Capitulum III
Propter hoc dicendum, quod corpus perfici est duobus modis: vel organizatione, vel mole. Corpora alia a corpore Christi infra illud tempus vel in illo tempore aedificantur et perficiuntur, id est, ad perfectionem tendunt organizatione et mole; corpus vero Christi tantum mok, non membrorum distinctione.
- Erat nutem quidam homo etc. Supra manifestavit se Dominus ludaeis signo virlutis, tiic secundo manifestat se verbo eruditionis, et hoc instruens omnes ludaeos in persona Nicodemi principis ludaeorum. Et quia verbum eruditionis tradi non debet nisi auri atlendenti; ideo primo hic notatur diliyenlia Nicodemi; secundo vero, doctrina Domini, ibi: Respondit Lesus et dixit ei: Amen.
Describitur ergo Nicodemus a quadruplici condiscendi sollicitudine, a discendi aptitudine.
(Vers. 1.). Describitur igitur a vitae honegtate primo, cum dicitur: Erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine. Ex Pharisaeis, quae secta erat probabilior et honeslior super omnes sectas ludaeorum; unde Apostolus gloriatur ad Philippenses tertio: « Secundum legem Pharisaeus ». — Describitur etiam ab ojficii dignitate, cum dicitur: Princeps ludaeorum. Unde et ipse restitit furori ludaeorum; infra seplimo: « Nunquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab eo prius»? — Describitur etiam a discendi sollicitudine, cum dicitur:
(Vers. 2.). Ilic venit ad lesum nocte. Ideo nocte venit, ut quietius posset instrui et doceri, quia tunc hora est quieta; unde in Psalmo: « Media nocte surgebam ad confitendum tibi ». — Describitur a discendi aptitudine, cum dicitur: Et dixit ei, scilicet Iesu: Rabbi, scimus, quia a Deo venisti magister. Aptus enim erat doceri, quia doceri venerat et Christuiii perfectum doctorem credebat el eius discipulus esse volebat, et propter hoc magistrum vocabat, sicut discipuli; infra decimo tertio: « Vos vocatis me magister et Domine». Et ratio, quare hoc dicit, infertur: Nemo potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ideo patet, quod erat ex his, de quibus dictum est supra secundo: « Multi crediderunt in nomine eius, videntes signa, quae faciebat». Signa erant ratio credendi, quod esset a Deo; unde infra nono dixit caecus: « Nisi esset hic homo a Deo, non posset facere quidquam ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicitur, quod Nicodemus erat princeps Judaeorum et credebat in lesum; quia dicitur infra septimo: Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum? Quasi dicat: non.
Respondeo: Dicendum, quod Nicodemus c?-edidit et erat ex principibus. Et illud verbum, quod dicitur infra septimo, fuit verbum Pharisaeorum, qui decepti fuerunt. Nicodemus enim credebat, etsi non palam, tamen occulte.
- Quaest. II. Item quaeritur: cum hora illa sit hora malefactorum, quia qui male agit odit lucem; unde est hoc, quod Nicodemus venire voluit nocte? Et videtur, quod inordinate venerit.
Respondeo: Dicendum, quod in causa fuit verecundia quaedam, infirmitas et diligentia. De uerecundia, Victor: « Nocte venit, quia magister in Israel palam discere erubuit ». De infirmitate, Chrysostomus: « Adhuc ludaica detinebatur infirmitate; propterea et nocte venit, trepidans in die hoc facere». De diligentia dicit Beda: « Nocte venit, cupiens secreta allocutione mysteria fldei percipere, cuius iam aliquatenus rudimenta perceperat ».
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Nemo potest haec signa facere, quae tu facis, nisi
fuerit Deus cum eo. — Conlra: Matthaei septimo: Multi dicent mihi in illa die: Domine, in nomine tuo daemonia eiecimus etc.
Respondent quidam ad hoc, facientes vim in verbo: Nisi fuerit Deus cum illo. Differt enim dicere: Deus est cum homine, et homo cum Deo; sicut videtur velle Auguslinus dicere in libro Confessionum: « Mecum eras, sed ego non eram te; cum ». Sic et in proposito homo est cum Deo, quando habet caritatem, per auam adhaeret Deo; sed Deus cum homine, quando aliquem specialem effectum et donum facit in homine. Sic est cum illis quibus tribuit virtutem faciendi miracula. — Sed istud non solvit, quia Nicodemus hoc non intendebat dicere, immo vere, quod esset a Deo.
Propterea dicendum, quod etsi boni et mali faciant miracula, distinguuntur tamen hi ab illis, mod.o scilicet et /?ne: modo, quia boni per pubUcam iustitiam, mali per signa publicae iustitiae; fine, quia boni ad aedificationem, mali ad gloriam. Et quia Nicodemus in modo faciendi et fine miracula distinguebat; maxime hoc scire poterat in Christo, quia non per invocationem faciebat miracula.
- Respondit Lesus et dixit ei etc. Descripla est diligentia Nicodemi, describitur hic doctrina Christi, in qua docet Nicodemum, quomodo possit pervenire ad salutem, quia hoc quaerere venerat. Et habet haec pars tres partes secundum tria, quae ipsum docet. Primo docet ipsum, quae via salutis; secundo, quod salutis principium, ibi: Nemo ascendit in caelum; tertio, quod est salulis impedimentum, ibi: Non enim misit Dev Filium suum etc.
Primo igitur docel, quae sit via salutis: quoniam Sacramentum regenerationis, in cuius instructione procedit hoc ordine. Primo exprimit necessitatem regenerationis; &ecanio, modum regenerandi; tertio, modum inteUigendi.
- (Vers. 3.). Necessitatem igitur regenei'ationis exprimit ipsi Nicodemo addiscere cupienti. Propter quod dicit: Respondit Lesus et dixit ei, scilicet Nicodemo de nocte venienti et quaerenti: Amen, armn dico libi: Nisi quis nalus fuerit denuo, id est regeneratus, nan potest videre regnum Dei. Et secundum hoc patet, quod regeneratio necessaria estad salutem.
Nativitas naturae; loannis decimo sexto: «Muher, cum parit, tristitiam habet; sed cum peperit, non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum». — Culpae; ad Ephesios secundo: « Eramus natura fihi irae»; natura, id est corruptione naturae; ideo lob tertio: « Pereat dies, in qua natus sum». — Gratiae; primae loannis ultimo: « Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed gratia Dei custodit ipsum »; et hoc fit per Sacramentum. — Gloriae; lob undecimo: «Cum te consumtum putaveris, orieris ut lucifer». — Hic igitur dicit necessariam nativitatem Sacramenli et gratiae.
(Vers. 4.). Dicit ad eum Nicodemus. Tangitur hic secundum, scilicet modus regenerandi, qui est spiritualis. Sed Nicoderaus, aestimans, ipsum esse carnalem, dubitat et quaerit: Quomodo potest homo nasci, cmn sit senex? Quasi: hoc est impossibile, de sene iuvenem fieri; lob septimo: «Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur; et consumti sunt absque ulla spe ». Impossibilitas etiam est a parle generantis; unde dicit: Nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? Adhuc carnalis erat, et ideo carnaliter intelligebat; primae ad Corinthios secundo: « Aniraalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei ». Sed Dominus ipsura retrahit ab intelligentia carnaU ad spiritualera; propter quod dicit:
(Vers. 5.). Respondit Lesus: Amen, amen dico tibi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei;
Ed. superius omittit addiscere cupienti... Nicodemo, et
quasi dicat: non intelligo de nativitate, quae est ex ventre, sed quae est ex aqua; non intelligo de nativitate, quae est ex semine, sed quae est ex Spiritu sancto; quia illa carnalis et manifesta, ista spirilualis et occiUla. Propterea dicil:
(Vers. 6.). Quod natum est ex carne caro est, ct quod natum est ex spiritu spiritus est. j.j generatio ex carne est carnalis, ita generatio ex spiritu est spiritualis; supra prirao: « Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt ». Nec tantum est spiritualis, immo etiam occulta; et ideo non debet mirari Nicodemus animalis, si non intelligit. Propterea dicit:
(Vers. 7.). Non mireris, quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo, quamvis non intelligas.
(Vers. 8.). Spiritus ubi vult spirat; ubi vult, dando gratiam; ad Romanos nono: « Cuius vult miseretur, et quem vult indurat ». Et vocem eius audis, in praedicatoribus; Matthaei decimo: «Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis». Et nescis, unde veniat, aut quo vadat; lob nono: « Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non inteiligam ». Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu, scilicet spiritualis et occultus; ad Romanos sexto: « Consepulti enim sumus cum illo per baplismum in mortem, ut, quomodo surrexit Cliristus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus». Sicut sepultura et mors et vita est spiritualis, ita etiam generatio.
(Vers. 9.). Respondit Nicodemus. Tangitur hic tertium, scilicet modus intelliyendi hanc regenerationem spiritualem, quem quia non habebat Nicodemus, ideo dubitat et quaerit; unde dicit: Respondit Nicodemus et dixit ei: Quomodo possunt haec f)e)-i? Et in hoc nolatur diligentia in Nicodemo, qui non cessavit a quaerendo, donec intelligeret; Chrysostomus: « Si ludaei audissent, statim deridentes recederenl»; et ideo meretur a Domino plenius edoceri qui motus est per intellectus captivalionem et fidem. Ideo humiliat eum; propter quod dicit:
(Vers. 10.). Respondit Lesus et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Quasi dicat: te doctorem magnum reputas, et tamen ignoras fidei initia; ad Hebraeos quinto: « Cum deberetis esse magistri propter tempus, rursus indigetis, ut doceamini, quae sint elementa exordii sermonum Dei»; quasi dicat: si vis intelligere, oportet te humiliare et credere; quia, si hoc non credis, nec maiora intelligere poteris. Propterea dicil:
(Vers. 11.). Amen, amen dico tibi, quia nos quod scimus loquimur; « nos, id est ego et mei Apostoli », ut dicit Glossa; enos pluraliler mysterium Trinitatis innuit. Et quod vidimus testamur; infra octavo: « Quod vidi apud Patrem meum, hoc loquor»; et it;i credendum esset mihi; sed tamen vos non creditis. Ideo subdit: El testimonium nostrum non accipitis; infra quinto: « Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me». Et si non accipitis in parvis quae dixi neque creditis, multo minus nec in magnis. Ideo subdit:
(Vers. 12.). Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si dixero vohis caelestia, credetis? Quasi dicat: non; et ideo modus intelligendi est per fidem credere minora, antequam perveniatur ad sublimia; primae ad Corinthios tertio ">: « Tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam ». Si autem lac non susciperent, quomodo escam suscipere possent? — Ex praedictis igitur patet, quod regeneratio est necessaria, est spiritualis et occulta, et quod nullus polest inteUigere, nisi credat.
Quaest. I. Quaeritur de hoc quod dicit: Nisi quis natus fueril denuo, non potest videre regnum Dei.
CoNTRA: 1. Si hoc erat praeceptum: ergo nullus salvari potest nisi baptizatus ex aqua et Spiritu sancto. — Contra: Multi Martyres fuerunt, qui non baptizati fuerunt. — Item, multi sunt, qui habent fldem et morte praeveniuntur; sed dicitur infra eodem: Omnis, qui credit in Filium Dei, non perit: ergo si non baptizetur, adhuc salvabitur.
- Quod si non est praeceptum: ergo male dicit, quod non potest introire in regnum Dei, quiamdere hic accipitur pro visione patriae.
Respondeo: Dicendum, quoJ ust baplismus /Zmminis, flaminis et sanguinis. Dicendum ergo, quod secundum legem communem omnes tenentur baptizari, quia praeceplum est. Si autem intervenit impossibilitas; aut adest gratia sive baptismus flaminis vel sanguinis, aut non; si sic, supplet illum baptismum, quando non est possibilitas. Si vero non adest, impossibilitas non excusat nec facit,'ut salvetur, non propter transgressionem praecepti, sed propter maculam originalis, quae deleta non est per gratiam. — Et sic patet, quod illi qui habent fidem formatam, salvantur, cum morle praeveniuntur.
Quaest. 11. Item quaeritur, utrum ex tunc fuerit necessarium baptizari. — Quod sic, videtur:
Quia tunc promulgata fuit sententia, quod sine hoc non erat salus.
Item, si tunc non fuit institutus, quando ergo fuit institutus baptismus?
Respondet magister Hugo et distinguit triplex tempus gratiae: quoddam, in quo cucurrit circumcisio tantum, ut ante adventum Christi; quoddam, in quo baptismus tantum, ut post manifestationem Evangelii; quoddam, in quo utrumque mixtim, ut tempore medio, et tunc habebat effectum suum circumcisio, et pro tempore iiio non erat necessarium baptizari, nec Dominus hic sententialiter promulgavit regenerationis necessitatem, sed quod facturus erat revelavit amico.
Quod quaeritur: quando institutus fuit baptismus? dicendum, quod materialiter, cum baptizatus fuit Christus; formaliter, cum resurrexit et formam dedit, Matthaei ultimo; e/fecft'ye, cum passus fuit, quia inde habuit virtutem; sed finaliter, cum eius necessitatem praedixit et utilitatem, ut hic: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto etc.
Quaest. 111. Item quaeritur de hoc quod dicit: Quod natum est ex carne caro est.
Ergo et quod natum est ex spiritu spiritus esl: ergo quod nascitur ex sancto, sanctum: ergo sanctus homo generat sanctum horainem, scihcet fdium; quod manifeste falsum est, immo peccatorem.
Item, si quod nascitur ex spiritu esl spiritus, ergo quod nascitur ex Deo Deus est; sed omnes sunms ex Deo nati, sicut dicitur primae loannis quinto: ergo omnes sumus dii.
Respondeo: Dicendum, quod haec intelligenda est per se: quod nascitur ex carne generante, scilicet secundum quod caro, est carwafc; similiter de spiritu, est spirituale.
Quod obiicit de viro sancto, respondetur, quod carnaliter generat, ideo generat carnalera. Unde etsi sit purgatus secundum quod persona, non tamen, secundura quod est generationis principium. Exemplum Augustini est de grano mundo, quod generat granum in paleis.
Quod dicit de spiritu, illud dicitur non per essentiam, sed per con/ij/TOrtatow et adhaerentiam; primae ad Corinthios sexto: Qui adhaeret Deo unus spirilus est.
Quaest. IV. Quaeritur de hoc quod dicit: Spiritus ubi vult spirat, et nescis, unde veniat. — Conlra: Bernardus in Canticis dicit, quod debet homo cognoscere tempus visitationis spiritualis.
Chrysostomus respondet, quod hoc dixit de vento, quia homo non habet eius cognilionem, multo minus spirituahs nativitatis. — Sed Augustinus istam expositionem respuil, quia bene scit honio, quod auster venit a meridie et tendit in septentrionem; ideo exponit de Spiritu sancto.
Quod ergo dicitur: Nescis, unde veniat, facienda est vis in verbo. Non dicit: nescis, quaiulo veniat, quia bene potest scire per fervorem et teporem, quando venit; sed nescis, undeveniat, utrum scilicet ad retribuendum in pra«senti bona, quae homo gessit, vel ad augenda raerita: nescis, quo vadat, utrum longe, nunquam reversurus, vei prope, illico rediturus. Ideo dicit Bernardus quod semper timendum: «Time», inquit, « cum arriserit, time, cum abierit, et cum denuo revertetur ».
- Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Si terrena dixi vohis etc.: quae sunt ista terrena? quia totum est spirituale, quod locutus est, nihil terrenum.
Ad hoc respondet Chrysostomus, quod terrena, quae dixit, sunt illa quae dixit de spiritu, id est de vento; sed Augustinus exponit de suseitatione templi, quam praedixerat in praecedenti capitulo, scilicet secundum quod de terra erat, sive intelligatur de templo materiali, sive de corpore Christi, 3. quia de terra nostra sumtum est. — Potest responderi aliter, quod terrena vocat ea quae praedicta sunt, non absolute, sed quia parva in respectu dicendorum.
- Et rwmo ascendit in caelum. Determinavit supra salutis viam, hic determinat salutis principium, ut per hoc plene satisfiat Nicodemo quaerenti, quomodo illa possint fieri. Et describitur hic salutis principium hoc ordine: primo determinatur, quod est principium salvans; secundo, quis modus salvandi; tertio, quae ralio movet ad saloandum.
(Vers. 13.). Principium salvans nos. est ille qui solus potest introire in caelum per se, et omnes per illum; ct hic est Christus Dominus. Propterea dicit: Et nemo ascendit in caelum, id est, nemo habet virtutem illuc ascendendi; nisi qui descenditde caelo, per assumtionem humanitatis; Filius hominis, qui est in caelo, per praesentiam et immensitatem Divinitatis: ergo omnis, qui ascendit et salvatur, ascendit per eura. De hac potentia ascendendi et descendendi ad Ephesios quarto: « Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia». De existentia eius in caelo supra primo: «Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit». Ipse est, qui facit ascendere a morte ad vitam; infra octavo: « S Filius vos liberaverit, vere liberi eritis ».
(Vers. U.). Et sicut Moyses exallavit etc. Tangitur hic secuhdum, scilicet quomodo Filius Dei salvat, quoniam per passionem. Ideo dicit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; Numerorum vigesimo prinio: «. Fecit Moyses serpentem aeneum et posuit illum pro signo, quem percussi aspicientes sanabantur». Ita exaltari oportet Filium hominis, scihcet in crucis patibulo, ut omnes in eum aspicientes per fidem sanentur. Ideo dicit:
(Vers. IS.). Utomnis, qui credit in eum. non pereat, sed habeat vitam aeternam; infra undecimo: «Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum ». Optime describit passionem in relatione ad figuram, ut fiat credibilior; et optime praecessit figura, quia, sicut ibi non sanabantur per serpentem nisi aspicientes, sic nec per Christum nisi in eum credentes.
(Vers. 16.). Sic enim Deus etc. Tangitur hic tertium, scilicet ratiomovens ad sic salvandum; et haec fuit immensitas divini amoris ad hominem perdilum. Propter quod dicit: Sic enim Deus dilexit mundum,d est hominem mundanum et peccatorem; ut Filium suum unigenitum daret; ad Ephesios secundo: «Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo». Ideo nimia, quia plusdedit, quam oportuit; ad Romanos octavo: « Et qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illura ». /)aret, inquam, pro omnibus quantum ad sufficientiam, sed quantum ad efpcaciam pro electis et credentibus. Ideo subdit: Ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Aliis non valet passio nisi credentibus, quia, sicut dicitur ad Hebraeos undecimo, « sine fide impossibile est placere Deo ».
Quaest. I. Sed quaestio hic incidit primo de hoc quod dicit: Nemo ascendit incaelum, nisi qui descendit de caelo.
CoNTRA: 1. Omnes Sancti ascendunt, et tamen nullus descendit.
Item, corpus Christi ascendit in caelum, et tamen non descendit de caelo.
Item obiicitur: si hoc intelligitur de Christo; aut intelligitur secundum naturam divinam, aut hur manam. Secundum humanam, non; quia illa non descendit de caelo, et praeterea tunc, cum loquebatur, non erat in caelo. Secundum divinam non potest, quia non ascendit, quiamaior esse non potuit nec locum mutavit.
tum comprehendit Chrislum, qui est caput, immo corpus Chrjsti; et iin omnes et soli, qui ad corpus eius pertinent, ascendunt. — Sed hoc non potest stare, quia corpus non descendit de caelo.
Propterea intelligendum, quod ascendere hic dicitur propria virtute, non ahunde data, et sic solus Christus potuit.
Quod obiicit de corpore, respondet Angustia. nus, quod non obstat, quia corpus est tanquam indumenlum; unde si aliquis descendit nudus de monte et ascendit vestilus, diciraus: nemo ascendit, nisi qui descendit; sic et in proposito.
Quod quaerit: secundum quam naturam hoc 3. dicitur? respondeo: Dicendum, quod in illa oratione tria dicuntur de una hypostasi: ascendere convenit ei ratione humanae naturae; descendere, ratione divinae relate ad humanam, quia se humiliavit assumendo carnem; esse vero in caelo, ut tunc, secundum divinam pure. Et sic non potest totum retorqueri ad unam naturam, sed ad unam hypostasim.
Quaest. II. Item quaerit Chrysostomus de hoc quod dicit: Sicut exaltavit etc.: quare, cum exprimat passionem, non dixit pendere in cruce, ut apertius loqueretur?
Respondeo: Dicendum, quod Dominus revelabat passionis mysterium Nicoderao ut honestum, ut credibile, ut secretum: ut honestum, ne homo adhuc carnahs despiceret et horreret; ideo dixit exaltari, non suspendi. Ut credibile, ut fidem adhiberet; ideo per figuram praecedenlem mirabilem passionis effectum mirabilem insinuat. Ut etiam secretum, ut carius habeat; et ideo non explanat, sed relinquit ei locum meditandi, et per hoc proficiendi et ad donum intellectus perveniendi.
- Quaest. III. Quaestio est de hoc quod dicit: Ut omnis, qui credit in eum, non pereat. Ergo que malus. — Si tu dicas, quod intelligitur de flde formata: ergo secundum hoc nullus, qui habet fldem formatam, potest damnari.
Respondeo: Dicendum, quod hic loquitur de flde vera; vera autem fides excludit flctionem duplicem. Fides enijn est flcta, aut quia credit, sed non amat; aut quia credit et amat, sed non perseverat. Vera est igitur fides, quae quod credit amat et perseverat; et omnis taJis salvabitur.
- Non enim misit Deus. Supra determinavit, quae sit salutis via, et quod salutis principium; hic tertio iam determinat, quod est salutis impedimenlum. Et primo ostendit, quod impedimentum nostrae salutis non est ex parte Dei; secundo, quod est ex parte defectus fidei; tertio vero, (uoA est exparte defectus operis boni.
(Vers. 17.). Ostendit igitur primo,quod nonest ex parte Dei nostra damnatio, cum dicit: Non enim misit etc; et debet ita continuari ad praecedens: vere dixi, quod Deus dedit Filium, ut omnis, qui credit in eum, habeat vitam aeternam, non, inquam, ut damnetur. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, scilicet ipsum condemnando, sed ut salvetur mundus per ipsum; primae loarinis terlio: « In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ipse prior dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris », ideo ad propitiandum, non ad damnandum.
- (Vers. 18.). Qui credit in eum non iudicatur. Tangitur hic secundum, quod damnatio et iudicium venil ex parte defectus fidei. Et hoc ostendit per hoc, quod qui credit non iudicabilur, sed qui non credit iam est iudicatus. Propter hocdicit: Qui credit in eum, scilicet in Dei Fihum, non iudicatur; infra quinto '»: <t In iudicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam ». Qui autem non credit iam iudicatus est, id est, pro damnato
habetur; quia 7ion credit in nomine unigeniti Filii Dei; quia, sicut dictum est Actuum quartoS « non est aliud nonien sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ». Et ideo qui in eius nomine non credit merito est damnatus.
(Vers. 19.). Et hoc est iudicium etc. Tangitur hic lertium, scilicet quod impedimentum salutis et ralio damnationis et iudicii est ex parte defsctus operis boni, ratione cuius homo refugit salutem. Propterea dicit: Et hoc est iudicium, Glossa.: «Id est causa damnationis »; quia lux venit in munduni, id est Verbum incarnatum; infra duodecimo: « Ego lux in mundum veni, ut qui credit in me in tenebris non maneat ». Et dilexerunt homines magis tenebras, scilicel erroris, quam lucem, veritatis; lob vigesimo quarto: « Ipsi fuerunt rebelles lumini». Et ratio huius caecitatis est defectus operis boni; propter quod dicit: Erant enim eorum mala opera. Et quod malum opus sit ratio fugiendi lucem, ostendit.
(Vers. 20.). Omnis enim, qui male agit, odit lucem; lob vigesimo quarto: « Oculus adulteri observat caliginem ». Et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius, id est, manifestentur esse mala; ad Ephesios quinto: « Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem illa redarguite; omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur». Sed e contrario bonum opus ducit ad lucem. Ideo dicit:
(Vers. 21.). Qui autem facit veritatem venit ad lucem; Matthaei quinto: « Nemo abscondit lucernam sub modio, sed super candeiabrum »; quia bona opera lux sunl. Unde et subdit: Ut manifeslentur opera eius, quia in Deo sunt facta. In Deofiunt, quae in caritate; primae loannis quarto: « Qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo », qui est summa lux, et ideo ad eius honorem sunt revelanda; Matthaei quinto: « Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vejtra bona et gloriflcent Patrem vestrum, qui in caelis est ».
Quaest. 1. Sed incidit hic quaestio primo de hoc- quod dicit, quod non misit Filium suum in mundum -, ut iudicet. — Contra: Habetur infra quinto: Pater omne iudicium dedil Filio.
Respondeo: Est duplex adventus: primus et secundus, primus misericordiae, secundus iustitiae. In primo venit ad propitiandum, non ad iudicandum, sed in secundo venturus est ad iudicandum.
- Quaest. II. Ilem quaeritur de hoc quod dicit: Qui non credit iani iudicatus est.
CoNTHA: Si Deus non iudicat bis in id ipsum; et infldeles iam sunt iudicati: ergo in die iudicii non iudicabuntur. — Si dicas, quod iudicati sunt merito; simiUter mah Christiani.
Respondeo: Est mdidnm praesentis punitionis; et hoc omnes mali iudicantur — quia « non est dedecus peccati sine decore iustitiae » — maxime fideles, quia infidelitas niagna poena est sibi. Est iudicium extremae discussionis, et boc non iudicabuntur infideles. Et est iudicium futurae retributionis. Primo iudicantur omnes raali; secundo, mediocriter boni et maii; ultimo, omnes boni et omnes mali. Dicitur ergo infidelis iam iudicatus vel propter excaecalionem, vel quia non iudicabitur per discussionem, ut dicit Gregorius.
- Quaest. III. Item obiicitur de hoc quod dicit: Omnis, qui male agit, odit lucem.
CoNTRA: « Omnes homines naturaliter desiderant scirey>, sicut et beati me; sed malitiaoperis non inducit odium beatitudinis: ergo nec lucis.
Respondeo: dicendum, quod lux duphciter potest considerari: aut ratione eflectus prinii, secundum quod est principium cognitionis, et sic a nuUo oditur; aut ratione effectus secundi, qui est turpitudinem manifestare, quod quia omnes mali abhorrent, ideo et lucem quantum ad hunc effectum. Sed beatitudo non habet effectum in anima contrarium alicui naturaU desiderio, ut ostendit Augustinus.
- Quaest. IV. Item, si qui male agit non
vertitur ad fidem.
Respondendum, quod quamdiu diligit manere in malo opere, ad lucem non venit; sed si incipiat malum odire, tunc potest ad lucem venire; et sic veniunt peccatores per contritionem.
- Posl haec venit Lesus etc. Manifestavit se Dominus ludaeis virtutis signo et eruditionis verbo;
manifestat se regeneralionis Sacramenlo, recipicndo ludaeos ad baptismum. Et quia tam Dominus (juam loannes baptizabat, et tamen solus Dominus regenerabat; ideo primo introducitur Cliristi et loan-. puriftcalio; secundo, de praecelleiitia nascens quaeslio, ibi: Facta est ergo quaestio; tertio vero, quaestionis terminatio, ibi: Respondit Joannes.
(Vers. 22.). Bescrihilnv ergo Christi purifimfto per baptismum primo, per quam ludaeis se manifestat; ideo dicit: Post haec, id est post praedictas manifestationes, venit Lesus et discipuli eius in ludaeam terram, ut scilicet ludaeis se manifestum faceret per baptismum. Unde et subdit: Et illic demorabatur cum illis, scilicet discipulis, el baptizabat; secundum quod loannes ei testimonium perhibuerat supra primo: « Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat »; nec ipse solus baptizabat, immo etiam eius praecursor. Propter quod dicit:
(Vers. 23.). Erat autem foannes ba.ptizans in Aennon iuxta Salim, id est Salem, quod fuit castrum Melchisedech, ad Hebraeos septimo. Et ratio subditur: Quia era,nt illic aquae mullae. Bona ratio, quia baptizabat loannes tantum in aqua; Marci primo: « Ego baptizavi vos aqua», dicebat loannes. Et veniebant, ad eum, et baptizabantur, etiam Christo baptizante; Matthaei tertio: « Exibat ad eum lerosolyma et omnis ludaea et omnis regio circa lordanem, et baplizabantur ab eo ».
(Vers. 24.). Nondum enim missus erat loannes in carcerem; quia tunc cessavit eius baptismus, absente magistro; erat enim temporalis. De rodes tenuit loannem et alligavit eura et misit in quae ortum habuit a discipulis loannis calnmniantibus ludaeos, quod, relicto loannis baptismate, ibant ad Christum. Propter quod dicit:
(Vers. 23.). Facta est ergo quaestio ex discipulis loannis, quasi ab ipsis trahens originem, cum Judaeis, contradicentibus, scilicet de purificatione: ubi scilicet esset maior purificatio, utrum in baptismo loannis, vel Christi. Et dicebant discipuli loannis, baptismum loannis esse maiorem, ludaei e contrario. Propter hoc, videntes, se non posse praevalere, ipsum Christum per invidiam accusant. Propter quod subdit:
(Vers. 26.). Et venerunt ad loannem et dixerunt ei: Rabbi! qui erat trans lordanem tecum, tecum erat tanquam minor, quia tu ipsum baptizasti, quem etiam exaltasti; unde subdunt: Cui testimonium perhibuisti; supraprimo: « loannes testimonium perhibet de ipso » etc.; ecce, hic baptizat, quasi, otficium tuum usurpat. Et ut provocent in aeniulationem, addunt: Et omnes veniunt ad eum, quasi de te amplius non curantes. Aemulatione movebantur. Simile fecit losue; Numerorum undecimo de viris prophetantibus dixit Moysi: « Domine mi, prohibe eos. Et Moyses respondit: Quare tu aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum »?
Quaest. I. Sed incidit hic quaestio primo de hoc quod dicit, quod Lesus baptizabat. — Contra: Infra quarto: Lesus non baptizabat, sed discipuli eius: ergo est ibi contradiclio.
Respondeo: Dicendum, quod ille facit, cuius auctoritate flt; unde facere aliquid, hoc est dupliciter, scilicet auctoritate, vel ministerio. Christus baptizabat auctoritate, sed discipuli eius ministerio; vel baptizabat interius, discipuli aulem exterius.
- Quaest. II. Sed tunc est quaestio: unde est hoc, quod Dorainus in propria persona non baptizabat exterius? — Et videtur, quod deberet, ut aliis praeberet exemplum et forraam et modum.
Respondeo: Dicendum, quod ipse aliis praebuit modum et docuit, sed tanien non baptizabat causa vitandi erroris et praesumtionis: erroris, quia credidissent homines, quod alii, qui non essent ab eo baplizati, vere baptizati non essent; praesumtionis, ne baptizati ab ipso extollerentur et despicerent baptizatos a discipulis et per hoc baptismum discipulorum.
- Quaest. III. Item quaeritur: cum baptismus loannis esset praeparatorius ad baptismum Christi, et adveniente veritate, cessat umbra; videtur, quod debuit cessare baptizare, ex quo Christus iocepit.
Respondeo: Dicendum, quod cessavit, sed non statim. Et ratio fuit quadruplex: ne videretur ei contrarius; ne videretur instabilis; ne videretur indignanter lulisse; ne discipulos suos in invidiara et zelum mitteret
Quaest. IV. Item quaeritur: quis baptismus potior, utrum Christi, vel loannis? — Quod loannis, videtur:
Quia Christus fuit baptizatus baptismo loannis: ergo sicut nobilius fuit Melchisedecli sacerdotium sacerdotio Levi, quia Levi fuit a Melchisedech decimatus; eadem ratione videtur de baptismate.
Itera, Christus non baptizabat, sed discipuli eius; sed discipuli Christi non erant maiores loanne: ergo nec baptismus discipulorum Christi maior baptismate loannis.
Item quaeritur, utrura baptisraus ille daret gratiam? — Et quod non, videlur; quia dicitur infra septirao: Spiritus nondum eral datus, quia Lesus nondum erat gloriftcatus; et si aliquis baptizatus fuisset mortuus ante passionera, non intrasset regnum Dei.
Respondeo: Dicendura, quod secundura Clirysostomum baptismus discipulorura Christi ante passionera fuit tantum praeparatorius, sicut et baptismus loannis; unde uterque erat expers gratiae. — Taraen Beda et Augustinus dicunt, quod « baptizavit loannes, et rebaptizatura est; baptizavit Indas, et rebaptizatuni non est ». Unde dicunt, quod baptismus ille gratiara dabat, et ideo nobilior, quia efficaciae.
Quod ergo obiicitur, quod Christus fuit baptizatus; dicendum, quod baptisraus loannis nullum omnino in Christura habuit effectum.
Quod obiicitur, quod discipuli baptizabant; dicendura, quod verumest, exterius; sed tamen in eo baptismo Christus baptizabat interius; non sic autem in baptisraate loannis.
Quod obiicitur: Spiritus nondura eratdatus; intelligendum est de datione visibili et aperta, modo dabatur per raanuura impositionera, non datione invisibili.
Quod obiicit, quod non evolaret baplizatus raortuus; dicendum, quod non erat propter defectum gratiae in baptismo, sed quia pretium eius nondum erat solutum. — Et si obiiciat, quod baptisraus habet efflcaciara a passione; intelligendum, quod caciam habet collationis gratiae a virtute divina ibi invisibiliter operante, a passione vero quantum ad ianuae apertionem. Vel: si nondum erat passus, tamen fides passionis erat praesens, ratione cuius efficaciara habebat, licet non aperiendi ianuam, taraen dandi gratiara.
Bespondit loannes et dixit. Posita est supra Christi et loannis per baptisraum purificatio et ex hoc procedens dubilatio; ponitur hic quaestionis terminalio facta a loanne, discipulis requirentibus. Unde determinat, quod Christus est regenerator, non ipse; et procedit hoc ordine. Prirao loannes se ipsum hurailiat et Christo postponit per considerationem fragilitatis humanae; secundo Christura sibi praeponit in baptizandi potentia; tertio, in praedicamli sapientia; quarto vero, in omnis gratiae excellentia.
(Vers. 27.). Prirao igitur se humiliat per considerationem fragilitatis humanae contra discipulos volentes, quod se ipsum et baptismum suum magnificaret. Propter quod dicit: Non potest homo
accipere quidquam, nisi fuerit ei daiwm decaelo; lacobi primo: « Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum ». Et ita, cum sim ego purus homo, non possum mihi attribuere, nisi quod mihi datura est; et propterea Christi ofTicium non raihi attribuo, sed praeconis; primae ad Corinthios quarto: « Quid habes, quod non accepisti »?
(Vers. 28.). Jpsi vos mihi teslimonium perliibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus; supra primo: « Et confessus est, quia non sum ego Christus ». Sed quoniam missus sum anle illum, tanquara vox ante verbum; supra primo: « Ego vox clamantis in deserto: Dirigite » etc.
(Vers. 29.). Qui habet sponsam etc. Oslendit hic secundo Christum sibi praepositum in potentia baptizandi. Illius enim est baptizare, cuius est regenerare; et illius regenerare, qui habet sponsam, ex qua generet. Propterea dicit: Qui habet sponsam spon.sus est, et ex ea generare potest et baptizare; ad Ephesios quinto: « Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae». Beda: « Christus est sponsus, sponsa est Ecclesia de gentibus congregata; secundae ad Corinthios undecimo: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo ». lilius igitur est regenerare; mei autem non est regenerare nec invidere, sed potius gaudere tanquam amici. Ideo subdit: Amicus autem sponsi, qui stat, per gratiam, et audit illum, per inspirationem internam, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Gaudio gaudet, id est, plene gaudet, quia vult secum gaudere. Amicus; infra decimo quinto: « Vos amici mei estis » etc. Stat; ad Romanos decirao quarto: « Suo Domino stat, aut cadit ». Audit; Psalmus: « Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus » etc. Gaudio gaudet; ad Philippenses ultimo: « Gaudete in Domino semper » etc. Et hoc modo gaudebat loannes tanquam amicus, non dolebat ut invidus Ideo dicit: In hoc ergo gaudium meum impletum est, id est perfectum, scilicet tunc gaudium est impletum, cum habet quod desiderat; infra decimo sexto: « Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum ».
(Vers. 30.). lUum oportet cresoere, me autem minui. Hoc optimum est signum, cum quis gaudet de alterius exaltatione cum sua depressione. Ilium oportet crescere, in morte, quia exaltatus in cruce; me autem minui, in amputato capite. Vel: illum oportet cre.scere, in fama, ut credatur stus; me autem minui, ut qui credor Christus credat eius praecursor. Vel: illum oportet crescere, in baptizando et in numero discipulonira; me minui, quia baptismus eius et discipulatus eius in proximo cessare debebat, sed Christi e contrario ampliari. De hac ampliatione gaudebat Apostolus ad Philippenses primo: « Sive per occasionem, sive per veritatem annuntietur Christus, in hoc gaudeo, sed et gaudebo ». Rationem autem, quare Christum oportet crescere, reddit, quia desursum venit; propter quod dicit:
(Vers. 31.). Qui desursum venil super omnes esl; Glossa: « Ideo raerito crescit », et propter hoc omnibus supereffertur; Psalmus: « Omnia subiecisti sub pedibus eius » etc.
Qui de terra est de terra loquitur. Hic tertio praeponit sibi Christum in praedicandi sapientia, quia loannes ut terrenus de terrenis loqui poterat, sed Christus caelestia. Propterea dicit: Qui de terra est de lerra loquilur; talis est loannes, qui in peccatis conceptus. Qui de caelo venit super omnes est, in dignitate docendi; Christus de caelo venit; primae ad Corinthios decimo quinto: « Primus homo de terra terrenus, secundus de caelo caelestis »; ideo de caelo, quia spiritualis, quia sublimis Deitate; infra octavo: « Vos de deorsum estis, ego de supernis sum ». Et quia de supernis est, de supernis Joquitur certitudinaliter. Propter quod dicit:
- (Vers. 32.). Ei quod vidit et audivit, hoc testatur, tanquam certus. Vidit, ut Dei sapientia, quia se ipso vidit; audivit, ut Filius accipiendo a Patre; infra decimo quinto: « Omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ». Et hcet eius doctrina sit excellentissima, tamen a carnalibus despicitur. Propterea subdit: Et testimonium eius nemo accipit, id est nuUus homo mundanus; infra deaccederel, tunc dolerem; non vero nunc, cum noslra completa
cimo quinto: « Et viderunt et oderunt et me et Patrem meum »; sed spirituales, qui accipiunt, de doctrina eius certi fiunt. Propterea dicit:
(Vers. 33.). Qui aiUem acceperit eius testimonium signavit, quia Deii-s verax est, id est, tanquam sigillum in corde certitudinaliter imprimet.
(Vers. 34.). Quem enim misil Deus uerba Dei loquitur; et sic verax est, sicut Deus; infra septimo: « Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar ».
Non enim ad mensuram etc. Hic quarto praeponit Christum sibi in gratiae excellentia, quia omnes in gratia excellit, et ista excellentia est ratio praedictorum. Propterea dicit: Non enim ad mensuram. Vere dixi, quod ipse est sponsus, caelestia loquitur, et super omnes est: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, scilicet Christo; non ad mensuram certam, sicut aliis. Et rationem subdit:
(Vers. 35.). Pater enim diligit Filium et omnia dedit in manu eius; Matthaei undecimo: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo ». Et ideo nuUus salvatur nisi per Filium. Propterea subdit:
(Vers. 36.). Qui credit in Filium habet vitam aeternam, in merito scilicet; qui autem incredulus esl Filio, non videbit vitam, non habebit glorr.m, sed poenam. Unde dicit: Sed ira Dei manet super eum; infra duodecimo: « Qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum », ira, sciUcet vindictae, de qua Proverbiorum sexto: « Zelus et furor viri in die vindictae non parcet » etc.; vel ira, id est culpa originalis, per quam filius irae; ad Ephesios secundo: « Eramus natura filii irae ».
Quaest. 1. Sed quaerit Chrysostomus hit; primo de hoc, quod loannes vocat se spomi amicum, cum supra non fuerit ausus dicere se dignum servum; supra primo: Cuius non sum dignus etc.
Respondet Chrysostomus, quod responsiones aptantur interrogationibus; et supra loannes incitabatur ad ambitionem; et ideo se humiliavit et indignum servum vocavit. Hic incitatur ad aemulalionem; et ideo se araicum vocat et gaudere de bono eius dicit.
- Quaest. H. Quaeritur de hoc quod dicit loannes: Qui de terra est de terra loquitur. — Hoc dixit pro se, et videtur, quod inconvenienter dixerit; quia ipse non loquebatur terrena, sed caelestia.
Chrysostomus respondet ad hoc, quod hoc non dixit absolute, sed comparative; non quia essent terrena, sed quia terrena erant comparata doctrinae Christi. — Augustinus respondet, quod propositio illa intelligenda est secundum se sive cum reduplicatione: Qui de terra est, secundum quod terrenus, loquilur de terra; si autem de caelestibus, hoc est secundum quod spiritu imbutus, desursum venit.
- Quaest. HI. Quaeritur de hoc quod dicit: De caelo venit etc. — Videtur ex hoc, quod Christus non assumserit carnem humanam, sed caelestem; aut si humanam, quare non dicitur venire de terra ut alii homines?
Chapter 4 of 22