huius fuit descensio et mansio Spiritus sancti; unde Beda i: « In solo Mediatore Spiritus perpetuo mansit; quia ex eo tempore, ex quo homo fieri incepit, eius ministerio et opere conceptus est ». Ideo hoc signo fuit cerlificatus.
(Vers. 34.). Et ego vidi elc. Tangitur hic tertium, scilicet testimonium certum. Certum enim est testimonium, quando homo testificatur de hoc quod vidit. Ideo dicit: Et ego vidi et testimonium
perhibui, quia hic est Filius Dei; infra decimo nono: « Et qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius ».
- Quaest. I. Sed quaerilur hic primo de descensu Spiritus sancti. — Si enim Spiritus sanctus est Deus; et Deus ubique est: ergo non descendit. — Si lu dicas, quod non descendit per essentiam, sed per effectum; conlra: Nullus effectus de novo collatus est Christo, quia nuHum munus graliae habuit lunc, quod non habuisset a conceptione: ergo non descendit per effectum.
Quaest. II. Item quaero: quare magis dicitur descendisse in illa columba quam in alia? Aut enim uniebatur illi columbae, aut non; si sic: ergo assumsit illam creaturam; si non: ergo aeque erat in illa sicut in alia: ergo descendit in qualibet columba.
Quaest. III. Item, quare magis descendit in columba quam in aliquo alio 1
Respondeo: Dicendum, quod Deus dicitur esse in creaturis quatuor modis: primo inodo, pure per essendi; et sic est in omnibus et aequahter, nec descendit nec movetur nec recedit. — Secundo modo, per rationem signamli vel ostendendi; sic Deus dicebatur esse in his creaturis, quae ipsum signabant, sicut in monte Sinai et in nube. — Tertio modo, per rationem gratificandi; sic dicitur esse in iis quos amat, et qui eum amant. — Quarto, per rationem uniendi vel assumendi; sic in Christo.
Primo igitur modo existendi, quia universahs est I. et commuiiis, non respondet descensus vel ascensus; aliis modis sic. Unde Deus dicitur aliquando descendere, quando descendit creatura, quae ipsumsignat; aliquando, quando confert gratiam; aliquando, quando 11. descendit natura assurata. — Quia igitur ad hoc erat columba instituta et specialiter ostendebat Spiritum, ideo dicitur descendisse in ipsa, non in alia, non ratione effeclus vel unionis, sed ostemionis.
Quod quaeritur: quare magis se ostendit per columbam? Responsio est: propter proprietates columbae, quia columba est simplex animal, mansuetura et fructuosum. Spiritus vero sanctus est benignus et fructuosus et sine dolo; « Spiritus enim sanctus effugiet fictum».
Quaest. IV. Quaeritur etiam hic de hoc quod dicit: Ego nesciebam eum. — Contra: Testiraonium perhibuit loannes de Christo, antequam baptizaret eum, sicut habitura est supra: ergo aut cognovit ante, aut tulit testiraonium de eo quod nesciebat.
Respondetur secundum Chrysostomum, quod cognovit eura in generali; bene enira sciebat, quod Christus venerat, et quod ipse eius praecursor erat; sed tamen eura personaliter et singulariter non agnoscebat, quia in deserto ab infantia fuerat et eum non viderat.
Sed haec responsio non potest stare: quia loannes cognovit Dorainum in utero raatris; quoraodo non cognovit, cura iam tantum creverat? — Item, Matthaei terlio dicitur: « Ego a te debeo baptizari ». — Responsio est, quod cognovit, ipsum esse Christum; sed non cognovit, quod poteslatem baptizandi reservasset sibi.
Sed tunc obiicitur: quia aut de potestate baptizandi exterius, aut de potestate baptizandi interius; utroque modo falsura, quia utruraque debebat scire.
Respondro: Dicendum, quodsi loquatur de Christo quantura ad substantiam, quod non cognoscebat; intelligendum est: supple: itacertitudinaliler, ut cognovit post signum. Si quantum ad virtutem baptizandi, intelligendum, quod quintuplex est potestas baptizandi, scilicet auctoritatis, cooperationis, invocationis, exceUentiae et ministe?-ii. — Priraara nulli dedit nec dare potuit, ultimam dedit, tres intermedias non dedit; sed potestatem excellentiae et invocationis dare potuit, sed noluit, ne unitas Ecclesiae rumperetur. De potestate cooperalionis dicit Magister Sententiarum, quod dubitavit, sed tamen communiter tenetur, quod illara non potuit dare; et de illa non dubitavit, sed de tertia et quarta potuit dubitare. hibuit, ipso anle eum deambulanle; et describitur testimonium cum fructu suo. Primo ergo notatur ipsa testificatio; secuhdo, discipulorura conversio;
tertio, conversorum susceptio; quarto, susceptorum fructificatio; quinto vero, fructificationis vel praedicationis aeceptatio.
(,Vers. 33.). Notatur ergo primo ipsa lestifica.lio, quae facta est in praesentia Domini et discipulorum loannis; ideo dicit: Altera die iterum stabat loannes, et ex discipulis eius duo, qui scilicet eranl idonei ad de Christo testimonium, quia discipuli humiles, quia magistro adkaerentes, quia etiam se amantes; unde discipuli erant, cum magistro erant, duo erant; sicut dicit Gregorius: « Caritas minus quam inter duos esse non potest »; unde Lucae decimo dicitur: « Misit eos binos ante faciem suam ».
- (Vers. 36.). Et respiciens lesum ambulantem dicit: Ecce, Agnus Dei; ad differentiam agni typici et paschalis. Ideo Agnum vocat, ut discipulos ad ipsum per mansuetudinem attrahat; Matlhaei undecimo: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Notandum est, quod Christus fuit vir in incarnatione, propter perfectionem. sapientiae; Zachariae sexto: « Ecce, vir oriens nomen eius ». Agnus in passione, propter mansuetudinem patientiae; Isaiae quinquagesimo tertio: « Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum ». Leo in resurrectione, propter fortitudinem potentiae; Apocalypsis quinto: « Ecce, vicit Leo de tribu luda »; et ibi dicitur, quod « occisus est Agnus ».
(Vers. 37.). Et audierunl eum. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum conversio ad augmentum testimonii; ideo dicit: Et audierunt eum dua discipuli loquentem, id est testiflcantem, et seculi sunl lesum, sano consilio magistri utentes. Isti secuti sunt lucem, quia bona habebant opera; unde infra tertio: « Qui facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera eius ».
(Vers. 38.). Conversus autem. Tangitur hic terlium, scilicet discipulorum conversorum susceptio; unde Dominus ad eos convertitur et alloquitur. Ideo dicit: Conversus autem Lesus et videns eos sequentes se. Conversus est ad conversos, secundum illud Zachariae primo: « Convertimini ad me, et ego convertar ad vos». Sic conversus, dicit eis: Quid quaeritis? Non hoc dicit dubitando, sed eoruni rectam intentionem per responsionem manifestando.
Qui dixerunt ei: Rabbi, quod dicitur interpretatum magister, ubi habitas? Interpositio est ibi, et continuatur series litterae: Rahbi, ubi habitas? quasi dicant: te quaerimus, tuam doctrinam, tuani habilationem. Hanc quaestionem facit anima, quae directe quaerit Deum; Canticorum primo: « Indica mihi quem dihgit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie ». Et quia recta intentione sequuntur, ideo admittuntur.
(Vers. 39.). Dicit eis: Venite et videte. Venerunt et viderunt, ubi maneret. Econtra ille qui non recla intentione quaerebat, repulsus est; Matthaei octavo dixit ei scriba: « Magister, sequar te, quocumque ieris. Dixit ei Lesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habel ubi caput reclinet ». El quia fruslra convertitur qui non permanet, ideo dicit: El mamerunt ibi die illo, Et ralio redditur: Erat autem hora quasi decima. In quo significatur dies gratiae, qui est novissimus, in quo permanendum; primae loannis secundo '=: « Nunc scimus, carissimi, quia novissima hora est ». In hac novissima hora permanendum est cum Domino Iesu; Lucae vigesimo secundo: « Vos estis, qui permansistis mecum ». fruclificatio, quia statim, postquam conversi sunt, alios vocant, ut Andreas Petrum. Propterea dicit: Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant a loanne et secuti fuerant lesum; ideo hunc specialiter nominat, ut fructum suae praedicationis ostendat. Ideo subdit fructum.
(Vers. 41.). Invenit hic primum fratrem suum Simonem; quia studiose eum quaerebat, ul ad inventum thesaurum eum perduceret. Ideo dicit: Et dixit ei: Invenimus Messiam, quod est interprelatum Christus. Invenimus sicut boni mercatores margaritam, sicut boni cultores thesaurum
abscondilum; Matthaei decimo tertio: « Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro » etc.
(Vers. 42.). El adduxit eum ad lesum; Apocalypsis ultimo: « Qui auditdicat: Veni;etqui silit veniat ». Intuitus aulem eum Lesus. Tangitur hic quintum, sciUcet praedicationis discipulorum acceplatio, quia Dominus acceptat et vocationem sive praedicationera Andreae, suscipiendo Petrum: propter quod nomen imponit tanquam suo discipulo. Ideo dicit: Intuitus aulem eum, scilicet Petrum, Lesus, ocuhs scilicet benignitatis; de quo intuitu Genesis quadragesimo quarto: « Adducite fratrem vestrura ad me, et ponam super eum oculos meos»; dixit: Tu es Simon, filius loanna. Nomen eius dicit, ut aliud imponat: Tu voeaberis Cephas, quod interpretatur Petrus; Beda: « Sciendum, quod Syriaca lingua Cephas, Graeca et Latina Petrus, et in utraque hngua a petra derivatum est ». Ideo dicit ei Dominus Matthaei decimo sexto: « Tu es Petrus, et super hanc petram », a qua scilicet tu nomen accepisti, hoc est super me, « aedificabo Ecclesiam meara »; primae ad Corinthios decimo: « Petra autem erat Christus ». Tu vocaberis Petrus, id est, a firma petra Christo, quem ardenter amabis, nomen accipies.
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de testimonio isto ultimo: Ecce, Agnus Dei:
Quia, cum nihil plus addiderit, videtur insufBciens fuisse testimonium, quia hoc potest dici de quohbet Sancto, maxime de ApostoUs; Lucae decimo: « Ecce, ego milto vos sicut agnos inter lupos ».
2 Item, quare potius nomine agni quam alterius aoimalis ipsum describit?
Respondeo: Dicendum, quod Agnus dictus est a loanne, quia in agno fuit praefiguratus, Exodi duodecirao, et praedictus a Prophetis, Isaiae decirao sexto. Et quia Evangeliura consonare debet Legi, ideo nomine agni demonstratus est a loanne.
- Sed adhuc restat quaestio: quare praefiguratus fuit nomine agni sive in agno?
Responsio huius est: ratione innocentiae; unde Exodi duodecirao: « Erit sine macula, masculus, anniculus». Ratione patientiae; Isaiae quinquagesimo tertio: « Tanquara agnus corara tondente se obrautuit». Ratione utililatis magnae, quia totus utiUs; quia ovis tribuit lac in potura, carnera in cibum, lanam in vestimentura, pellera in ornatum.
Quod ergo obiicitur, quod alii sunt agni; dicendum, quod innocentia Christi differt ab aliis: quia ipse sine macula, quia eius raacuia nulla fuit; sed alii Sancti sunt sine macula, quia eorum maculae sunt abstersae per gratiam.
- Quaest. II. Quaeritur de perhibitione huius testimonii. Dicitur enim, qvioA loannes stabat e,, corain duobus discipulis testiraonium perhibuit.
CoNTRA: 1. loannes erat missus ad praenuntianduin Christura: ergo videtur, quod non deberet stare, sed circuraire, ut nomen Christi annuntiaret.
- Itera videtur invidus, quia tantum duobus, cura oranibus deberet dicere, ut omnes crederenl per illum.
Respondendura est, quod testiraoniura loannis ad hoc, quod ei crederetur, debuit esse authenticum, placitum sive acceptum et non suspectum: quia authenticum, ideo stabat, non circuibat; quia acceptum, ideo non quibuscumque, sed quaerentibus et scire volentibus teslimonium exhibebat; quia non
suspectum, non se ad annuntiandum ingerebat; unde dicit Chrysostomus: « Quod suspectum esset testimonium, si ita se ingereret ad praedicandum, et ludaei fuissent provocati ad contradicendum ».
- Quaest. 111. Quaeritur de hoc quod dicunt: Rabbi, ubi habitas? Et Dominus eis ostendit hospitium. — Contra: Matthaei octavo: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi cuput reclinet. Ibi dicitur, quod non habebat hospitium.
Respondeo: Dicendum, quod habere habitaculum est duobus modis: vel per proprietatem pos- sessionis, sicut habent divites homines; vel per quietem inhabitationis, sicut habent omnes, qui decHnant ad ahquam domum ad manendum. Primo modo non habuit tanquam pauper; secundo modo habuit tanquam quietus; non enim erat gyrovagus.
- Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Erat %mus ex discipulis illis Andreas. — Quare Andream nominavit, non ahum discipulum? Et si alterum tacuit, quare non Andream?
Respondeo: Dicendum, quod ratio expriraendi nomen Andreae magis quam alterius fuit duplex, scilicet quia insignior erat, ut dicit Chrysostomus, et ut ostendat, Petrum per Andream esse vocatum. Et in hoc mira patet dispensatio: quia voluit maiores et seniores vocare per minores, et sapientes per simplices. Unde Petrum vocat per Andream, et Nathanaelem sapientem per Phihppum rusticum.
Quaest. V. Quaeritur de hoc quod dicitur: Tu vocaberis Cephas, utrum hoc nomen ei tunc imponat? — Quod non, videtur:
Per inlerlinearem: « Nondum imponit ei nomen, sed praesignat ».
Item Marci tertio dicitur, quod Dominus vocavit duodecim; et tunc « imposuit Simoni nomen Petrus ».
Item Matthaei decimo sexto dicitur, quod tunc imposuit, quando confessus fuit.
Respondetur communiter, quod hoc nomen Petrus hic fuit praesignatum, Marci tertio imposilum, Matthaei decimo sexto confirmatum. — Sed Augustinus huic solutioni contradicit dicens, quod hoc nomen fuit Petro impositum, quando ab Andrea ductus est ad Christum; et Beda similiter dicit super Marci tertio, quod non tunc impositura, sed ante.
Propter hoc dicendum, quod modo fuit ei impositum, sed tamen non fuit vulgatum; quia adhuc non ex tunc appellabatur ab aliis Pelrus, sed alio nomine suo priori; sed post, Marci tertio, voluit, quod hoc nomine vocaretur; Matthaei vero decimo sexto haec nominatio celebris redditur per dignitatem nomini congruentem.
- Quaest. VI. llem quaeritur: quare Dominus imposuit nomen Petro in sui vocatione magis quani aliis? — Videtur, quod acceptor fuerit personae, quia dignitatem nominis contulit sine merito.
Ad hoc respondet Pelagius, quod hoc fecit propter maiorem naturalium strenuitatem, quam vidit in Petro; unde dicitur: Intuitus eum Lesus; et Pelagius dicit, quod per naturalia contingit mereri.
Ad hoc respondendum, quod Deus videt non solum exteriora, sed etiam interiora; non solum quae sunt, sed etiam quae futura sunt: in signum ergo, quod erat futurus pastor Ecclesiae, nomen ei
imponitur. — Quod vero dicit PeJagius: « Inluitus est naturalium strenuitatem »; Victor reprobat; unde dicit: « Non propter fundamentum naturalium niaius superaddit aedificium virtutis, sicut mentitus est Pelagius, hinc trahens fomentum erroris; sed intuitus est oculo misericordiae et benignitatis ».
- Quaest. VII. Quaestio est etiam: quare modo nomina non mutantur his qui religionem ingrediuntur, vel etiam his qui convertuntur ad Christum?
Ad hoc respondet Chrysostomus, quod mutatio nominis fiebat in virtutum incitamentnm. Quoniam igitur modo nomen unum habemus, quod maxime est ad virtutem incitativura; ideo illo nomine contenti esse debemus; et hoc nomen est christianitatis, quia omnes dicimur ChrisHani. — Tamen adhuc servat mutationem nominis Romana Ecclesia in summo Pontifice.
De manifestatione Verbi per se ipsum.
- In crastinum etc. Ista pars, quae incipit ab illo loco: Hoc est testimonium loannis etc., in qua agitur de Verbi manifestatione, divisa fuit in duas partes. In prima agitur de manifestatione Verbi facta per vocem loannis usque ad locum istum. Deinceps vero usque ad finem undecimi agitur de manifestatione facta per ipsum Verbum. Et quia manifestatio respectum habet ad eos cs. 1 jjj g j qj. jjgQ pg.g habet duas partes. In prima agitur de manifestatione, secundura quod respicit conditiones a parte eorum quibus fit. In secunda agitur de raanifestatione, secundum quod respicit conditiones a parte Verbi manifestati; et incipit illa pars in principio quinti capituli: Post haec erat dies. gius « adiutorium graliafi, quae pi-oprie gratio nuncupatur, Primo, de hac manifestatione quoad conditiones
quibus flt.
Prima pars habet quatuor partes secundum quatuor genera personarum, quibus se maniiestat. In prima manifestat se suis discipulis. In secunda parte manifestat se ludaeis, in medio secundi capituli: Post haec descendit etc. In tertia raanifestat se Samaritanis, in principio quarti capituh: Ut ergo cognovit Lesus etc. In quarta parte manifestat se Galilaeis, circa finem quarti capituli, ibi: Post duos dies exiit.
Prima manifestatio,
est faota discipulis. lis, habet duas: in prima agitur de discipulorum vocatione; in secunda, de manifestatioie facta discipulis vocatis, ibi: Et die tertio nupliae factae swiit. plicis; secundo, vocatio sapientis; tertio, vocati attraclio; quarto, atl/racli confirmalio. — Vocatio ergo simplicis, scilicet Philippi, primo facta a Domino describitur, quia ab ipso Domino de Gahlaea vocatus est. Propterea dicit:
- (Vers. 43.). In crastinum, scilicet post conversionem Andreae et Petri, voluit exire in Galilaeam et inuenit Philippum, non casualiter, sed ex proposito invenitur quod perditum est. Sic Dominus discipulos suos invenit prius perditos, quia a perditione eripuit; Lucae decimo quinto: «Muher, quae perdidit drachmam unara, quaerit diligenter, donec inveniat ». El dicitei: Sequere me, tanquam servus dorainum, tanquara discipulus raagistrum, ut
possis consequi; ad Philippenses tertio: « Sequor autein, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum ». Et tangit Evangelista locum, unde erat Phihppus oriundus, ad maiorem manifestationem. Propterea dicit:
(Vers. 44.). Eral autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. Ed ideo inlelligendum, quod motus est sequi, quia vidit illos sequentes. Cortina enim cortinam trahit, secundum quod Exodi vigesimo sexto in compositione tabernaculi signatum est. — Moraliter vero Philippus os lampadis interpretatur, Bethsaida domus venatorum. Per os sapientia notatur eloquentiae, de qua Lucae vigesimo primo: « Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri ». Per lampadem, honestas conversationis, Matthaei quinto: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant » etc. Per venatores, praedicatores; leremiae decimo sexto: « Mittam eis venatores multos, et venabuntur eos ». In vocatione igitur Philippi de Bethsaida significatur, quod qui assumit oflicium praedicationis debet habere sapientiam eioquentiae et honestatem vitae, « quia, cuius vita despicitur, restat, ut eius praedicatio conlemnatur ».
(Vers. 45.). Invenit Philippus etc. Tangitur hic secundum, scilicet vocatio sapientis, quae facta est mediante simplici. Propterea dicit: Invenit Philippus Nathanael. Sicut ipse inventus fuerat a Christo, sic et Nathanaelem invenit; Beda: « Vide venatorem istmn, quantum capiendis animabus esset intentus ». Unde et sequitur: £t dicit ei: Queni scripsit Moyses in Lege, et Prophetae; supple: scripserunt; aliqui libri habent et Prophelis, et debet suppleri Uttera: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetis: scriptum est. Invenimus lesum, filium loseph a Nazareth. Iste erat Christus, qui praenuntiatus fuit a Lege et Prophetis; Deuteronomii decimo octavo: « Prophetam suscitabit tibi Dominus de gente tua » elc.; Isaiae seplimo: « Ecce, Virgo concipiet et pariet filium » etc. Hunc dicebat filium loseph, reputatione; Lucae tertio: « Ipse Lesus erat incipiens quasi annorum triginla, ut putabatur fdius loseph». Et hoc quidem dixit Nathanaeli, tanquam ei qui peritus erat in Lege et Prophetis. Et hoc patet ex ipsius responsione.
(Vers. 46.). Et dixit ei Nathanael: A Naza.reth potest aliquid honi esse. Dicii ei Philippus: Veni et vide. Ista littera legitur remissive, ut sit sensus, quod aliquid potest esse boni a Nazareth, propterilludquod scribitur Matthaei secundo: «Quod scriptum est per Prophetam, quoniam Nazaraeus vocabitur », et accipitur de Isaiae undecimo, secundum Hebraicam veritatem; ubi nos habemus: « Flos de radice eius ascendet », ipsi habent: « Nazaraeus ». Ideo hoc intelligens Nathanael tanquam peritus asseruit. — Aliter legitur interrogative, quasi dubitans quaerat: A Nazareth potest aliquid boni esse? scilicet tantum bonum, quia — sicut scribitur Michaeae quinto: « Et tu Bethlehem Ephrata, parvulus» etc. — de Bethlehein nasciturus erat Christus. Ideo ludaei dixerunt infra septimo: « Nunquid a Galilaea venit Christus »? Sive legatur remissive, sive inlerrogalive, asserit hic Philippus et hortatur, ut veniat. Propter quod sequitur: Dicit ei Philippus: Veni et vide; Chrysostomus: « Philippus divitias, quas invenit, per verba demonstrare non potens, ad inventuin ducit thesaurum fratrem suum ». Et intelligendum, quod secutus est Philippum.
(Vers. 47.). Vidit Lesus Nathanuel etc. Tangitur hic tertium, scilicet altractio vocati. Attrahit per commendationem et per secretorum revelationem. Per commendationem; unde dicit: Vidit Lesus Nathanael venientem ad se, scilicel per admonilionem Philippi simplicis; et dicit de eo: Ecce, vere Israelita, in quo dolus non est. Ideo dolus non est, quia, cum sit sapiens, non erubuit sequi simplicem; quia quod credebat in corde, hoc protulit ore, quia non veniebat voluntate tentandi, sed studio profioiendi; quocontra Proverbiorum duodecimo: <t Dolus in corde cogitantium mala ». Sed Nathanaei non credit commendationi suae, nisi super hoc audiat cei-tiludinem, quia non debet homo esse pronus credere de se bona. Ideo
(Vers. 48.). Dicit ei Nathanacl: Unde me nosti? Quid me sic commendas? Et Dominus attra- hit per secretorum revelationem; ideo sequitur: Respondit Lesus et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Ad litteram: ipse in loco secreto, ut in horto, erat, unde eum Philippus vocavit. Vel: ficus dicitur consuetudo peccandi, ut primi parentes sub flci foliis se texerunt, Genesis tertio.; ubi est prius visus a Domino et quaesitus, quam ipse Dominum quaereret. Hac revelatione Nathanael attractus est; unde sequitur eius fidelis confessio.
(Vers. 49.). Respondit Nathanael et dixit ei: Rabbi, tu es Filius Dei, quantum ad Divinitatem, quia nosti secreta cordis; leremiae decimo septimo =: « Ego Dominus scrutans corda et renes ». Tu es rex Israel, quantum ad humanitatem. Similiter confessa est turba, infra duodecimo: « Benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel».
(Vers. SO.). Respondit Lesus etc. Tangitur hic quartum, scilicet iam attracti confirmatio; confirmat enim eum per promissionem ostensionis maiorum; propter quod dicit: Respondit Lesus et dixiiei: Quia dixi tibi: Vidi le sub ficu, credis; et ita pro modico es tractus ad fidem. Maiu his videbis; infra quinto: « Maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini». Et speciBcat WlnAmaius.
(Vers. 51.). Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, quia videbitis caelum apertum, secundum quod dicitur Matthaei tertio, quod loannes vidit, quod caeli aperti sunt super eum. Et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Ad litteram Angeli ad ipsum descenderunt, secundum quod dicitur Matthaei quarto: « Accesserunt Angeli et ministrabant ei»; spiritualiter vero,ut dicit Augustinus, quod dictum est Nathanaeli modo impletur in Christianis, quia, postquam Deus homo ascendit, credentibus in eum aperitur aditus caeli, et vident Angelos, id est praedicatores, ascendentes, dum arcana Deitatis considerant; et descendentes, dum humana de eo praedicant. Ista visio signata est Genesis vigesimo octavo, ubi dicitur, quod lacob vidit Dominum innixum scalae et Angelos ascendentes et de-
Quaest. I. Sed quaeritur hic de adventu Domini in Galilaeam: quare dicitur hic, quod in crastinum, post testimonium loannis, venit in Galilaeam?
Contra: 1. Alii Evangelistae dicunt, quod statim ductus est in desm-tum a Spiritu, Matthaei quarto et Marci primo.
- Item ibidem dicitur, quod Lesus venit in Galilaeam, postquam loannes traditus est; sed constat, quod adhuc non erat traditus, sicut dicitur infra tertio, quod loannes longo post tempore baptizavit.
Ad hoc respondet Auguslinus in libro de Concordia Evangelistarum secundo, quod duplex fuit adventus Domini in Galilaeam. Primus fuit post testimonium loannis, antequam missus fuit in carcerem; et de hoc omnes alii Evangelistae tacent. Secundus vero fuit, postquam loannes missus est in carcerem, et de hoc dicitur infra quarto capitulo In primo adventu fecit miraculum de mutatione aquae in vinum in nuptiis, in secundo adventu miraculum de filio reguli.
Quod ergo dicitur, quod ductus est in desertum; intelligendum est, quod testimonium illud fuit datum post reditum Domini de deserto.
Quaest. II. Item quaeritur de vocatione discipulorum, quia dubitatur similiter.
Dicitur enim hic, quod vocati fuerunt, antequam loannes traderetur. Matthaeus vero dicit, quod post traditionem loannis vocati fuerunt.
Ilein Matthaeus dicit, quod vocavit Petrum et Andream de navi, ut dicitur Matthaei quarto; hic dictum est, quod ad testimonium loannis venerunt ad eum, primo Andreas, deinde Petrus.
Respondeo: Dicendum, sicut dicit Augustinus, quod loannes servat ordinem historiae de tempore vocationis, sed Matthaeus illnddiper recapitulationem.
Quod obiicitur de modo vocationis, dicendum 2. ad hoc, quod discipuli Domini dupliciter sunt vocati: uno modo ad fidem, aho modo ad perfectionem. Primo modo vocati fuerunl Petrus et Andreas, ut Douiinuin cognoscerent ct in eum crederent testimonio loannis. Secundo modo vocati sunt de navibus, ut omnia relinquerent et Christum sequerentur. De prima loquitur hic loannes, de secunda vero loquitur Matthaeus.
Quaest. III. Item, de loco vocationis: quia Dominus vocavit discipulos de Galilaea, quaerit Chrysostonms, cum ludaei essent peritiores in Lege; unde est hoc, quod de lerosolymis non elegit? — Et iuxta hoc quaeritur: quare vocavit Nathanaeiem per Philippum inedium? — Et iterum, ciim Nathaoael essel persona tam sancta, ut Dominus dicit, et etiam in Lege peritissimus; talem Dominus videtur debuisse constituere in Apostolum. — Si dicas, quod voluit eligere simplices: ergo si « omnis Cliristi actio nostra est instructio®», videtur, quod nos debemus eligere praelatos simplices et idiotas.
Ad hoc docet nos respondere Apostolus primae ad Corinthios primo: Non muUi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiks, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, et ea quae non sunt. Et ratio huius est, ut confundat alta mundi, et ut non glorietur in compectu eius omnis caro, el ut ostendatur, totum, quod factum est per Apostolos, esse virtutis divinae, non humanae prudentiae. Hinc est, quod Galilaeos elegit Apostolos et piscatores et rusticos simplices; quia, sicut dicit Chrysostomus, Galilaea habet incolas rusticanos. Hinc etiam est, quod per se vocavit Philippum simphcem et per illum sapienlem fratrem. Hinc est etiam, quod Nathanaelem, magnum doctorem in Lege, non fecit Apostohim. Hinc est, quod Paulum non inter primos Apostolos vocavit; sed novissime omnium lanquam abortivo visus est et ei, ut humiliaretur.
Quod ergo obiicis, quod nos deberemus eligere simplices; respondendum, quod Dominus elegit simplices, ut faceret sapientes; sed quia non est in potestate nostra Jacere sapientes, ideo sapientes lactos debemus nobis praeficere.
- Quaest. IV. Item quaeritur de obedientia Apostolorum, quia statim secuti, nullis visis signis. — Videtur, quod stulte moti fuerunt, sicut dicitur hic de Pliilippo et de aliis; unde haeretici reprehendunt Matthaeum.
Responderi potest, quod iihiminati fuerunt interius; vel etiam dicendum, quod exterius fuerunt ducli, quidam teslimonio, ut Andreas et eius socius; quidam miraculo,. dicitur de Petro Lucae quinlo; quidam exemplu, et sic Philippus, quia vidit Petrum et Andream compatriotas suos sequentes, quos noverat esse bonos.
- Quaest. V. Itein quaerit Reda: cuin Nathanael vocet Christum Filium Dei, unde est hoc, quod ipse se vocat filium hominis?
Chapter 2 of 22