Skip to the text

Capitulum V

  1. Quod obiicit de David et aliis prophetis, respondendum, quod «a raro contingentibus non debet ratio pronuntiari ». Et quia hoc raro contingit, ideo etc. — Quod obiicitur, quod exceperunt; reporaliter, sed non interius per fidem; et hunc honorem Dominus non requirit. Non enim facit Dominus vim de festo brachiali, sed de mente fldeli.

8S. Quaest. II. Item quaerit Gregorius de isto regulo, utrum crederet, an non? — Quod non, videtur:

  1. Quia Dorainus increpat eum: Nisi signa el prodigia videritis, non creditis.

  2. Hoc ipsum arguitur per litteram: quia petebat, quod descenderet, quasi nisi in praesentia sanare non posset.

Sed contra hoc est: si non credidit, quomodo salutem filii postulavit a Domino?

Respondeo: Dicendum, quod credidit, sed semipleiie: credidit, in Christo esse virtutem ad salvandum fihum; sed non credidit, in eo esse Divini-

Secundo, de manifestatione Verbi quoad conditiones a jarte ipsius Verbi manifestati.

  1. Post haec erat etc. Terminata est illa pars principalis, in qua agitur de manifestatione Verbi incarnati, secundum quod respicit conditiones a partfi eorum quibus flt manifestatio; hinc incipit secunda pars principalis, in qua agitur de manifestatione Verbi incarnati, secundum quod respicit conditiones 4 1* parte ipsius Verbi manifestati. Ostendit enim, jpgg jjgj pjjjyg qj gg Patris Verbum, manifestat se curatorem, conservatorem, directorem et vivificatorem.

Primo igitur ostendit se curatoj-em in praesenti capitulo. Secundo, conservatorem in sexto capitulo, ibi: Post haec abiit etc. Tertio, directorem a principio septimi usque ad undecimum, et incipit ibi: Post haec ambulabat Lesus in Galilaeam etc. Quarto vero, perfectum reparatorem in Lazari resuscitatione, in principio undecimi, ibi: Erat autem quidam languens Lazarus.

Primo, Filius Dei se manifestat curatorem.

  1. Praesens igitur capitulum, in quo manifestat se curatorem per mirabilem paralytici liberationem, jjgjjgt quatuor partes secundum quatuor, quae decum petiit salutem; sed defectus fidei, cum requirebat praesentiam corporalem.

  2. Quaest. III. Item quaerit dictus Gregorius: unde est, quod Dominus ad servum centurionis ire se obtulit, ad filium reguli, cum rogaretur, ire recusavit?

Respondeo: Dicendum, quod hoc fuit ad aedi-' ficationem (idei et morum: fidei, quia, dum se obtuht centurioni, ipsius fidei devolionem nobis manifestavit; dum retraxit se a filio reguh, curando eum in absentia, ad Divinitatis /idem invitavit. Ad aedificationem vero morum, ut nostram superbiam constringeret, qui magnos veneramur et parvos despicimus, Dominus se obtulit ire ad centurionis servum, et recusavit ire ad reguli filium. terminantur ibi. In prima enim tangitur miraculosa curalio. In secunda, curationis calumniatio, ibi: Erat autem Sabbatum. In tertia, ealumniationis confutatio, ibi: Respondit itaque Lesus et dixit eis. In quarta, confutationis corroboratio, et hoc per multa testimonia, ibi: Si ego testimonium perhibeo etc. secundo, a dispositione loci; tertio, a necessitate languentis; quarto, a potestate eurantis.

  1. (Vers. 1.). Primo igitur describitur a congruentia temporis, quia tempus festivum erat, in quo beneficia Dominus consuevit impendere. Propterea dicit: Post haec, scilicet quae supra narrata sunt, erat dies festus ludaeorum. Chrysostomus dicit, quod iste dies festus erat Pentecostes, qui erat medius inter Pascha et Scenopegiam, id est solemnitatem tabernaculorum. Et ascendit Lesus lerosolymam, sicut habebant in consuetudine omnes ludaei; Lucae secundo: « Ascenderunt lerosolymam secundum consuetudinem diei festi ».

  2. (Vers. 2.). Est autem lerosolymis. Hic secundo tangitur dispositio loci, ubi facta est curatio, quia in loco curationis, qui erat piscina probatica; propler quod dicit: Est aulem lerosolymis probatica piscina, id est pecuahs, quia ibi lavabantur hostiae

pecudum; et erat haec piscina iuxta templum et ab hoc officio denominationem acceperat Ideo dicit: Quae cognominatur Hebraice Bethsaida, id est doraus pecudum, quia hoc habebat officium. Habebat etiam ornatura; unde dicit: Quinque porticus habens. Et quare hos habebat, ratio redditur.

  1. (Vers. 3.). In his iacebat multitudo magna Umguentium, et per naturam incurabiUum; unde dicit: Caecorum, elaudorum, aridorum, exspectantium aquae motum, ut scilicet sanarentur per divinae gratiae beneficium, quod impendebatur in Angeli descensu. Ideo dicit:

  2. (Vers. 4.). Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam, ad sanandura scilicet; et huius descensus subdit signum: Et movebatur aqua, ut aquam viderent qui Angelum videre non poterant; et divinura subdit effectum: Et quicumque prior descendehat in piscinam post motionem aquae, tanquam sollicitior, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate, sine distinctione, quia, sicut dicitur Actuum decimo, « non est personarum acceptor Deus » etc.

  3. (Vers. 5.). Erat autem quidam homo etc. Tangitur hic tertium, sdWcet ianguentis necessitas, quia diu infirmus fuerat et omni auxilio destitutus. Diu infirmu fuerat, unde dicit: Erat autem homo quidam ibi; quidam, qui in miseria singularis, triginta octo annos habens in infirmitate sua. Ecce, infirmitatis longitudo, qua Dominus motus est misereri et quaerere et alloqui eum. Unde dicit:

  4. (Vers. 6.). Hunc cum vidisset Lesus iacentem, infirmitate opprimente, et cognovisset, quia iam multum temporis haberet, in poenalitate miseriae; dicit ei, per benignitatem misericordiae: Vis sanus fieri? per virtutem divinae potentiae. Non hoc quaerebat, quia de voluntate dubitaret, sed ut eius indigentiam manifestaret. Quod et fecit sua responsione; ideo subdit:

  5. (Vers. 7.). Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; et ita pauper sum, et non est qui adiuvet; Psalmus: « Tribulatio proxima est, et non est qui adiuvet », et ego ex me sum impotens. Unde subdit: Dum ven.io ego, alius anle me descendit; et ita sanari non possum, quia non sanatur nisi unus et ille qui prior descendit. Et sic innuitur languentis necessitas.

  6. (Vers. 8.). Dicil ei Lesus. Tangitur hic quartum, scilicet curantis potestas, quia solo praecepto sanat. Ideo dicit: Surge, tolle grabatum tuum et ambula; surge, per valetudinem; toUe grahatum tuum, per fortitudinem; et amhula, per sanitatis certitudinem. Quod et factum est; unde et subdit:

  7. (Vers. 9.). Et statim sanus factus est homo; ecce, valetudo; et sutulit grabatum suum; ecce, fortitudo; et ambulabat; ecce, sanitatis certitudo. Et hoc totum factum est Christi verbo; Psalmus: « Ipse dixit, et facta sunl»; unde Esther decimo tertio dixit Mardochaeus: « Domine, Rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita » etc.

  8. Moraliler. Notandura est hic, quae sit ista piscina quinque habens porticus, qui mniinfirmi, et quomodo curantur. — Piscina, quae ex aquis pluvialibus congregatur, poenitentia est, in qua est effusio lacrymarum pro amissione supernorum. De hac pluvia leremiae quinto: Nrni dixerunt: Metuamus Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam, id est corapunctionem pro malis commissis, et serotinam, pro bonis omissis. Haec pluvia descendit ad valles, non est in montibus et superbis; secundi Regum primo: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos. — Haec piscina poenitentiae habet quinque porticus, in quibus requiescit multitudo languentium; quia quinque sunt considerationes, quae debent facere hominem in poenitentia permanere.

  9. Prima consideratio, reatus peccati, quo se obligavit ad poenam; Psalmus: Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. — Secunda consideratio, severitatis iudicii; Ecclesiastici secundo: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini; ad Hebraeos decimo: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. — Tertia consideratio, opportunitatis bci, quia post non erit locus poenitenliae; Ecclesiastae nono: Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapienlia nec scientia erunt apud inferos, quo tu propcras. — Quarta esl consideratio incertiiudinis diei extremi; Ecclesiastae nono: Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur; sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. — Quinta est consideratio incertitudinis status sui, quia nescit, utrum aliquid fecerit Ueo placitum; ideo dicebat in Psalmo: Et dixi: Nunc coepi; Ecclesiaslici decimo: Omnis potentatus brevis vita.

  10. Infirmi sunt:caeci per ignorantiam peccantes; Matthaei decimo quinto: Caeci sunt et duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. — Sunt claudi, qui peccant per impotentiam; ad Hebraeos duodecimo: Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicetis. — Sunt a?-idi, qui peccant per malitiam vel duritiam; Ecclesiastici tertio: Cor durum male habebit in novissimo; Ecclesiastici trigesimo septimo: 0 praesumtio nequissima! unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius?

Hi sanantur in adventu Angeli, id est visitationis divinae; lob trigesimo tertio: Increpat per dolorem in lectulo etc. — Post commotionem aquae, id est lacrymationis internae; Threnorum secundo: Effunde sicul aquam cor tuum ante conspectum Domini. — Per descensum in piscinam aquae, id est humilitatem poenitentiae; Isaiae quadragesimo septimo: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum.

  1. Quaest. I. Quaeritur hic de virtute istius 1 Vers. 10.

  2. Unde hanc virtutem habebat, et qua ratione iUi piscinae sic continue collata erat?

  3. Item, cum tanta esset virtus, unde est hoc, quod Scriptura de eo mentionem non facit? Videtur, quod negligentia scriptorum fuerit. — Si dicas, quod apparuit haec virtus prope Christi passionem; quaeritur tunc: quare prope passionem apparuit, et quare adveniente passione cessavit?

Respondent quidam, quod in piscina illa erat lignum crucis, quod tunc temporis coepit apparere et supernatare; ideo ad nobilitandum suae passionis trophaeum voluit Dominus miraculum illud ostendere, et prope passionem, quia tunc coepit natare; et non post passionem, quia lignum inde extractum fuit. — Sed quia hoc de Scripturis auctoritatem non habet, eadem ratione, qua probatur, destruitur.

Propter hoc dicunt alii, quod in aqua illa nulia erat virtus, sed Angelus descendens secundum certum tempus hoc faciebat in aqua per virtutem sibi a Domino datam. — Dicendum igitur, quod haec virtus data erat Angelo in aqua ad figuram baptismi, in quo fit ablutio per aquam et sanatio per Spirilum. Et ideo prope baptismum praemissa fuit, et adveniente baptismate, cessavit. Ideo, quia parvo tempore duravit et tarde incepit, Scriptura de hoc mentionem non fecit. — Et sic patet responsio ad omnia obiecta.

  1. Quaest. II. Item quaeritur: 1. Cum aeque facile esset Domino curare omnes, sicut unum, et ipse sit largissimus; quare non dabat aquae illi effectum curandi omnes?

  2. Item, de ipso Domino quaeritur simihter: quare tantum unum curavit, cum aeque facile omnes, sicut unum, curare posset?

Respondeo: Dicendumj quod illa sanatio corporalis magis erat in signum quam in beneficiam illius cuius erat; ordinabatur enim ad animae curationem. Quia ergo ordinabatur ad eam designandam et praeflgurandam, debuit eo modo fieri, quo optime significaret. Et quia sanatio in Ecclesia non est nisi in unitate fidei et caritatis, ideo tantum unus curabatur.

Quod ergo obiicitur, non valet, quia non tantum erat in beneficium, sed etiam in signum

  1. Quaest. IH. Sed tunc ulterior est quaestio: Si misericordiae est misereri miseriae, ergo ubi maior niiseria, magis debet inclinari misericordia: non ergo debebat sanari qui prior descendebat, sed qui magis indigebat.

Respondeo: Dicendura, quod, sicut dictum est, signum erat curalionis aniniae; et quia anima curatur a Deo secundum suam dispositionem ad suscipiendum gratiam, non secundum gravitatem in culpa; ideo qui prius et soUicilius descendebat prius saniUitem oblinebat.

  1. Quaest. IV. llem quaeritur: cuni nominus paralylieo Malthaei nono suadeal oonlidenliam et ab aliis, quos s;uiavit, fidei confessionoin exposcat; unde esl lioc, quod ab islo nihil omnino quaerit?

Kespokdko: Dicendum quoil intelligimus: cum Dominus aliqueni curavit, non solum in corpore, sed etiam in anima, totuin scilicet, s;uiuin reliquit. — Propter lioc noliindum, quod quidani erant, qui ex culpa in aegritudinem inciilerant; et quia lii sanari deliekmt in aiiima, et anima non s;uialur nisi per futeni Chrisli; a talibus Dominus conlessionem fidei requirebat. — Alii erant, qui ad gloriam Dei manileslandam iulirmi erant, ut caecusnatus, inlVa nono, et L;iz;irus niorluus, inlVa undecimo; el a talibus Dominus confessiouein lidei non requirebat, inimo mera liberalitate sanabat; et de taliuui curatione mirabili agit loannes. Quia igitur iste talis fuit, ideo fidem non requisivit.

Sed quia haec solutio est contra Glossani, ideo dicendum, quod solmu requirit fidem ab his qui quaerunt s;ilutem.

  1. Krat aulem Sabbalum etc. Postquam descripta ej;l miraculosa paralvtici curatio, describitur liic seciuido cumtioim calumniatio; in cuius descriptione procedit Evangelista hoc ordine. Primo insinuatur curati repreheiisio; secvmdo, calumniae in curaiUem devolutio; lertio, curantis manifestaXio; quarlo, manifestali persecutio; quinto, in persecutione obstinalio.

  2. (Vers. 9.). Insinuatur ergo primo cwrai/ /-eprehensio ex hoc, quod tollebat grab;itum in die Sabbati, in qua sanus ftictus fuerat. Propter quod innuens occasionem calumniandi dicit Evangelista: Erat autem Sabbalum in die illa, scilicet in qua curatus fuerat ct gr;ib;ituin portabat, el occ;isione huius ludaei eum reprehenilebant. Ideo subdit:

  3. (Vers. 10.). nicelninl ergo luilaei ei qui sanus faclus fuerat, ipsum caluimiiando: Sabliatuin est, non licet libi tnllere grabalum luum. Tollere enim grabatum opus servile videb;itur, qnoii prohibitum erat fieri in Sabbato; Levitici vigesimo tertio: « Dil?s septimus erit celebrior et s;motior; omne opus servile non facietis in eo ».

-li. (Vers. 11.). Re.tpondil c/s. Tangitur hic secundum, soilicet caluiuniae in curanlem decolulio, quia ille iiifirinus.analus se exous;it per in;uidatum curantis. Ideo dicit: Qui me sanum fecil, per i»- testatem, iUe mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula, per propriam pr;iecipiens auctorit;iteni. El certe, qui tanUim habebat potestatein bene habuit tanti niand;iti auctoriUitem; unde dixit M;ittliaoi nono: « l't auleni scialis, quia Filius hominis habet [lotestalem in lerra diniitlendi pecoat;i; ait paralytico: Surge, lolle leotum luum el v;ide in domum tuaui». Si pecc;ita poterat dimittere, ergo in praecepto de Sabbato dispensare. Sed Ludaei, lioc non attendentes, de ipso interrogant, ut eum possint caluraniari. Propter quoil dicit:

  1. (Vers. 12.). Interrogacerunt ergo euin: Quis est homo ille, homo infirmus, non Deus omnipotens, qui dixitlibi: TolJe grahalum tuum et ainbuJa? qui oontra Legem praecepit, non per virtutem sanavit. Mala quaerunt, bona tacent; Proverbiorum undeoimo: « Bene surgit diluoulo qui quaerit bona; investigator malorum opprimetur ab eis ». Et quia male qu;ieriint, ideo in inquisitic>ne defioiunt. Ideo dicit:

  2. (.Vers! 13.). Is aulem, qui sanus effeclus fuerat, nesciebat, quis essel; ideo in inquirendo necesse h;ibuerunt deficere; Psalmus: «Defecerunt sorutantes sorutinio ». Ideo diotum est ludaeis infra

non quaerebant ad habendum, sed ad persequendum.

  1. Lesus aulem declinavil. Tangitur hic tertium, scilicet Christi quaesili el non invmti manifestatio, quae facta est non in turba, sed in ecclesia. Ideo dicit: Iesu autem declinavit a turba constituta in loco, scihcet a multitudine, quae erat in loco curationis; ideo nesciebat eum ille, quia in turba remanserat.

  2. (Vers. 14.). Postea invenit euni Lesus in templo, quando scilicet a turba recesserat. Augustinus: « In turba positus non cognovit lesum, sed post in templo »; in quo doceraur, ut, quisquis ad visionem Dei vult pervenire, fugiat turbara suorum affectuum et nequitiam hominum et adeat internae orationis templum. Unde in siiscitatione puellae praecepit, eiici turbam tumultuantem, Matthaei nono. Et quia Domini misericordia nos praevenit, non dicit, quod ipse invenerit lesum, sed quod Lesus invenit eum; unde nec cognovit ipsum nisi per eius eruditionem, quam dedit. Propterea subdit: Dicit ei Lesus, instruens ut bonus medicus: Ecce, sanus factus es, recolit beneficium; iani noli peccare, dissuadet peccatura; ne deterius tibi aliquid contingat, comminatur periculum; Lucae undecimo: « Facta sunt novissima hominis illius peiora prioribus».

  3. (Vers. 13.). Abiit ille homo. Tangitur hic quartum, scilicet Christi manifestati persecutio. Cognoverunt enim ludaei, illo homine referente, quod Christus eum sanum fecisset. Unde dicit: Abiit ille homo et nunliavit ludaeis, qui scilicet ab eo quaesierant, quia Lesus esset, qui fecit eum sanum. Non boc dixit detrahendo vel accusando, sed nomen Christi annuntiando; unde Glossa: « Annuntiat iste salutem ludaeis, ut sequantur; sed illi e contrario persequuntur ». Ideo subdit:

  4. (Vers. 16.). Propterea persequebantur ludaei lesum, quia haec faciebat in Sabbato. Videbatur enim Legem eorum velle destruere et Domino, qui praeceptum de custodiendo Sabbato dederat, contraire; infra nono «: « Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit»; Lucae sexto: « Observabant scribae et Pharisaei lesura, si in Sabbato curaret ».

  5. (Vers. 17.). Lesus autem respondit. Tangidentis, se non solvere Sabbatum. Propter quod dicit: Lesus autem respondit eis, scilicet ludaeis persequentibus: Pater meus usque modo operatur, etiam in Sabbato, et taraen non solvit Sabbatum; et ego operor, scilicet Patri cooperando etiam in Sabbato. Si ergo Deus non solvit Sabbatum, nec ego solvo; Matthaei duodecimo: « Dominus est Fihus horainis etiam Sabbati »; et quia Dominus, potest in eo sine reprehensione aliqua operari. Ex hac responsione ludaei sunt in mahtia obfirmati, ex qua debuerunt pacificari. Propterea subdit, scilicet propter istani responsionem:

  6. (Vers. 18.). Propterea ergo magis quaerebant eum ludaei interficere; quia non poterant responsioni contradicere, quaerebant eum interficere; infra septimo: « Quid me quaeritis interficere, hominem, qui vera locutus sum vobis »? Quia non solum solvebat Sabbatum, secundum suam sententiam, sed etiam Patrem suum dicebat Deum; suum, singulariter; aequalem se faciens Deo, quod ipsi reputabant blasphemiam; infra decimo: « De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum»; faciens, quasi non esset, sed se Deum faceret.

  7. Quaest. I. Sed quaeritur hic: cum praeceptum de Sabbato sit praeceptum de prima tabula, in quibus, sicut dicit Bernardus, non potest Deus dispensare; videtur, quod Dominus raale fecerit solvendo Sabbatum. — Si dicas, quod in praecepto est aliquid morale et aliquid caeremoniak; et secundum quod morale spectat ad primam tabulam, et sic non solvit; secundum quod caeremoniak non spectat ad Decalogum, et sic solvit;

Tunc 1. est quaestio: quid est in eo morak, et quid caeremoniak?

  1. Item est quaestio: quare praeceptura tertium magis habet secum annexam observantiam caeremonialem quam aliquod aliud mandatum decalogi? — Et videtur, quod non deberet ei admisceri, sicut nec umbra veritati.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut dictum est, mandatum de Sabbato aliquid habet morak, habet « Vers. 16. — Seq. locus est Luc. 6, 7.

etiani aliquid caeremmiak; et ideo in Lege non tantum ponitur inter moralia, sed etiam inter caeremonialia.

  1. Quod ergo quaerit, quid sit in eo morale et caereuioniale; dico, quod in mandato illo praecipitur homo vacare Deo, ut templum illius fiat per dilectionem, et hoc est inorale. Ulterius est ibi significatio diei, et praeter hoc quietatio ab omnibus operibus servilibus; et ista duo sunt caeremonialia.

  2. Quod quaeritur: quare magis habet coniunctam caeremoniam? respondet Augustinus, ad lanua- 1. rium, quod est praeceptuni dilectionis, quia tertium praeceptum respicit tertiam ih Trinitate personam, et praecipitur ibi dilectio. Ut ergo ostendatur, quod omnia caeremonialia sunt referenda ad dilectionem Dei et pro.ximi et ad illum finem exponenda; ideo dilectionis mandato observantiam caeremonialein adiunxit. — Alia ratio potest reddi, quod in dilectionis mandato mandala cetera diriguntur et implentur. 3. — Rursus, iu vacando Deo el considerando legem divinam diligens eflicitur homo in eiusmodi observantia legis. Quia ergo in hoc mandato praecipitur dilectio et Deo vacatio, omnium mandatorum observantia pendet ex hoc; et ideo, hoc neglecto et in oblivionem tradito, cetera negligoreiitur. Ideo, ne oWiwoMi traderelur, significavit Dominus diem; ne etiam ob aha negligeretur, ab onmibus aliis cessare praecepit; et hoc caeremoniak.

  3. Quaest. II. Item quaeritur, utrym Dominus mandatum de Sabbato solverit quantum ad observantiam caeremonialem. — Quod non, fldetur: quia non prohibetur ibi nisi opus servile et Dominus nuUum opus servile in eo faciebat; unde Lucae decimo quarto Dominus ostendit, quod non solvit.

Quod autem solverit, videtur: quia ludaei propter hoc eum persequebantur.

Respondeo: Dicendum, quod observatio eius quod erat caeremoniale in Sabbato, triplex erat, gpjjjggj gpii-itualis, litieralis et consuetudinalis. Spirituakm non solvit nec solvere potuit, sed implevit; litterakm solvere potuit, non tamen solvit, quia nullum opus servile fecit; consuetudinakm solvit et solvi praecepit: solvit, quando fecit lutum ex sputo; solvi praecepit, quando grabatum praecepit sustoUi. Hoc enira non erat contra observantiam litteralem, sed consuetudinalem et superinductam.

  1. Quaest. III. Item obiicitur de hoc quod dicit EvangeUsta, quod ludaei persequebantur lesum, quia haec faciebat in Sabbato: si Dominus aeque bene hoc facere poterat in aliis diebus, ut in Sabbato; videtur, quod Dominus ipse sibi persecutionem excitaverit ludaeorum nulla causa opportuna.

Respondeo: Dicendum, quod ratio huius fuit ne»p. doctrinae veritas. Quia enim observantiae caere- Ratio i. moniales debebant in Christi adventu cessare, ipse, s qui magisler fuit veritatis, debuit hoc docere et per 1 suam vitam ostendere, ut apud nos veritas Evangelii remaneret. — Secunda ratio fuit divini iudicii seve- Rauo s. ritas: quia, sicut dicitur infra nono, in iudicium ego veni in mundum etc. Quia ergo ex hoc mali excaecabantur ad procurandam Christi mortem, quae fuit nostra salus; boni vero illuminabantur ad credendum, eum esse qui Legem dederat et solvere pot- i erat: ideo etc. — Tertia ratio communis necessi- Rauo 3- tas, quia tunc pauperes et simplices conveniebant ad synagogas, quos debebat Dominus attrahere per miracula.

  1. Quaest. IV. Item quaerilur de hoc quod Dominus respondit: Paler meus usque modo operatur, et ego operor. — Contra: Genesis secundo: Requievit Deus ab omni opere, quod patrarat: ergo videtur, quod sit ibi contradictio.

Respondeo: Dicendum, quod est opus primae?«!?' conditionis, et hoc consistit in creatione eorum quae spectant ad complementum universi et includit in se creationem, distinctionem elornatum;et hoc perfectum fuit in sex diebus. Ab hoc opere Deus requievit. Aliud est opus conservatiojiis; et quia res non possunt conservari in se ipsis, quia natae sunt per naturam corrumpi; consistit hoc opus in transmulatione et propagatione et animarum creatione; et hoc opere operatur Deus el cooperatur naturae cooperanti. Et de hoc opere intelligit hic, a quo non cessat in Sabbato.

  1. Respondit itaque Lesus etc. Supra descripta, est miraculosa curatio et eius calumniatio; hic inci- >.» ™"i pit tertia pars capituli, in qua determinatur ca- r luynniationis confutatio. Confutat enim Dominus ludaeos ipsum calumniantes de opere curationis; et hoc ostendendo suam in operando omnipotenlem potentiam. — Et dividitur haec pars in duas, quia Divisio jn aprimo oslenditur eius potentia et declaratur in generali; secundo vero, in speciali, ibi: Amen, aihen dico vobis, quia qui verbum meum audit.

Filii igitur Dei potentia hoc ordine declaratur poiS t et manifestatur. Primo notatur potestatis origo; se- 1'''

declaratio; quarto vero, declarandi ratio.

  1. (Vers. 18. 19.). Primo igitur nolalur potentiae Filii Dei origo. Dicit enim Filius Dei, quod a se ipso non habet potentiam operandi, sed a Patre. Proplerea dicit: Respondit itaque Lesus et dixit eis, scilicet ludaeis persequentibus et calumnianlibus: Amen, amen dico vobis, id est vere et certitudinaliter, von potest Filius a se facere quidquam. Sicut enim non habet esse a se, sed a Patre; sic nec operari a se, sed a Patre; infra octavo: «K me ipso facio nihil ». Nisi quod viderit Patrem suum facientem, id est, solum hoc potest, quod a Patre potente accepit, ut posset; infra octavo: « Ego quae vidi apud Patrem meum, haec loquor». Et ita, quidquid potest, a Patre potest, et nihil aliud potest, nisi quod a Patre accepit, ut posset.

  2. Quaecumque enim elc. Tangitur hic secundura, scilicet potenliae magnitudo, in hoc, quod quamvis Filius accipiat pos.se a Patre, tamen ila magmm posse habet, ut Pater. Ideo dicit: Quaecumque enim; bene dixi, quod Filius facit « quod videt Patrem facientem »; quaecumque eniin ille facit, haec et similiter Filius facit: similiter, uniformiter et concordiler; similiter, quia aeque potenter. Unde ad Colossenses primo de Filio dicitur: « Orania per ipsum et in ipso creata sunt »; quia, sicut dicitur supra primo, « sine ipso factum est nihil». Et ratio indivisionis in opere est indivisio in essentia et in dilectione. Ideo dicit:

  3. (Vers. 20.). Pater enim diligit Filium. Bene dixi, quod Filius potest omnia facere, quae et Pater; Pater enim diligit Filium. Ideo summe diligit, quia summe uiiuni; infra decimo: « Ego et Pater hnum sumus »; et quia summe unum, ideo omnia communicat Fiho; ideo subdit: Et omnia demonstrat ei, quae ipse facit; omnia demonstrat, id est, omnis operationis potentiam communicat. Et huius communicationis ralio est unitas et dilectio; supra tertio: « Pater diligit Filium el omnia dedit in manu eius ».

  4. Et maiora his etc. Tangitur hic tertium, scilicet magnitudinis potentiae declaratio, quae fit per magnitudinem operum, quae Dominus ludaeis ostensurus erat per Filium. Ideo dicit: Etmaiora his, supple: quae vobis ostensa sunt, demonstrabit ei opera, mini, prae magnitudine, supple; infra decimo: « Multa bona opera ostendi vobis ». Et quae sint ista opera, ostendit: quia suscitatio mortuorum. Unde dicit:

  5. (Vers. 21.). Sicut enim Pater suscitatmortuos et vivi/icat, per potentiam omnipotentem; sic et Filius quos vult vivificat, per potentiam ei aequalem; infra undecimo habetur de Lazari suscitatione in corpore, et de suscitatione in anima dicitur: « Ego sum resurrectio et vita; qui credil in me, etiamsi morluus fuerit, vivet ». Exemplum suscitationis corporalis habetur similiter Lucae septimo.

  6. (Vers. 22.). Neque enim Pater iudicat quemquam. Tangitur hic quartum, scilicet declarandi polentiam ratio; quare scilicet Deus potentiam suara declarat in Filio et per Filium. Ut ostendat eum sibi aequalem et aeque honorandum; et ideo tribuit Fiho iudicium. Propter quod dicit: Neque enim Pater; bene dixi, quod « maiora his demonstrabit opera, ut vos mireraini », quia etiam propter hoc iudicium tribuit. Ideo dicit: Neque enim Pater iudicat quemquam, in iudicio scilicet apparendo, sed omne iudicium dedit Filio; Actuum decimo: « Ipse est constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum ». Et ratio huius redditur Filii honorificatio; unde dicit:

  7. (Vers. 23.). Ut omnes honoripcent Filium, sicut honori/icant Patrem. De hoc Proverbiorum septimo: « Fili, honora Dorainum, et valebis; praeter eum ne timueris alienum ». Filius Dei est honorandus et tiraendus ratione iudiciariae potestatis, quia « potest el animam et corpus perdere in gehennam», Matthaei decimo. Etratio, quare vult Fihum Pater honorari: quia honor Filii est Patris; ideo dicit: Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem, qui misit illum; infra octavo: « Honorifico Patrera raeura, et vos inhonorastis me». Augustinus: « Si rainor <;rederetur Filius Patre, Pater inhonoraretur, quia vel invidus nollet genuisse aequalem, vel infirraus non posset ».

  8. Quaest. I. Quaeritur de hoc quod dicit: Filius non potest a se facere quidquam.

Contra: Potentior est qui potest a se, quam qui ab alio; sed Pater potest a se ipso, Filius ab alio: ergo Pater est potentior Filio. — Si tu dicas: Maioritas potentiae consislit in virlute, non consistit in modo habendi, et habere a se dicit solum modum habendi, non virtutem, et ita non sequitur, quod Pater sit potentior Filio; obiicilur, quod nobiliori modo habetur quod habetur a se, quam quod ab aho: ergo si Pater habet potentiam a se, nobiliori modo habet eam quam Filius, qui habet ab alio.

Respondetur ad hoc, quod hubere ab alio est duobus modis, per participationem scilicet, vel per solam emanationem. Habere ab alio per participationem minus nobihs modusest; modus enim participationis modo habendi per essentiam non aequatur. Alio modo est habere ab alio lantum per emanationem, ita quod ille qui emanat, habet per essentiam, sicut ille qui dat; et hoc nuUam omnino ponit ignobilitatem, immo omnimodam aequalitatem. Habere mim a Patre ita nobilitatis est in Filio, sicut generare in Patre. Et sic patet illud.

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Filiusnihil polest, nisi quod viderit Patrem. facientem; et iterum, quod Pater demonstrat Filio quaecumque facit.

. Ergo si per naturam prius est aliquid, quam videatur; prius Pater operatur, et post Filius ad eius operationem tanquam ad exemplar.

  1. Item, si Pater nihil omnino potest sine Filio operari, quomodo dicit, quod Filius operatur, sicut videt Patrem operantem?

Respondeo: Dicendum, quod idem dicitur, cum dicitur: Pater demonstrat Filio, et: Filius videt Patrem operantem; solum dilTerentia est quoad terminos. Inlelligendum autem, quod ista verba translata sunt a creaturi? ad Deum. Duplicem autem importat Yerbum demonstrandi similiter et videndi proprietatem. (Jna scilicet est emanatio cognitionis; quia video te sic operantem, relinquitur in me cognilio operandi; alia est exemplaritas antecessionis; sic operatio tua et demonstratio praecedit meam cognitionem tanquam exemplar. Dico ergo, quod ratione primae condilionis transfertur ad divina, scilicet ratione eifianationis, ratione antecessioms non. Unde Patrem demonstrare Filio non esl, quod Pater prius cognoscat quam Filius, sed quod Pater dat Filio; similiter Filium videre Palrem operantem non est, quod Pater prius operetur, sed quod Filius habet a Patre.

  1. Quaest. III. Quaeritur de hoc quod dicit: Quaecum,que Pater facit, haec el Filius similiter facit.

Contra: I. Pater generat Fihum: ergo Filius generat Filium. — Si dicus, quod generare non dicit operalionem, sed relationem; obiicitur, quod miltere Filium dicit operationem: ergo si, quamcumque operationem facit Pater, hanc facit et Filius; si Pater mittit Fihum: ergo et Filius.

  1. Item, si Trinitas omnino est indivisa in substantia et operatione; cum m.anifestalio et apparitio fiat per operationem, quomodo potest apparere vel se manifestare Trinitas in aliqua suarum hypostasum determinate? Nullo modo videlur.

Intelligendum ad haec, quod quaedam verba dicta de Deo dicunt puram relutionem, sicut generare; quaedam puram actionem, sicut creare; quaedam uclionem et relationem, sicut mittere; quaedam actionem el significutionem, sicut apparere. — Dico igitur, quod quando dicitur: Quaecumque Pater fucit, intelligitur quantum ad operationem, quae communis est et essentialis. Si igitur inferatur verbum significans mere actionem, illatio bona est; si vero mere relationem, illatio omnino sophistica per figuram dictionis. Si autem verbum significans uctionem et relationem; etsi ratione actionis teneret illatio, fallil ratione relationis inclusae, sicut mittere et incarnari. Similiter de verbo importante uctionem et significationem, fallit ratione significationis. Sicut enim dicit Auguslinus, etsi omnis actio et species sit a tribus, tamen alia specialiter significat Patrem, alia Filium. — Exemplum est de hoc nomine inteUigentia, quod profertur operatione trium potentiarum, scilicet memoriae, intelligentiae et voluntatis, et tamen alteram illarum significat. Sic et est in proposito et sic patet.

quod Pater omnia demonstrat Filio, quia Filium diligit. Demonstrare Filio hoc est Filium generare, ut dicit Augustinus. Aut ergo diligere sumitur ibi nolionaliter, aut essentialiter. Si notionaliter, falsa est, quia communis spiratio non est ratio emanandi per generationem, quia generatio secundum rationem intelligendi prior. Si essentialiter, adhuc falsa, qui essentia non est ratio emanationis nec relationis; tunc enim Filius generaret.

Respondko: Dicendum, quod cum dicitur: Pater omnia demomlrat Filio, et dico, quod rfemorwimf, et dico, quod omnia. Dico igitur, quod ratio demonstrandi omnia est dilectio, non quia demonstrandi simpliciter, sed quia demonstrandi omnia. Dilectio enim accipitur essentialiter et dicit unitatem summam Patris ad Filium; et quia summa est unitas in essenlia, ideo omnimoda indivisio in ope-?-atione; et ideo necesse est, quod in omnibus Filius Patri cooperetur. Ideo bene dicit: Omnia demonstrat, quia summe diligit.

  1. Amen, amen dico vobis, quia qni elc. Declaravit Doininus suam polentiam in communi; hic incipit eam declarare in speciali, descendens ad potenliam vivipcandi et ad potmtiam iudicandi; ideo habet haec pars duas partes. In prima declarat suam potentiani in vivificando; in secunda, suam potentiam in iudicando, ibi: Et potestatem dedit ei iudicium facere elc. Potentia vivificandi respicit benignitatem misericordiae; potentia iudicandi severitatem iuslitiae.

Potentiam igitur vivificandi hoc ordine descri- Bbit, primo scilicet, quos vivificat; secundo, quomodo vivificat; tertio, qua virtule vivificat. Et priraum respicit obiectum, secundum respicit aclum, tertium vero virlutem. In his tribus consistit potentiae perfecta cognitio, scilicet in virtute, opere et obiecto.

  1. (Vers. 24.). Primo ergo determinat, quos vivificat, vita scilicet animae, quoniam non omnes, sed credentes. Hi sunt qui verbum Dei audiunt et audito credunt; ideo dicit: Amen, amen dico vobis, id est vere; quia qui verbum meum audit, se ad fidem disponendo, quia, ad Romanos decirao, « fides ex auditu »; et credit ei qui misil me, audito consentiendo; infra duodecimo: « Qui credit in quidem habel vitam aeternam; supra tertio: « Qui credit in Filium Dei habet vitam aeternam », vitam aeternam, non poenam. Unde etiam subdit: Et in iudicium non venit, in iudicium scilicet mortis; «ed! transit de morte ad vitam; de morte, id est de praesenti vita, quae mors est, transit ad vitam aeternam sine iudicio condemnationis; supra terlio: « Qui credit in eum non iudicatur ». Vita vero praesens mors dicitur, quia, sicut dicitur ad Romanos octavo, « corpus mortuum est propter peccatum ». Ab hac morte Transeunt ad vitam iusti, quibus temporaliter mori transire esl; infra decimo tertio de Christo capite: « Sciens, quia venit hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem ». De hoc iusti in Psalmo gloriantur: « Et laetentur omnes, qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in le omnes, qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices iusto ».

  2. (Vers. 23.). Amen, amen dico vobis. Tangitur hic secundum, scilicet quomodo vivificat, scilicet per inlernam inspirationem, quam qui audit vivificatur; ideo dicit: Venit hora et nunc est, scilicet gratiae, quae nunc est; de qua ad Romanos decimo terlio: « Hora est, iam nos de somno surgere », de somno scilicet peccali et mortis; quando mortui, per culpam, audient vocem Filii Dei, per internam inspirationem; ad Ephesios quinto: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ». Et qui audierint vivent, per gratiam, quia sermo eius vivificat audientes; infra decimo: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternam do eis »; et hanc verbo do et conservo; Deuteronomii octavo: «Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Dei ».

  3. (Vers. 26.). Sicul enim Pater etc. Tangitur hic tertium, qua scilicet virtute vivi ficat,'qxoniam virtute propria secundura Divinitatem sibi a Patre datam per generationem; unde dicit: Sicut enim etc. Bene dixi, quod Filius vivificat; sicut enim Pater habet vitam in semetipso, id est per essenliam; sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, id est per essentiam, non per participationem. Et quia illud quod est vita per essentiam, omnibus influit vilam,ut dicit Dionysius; ideo Fi- Edd. Vulgatae liabent vel transit, vel transiU, vel

lius potens. est se ipso dare vitam. Unde infra undecimo: « Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etianisi mortuus fueril, vivet»; similiter infra decimo quarto: « Ego sum via, veritas et vita »; non sum vivens aliena vita, sed sum vita aliis (lando viuere.

  1. Et potestatem dedit ei. Deciaravit potentiam de suam in vivificando, hic declarat suam potentiam in iudicando; et iioc quidem facit hoc ordine. Primo enim tangit, qua virtute iudicat; secundo, quos iudicat; tertio, quomodo iudicat, secundum illa tria, secundum quae descripta est potentia vivificandi.

(Vers. 27.). Primo ergo determinat, qua virfute iiuHcat, quoniam potestate sibi secundum humanitatem a Patre collata. Propterea dicit: Et potestatem dedit ei, scilicet Pater FiJio, iudicium facere, quia Filius hominis est; ideo in humanitate, ut possint eum reprobi videre in iudicio, qui Deum videre non possunt:,pocalypsis primo: « Videbit eum oranis ocuhis, et qui eum pupugerunt»; ideo in humanitate, quia in humanitate iudicalus est; lob trigesimo sexto: « Causa tua quasi impii iudicata est, iudicium causamque recipies ».

  1. (Vers. 28.). Nolite mirari hoc. Tangitur hic secundum, scilicet quos iudicat; quia, licet omnes debeat suscitare, non tamen omnes iudicabil, sed malos; undedicit: Nolitemirari /loc, scihcet quod dictum est, quod « potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est »; quia venit hora, scilicet finis saeculi; lob decimo quarto: « Homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum»; in qua omnes, qui in monumentis sunl, audient vocem Filii Dei. Si morlui audient, constat, quod resurgent ad eius vocem; primae ad Thessalonicenses quarto: « Ipse Dominus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, el mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi». Et hcet omnes resurgant, non tamen omnes iudicabuntur; ideo dicit:

  2. (Vers. 29.). Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; quia ad hoc resuscitabuntur, ut vivant; qui vero mala egerunt in resurreclionem iudicii, id est damnationis, hos scilicet iudicabit Dominus; secundi Machabaeorum septirao: « Potius est, ab hominJbus morti datos spem exspectare "a Deo, ab ipso iterum esse resuscitandos; tibi autem resurrectio non erit ad vitam »; dicitur Anliocho; non ad vitam, sed ad iudicium; primae ad Corinthios quinto: « Eos qui foris sunt, iudicabit Deus»,qui foris sunt per malam vitam; Danielis duodecimo: « Multi de his qui dorraiunt in terrae pulvere, evigilahunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ».

o. (Vers. 30.). Non possum ego a me ipso. Tangitur hic tertium, scilicet quomodo iudicat: quia iuste, non secundum. suam voluntatem a voluntate Dei declinando, sicut homines, qui pervertunt iudicium. Ideo dicit: Non possum ego a me ipso facere quidquam, et ita nec iudicare; sed sicut audio, iudico, id est, sicut a Patre accipio, et ex hoc sequitur, quod iuste iudicat. Ideo dicit: Et iudicium meum iuslum est, quia non declinat a regula iustitiae per discordiara voluntatis; et hoc est: Quia non quaero volunlatem meam, in iudicando scilicet, sed voluntatem eius qui misit me, id est Dei Patris, qui iustus est; unde infra octavo: « Qui misit me verax est »; et post: « Quae placita sunt ei facio semper»; et ideo iuste, quia, Deuteronomii trigesirao secundo, « Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus»; in Psalrao: « lustus Dorainus in omnibus viis suis » etc.

bS. Quaest. I. Quaeritur hiC: secundum quam naturam data est Filio iudicandi potestas? — Quod secundum humanam, videlur:

  1. Per litteram: Et polestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.

  2. Itera, Augustinusi: « Potestatera iudicii dedit ei in carnem mittendo ».

Sed contra: 1. Deuteronomii trigesimo secundo: Mea est ultio, el ego retribuam, dicit Dominus: ergo solius Dei est vindicta: ergo si iudicium est vindicta, est ergo Filii secundum divinam naturara.

  1. Et hoc ostenditur per litteram: Pater omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut et Patrem; sed Filius non est honoriflcandus sicut Pater secundum humanam naturam, sed solum secundum divinam: ergo etc.

Respondeo: Dicendum, quod potestas iudicandi est duplex, scilicet auctoritatis et minislerii. Prima

est tolius Trinitatis, ministerii vero est Filii sedentis et apparentis in iudicio, et hoc secundum humanam naturam, et de hac hic loquitur.

  1. Quod ergo obiicit: Mihi vindicta etc., non excludit Filium incarnatum, sed hominem purum.

  2. Quod obiicit de honorificatione, dicendum, quod persona Filii propter humiiiationem incarnationis videbatur descendisse; ideo Pater voluit, quod in eadem humanitate, in qua apparebat humilis, iudicaret, ut nemo ipsura incarnatum contemneret, sed sicut Patrem timeret tanquam eum cuius sententia inviolabilis perseverat; unde iudicium per humanitatem facit timeri per Divinitatem

  3. Quaest. II. Item quaeritur, utrum solius Filii sit iudicare. — Quod sic, videtur per litteram: Pater omne iudicium dedit Filio; et Actuum decimo: Ipse est, qui constUutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum; et primae ad Corinthios quarto: Qui iudicat me Dominus esl: ergo si ipse solus est Dominus noster, ipsius solius est iudicare.

CoNTRA: 1. Primae ad Corinthios undecimo: Si nosmetipsos diiudicarcmus, non utique iudicaremur: ergo nostrum est iudicare nos.

  1. Item, quod ad alios, videtur Matthaei decimo nono: Scdehitis super sedes duodecim etc. dictum est Apostolis; item, primae ad Corinthios sexto: Nescilis, quia Angelos iudicabimus?

Ad hoc dicendum, quod in iudicio est cxaminatio, est approbatio, est etiam sentenliae latio sive 5 definitio. — Primus actus, scilicet examinationis, ad omnes pertinet, et ratione huius dicit Apostolus, quoniam debent se probare, id est examinare. — Secundus, scilicet approbationis, vel reprohationis, ad perfectos perlinet, quia ipsi approbabunt et reprobabunt, et eorum comparatione mali reprobabuntur; sed hoc non in praesenti, sed in futuro; unde Apostolus dicit, tale iudicium in praesenti tempore esse ante tonpus; primae ad Corinthios quarto: Nolite ante tempus iudicare. — Tertius actus, scilicet de- /initionis, est solius Filii, quia ipse sententiam promulgabit. Hoc actu non utitur aliquis nisi usurpative et temerarie; unde Dominus prohibet Matthaei septimo: Nolite iudicare; et Apostolus ad Romanos decimo quarto: Tu quis es, qui iudicas alienum servum? — Dico igitur, quod quando dicit, quod Paler omne ivdicium dedit Filio, intelligitur de iudicio definitionis, non examinationis vel approbationis.

S7. Quaest. III. Item quaeritur de iudicandis, qui scilicet iudicabuntur. — Quod mali tantum, videtur ex littera: In iudicium non venit, sed transit; et supra tertio: Qui credit in eum non iudicatur.

Contra: Secundae ad Corinthiosquinto: Omnes stabimus ante trihunal Ckristi. tentiam salutis et poenae, et sic omnes iudicabuntur; accipitur proprie pro damnatione, et sic accipitur hic: Procedent qui mala egerunt in resurrectionem iudicii, id est damnationis; similiter supra tertio.

  1. Quaest. IV. Item, de modo iudicandi:

  2. Quod iudicat, sicut audit. — Contra: Isaiae undecimpi: Aoji secundum auditum aurium aryuet.

  3. Item dicit, quod non secundum suam voluntalem, sed Dei: ergo voluntas sua discordat a voluntate Dei.

Respondeo ad primum: Non iudicat secundum auditum exteriorem et relationem, sed secundum interiorem et paternae illuminationis.

Ad secundum dicendum, quod hoc habet duas causas veritatis: non quaero voluntatem meam singularem, aut quiahabet, sed non quaerit; aut quia non habet nec quaerit; et in hoc sensu loquitur, et ipse obiicit sic in primo sensu. confulationis corrohoratio, quae facta est multiplici testimonio hoc approhante, quod supra Dominus dixit. Et haec pars habet duas: quia primo adducitur testimoniorum certitudo; secundo vero, ludaeorum non credentium reprehensio, ibi: Et non vultis venire ad me.

Prima pars habet duas: quia primo Dominus, etsi possit suum testiinonium adducere, renuit; secundo, testimonia aliorum adducit, ibi: Vos misistis etc.

(Vers. 31.). Renuit ergo teslimonium suum, quia re- ipsi noii crederent tanquam incertum; unde dicit: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum, id est, non est efficax ad credendum, maxime si ego solus; unde infra octavo - «Dixerunt ei Pharisaei: Tu de te ipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum ». Nec tamen desunt milii testimonia vera; unde subdit:

  1. (Vers. 32.). Alius est, qui testimonium perhibet de me, srilicet Pater, vel etiam loannes, et de utroque recte intelligitur quod sequitur: Et scio, quia verum est lestimonium, quod perhibet de me; quia tanquam certus testificatur. Pater enim verum dat testimonium, quia, sicut dicitur infra octavo, « qui misit me verax est ». loannes similiter certus; unde supra primo dixit loannes: « Ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei »; Proverbiorum duodecimo: « Qui quod novit loquitur iudex iustitiae est, qui autem mentitur lestis est fraudulentus i>.

  2. Vos misislis etc. Renuit Dominus testimoad- nium suum, hic secundo adducit testimonium alienum. Et quia in ore plurium testium est testiraonium firmum, ideo pars ista habet quatuor partes secundum quatuor testimonia, quae adducit. Primum est loannis; secundum est operis; tertium, divinum; et quartum, Scripturarum. Et distinguuntur haec testimonia: quia primum e&X pronunliatum, secundum exhibilum, tertium inspiratum et quartum scriptum.

(Vers. 33.). Primo igitur adducit testimonium loannis, quod eis fuerat perhibitum ad suam petitionem; ideo dicit: Vos misislis ad loannem; non ille se ingessit, sed ad vestram petitionem respondit, supra primo: « Et hoc est testimoniuni loannis, quando miserunt ludaei ad eum » etc. Et ille teslimonium perhibuit veritati, tanquam testis fidelis; Proverbiorum decimo quarto: « Testis fidelis non mentietur ». Et ne videretur Dominus humanum testimohium mendicare, subdit:

  1. (Vers. 34.). Ego autem ab homine testimonium non accipio, supple: propter meam indigentiam; Psalmus: « Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges »; sed recolo propter salutem vestram. Unde et dicit: Sed haec [eius credendo in me, quia, sicut dicitur Marci ultimo, « qui credlderit et baptizatus fuerit, salvus erit ». Et vere ad loannis teslimonium credere debuissent; unde et subdit:

  2. (Vers. 33.). Ille erat lucerna ardens, per gratiaui, et lucens, per doctrinam; vel: arrfejw per internam caritatem, lucens, per exteriorem vitae honestatem. Bernardus: « Ardere tantum parum est, lucere vanum, sed lucere et ardere perfectum ». Ideo optime loannes signatus est per Eliam; Ecclesiastici quadragesimo octavo: « Surrexit Elias quasi ignis, et verbum eius quasi facula ardebat ». Tali igitur sic perfecte hicenti fides adhibenda erat, quod ludaei non fecerunt; unde dicit: Vos autem voluislis exsultare ad horam in luce eius, ut scilicet eius doctrinae et testimonio crederetis et vitam imitaremini, quam ad modicum vidistis; Matthaei undecimo: « Venit loannes non manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet »; Matthaei vigesimo primo: « Venit ad vos loannes in via iustitiae, et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei ».

  3. (Vers. 36.). Ego autem habeo testimonium. Tangitur hic secundum teslimonium, scilicet operum, quod praediclo maius est. Propterea dicit: Ego autem habeo teslimonium maius loanne, quia magis est motivum ad credendum in me. Ipsa enim opera, quae dedil mihi Pater, quia ab ipso accepi esse et operari; ut per/iciam ea, id est, perfecte faciam; quia « Dei perfecta sunt opera », Deuteronomii trigesimo secundo. Ipsa opera, quae ego facio, per virtutem propriam, testimonium perhibent de me, quia Pater misil me, sicut Deus Filium suum, quia ei tanta opera communicavit; infra decimo quinto: « Si non venissem et opera in eis non fecissem, quae nemo alius fecit; peccatum non haberent ». Istis operibus credendum, quod Pater misiteum; infra decimo quarto: «Pater in me manens ipse facit opera »; et iterum: « Si mihi non creditis, operibus credite ».

  4. (Vers. 37.). Et qui misit me Pater etc. Tangitur hic tertium teslimonium, scilicet divinum, quod et paternum dicit; propter quod ait: Et qui misit me Pater, per incarnationem, testimonium perhibuit de me, per internam inspirationem; quia, sicut dicitur infra sexto, «nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum». Unde voce intelligibili revelat

et lestiflcatur, quam ludaei carnales nec audire poterant nec ipsum loquentem videre. Ideo dicil: Neque vocem eius unquam audislis, per mentis revelationem; sicut Ferius audivit, Matthaei decimo sexto>: « Beatus es, Simon Bar lona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in caelis ». Neque speciem vidislis, per apertam visionem; Exodi trigesimo tertio: « Non videbit me homo et vivet»; et supra primo: « Deum nemo vidit unquam ».

  1. (Vers. 38.). Et verbuni eius non habetis in vobis manens, scilicet per fidem; unde et ratio subditur: Quia quem misil ille, huic vos non creditis. Et ille quem misit, Verbum est et in cordibus manet per fidem; ad Ephesios tertio: « Habitare Christum per fidem in cordibus vestris »; Isaiae nono: « Verbum misit Dominus in lacob, et cecidit in Israel»; non mansit in lacob, quia « sui eum non receperunt ».

  2. (Vers. 39.). Scrutamini Scripturas. Tangitur hic testimonium quartum, scilicet Scriptura-

' Vers. 17. — Inferius post Neque speciem Vulgala addit

I a persona Palris, loan. S, 37: Et testimonium 1 a persona Filii, loan. 8, 18; Ego sum, qui personis j tatis, qui a Patre procedit, ille testimonium el hi tres unum sunt.

pere per nomen eius omnes, qui credunt in

Lazarum vocavit de monumenlo.

a creatura insensibili obediente, Matth. 21, 19:

resurrectionis triumpluim, Luc. 24, 4: Ecce, plum etc.

concomitantibus, Aposlolis, loan. 15, 27: Et cum effeclu.

sunt, el monumenta aperta sunt.

  1. Quaest. I. Quaeritur de hoc quod dicit: Si ego lestimonium perhibeo de me ipso, teslimonium meum non est verum.

CoNTRA; 1. Numerorum vigesimo tertio: Non est Deus ut homo, ut mentialur: ergo si Christus est Deus, ei-go etc.

  1. Item, infra octavo- Si ego testimoniuni perhibeo de me ipso, testimonium meum verum est; et hic dicit, quod non est verum: ergo etc.

Kespondetur ad hoc tripliciter. Prima responsio 1. est, faciendo vim in subieclo: si ego secundum humanam naturam testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum; est tamen verum secundum divimm. — Sed istud non solvit, quia, sicut nec secundum divinam menlitur, ita nec secundum humanam.

Propterea respondetur, ut fiat vis in attribulo: 2. testimonium meum non esl verum, id est, non est eflicax nec acceptabitur tanquam verum; tamen verum est, quia verum dico. Et sic accipitur, ita ut dicatur verum secundum rem, sed non verum secundum ludaeorum acceptionem.

Aliler respondetur, quod verbum istud intelli- 3. gendum est praecise: si ego testimonium perhibeo de mc ipso, supple: ego solus, testimonium meum non est eflicax; sed si ego cnm alio, eflicax est; unde dicit infra: Quia non sum solus. Ideo, cum supra se suo testimonio commendasset, suam ostendens virtutem; ad hoc roborandum adducit aliena testimonia.

  1. Quaest. II. Item quaeritur de testimonio operum: Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent dc me. — Sed eadem opera fecerunt Prophetae, ut miracula, eadem Apostoli ipsum sequentes et maiora: ergo si per opera poterat suflicienter cognosci, quod esset Christus, eadem ratione de quolibet.

Respondeo: Dicendum, quod miracula bonorum et malorum discerni possunt, sicut dicit Augustinus. Cognoscere igitur poterant, quod miracula Christi et opera essent boni viri et sancti; sed Christus dicebat, se esse Deum; sed nullus bonus homo, manens bonus, potest se Deo facere aequalem, immo fur est: ergo si Christum cognoscere poterant sanctum per opera, et per verba, quod esset Christus; opera fuerunt sufliciens testimonium, quod Christus diceret verum, ac per hoc, quod esset Christus. Similiter de ahis bonis, quod ipsi dicerent verum; sed ipsi non dicebant de se, sed de Christo, ut Apostoh.

Aliter dicitur, quod opera non fuerunl testimonium cogens, sed inducens, et similiter testimonium loannis et Scripturae; sed testimonium Patris per reVelationem est compellens.

  1. Quaest. III. Quaeritur de testimonio Patris. — Dicit enim, quod neque vocem eius audistis neque speciem vidistis; dicit ludaeis.

CoNTRA: Nonne multi aderant, quando Lucae tertio vox de caelo facta est sensibiliter: Tu es Filius meus dilectus? — Item, Deuteronomii quinto: Vocem eius audiuimus de medio ignis. — Item, Exodi vigesimo: Vos vidistis, quod de caelo locutus sum vobis.

Respondeo: Dicendum, quod dupliciter loquitur Deus, et dupliciter apparet: uno modo in se etper se; et sic loquitur per internam mentis revelationem modo quodam indicibili, sed tamen quodam modo intelligibih, et sic non loquitur malis; alio modo per subiectam creaturam, et sic locutus est in Legis datione. Hoc secundo modo viderunt in subiecta creatura et audierunt sensibiliter, sed primo modo non; et de hoc loquitur hic. Unde Augustinus dicit super hoc: Pater teslimonium perhibet: « Qui me exterius ocuhs horainum visibilem exhibuit interius corda hominum ad me cognoscendum accendit «.

  1. Quaest. IV. Quaeri etiam potest de sufjicientia et ordine istorum testimoniorum. — Et notandum, quod primum testimonium, scilicet loannis, fuit inducens; secundum, scihcet operum, promovens; tertium, scilicet Patris, coinpellens; quartum, scilicet Scripturae, in veritate slabiliens. Et ex his resultat unum testimonium completum et perfectum, et gradatim ordinantur secundum dictas conditiones.

  2. Et non vultis venire ad me etc. Posita est tedivini; secundo, a caecitale amoris falsi; tertio, ab appetitu honoris vani: quarto, a defectu fidei.

(Vers. 40.). Primo igitur reprehendit eos a deamoris divini, cuius signum est, quod ipsi ad eum non veniunt, quem Deus misit; unde dicit: Et non vultis venire atl me, ut vitam habeatis. Ita sufTicientia testimonia habeo, tamen ad me venire non vultis, immo odientes fiigilis; infra octavo: « Quare loquelam meam non cognoscilis? Quia non potestis audire sermonem meum». Nec ipsosarguit, quod non veniunt propter gloriam suam; unde dicit:

  1. (Vers. 41.). Claritatem ab hominibus non accipio, sed a Patre; infra decinio septimo: « Pater, clarifica Filium tuum »; ideo vos non arguo propter amorem gloriae propriae, sed propter defectum dilectionis divinae; unde dicit:

  2. (Vers. 42.). Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei sion habetis in vobis, immo magis odium; infra decimo quinto: « Nunc viderunt et oderunt et me et Patrem meum ». Et tales sunt digni reprehensione, quia carenl veste nupliali; Matthaei vigesimo secundo: « Amice, quomodo huc intrasli, non habens vestem nuptialem »?

  3. (Vers. 43.). Ego veni in nomine etc. Tangitur hic secundum, scilicet caecitas amoris falsi; quia non receperunt humilem, sed recipient superbum; unde dicit: Ego veni in nomine Patris mei, ipsius scilicet gloriam quaerens, non meam; infra octavo: « Ego gloriam meam non quaero ». Et non accepistis me; yne scilicet humilem; supra prirao: « In propria venit, et sui eum non receperunt ». Si alius venerit in noniine suo, ut antichristus, qui quaeret gloriam propriam, quia dicitur secundae ad Thessalonicenses secundo: « Extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod cohtur, ila ut in templo Dei sedeat ». Jtlum accipietis, iusto scilicet Dei iudicio excaecali; secundae ad Thessalonicenses secundo: « Mittet eos Deus in operationera erroris, ut credant raendacio ». Et. ralio huius est, quia noluerunt credere veritati.

  4. (Vers. 44.). Quomoda.vos poteslis credere etc. Hic tertio reprehendit ab appetUu honoris vani, ratione cuius erant inhabiles ad credendum in veritatem, quia quaerebant vanitatera; propter quod dicit: Quomodo vos potestis credere, 'scilicet veritati, gui glo- Gloria enim humana vanitas est; Isaiae quadragesimo: « Omnis caro foenum, et omnis gloria eius tanquam flos foeni »; et ex appetitu vanitatis redditur homo inhabilis ad fidem veritatis; unde in Psalmo: « Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium »? Sic quaeritis gloriam falsara, et glonam, quae a solo Deo est, non quaeritis, gloriam scilicet verara. Ilaec a solo Deo est; Psalmus: « Gratiam et gloriam dabit Dominus». Propterea dicitur secundae ad Corinthios decirao: « Qui gloriatur in Domino glorietur; non enim qui se ipsura commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat ».

  5. (Vers. 45.). Nolite putare. Tangitur hic quartum, scilicet defectus fidei in ludaeis, non tantura ad credendura Christo, verum etiam Moysi; propter quod non tantum accusabantur a Christo, sed etiara a Moyse. Propterea dicit: Nolite pulare, quod ego accusaturus sim vos apud Palrem; quia non veni accusare, sed condonare. Unde et ipse propitiatio est, non accusator; primae loannis secundo: « Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi ». Nec tamen carent accusatore; ideo dicit: Est alius, qui accumt vos, Moyses, in quo speralis, tanquam eius discipuh; infra nono: «Nos Moysi discipuU sumus; nos scimus, quia Moysi locutus esl Deus ». Ille vos accusat, quia scihcet ei non creditis. Unde dicit:

  6. (Vers. 46.). Si enim crederetis Moysi,crederetis forsitan et mihi; forsitan nota est libertatis; et vere mihi; de me enim ille scripsit; Deuteronomii decimo oclavo: « Prophetam suscitabit vobis Dominus de gente vestra; ipsum audietis, sicut et me». Et ille vos accusabit, quia in eum non credilis. Unde dicit:

  7. (Vers. 47.). Si autem illius litteris non creditis, quomodo va'bis meis credetis? Quasi dicat: non; Lucae decimo sexto: « Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrer xerit, credent ».

Chapter 6 of 22