Skip to the text

Capitulum VIII

Respondeo: Dicendura, quod ad iustum iudiciura tria concurrunt: iuslus animus, unde secundi Paralipomenon decirao nono: Cum diligentia cuncta facite, non enim est apud Deum iniqidtas nec personarum acceptio nec cupido munerum. — Secundum est iusta causa; Exodi vigesimo tertio: Innocentem et iustum non inlerficies; et vigesimo

est iuslus ordo, qui est per rectam inquisitionem; Deuteronomii decimo sexto: lusle quod iustum est persequeris.

Quoniam igitur Pharisaeis liypocritis inerat iniustus animus, quo mortem Christi sitiebant; et aberat iusta causa, quia per ius ipsum condemnare non poterant: ideo necessario eogebantur ordinem, iudicii praeterire. — Quatuor autem sunt, quae maxime animum pervertunt, quae fuerunt in Pharisaeis, quae liis versibus continentur:

Quatuor isla: timor, odium, dilectio, census,

Saope solent hominum rcctos pervcrtcre sensus. Et haec omnia fuerunt in Pharisaeis, ut patet inducendo. Contra haec quatuor dicitur Exodi decimo octavo: Elige tibi viros sapientes et timentes Deum, in quibus sit vei-ilas, et qui oderint avaritiam.

  1. Lesus aiUem perrexit etc. Posita confutatione insurgentium per potentiam, ponitur Iiic confutatio

insidiantium per malitiam. Quia non poterant occidere, quaerebant invenire occasionem, ut eum caperent in sermone. Et ideo proposuerunt quaeslionem, ut Dominum caperent; scd ipsi e contrario capti sunt et confusi. Et describitur eorum confutatio hoc ordine. Primo enim ponitur Christi instruquo IV. Sent. d. 18. p. 11. dub. 2.

sapientiam Dei esse in co ad faciendum

J cum in iudi

ce cst

trabem de oculo tuo, et tunc videbis Sine auctoritate est iudicium

proximo tuo iudica »; et Exod. 23, 3: «

Vers. 37. — Glossa ordinaria in loan. 8,1: Quia mos

« Erat diebus docens in templo, noctibus autem exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti ».

  1. (Vers. 2.). Et diluculo iterum venit in templum. Diligentia notatur in hoc, quod diluculo veniebat; Sapientiae sexlo: « Praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut eis se prior ostendat », et Proverbiorum octavo: « Qui mane vigilaverint ad me invenient me ». — Erat etiam publica; unde dicit: Et omnis populus vmit ad eum; Lucae vigesimo primo: « Omnis popuhis manicabat i>, id est, mane ibat, « ad eum in templo audire eum ». — Erat etiam authentica; propterea dicit: Et sedens docebat eos; sedens, quia magistri est sedere; Matthaei vigesimo tertio: « Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei »; sedcrunt, scilicet ad docendum, sic et ipse.

  2. (Vers. 3.). Adducunt ei etc. Tangitur hic secundum, scilicet malitiosa quaestio. Quaestio erat de muhere deprehensa in aduilerio, utrum esset secundum Legis imperium lapidanda; propter quod dicit: Adducunt ei scribae el Pharisaei mulierem in adulteiio deprehensam; ideo scribae et Pharisaei, quia sagaciores et magis invidebant; scribae invidebant sapienliae, sed Pharisaei bonitati; Lucae undecimo: « Coeperunt Pharisaei et Legisperiti graviter insistere » etc. Et staluerunt eam in medio, quia de ea volebant inquirere.

  3. (Vers. 4.). Et dixerunt ei: MagisLer, adulando dicunt, ut decipiant et se occullent; Chrysostomus: « Magistrum vocant, cuius nolunt esse discipuli». Simile dixerunt Matthaei vigesimo secundo: « Magister, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces ». Haec mulier modo deprehensa est in adulterio, per lacti evidentiam, vel per testes.

  4. (Vers. 5.). In Lege autem mandavit nobis Moyses, huiusmodi lapidare; Deuteronomii vigesimo secundo: « Si dormierit vir cum uxore proximi sui, uterque morietur », id est aduller et adultera. Tu ergo quid dicis? Hoc quaerebant, non studio quaerendi, sed dolo decipiendi; et hoc exprimit Evangelista:

  5. (Vers. 6.). Hoc autem dicebant, tentantes eum, ut possent eum accusare. Unde consimili modo quaerentibus respondit Dominus Matthaei vigesirao secundo: « Quid me tentatis, hypocritae»? Ut possent accusare eum, sicut in passione; Matthaei vigesimo septimo: « Et cum accusaretur a senioribus et principibus, nihil respondit ».

Lesus autem, inclinans se. Tangitur hic ter- tium, scilicet prudens Christi responsio. Prudenter enim respondit, quia cum magna modestia. Modestus enim fuit, non accelerando sententiam. Unde dicit: I Lesus, inclinans se, digito scribebat in terra, scilicet exspectans, si quo modo resipiscerent a quaestione dolosa; digito scribebat, ut innueret, quod Legem digito scripserat, Deuteronomii nono et Exodi trigesimo primo. — Modestus etiam fuit in senten- tiando, quia nec decUnavit ad rigorem Legis, ut eam diceret occidendam, nec contradixit Legi, ut tribueret occasionem se accusandi; unde dicit:

  1. (Vers. 7.). Cum autem perseverarent interrogantes eum, et a stultitia nollent desistere; erexit se et dixiteis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem millat. Inchnatus per misericordiam, erexit se, per iustitiam; et dixit eis, proferendo sententiam: Qui sine etc, infligendo poenam. In qua responsione modesta confutavit eos tanquam hypocritas, secundum illud Matthaei seplimo: « Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? Eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui ». — Modestus etiam fuit post sentenliae prolationem, unde dicit:

  2. (Vers. 8.). Et iterum se inclinans, scribebat in terra, ut sic confusis daret locum sine verecundia exeundi. Unde Beda: « Coram tentatoribus inchnari et in terra scribere voluit, ut, ad aliud vultum intendens, liberum eis daret exitum, quos sua responsione percussos citius exituros quam plura interrogaturos praeviderat »; leremiae decimo septimo: « Omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur »; leremiae vigesimo secundo: «Terra, terra, audi sermonem Domini: Scribe virum istum sterilem ».

  3. (Vers. 9.). Audientes autem haec etc. Notatur hiQ quartum, scilicet Pharisaeorum confusio, quae manifestala est in eorum dispersione; propterea dicit: Audientes autem haec, scilicet tam prudentem et iustam responsionem; unus post unum exibant, incipientes a senioribus. Dispersi recedebant qui conprimi fuerant in culpa, ideo et in fuga; Danielis decimo tertio: « Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum »; et omnes recesserunt, quia omnes confusi erant. Unde dicit: El remansit Lesus solus ct mulier in medio stans. Solus remansit, qui locum solitudinis requirit; Osee secundo: « Adducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor eius »; vel quia solus erat offensus; Psalmus: « Tibi soli peccavi et malum coram te feci ». Augustinus: « Duo remanserunt: miseria et misericordia»; et quia misericordia intuetur miseriam, ideo subdit:

  4. (Vers. 10.). Erigens autem se Lesus, in quo notatur quintum, scilicet mulieris accusatae misericors liberatio. Et quia misericordia currit cum iustitia et non est contra iustitiam, quaerit Dominus ab ea de condemnatione et accusatione. Propterea dicit: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condetnnavit? Duo quaerit, et quia alterum est in evidenti de recessu accusatorum, respondet mulier quaestioni de condemnatione.

  5. (Vers. H.). Quaedixit: Nemo, Domine,?,niple: me condemnavit, non est hominis condemnare; Matthaei septimo: « Nolite condemnare » etc.; et ideo tibi relicta sum. Et sequitur misericors mulieris liberatio; unde dicit: Dixit autem Lesus: Nec ego te condemnabo; ecce, misericordia; ad Romanos octavo: « Deus qui iustificat, quis est qui condemnet »? Vade etamplius noli peccare; ecce, iustitia, quae sic absolvit a culpa, ut tamen non det libertatem redeundi ad culpam; Ecclesiastici quinto: « Misericordia et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira ilin Domino mansuetudinem, et timeant verilatem; etenim dulcis et reclus Dominus. Amas, quod dulcis est? Time, quod rectus est. Tanquam mansuetus dicit: Tacui; sed tanquam rectus dicit: Ut parturiens loquar y>, Isaiae quadragesimo secundo. Ideo subdit: Amplius noli peccare.

1 3. Quaest. I. Sed incidit bic dubitatio: cum quaestio ista faciliter esset determinata ex Lege, et qui tentat debeat dubia quaerere; unde est boc, quod talem quaestionem Pharisaei dolosi Domino proposuerunt?

Respondent quidam, quod videtur totum industria humana factum; unde dixerunt, quod hoc fuit immixtum Evangelio loannis, sicut historia Susannae Danieli. In cuius rei testimonium adduxerunt, quod Chrysostomus de hoc nuUam mentionem facit; unde saltat ad illud: Ilerum locutus est Lesus etc. — Sed Augustinus et expositores nostri exponunt de serie Evangelii. — Quod vero Chrysostomus nihil dicit, causam nescio. Quidam dicunt, quod in antiquis libris Graecis non inveniebatur, quia loannes addidit Evangelio compieto

Proplerea dicendum est, quod Pharisaei invidebant Domino de hoc, quod laudabatur de mansuetudine et iustitia simul, secundum illud Psalmi: Propler veritatem et mansuetudinem et iuslitiam. Ideo quaestionem proponunt, in qua >necesse haberet declinare in rigorem iustitiae contra roansuetudinem, ut haberetur immitis, vel contradicere iustitiae Legis. Et quasi insolubile confecerant, ut, utralibet parte

data, suum obtinorent propositum; sed Dominus sapienter respondit ad hominem, non ad orationem.

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc, quod Dominus in prolatione suae sententiae scribebat in terra.

  2. Videbatur enim factum puerile, quia non erat manensS nec aliquis poterat legere.

  3. Item, quare digito scribebat?

  4. Item, quid scribebat?

Respondeo: « Moralis ratio, quare scribebat ante sententiam et post in terra, ut doceat nos, 1. sicut dicit Beda S ut, « priusquam peccantem proximum corripiamus, et postquam castigationis ministerium reddiderimus, nos ipsos digna humilitatis investigatione perpendamus, ne forte aut eisdem, quae reprehendimus, aut aliis simus peccatis irretili». — Alia ratio, ut ostendat, quod sententia cum maturitate est proferenda et primo scribenda, et verba li- 3. mitanda secundum ordinem iuris. — Tertia ratio, ut ostendat, quod invitus condemnat, et sententiara damnationis invitus et cuin dolore debet homo pro- 4. ferre. — Quarta ratio, ut locum desistendi daret a causa mahtiosa; et lioc quidem spectat ad iudices.

  1. Quod quaeritur: quid scribebat? Respondet

  2. Augustinus, quod illud scripsit, quod proluht; Ambrosius vero dicit, quod scripsit: Terra, terru, scribe viros abdicatos, et tractum est de leremiae vigesimo secundo. Interlinearis (hcit, quod scribebat « peccata eorum ». Alii dicunt, quod scribebat litteras, in quibus quihbet posset legere peccala sua

  3. Quod quaeritur: quare scripsit rfjito? Ratio est litteralis, quia credo, quod non habebat aUum calamum. Ratio etiam est moralis et allegorica: moralis, quia per diyilum intelligitur discretio; voluit, quemquam se discrete examinare; allegorica, ut significaret, quod ille eral, qui digito scripserat Legem, Exodi trigesimo primo.

  4. Quaest. 111. Item quaeritur de responsione Domini: Qui sine peccato est vestrum, primus in tuam lapidem mittat.

Ex tiac responsione videtur, quod nuUus possit aliquom accusare, quia nuUus mundus a sorde, et nullus sine peccato; et si hoc, remanebunt scelera impunita. — Si dicas, quod Dominus intellexit de ]eccaXo mortaU; tunc obiicitur: quia praeceptum est corripere fratrem et accusare: ergo si nuUus peccat faciendo ad quod tenetur, ergo si peccator tenotur accusare, quia non absolvitur propter culpam: orgo non poccat accusando. — Si dicas, quod peccat non in hoc, quod facit, sed in hoc, non digne facit; obiicitur: quia hoc non est opus privilogialum.

Respondeo: Dicondum, quod peccator cxistons in mortali, qui aliorum accusat, aut est peccator notorius oodom genei'e peccali; et tunc scandalizat, quantura in se est, et peccat peccato duplici, scilicet scandali et contemptus. Peccator autem occultus, sive in oodem genere peccati, sive in alio; si scit, se haboio poccatum, el considerat peccatum fraternum et iudicat et se ipsum nogligit, peccat poccato contemptus, non in hoc, quod accusat, sed in hoc, quod

contenmit. Unde ita inlelligendum est verbum Domini; et sic patet responsio ad illudV

  1. Quaest. IV. Item quaeritur de absolutione mulieris.

  2. Videtur, quod Dominus directe fecerit contra Legem: quia quam Lex damnabat ipse absolvit, et adhuc tempus Legis et observantia durabat.

  3. Item videtur, quod iniuste fecerit: quia nullam poenam imposuit, videtur, quod licentiam peccandi dederit.

Respondeo: Dominus non fecit contra Legrenij quia ipse erat supra Legem et poterat dispensare in praecepto Legis. Nec tamen fecitcontra, quia accusatores non perstiterunt in accusando, ct sola erat mulier et sine accusatore, et talem Lex non damnabat. Unde prius repulit adversarios lingua iuslitiae, et postmoduui, quando sibi relicta est, levat oculos misericor-diae. Nec tamen eam condemnasset, si adversarii perstitissent, ut dicit Augustinus: «Absit, ut ille damnaret, qui venit salvare».

  1. Ad aliud dicendum, quod Dominus erat, et ideo totum polerat condonare; nec tamen condonando favit peccatis, quia prohibuit, ut amplius non peccaret; et hoc, quia, sicut dicit Augustinus, « damnavit Deus non hominem sed peccatum ».

lux mundi. Confutata ludaeorum perversitate, in hac secunda parte manifestat Dominus suae doctrinae dignilatem et nobilitatem. Nobilitas autem doctrinae suae consistit in hoc, quod liberat a caecitate erroris, a servitute peccati, a damnatione mortis. Primo ergo ostenditur, quomodo liberat a caecitate erroris et infidelitatis. Secundo, quomodo liberat a servitute peccati, ibi: Dixit ergo eis iterum Lesus etc. Tertio, quomodo liberat a damnatione mortis, ibi: Amen, amen dicovobis: Si quis sermonem meum servaverit, moi'lem non gustahit in aeternum.

Primo igitur commendat suam doctrinam in hoc, quod liberat a tenehrositate ej-roris, el hoc facit per hunc modum: primo insinuatur doctrinae commendatio; secundo, propter ludaeorum reprehensionem commendationis approbatio; tertio, manifestatio ludaicae ignorantiae; quarto vero, evasio perfidiae.

  1. (Vers. 12.). Insinuatur igitur primo rforfnnae commendatio in hoc, quod Dominus se comitantes et doctrinae suae adhaerentes dicit a tenebris hberari; propter quod dicit: Iterum ergo locutus est eis Lesus; quia eorum confutaverat perversitatem, rursus resumsit sermonem, ut doctrinae ostendat nobilitatem. vinitale, ne ambigant dc co homine, an possit peccata dimittere. et considera vias eius et disce sapientiam».

Commendat igitur doctrinam suam, dicens: Ego sum lux mundi, id est hominum existentium in mundo; supra primo: illuminat omnem hominem » etc. Ego sum lux mundi, per instructionem; Ecclesiastici vigesimo quarto: «Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus ». Qui sequitur me, per mtellectus capiioitatem; secundae ad Corinthios decimo: <t In captivitatem redigentes omnem intellectum inobsequium Christi »; talis sequitur; infra duodecimo: « Qui mihi ministrat me sequatur ». Non ambulat in tenebris, per erroris excaecationem; ad Ephesios quarto: «Non ambuletis, sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui »; infra duodecimo: « Ambulate, dum lucem habetis, ut tenebrae vos non comprehendant ». Sed habebit lumen vilae, per divinae claritatis visionem; sed habebit, quia in futuro erit lux vitae, quae non poterit exstingui; sed modo potest; unde in Psalmo: « Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen». Vel ideo dicit Aabebil, quia nunc ambulamus per fidem, sed tunc habebimus per speciei eomprehensionem; in praesenti vero non comprehenditur, nisi carne obumbretur. Unde Bernardus: « Splendorem illius aeternae lucis nulius ferre posset aspectus, nisi obumbraretur levi nubecuia carnis »; ideo, ait, esse dictum Lucae primo: « Virtus Altissimi obumbrabit tibi ».

  1. (Vers. 13.). Dixerunt ergo ei Pharisaei. Tangitur hic secundum, scilicet commendationis approbatio propter ludaeorum reprehensionem. Reprehendebant enim eum, quia se ipsum commendabat. Propterea dicunt: Tu de te ipso testimonium perhibes; testimonium luum non est verum, id est, non tanquam verum est acceptandum; quia dicitur Proverbiorum vigesimo septimo: « Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, non labia tua ». Ad hanc reprehensionem subdit Dominus suam responsionem; ideo ait:

  2. (Vers. 14.). Respondit Lesus et dixil eis, let defendit testimonium suum tanquam verum, quia certum, quia legitimum; propterea dicit: Et si ego testimonium perhibeo de me ipso, verum est testimonium meuni, quia sum Deus; Numerorum vigesirao terlio: « Non est Deus quasi homo, ut mentiatur». Ideo verum et acceptabile est, quia certum; unde dicit: Quia scio, unde venio et quo vado; Proverbiorum duodecimo: « Qui quod novit loquitur iudex iuslitiae est, qui autem mentitur testis est fraudulentus »; infra decimo tertio: « Sciens, quia a Deo exivit et ad Deum vadit». Sed vos male arguitis; unde subdit: Vos autem nescitis, unde venio, aut quo vado; Psalmus: « Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant ». Et quod nesciant illud, monstrat; unde dicit:

  3. (Vers. 13.). Vos secundum carnem iudicatis; primae ad Corinlhios tertio: « Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis »? sive iudicatis, quia ipsum purum hominem esse credebant et gloriam suam ut homo quaerere; et ideo eius testimonium arguebanl. Ego autem non iudico quemquam, in praesenti scilicet; supratertio: « Non misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum ». Non iudico, condemnando, sicut vos me modo condemnatis; et hoc non, quia non possim vel nesciam, immo scio et possum; propterea dicit:

  4. (Vers. 16.). Et si iudico ego, iudicium meum verum est, non carnale, non incertum neque secundum faciem; Isaiae undecimo: « Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet »; et ideo in iudicio errare non possum: Quia solus nonsum, sed ego et qui misit me Pater. Unde quia in iudicando al) ipso non discedo, ideo non erro; supra quinto: « Non possum a me ipso facere quidquam, sed sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est». — Non tantum testimonium meum est certum, sed etiam legitimum, quia secundum Legem erat sufficiens; unde dicit:

  5. (Vers. 17.). Et in Lege vestra scriplum est, quia duorum hominum testimonium verum est, id est acceptabile; Deuteronomii decimo nono: « In ore duorum vel trium testium stat omne verbum ».

  6. (Vers. 18.). Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misil me Pater, ideo testimonium meum non est repudiandum; primae loannis quinto: « Tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum et Spiritus sanctus».

  7. (Vers. 19.). Dicebant ergo ei. Tangitur hic tertium, scilicet manifestatio ludaicae ignorantiae: ego testimonium perhibeo de me ipso, teslimonium meum

ligebant quod dicebat, quod Pater testificaretur de ipso Christo; ideo quaerunt: Ubi est Pater tuus? Non quaerunt, quis sit, sed ubi sit; et inordinate requirunt, quia ubique est; leremiae vigesimo tertio: « Caelum et terram ego impleo »; ideo magis merentur reprehensionem quam satisfactionem; et ideo subditur: Respondit eis Lesus. Manifestatur eorum ignorantia in Christi responsione, qua eos reprehendit et ostendit, quod stulte requirunt de Patre, quia, ipsum ignorando Filium, Patrem nosse non possunt. Propterea dicit: Neque me scitis neque Patrem meuni scitis. Et ratio huius est, quia ego sum via cognoscendi Patrem; unde dicit: Si me sciretis, forsilan et Patrem meum sciretis; quia Matthaei undecimo: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare »; unde primae loannis secundo: «Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui autem confitetur Filium et Patrem habet ».

  1. (Vers. 20.). Haec verba locutus est Lesus. Tangitur hic mirabilis eimio luclaicae perfidiae, quia sic eos reprehendit et erat inter mamis eorum, et eum non ceperunt; ideo dicit: Haec verba locutus est Lesus in gazophylacio, docens in templo; quia gazophylacium erat in dextera parte templi; et nemo apprehendit eum, et hoc divino miraculo, non humano consilio; quia nondum veneral hora eius; illud verbum saepe repetit Evangelista, ut ostendat Christum propria voluntate captum et passum, ut dicitur infra decimo.

Notandum est, quod gazophylacium dicebatur locus, ubi fiebant oblationes; et triplex erat locus ad hoc dcputatus: unus dicebatur gazophylacium, dicitur gazophylacium a gaza, quod est divitiae, et a phylaxe, quod est servare. De hoc Lucae vigesimo primo: « Respiciens Lesus vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium ». — Alius locus sive repositorium dicebatur corban vel corbona, quod erat deputatum ad oblationes, quae contingebant sacerdotes; de quo Matthaei vigesimo septimo: « Non licet fos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est ». — Tertium repositorium dicebalur musach, ubi reponebantur tributa regum; quarti Regum decimo sexto: « Musach Sabbati ». — Vel aliter: musach ad oblationes solemnitatum, corban ad oblationes votivas, gazophylacium ad oblationes sponlaneas.

  1. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod Dominus dicit: 5 ego testimonium perhibeo de me ip.so, testimonium meum verum est.

Contra: Proverbiorum vigesimo septinio: Laudet te alienus, non os tuum; extraneus, non labia tua. — Item, nullius testimonium recipitur pro se ipso, et Dominus dixit supra quinto: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum; ergo conlradicit sibi.

Item quaeritur de hoc, quod Dominus nititur testimonium suum approbare per Legem: (/Mia rfworum testimonium verum est.

Sed 1. hoc argumentum videtur nihil valere, quia in Lege, quando aliquis testatur de se, et alius de eo, non reputantur nisi pro uno testimonio: ergo Filius secundum hoc non habebat nisi unicum testimonium.

  1. Iteni Pater eius erat persona coniunctissima; et talis persona secunduni iura > ad testimonium non admittitur.

  2. Item, infra decimo: Ego et Pater unum sumus, ergo unum erant: non ergoduo testes; aut si duo testes, non unum sunt Pater et Filius.

Respondeo: Dicendum, quod ipse Filius Dei est lux, sed omnis creatura est tenebra et potest, quantum est de se, obscurari. Quia ergo lucis est manifestare se et alia, ideo lux ipsa potest de se testimonium perhibere; sed creatura, quia tenebra est, alio manifestante indiget Item, quia lux est, non potest obscurari nec obliquari, ideo simul mdicare et testificari potest, simul etiam laudare et laudari. Quia vero creatura potest obliquari, non polest nec debet ista duo simul obtinere.

Illud igitur Proverbiorum dicitur ad homines fragiies et pronos ad vanam laudem. — Illud quod dictum est supra quinto, intelligilur de Christo secundum humanara naturam.

Ad illud vero, quod obiicitur de testimonio secundum iura, similiter respondendum: quia nuUus potest testificari pro se; sed si ita esset, quod aliquis pro se posset testificari, tunc sulTiceret unum aliud testimonium. Sed Christus poterat de se testimonium perhibere; et hoc supposito, suum argumentum bonum est.

  1. Simihter de persona coniuncta: quia decli- 3. nare potest ad falsitatem, non recipitur testimonium; sed Pater caelestis, qui verax esf, dechnare non potest.

  2. Quod autem obiicitur, quod Pater et Filius 3. unum sunt; dicendum, quod sunt unum in essentia et distinguuntur in personis. Quia ergo in veris testibus est distinctio personarum et concordia testimonii; et hoc ibi reperitur: ideo authentisum valde est testimonium.

  3. Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Neque me scitis etc; quia supra septimo: Et me scitis, et unde sim scitis.

Et responsum est, quod illud dictum est secundum humanitatem; hoc autem dictum est secundum Divinitatem; quia qui videt Filium videt et Patrem.

  1. Quaest. III. Sed de hoc quaeritur: Si me seiretis, forsitan et Patrem meum scirclis; quia si in Deo nulla cadit opinio, ergo nec dubitatio; quid est ergo hoc quod dicit forsitan?

Respondeo; Dicendum, quod hoc adverbio forsitan « arguitur hic infidelitas, non opinatur Divinitasi"»; insinuatur etiam nobis humani arbitrii libertas.

  1. Dixit ergo iterum eis fesus. Ostensum est supra, quod doctrina Christi liberat a caccitatc erroris, hic ostenditur et commendatur quod hberat a servitute peccati. Et dividitur haec pars: quia primo ostenditur, quod sine cognitione Christi servitus perpetuatur; secundo, quod por doctrinam et sermonem Christi homo a servitute liberatur, ibi: Dicebat ergo Lesus ad eos qui orediderunt.

Primum ergo ostenditur hoc ordine: primo ponitur ]eTpeiaa.mhe servitutis coniminalio; secundo, propter hidaeorum dubitationem comminationis expositio; tertio, explicatio eredibilium; quarto, midtiplicatio credentium.

(Vers. 21.). Primo ergo ponitur perpetuandae servitutis comminatio; et haec est, quando homo moritur in peccato; et comminatur eis finalem impoenitentiam. Propterea dicit:

  1. Dixit ergo eis iterum Lesus: Ego vado, scilicet ad Patrem per passionem; et quaeretis me, ad persequendum scilicet; et in peccato vestro moriemini, et ego eripiar de manibus vestris. Et ratio subditur: Quo ego vado, vos non potestis venire, quia non poterant in gloriara introire. Unde comminatus est eis niortem culpae et amissionem gloriae. Hoc dixit Dominus ludaeis; simile dixit discipulis: « Quo ego vado, vos non potestis venire », infra decimo tertio. Sed ludaeis dixit comminando, discipulis praedixit differendo; unde post dixit Petro: « Quo ego vado, non potes rae modo sequi, sequeris autem postea ».

  2. (Vers. 22.). Dixerunt ergo ludaei. Tangitur hic secundum, scilicet propter dubitationem ludaeorum comminationis expositio. Dubiiabant enim de illo quod dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire; propterea dicunt: Nunquid interficiet semetipsum, quia dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire? Augustinus: «Stulta verba, omnino insipientiae plena. Si enim semetipsum interficeret, nonne ipsi sirailiter possent? Si de morte locutus est.

ponit Dominus suae comminationis explanationem; et duo dixerat, ideo duo explanat.- primo illud quod dixerat: Quo egovado, vos non potestis venire. Quia enim hoc dixerat de cundo ad Patrem per gloriam, ad quam non possent conscendere peccatores; ideo dicit:

  1. (Vers. 23.). Et dicebat eis: Vos de deorsum estis; supra tertio: « Qui de terra est de terra loquitur »; cgo autem de supernis sum, et ideo ego sursum vado; et propterea quo ego vado, vos non potestis venire; quia, sicut dicitur supra tertio, « nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo»; ideo vos descenditis, ego autem ascendo. Rursus: Vos estis de hoc mundo, quia huic mundo adhaeretis per amorem; ego autem non sum de hoc mumlo, ideo ego relinquo vos in mundo, et « quo vado, vos non potestis venire »; infra decimo sexto: « Exivi a Patre el veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ». Sic explanat quod dixerat: Quo ego vado; hoc intelligendum est per virtutem, non per infirmitatem. Exponit etiam quod dixit: Jn peccato vestro moriemini; unde istud replicat, ut explicet:

  2. (Vers. 24.). Dixi ergo vobis, quod moriemini in peccatis vestris, et explano, quomodo intelligo. Si enim non crediderilis, quia ego sum, moriemini in peccato vestro. Si autem credideritis, non moriemini, ab oppositis est intelligendum; unde Augustinus: « Reddita est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus »; supra tertio: « Qui incredulus est Filio non habet vitam, sed ira Dei manet super eum; qui autem credit in Filium Dei habet vitam aeternam ». Hoc promiserat.

  3. (Vers. 25.). Dicebant ergo etc. Tangitur hic tertium, scilicet explicatio credibilium. Quia enim comminationem suam exposuerat, quod sine flde eius nuUus poterat liberari a morte, dicens, quod in peccato essent morituri, nisi crederent, quia ego sum — hoc quidem implicite dixerat — ideo quaerunt ludaei explicari et in fide doceri. Propterea dicebant ei: Tu quis es? ex quo salvari non possumus, nisi in primo: « Tu quis es »? Et sequitur responsio Christi, qua instruit ludaeos, credere in se primo quae respiciunt creaturam per ipsum factam; secundo, quae respiciunt Patris personam, ibi: Et non cognoverunt. — Primo namque est creator; propter quod ait: Dixit ds Lesus: Principium, id est, ego sum principium creans; quia omnia per ipsum acceperunt esse, sicut dictum est supra primo capitulo: « In principio erat Verbum », et rursus: « Omnia per ipsum facta sunt ». — Est etiam doctor; qui et loquor vobis; ad Hebraeos primo ">: « Novissime locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula ». Similiter Dominus respondit Samaritanae quaerenti: « Ego sum, qui loquor tecum »; et caeco, infra nono. — Est etiam iudex, quamvis nunc non loquatur verba condemnationis, sed instructionis et vocationis. Propterea dicit:

  4. (Vers. 26.). Multa habeo de vobis loqui; de, id est contra vos, et iudicare, quae non remanebunt indiscussa, non ob malitiam, sed ob iustitiam. Sed qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo; et ideo iudico veraciter; supra quinto: « Sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est; quia non quaero voluntatem meam, sed eius qui misit me ». Et quia se manifestavit in comparatione ad creaturam, manifestat se in comparatione ad Patris personam, quam ludaei intelligere non poterant; ideo dicit:

  5. (Vers. 27.). Et non cognoverunt, quia Patrem eius dicebat Deum; et quia non valebant intehigere altitudinem generationis, mittit eos ad infirmitatem passionis, cum dicit:

  6. (Vers. 28.). Dixit ergo eis Lesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, scihcet in cruce;infra duodecimo: « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum »; tunc cognoscetis, quia ego sum, scilicet distincta in Trinitate persona; ecce, personalis distinctio; Exodi tertio: « Ego sum, qui

gnoscetis; sed sicut docuit yne Pater, haec loquor, id esl, sicut accepi a Patre, quia Pater omnia dat Filio- Et in hoc ostenditur generationis emanatio a Patre; supra quinto: « JVon potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem ». Non solum cognoscetis personalem distinctionem, sed etiam essentiae indivisionem; ideo dicit:

  1. (Vers. 29.). Et qui misit me mecum esl, propter essentiae unitatem, in qua non est divisio; infra decimo quarto: « Nonne creditis, quia ego in Patre, et Pater in me est »? Etnonreliquit me solum, per voluntatem discordantem; quia quaeplacita sunt ei facio semper. Unde Filius non potest relinqui a Patre, quia non potest ei nec discordare nec displicere; Matthaei tertio =: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ». E contrario peccatores a Domino relinquuntur, quia ei displicent per peccata; secundi Paralipomenon duodecimo: « Vos rehquistis me, et ego reliqui vos ».

  2. (Vers. 30.). Haec illo ioquente. Tangitur hic quartum, sciUcet multiplicatio credentium in Christum, quae facta est ad hanc instructionem; ideo dicit: Haec illo loquente, quae scilicet praedicta sunt, multi crediderunt in eum; quia sermo eius habebat efdcaciam; supra quarto: « Multo plures crediderunt propter sermonem eius».

  3. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: In peccatis vestris moriemini. — Videtur, quod revelaverit eis damnationem suam, ergo cogebat eos desperare; et secundum hoc videtur, quod aliquis possit esse praescius suae damnationis. — Sed hoc non videtur; quia scientia et revelatio donum est pietatis: ergo non cogit desperare.

Ad hoc respondetur tripliciter, quod hoc Domii. nus non dixit revelando, sed comminando; unde in- 3. fra addit conditionem: nisi credideritis. — AUter dicendum, quod hoc Dominus non dixit hominibus, qui ei fidem adhiberent; ideo non cogebat desperare; unde hoc non dixit credentibus, sed incredulis. — Tertio modo dicitur, quod Dorainus loquebatur mul- i titudini; ideo generaliter accipiebatur verbum, et nemo specialiter pro se.

  1. Quaest. II. Ilem, cum principium dicat rationem emanalionis, quae primo et principaliter convenit Patri; unde est hoc, quod Fihus sibi appropriat?

Respondeo: Dicendum, quod hoc nomen principium aliquando accipitur essentialiter, secundum quod dicit respectum ad creaturam, et sic tota Trinitas dicitur principium; aliquando notionaliter, et sic Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti; ahquando personaliter, et sic principium dicit ipsam fontalem emanationem, quae reperitur in Palre. Et sic dicit Augustinus, quod « Pater est principium Divinitatis». — Dicendum est igitur, quod hoc nomen principium secundum quod essentiale trahitur ad personam Filii dupliciter: uno modo per proprietatem generationis, et sic dicitur Filius principium de principio, id est genitum; alio modo per proprietatem Vm-bi, quia Filius est Verbum, et sic trahitur hic: Ego principium, qui et loquor vobis.

  1. Quaest. III. Item quaeritur: cum veritas Filio approprietur, unde est hoc, quod Filius, de Patre loquens, sibi attribuit?

Dicendum, quod verax dicitur, quia verba vera dicit. Quia ergo Pater dicit Filium, qui est Verbum verum, cui veritas appropriatur, verax TaXione originis connotatae recte potest appropriari Patri.

  1. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper. — Contra: Matthaei vigesimo septimo dixit FiUus in passione: Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?

Respondeo: Dicendum, quou est derelictio dispensationis, probationis, permissionis, aeternae ranius: Pius homo plus est, an pietas? Sed plus est ipsa piedamnationis. Prima, rfwpe»wafo'om's, fuit Filium passioni exponere ob generis humani salutem. Secunda, probationis, est in iustis, sicut reliquit Dominus lob in manu satan. Tertia est in peccantibus in praesenti. Quarta est in damnatis aeternaliter, quae est derelictio sine visitatione uUa. Verbum igitur Domini hic intelligitur de derelictione iracundiae, non de dispensatione divinae sapientiae.

  1. Dicebat ergo Lesus etc. Ostensum est, quod sine doctrina et fide Christi est in peccato perpetuaitio; ostenditur hic secundo, quod per doctrinam Christi est a semtute peccati liberatio. Et dividitur haec pars in tres partes: quia primo a servitute peccati per doctrinam Christi promittitur liberatio; secundo ludaeorum evacuatur gloriatio, ibi: Scio, quia filii Abrahae estis; tertio ostenditur ludaeorum consequens indignatio, ibi: Responderunt ludaei et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos?

Primo ergo per doctrinam Christi promittitur et ostenditur liberalio fieri hoc ordine: primo liberatio promittitur; secundo promissa a ludaeis parvipenditur; tertio eis necessaria ostenditur.

  1. (Vers. 31.). Promittitur ergo liberatio his - qui in doctrina Christi permanent; propterea dicit: Dicebat ergo Lesus ad eos qui crediderunt ei; et quia comminatione territi crediderunt, promissione aUiciuntur, ut perseverent; unde dicit: Si vos permanserilis in sermone meo; infra decimo quinto: « Manere in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis »; non sicut illi, de quibus dicitur Lucae octavo: « Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt »; hi non reportant fructum; sed vos, si permanseritis, vere discipuli mei eritis.

  2. (Vers. 32.). Etvos eognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Tria dicit, quae faciunt hominem rectum. Primum est rectitudo affectus, et. hoc notatur in discipulatu Christi; secundum, recti- c tudo intellectus, et hoc in cognitione veritatis; tertium, rectitudo effectus per liberationem a culpa, et hoc notatur in liberatione veritatis. Vel: discipuli eritis in via per imitationem; veritatem cognoscetis in animae beatificatione; et veritate liberabimini ab omni corruptione in animae et corporis felici unione; ad Romanos octavo: « Ipsa creatura hberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae flliorum Dei ».

  3. (Vers. 33.). Responderunt ei. Tangitur hic secundum, scilicet quomodo liberatio promissa a ludaeis parvipenditur, quia ipsi se liberos reputabant; unde gloriantur de libertate et non curant de liberatione. Propterea dicunt ei: Semm Abrahae sumus et nemini servivimus unquam; et ita liberi sumus per naturam; quomodo tu dicis: Liberi eritis, quasi modo non simus liberi? Ideo dicebant se liberos, quia nati de Abraham per Isaac, qui filius fuit liberae, secundum quod dicitur ad Galatas quarto: « Eiice anciliam et filium eius »; dictum est de Agar; «non enim heres erit filius ancillae cum filio libe-- rae », et tractum est de Genesis vigesimo primo.

  4. (Vers. 34.). Respondit eis Lesus. Tangitur hic tertium, quia necessitas liberationis ostenditur; et ostendit eos servos, et quod habent opus liberatione et quomodo liberantur. — Quod ergo sint servi spiritualiter, ostendit tali ratione: Qui facit peccatum servus est peccati; sed vos facitis peccatum: ergo vos estis servi peccati. Minorem huius rationis tacet, quia infra "> eam exprimit, et conclusionem tacet; sed proponit maiorem dicens: Amen, amen dico vobis: Qui facit peccatum servus est peccati. Hoc probat beatus Petrus in secundae Canonicae secundo: « A quo quis superatus est, huius et servus est ». Haec est pessima servitus; unde Auquarta, quae est iracundiae, non de prirm et secunda, quae rantur: respice in me, quare me dereliquisti »? Domini, et omnis Israel cum eo».

eum, proiiciet te in aeternum ». corporis felici unione [E felicitatione, nonnulli alii codd. feligustinus: « 0 miserabilis servitus! Servus hominis aliquando, sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit; servus vero peccati quo fugit?Secuni trahit malam conscientiam, quocumque eat; quia, quocumque vadit, a se non recedit ». — Sic patet, eos esse servos; et ex hoc probat, quod indigent libemtione, tali ratione: qui non manet in domo in aeternum indiget liberari ab eo qui manet, et per eum potest liberari; sed servus non manet, Filius autem manet: ergo servus per Filium indiget et potest liberari. Sed vos estis servi, ut supra dictum est: « si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis ». Primae rationis ponit minorem propositionem, cum dicit:

  1. (Vers. 33.). Servus non manet in domo in aelernum, Filius manet in aeternum. Augustinus exponit: Qui est servus peccati non manet in domo in aeternum, id est flnaUter, quamvis possit esse de praesenti Ecclesia quantum ad numerum. Tales servi, etsi sint in domo cum bonis, tamen non habent vestem nuptialem; ideo eiiciuntur, secundum ilhid Matthaei vigesimo secundo: « Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem »? Et post subditur: « Proiicite eum in tenebras exteriores ».

  2. (,Vers.36.). Siergo Filiusvosliberaveril,vere liberi eritis, ille, inquam, Fihus solus est hber, quia solus sine peccato; unde in Psalmo: « Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos hber ». Et ratio redditur infra decimo quarto: « Venit princeps mundi huius et in me non habet quidquam».

FiUus Uber, ut nos Uberaret, factus est pro j. quasi servus; ad Philippenses secundo: « HumiUavit semetipsum, formam servi accipiens » etc. Hic igitur nos liberavit redimendo; Isaiae quinquagesimo secundo: « Gratis venundati estis, et sine argento redimemini »; quia, sicut dicitur primae Petri primo, « non corruptibiUbus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati et incontaminati, Christi Iesu ». Non, inquam, ut iterum simus servi, sed Uberi; unde ad Galatas quinto: « Vos, inquit, fratres, in libertatem vocati estis, tantum ne Ubertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem spiritus servire invicem ».

b. Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc quod dicunt: Semen Abrahae sumus et nemini servivimus unquam.

CoNTHA: 1. Servierunt Aegyptiis; unde Deuteronomii sexto: Eduxit vos Dominus de domo servitutis.

  1. Item, servierunt Nabuchodonosor in captivitate Babylonica per septuaginta annos. — Si dicas, quod ipsi loquebantur de se, non de patribus; obiicitur: quia etiam tunc tributum reddebant Romanis; unde quaesierunt Matthaei vigesimo secundo: Licetne tributum dare Caesari, an nonf

Ad hoc est una responsio, quod ipsi mentiri n sunt, sicut saepe solebant, et beneficiorum Dei obUti erant; unde Augustinus: « 0 pellis inflatal non est ista raagnitudo, sed tumor. Quomodo verum dixistis? loseph venundatus est, Prophetae in captivitatem ducti, populus in Aegypto in lulo et latere serviebat, vos ipsi etiam tributa solvebatis ».

Aliter respondetur, quod iUud inteUexerunt f quantum ad morem, quem habebant inter se praecepto Legis; Levitici vigesimo quinlo: Servus et ancilla sint vobis de nationibus, quae in circuitu vestro sunl.

Vel aUter dicendum, quod est servitus condi- i tionis per originem, sicut filius servi esl servus, et sic intelligebant, et isti dicuntur servi de coi-pore; et est servitus oppressionis per doniinium, et de hac non inteUigebant.

  1. Quaest. II. Sed quaeritur: cura peccator faciat omne, quod vult, iustus autera non; quomodo peccalor dicitur servusl

Dicendum, quod peccator recte dicitur servus peccati, quia magna servitus est sequi malam voluntatem; et propter conditiones serviks, quae in peccatore reperiuntur, propter quas servus recte dicitur. — Servus enim vilis est, sic et peccator;

tertii Regum primo: Erimus ego et filius meus Salomon peccatores, id est viles. — Vilibus vescitw, sic peccator; Lucae decimo quinto, fllius prodigus iwplere cupiebat ventrem de siliquis porcorum.

— Vilia operatur, sic et peccator; Exodi primo: Operibu duris luti et lateris omnique famulatu premebantur. — Viliter tractatur, sic peccator; leremiae decimo sexto: Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem. — Alie7ius est a lucro; Osee octavo: Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam; quodsi fecerit, alieni comedent eam. — Alienus a Domini sui secreto, sic peccator; infra decimo quinto: lam non dicam vos servos, sed amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Peccatoribus non revelat, quia sunt in tenebris. — Alienus ab honoris familiaritate; ad Romanos octavo: Non aceepislis spiritum servitutis iterum in timore. — Alienus ab hereditate, sic peccator; lob vigesimo septimo: Dives, cum dormierit, nihil secum afferet; ad Galatas quarto: Non erit heres filius ancillae cum filio liberae.

S4. Scio, quia filii Abrahae estis. Postquam ostensa est per doctrinam Cliristi liberatio, evacuatur hic Judaeorum gloriatio, quia gloriabantur se iiberos per naturam; et hoc quidem Dominus facit Vers. 14. — Seq. locus est ler.- 16, 13.

Vers. 7. — Subinde allegatur loan. 15, 15.

Nota quoad supra iam dicta ac infra dicenda, quod:

dicere ei quisquam potest: Quare ita facis »?

citer facit currere et in nullam partem rum » etc.

cognoscetis veritatem, et veritas liberabit sanat omnia ».

crediderunt, conservat».

ad protegendos tentatos, Prov. 30, 8: i Omnis

Romanos nono: « Non qui semen sunt Abrahae, hi omnes filii, sed qui filii sunt proraissionis ».

  1. (Vers. 39.). Responderunt et dixerunt ei. Hic tangituF secundum; ostenditur enim, quod non sunl filii Abrahae per imitationeni, sicut ipsi gloriabantur; propter quod dixerunt ei: Paler noster Abraham est. Ideo hoc replicant, quia dixerat, quod faciebant opera patris; et ostendit Dominus, quod non intellexit de illo patre; ideo dicit eis Lesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite, id est, si vultis esse filii per imitationem, sicut estis secundum carnem; opera Abrahae facite, alioquin frustra gloriabimini; Matthaei tertio: « Et ne velitis dicere: Patrem habemus Abraham; dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae ». Et quia opera Abrahae non facitis, a destructione consequentis, nec filii eius dicendi estis. Ideo dicit:

S7. (Vers. 40.). Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem locutus sunivobis, quam audivi a Deo, et ita iustum et innocentem; hoc autem Abraham non /eczi, quia iniquum est et Lege prohibetur; Exodi vigesimo tertio: « Innocentem et iustum non interficies ». Ideo alius est pater, quem imitamini; propter quod subdit:

  1. (Vers. 41.). Vos autem facilis operapatris vestri. Chrysostomus: « Opera A brahae fuerunt fides, obedientia, mansuetudo; vestra, infidelitas, impietas et crudelitas ».

Dixerunt itaque ei. Tangitur hic lerlium; ostenditur enim, quod non sunt filii Dei. Quia enim iam intellexerant, quod loqueretur de patre spirituah; ideo commendant, se esse filios Dei tanquam cultores eius, non idololatriae deditos, quae fornicatio dicitur in Scriptura; unde dicit: Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicationc nali non sumus, fornicantes cum idolis, secundum illud leremiae secundo: «Sub omni ligno frondoso fornicata es »; et: « Polluisti terram fornicationibus tuis »; non sic nos, sed imum patrem habenus Deum, quem colimus iuxta imperium ipsius; Exodi vigesimo: « Non habebis deos alienos coram me ». Hunc non habebant; Malachiae primo: « Si Pater ego sum, ubi est honor meus? El si Dominus ego sum, ubi est timor meus »? Et quia inaniter gloriabantur, ostendit, quod non sunt filii Dei; unde subdit:

  1. (Vers. 42.). Dicis eis Lesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me, tanquam fratrem vestrum, quia spiritus adoptionis est spiritus amoris; ad Romanos octavo: « Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater ». Ego enim a Deo processi, ut Filius scilicet per generationem; et veni, in mundum per incarnationem, et sicut ab illo sum genitus, ita etiam et missus; unde: neque a me ipso veni, sed ille me misit. Non propria auctoritate veni; ad Hebraeos quinto: « Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret»; quocontra leremiae vigesimo tertio: «Currebant, et ego non mittebam eos»; item Exodi quarto: « Obsecro, Domine, mitte quem missurus es ». Et tamen me non diligitis; et hoc probat quaerens ab eis:

  2. (Vers. 43.). Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? scilicet credendo in me. Ratio huius erat odium, quia non potestis audire sermonem meum, propter odium et invidiam; Sapientiae secundo: « Gravis est nobis ad Videndum ».

  3. (Vers. 44.). Vos ex patre diabolo eslis. Tan- gitur hic quartum; ostenso enim, quod non sunt fihi Dei, ostendit, quod sunt filii diaboH, ut sic omnis gloria eorum evacuetur. Et proponit, cum dicit: Vos ex patre diabolo estis; ex non dicit ibi generationem, sed imitationeni exerapli; Ezechielis decimo sexto: « Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea»; et primae loannis tertio: « Qui facit peccatum ex diabolo est». — Probat hoc, quia eum imitantur; unde: desideria palris vestri vultis facere. Haec sunt desideria, de quibus primae ad Timotheum ultimo -: « Desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem ». Ostendit, quod iraitantur eum in duobus, scilicet in homicidio et mendacio: in mendacio est curvitas intellectus, m homicidio afTectus. Ideodicit: Ille homicida erat ccb initio, id est post huraani i generis initium; quia primum hominem ad mortem perduxit promittendo vitam et negando mortem; « Nequaquam, inquit, raorieraini », Genesis tertio; et Sapientiae secundo: « Deus creavit hominem inin orbem terrarum » etc. Et in hoc vos eum imitamini; sicut supra dictum est, vultis me interficere.. — Imitamini etiam eum in mendacio; unde dicit: Et in veritate non stetit; immo ad falsitatem et vanitatem cecidit; Isaiae decimo quarto: « Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, qui mane oriebaris »? Quia veritas non est in eo. Propter peccatum enim superbiae non recuperavit; Ezechielis vigesimo octavo: «Nihil factus es et non eris in perpetuum ». Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia a se habet, non alio suggerente. Ipse autem mendax est et pater eius, id est mendacii; lob penultimo: « Ipse est rex super omnes filios superbiae ». Augustinus: « Pater mendacii est diabolus, pater veritatis est Deus. Recedite a patre mendacii et currite ad patrem veritatis, amplectimini veritatem, ut accipiatis libertatem ». Huius patris filii sunt omnes mendaces, qui oderunt veritatem. Et tales erant ludaei; et hoc probat Dominus, quod odiant veritatem; unde dicit:

  4. (Vers. 4S.). Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi, et ita veritalem oditis; Psalmus: « Fihi hominum, usquequo gravi corde »? Et quia possent dicere: non discredimus propter odium veritatis, sed iniquitatis; ideo addit:

  5. (Vers. 46.). Quis ex vobis arguet me de peccato? Quasi dicat: nuUus potest. Propter hoc reprehenditur lob, decimo quinto: « Arguis verbis eum qui non est aequahs tibi ». Propter quid sciUcet mihi noncreditis? Si ego veritatem dico, quare non creditis mihi? Hoc certe non est propter culpam meam, sed vestram malitiam; et hoc probat:

  6. (Vers. 47.). Qui ex Deo est verba Dei audit, primae loannis quarto: « Qui novit Deum audit nos; qui non est ex Deo non audit nos »; sed vos non auditis, et quare? Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis, sed magis ex diabolo; Ecclesiastici tertio: « Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam »; quocontra ludaei non audiebant; Actuum septimo: « Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis ».

6o. Responderunt ergo ludaei et dixerunt. Postquam ostensa est liberatio, et ludaeorum evacuata Vers. 37. et 40. — Ed. legit: Et quia in hoc vos etc. est gloriatio; exprimitur hic ipsorum indignatio ad Domini reprehensionem. Et indignationis signum est illatio convicii. Primo ponitur convicii illatio; secundo, patiens responsio; tertio, patientis responsionis ratio.

(Vers. 48.). Primo conviciantur: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? Quia Dominus dixerat, quod non erant fllii Abrahae, sed diaboli; ideo duplex reddunt convicium: primum contra primum: Samaritanus non filius Abrahae; secundum contra secundum: Daemonium habes, non imitaris Deum, sed diabolum, cuius instructione doces et adiutorio signa facis; unde Matthaei duodecimo: « In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia ».

  1. (Vers. 49.). Respondit Lesus. Tangitur hic secundum, scilicet paliens responsio, quia non ad totum convicium respondet, sed ad partem. Unde dicit: Ego daemonium non habeo, cuius virtute opera faciam ad gloriam meam; sed honorifico Patrem meum, qui in caelis est; quia omnia in gloriam Patris faciebat, secundum illud Apostoli primae ad Corinlhios decimo: « Omnia in gloriam Dei facite». Et vos inhonorastis me, inferendo contumeliam, et per consequens etiam inhonoraslis Patrem; supra quinto: « Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem, qui misit illum ».

  2. (Vers. 50.). Ego gloriam meam non quaero. Tangitur hic tertium, scilicet patientis responsionis ratio. Non enim respondebat ad se glorificandum; sed ideo sustinebat eorum conviciura, non quia verum, sed quia de gloria non curabat; propter quod dicit: Ego gloriam meam non quaero, et ideo contumeliae vestrae non respondeo; Hieronymus: « Qui non quaerit gloriara non sentit contumeliara ». Ideo de contumelia illata non curo, sed tamen non credatis vos immunes a culpa et retribulione digna; unde dicit: Est qui quaei-at et iudicel, scilicet Pater, qui quaerit gloriam Fihi; infra duodecirao: « Et clarificavi et iterura clarificabo »; et iudicet; quasi dicat: eius iudicio reservo. Gregorius: « Filius illatas contumelias Patris iudicio reservat, ut nobis profecto insinuet, quantum patientes esse deberaus, dum se adhuc ulcisci non vult et ipse qui iudicat».

  3. Quaest. I. Sed quaerilur hic primo de hoc quod dicitur in littera: Vos quae vidistis apiidpatrem vestrum, haec facitis. — Nunquam enim diabolum viderant. — Et praeterea, nonne etiam per se ipsos poterant peccare?

Respondeo: Dicendum, quod etsi homo possit per se ipsum peccati habere notitiam, pauca tamen aut nulla sunt, in quibus diabolus non interponat partes suas suggereudo. Et videre dicuntur opera patris diaboli, dum suggestiones eius vident in corde et complent in opere.

  1. Quaest. 11. Item quaeritur de hoc quod dicit: Vos ex patre diabolo estis. — Ex hoc arguit Manichaeus, quod Dominus non sit factor et creator hominum malorum.

Ad hoc respondet Augustinus, quod pater hic vocatur non qui generat per originem, sed per imitationem. Similiter haec praepositio ex non dicit bic originem in esse primo, sed secundo. Unde Augustinus: «Ylkfilii dicuntur non nascendo, sed imitando ». Noluit Adam imitari Deum obediendo et imitatus est diabolum peccato consentiendo.

  1. Item obiicitur de boc quod dicit: Ille homicida erat ab initio. — Ex hoc opponit Manichaeus, quod mabtia diaboli non habet initium; et sic yidetur, quod duo sint principia: unum boni et alterum mah.

Respondeo: Dicendum, quod verbum illud quinque modis exponitur.

Uno modo sic: homicida erat ab initio: quia sicut Verbum erat in principio, quia non habuit principium. — Sed haec est baeretica et eliditur per litteram; non enim dicit in initio, sed ab initio.

Alia expositio est, quod a suo initio factus est malus, sicut videtur dicere Psalmus: Draco iste, quem formasti ad illudendum ei. — Et haec est haeretica, quia, sicut impossibile est, quod summe calidum infrigidet, sic quod summe bonum malum ciat; et illud verbum Psalrai et consimiha intelligenda sunt ex post facto.

Tertia expositio est haec: homicida erat ab initio, id est statim post initiura, quia parva fuit mora inter creationem et lapsum; et ideo subditur; Ille in veritate non stetit, quia non perseveravit.

Quarta expositio est haec: homicida ab initio, non suo, sed generis humani; unde Augustinus: <i Non posset homo occidi, nisi factus fuisset homo ».

Quinta haec, quod homicida ab initio: quia in eodem instanti coepit esse a Deo et malus a se, sicut anima nostra, quae corpori infunditur. — Primae duae haereticae; secundae duae catholicae; ultima dubia et decHnans ad haereticas, Ucet non sit haeretica; et ideo communiter non tenetur.

  1. Quaest. IV. Item obiicitur de hoc quod dicit, quod diabolus est p er mendacii. — Ergo cum omne peccatum sit mendacium, videtur, quod sit unum principium peccati.

Respondeo: Dicendum, quod non est ponere primum malum, quod quidem sit primum in genere entis, quasi non sit ab alio; sed est ponere primum malum, ante quod non praecessit aliud malum; et hoc quidem est origo sequentium malorum, non semper effective, sed, occasionaliter et suggestive. Ideo dicit: Mendax est et pater eius, scilicet mendacii.

  1. Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Qui ex Deo est. — Aliqui sumserunt robur erroris, quod boni spiritus sunt ex Deo materialiter.

Respondetur eis, quod hoc erroneum est xlicere, quod Deus alicuius sit materia, cum sit simplicissimus.

Sed tunc obiicilur; quia, si ex dicit ibi originem ct causam efficientem; et omnes sumus a Deo: omnes ergo audimus verbum Dei — Item, nonne ipsi audiebant?

Respondeo: Sicut praedictum est, ex dicit originem non quantum ad esse primum, sed quantum ad esse secundum, quod est esse graliae et culpae, et hoc quidem secundum conformitatem et imitationem. Unde sensus est: qui ex Deo est, per conformitatem voluntatis, vei-ba Dei audit, aure cordis, non corporis, quia sic mali audiunt.

  1. Quaest. VI. Item quaeritur de hoc, quod ludaei ista duo obiccerunt Cliristo magis quam alia. — Aliquam rationem habebant, quare haec convicia magis dicerent.

Dicendum, quod eis videbatur, quod Christus de jn obscrvatione Legis quaedam faceret, quaedam transiret, ut Sabbatum et huiusmodi. Et quia Samaritani hoc faciebant, quia partim observabant, partim non; ideo dixerunt eum Samarilanum. — Item, Dominus in doctrina sua quaedam dicebat valde sapientia et aUquando quaedam eis valde improbabilia, quia non intelligebant eum; ideo videbatur eis loqui tanquam homo alienatus: et ideo, quia daemonium inducit in mentis alienationem, dicebant, eum daeinoniwn habere.

  1. Quaest. VII. Item quaeritur: cum duo fuissent ei obiecta, quare Dominus tantum ad alterum respondit?

Respondet Gregorius, « quod alterum negavit, 1- alterum tacendo consensit. Samaritanus enim interpretatur custos, et ipse custos erat, de quo Psalmus: Nisi Dominus custodierit civitatem » etc.

Aliter respondetur, quod certum erat, eum de 3. ludaeis natum; ideo non oportuit, eum respondere, quia evidenter erat falsum.

Tertio modo respondetur, quod illud de Sa- 3. maritano tangebat suum vituperium, sed de daemonio tangebat vituperium divinum, et in Spiritum est verba Dei audit. sanctum blasphemia erat, de qua dicitur Matthaei duodecimo, et derogabat gloriae Patris; ideo docuit nos Dominus sustinere nostra improperia, sed non divina. Et hoc patet ex responsione sua: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum.

7b. Amen, amen rficf/ vo6w. Ostendit Dominus, quod per doctrinam suam est liberatio a caecitate erroris et servitute peccati; hic iam tertio ostendit, quod per ipsam est liberatio a damnatione mortis. Et hoc quidem ostenditur sic. Primo ludaeis conviciantibus osteiidit sermonis sui e/Jicaciam; secundo contra argumentantibus ostendit suam excellentiam; tertio, admirantibus suam aeternitatem; quarto, persequentibus suam patienlem. humililatem.

(Vers. Sl.). Ponitur igitur primo doctrinae Christi commendatio in hoc, quod ipsam servantes a morte eripiuntur, et hoc sine omni dubitatione; ideo dicit: Amen, amen dico vobis, scilicet ego Lesus in veritato hoc assero: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Haec observatio est per custodiam mandatorum; Ecclesiastae octavo: « Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali »; et Sapientiae sexto: « Custoditio legum incorruptionis consummatio est. Incorruptio autem facit, esse proximum Deo ». Et talis mortem non gustat per experientiam, mortem scilicet aeternam, licet videre possit, secundum illud Isaiae ultimo: « Egredientur et videbunt cadavera hominum, qui praevaricati sunt in me »; Matthaei decimo sexto: « Sunt de hic stantihus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ».

  1. (Vers. S2.). Dixerunt ergo ludaei. Hic secundo ludaeis oppugnantibus monstrat suam excelr lentiam, quam impugnant docentem; unde dicunt: Nunc cognovimus, quia daemonium habes; bonum non poterant cognoscere, sed ad malum erant prompti; leremiae quarto: « Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt ». Et hoc quidem volunt ostendere improbando Domini dictum, tum quia falsum, tum quia.superbum. Falsum ipsum 1 ostendunt hac ratione: Abraham mortuus e.st et

Prophetae; et isti servaverunt sermonem Dei: falsum est ergo quod dicis: Si quis sermonem meum servaverit etc. Et argumentum illud esl a maiori: si enim servantes sermonem Dei mortui sunt; et non habuerunt immortalitatem de quibus magis videtur: ergo etc. Propterea dicunt: Abraham mortuus esl, qui scilicet Domini sermonem servavit; unde Genesis vigesimo secundo dictum est Abrahae: « In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae, quia obedisti Loci meae »;, et Pi-ophetae mortui sunt, quibus Dominus est locutus; Ecclesiastici quadragesimo sexto: « Ossa Prophetarum pullulant de loco suoi>. Et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustahit in aeternum; quasi dicant: aperte /atem dicis; nec tantum falsum loqueris, sed «mperbe; unde dicunt:

  1. (Vers. 53..). Nunquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Quasi dicant: non es maior, el ipse mortuus est; Genesis vigesimo quinto: « Deficiens aetate mortuus est senex et plenus dierum »; et etiam Prophetae mortui sunt; ita nec Abraham nec Prophetae potuerunt mortem evadere; multo minus nec tu. Quem te ipsum facis? Quasi dicant: quare te ipsum laudas et extoUis? Et sic arguunt eum, quod se laudabat et falsum dicebat, quia se Abrahae praeponebat, cum nullus mortem evadat; secundi Regum decimo quarto: « Omnes morimur et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur ». — Ad hanc impugna- respondet Dominus, ostendens suam excellentiam respectu Abrahae. Ante tamen, quam dicat excelkntiam, vitat arrogantiam, ne videatur hoc dicere per iactantiam; ideo respondendo asserit, se non quaerere propriam gloriara; et propterea dicit:

  2. (Vers. 34.). Respondit Lesus: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est, id est, vana a vobis reputabitur, sicut vana reputatur gloria, qua quis se ipsum laudat et commendat; unde dixerunt ei supra eodem: « Tu testimonium perhibes de te ipso, testimonium tuum non est verum ». Id est, si ego solus; ego discretive tenetur; secundae ad Corinthios decimo: « Non qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat». Sed non ego solus me glorifico, immo alius mecum; propterea dicit: Est Pater meus, qui glorificatme; unde supra primo: « Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre»; secundae Petri primo: « Speculatores facti illius magnitudinis; accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam» etc. Quem vos dicitis, quia Deus vester esl, id est, quem Patrem dicitis esse Deum vestrum; et ita ei credere debetis; ipse est enim Deus Abraham et Isaac et lacob, Exodi tertio; sed non creditis; unde:

  3. (Vers. 53.). Et non cognovistis eum; erant enim de illis, de quibus dicitur ad Titum primo: « Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant». Ego autem novi eum, et hoc quidem non ob iactantiam, sed propter veritatem dicendam. Unde: Et si dixero, quia non scio eum; ero similis vobis, mendax; et ideo oportet dicere, quia novi. Augustinus: « Sic arrogantia vitetur, ut veritas non relinquatur». Et ideo hoc iterum asserit: non dico, quia non novi, sed scio eum et sermonem eius servo; et hoc est vere nosse Deum, quia dicitur primae loannis secundo: « Qui dicit, se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est». Sic igitur vitata arrogantia, manifestat Dominus suam excellentiam: quia non credebant, eum esse maiorem Abraham; ideo ostendit, se esse maiorem; ideo dicit:

  4. (Vers. 36.). Abraham, pater vester, exsultavit, ut videret diem meum; vidit et gaviMis est, tanquam de maiori. Gregorius dicit, quod tunc exsultavit, quando tres viros vidit et unum adoravit, Genesis decimo octavo; unde Lucae decimo: « Beati oculi, qui vident quae vos videtis » etc. — Vel potest dici aliter, quod Abraham exsultavit, ut vide-et, ad Domini vocationem, Genesis duodecimo. — Sed vidit et gavisus est, in Domini firma promissione, Genesis decimo quinto, ubi Dominus promisit, et « Abraham credidit, et reputatum est ei ad iustitiam »; et rursus in confirmalione pacti, in datione circumcisionis dicitur, quod Abraham risit, unde et gavisus est, Genesis decimo septimoi.

  5. (Vers. 57.). Dixerunt ergo Ivdaei ad eutn Hic tertio ludaeis admirantibus suam ostendit aeternitatem. Mirabantur de hoc quod dixit, quod Abra ham vidisset diem eius; unde dicunt: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? Quasi dicant: hoc omnino est impossibile. Et notandum quod non dicunt: Abraham vidit te, sed tu Abraham quasi semper maiorem reputantes Abraham. Chrysostomus ponit quadraginta, quia secundum eorum aestimationem Dorainus appropinquabat ad quadragesimum annum. Huic igitur admirationi subiungit Dominus suam responsionem, in qua suam ostendit aeternitatem. Et ideo non est mirum, si aliis det immortalitatem, quia etiam praecessit Abraham, sicut Creator creaturam; unde:

  6. (Vers. 38.). Dixit ergo eis Lesus: Amen, amen dico vobis, id est, in veritate assero; antequam Abraham fieret, sicut creatura in esse producitur, ego sum. Nondicit: ego factus sum, quia esse non coepit; non dicit: ego fui, quia esse eius non transit in praeteritum. Ideo dicitur Exodi tertio: « Ego sum qui sum », quia esse eius est increatum et intransibile; unde Gregorius: «Praeteritum tempus Divinitas non habet, sed semper esse habet, ideo recte (ci: sum, nonfui; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego ex ore Altissimi produ, primogenita ante omnem creaturam ».

  7. (Vers. 39.). Tulerunt ergo lapides etc. Hic quarto ludaeis persequentibus Dominus suam ostendit humilitatem; volebant enim eum lapidare; ideo dicit: Tulerunt ergo lapides ludaei, ut iacerent in eum. Gregorius: « Ista aeternitatis verba mentes infidelium non ferentes, ad lapides cucurrerunt; et quem intelligere non poterant obruere quaerebant ». Ideo volebant eum occidere, quia videbatur biasphemasse; unde Levitici vigesimo quarto: « Qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur; lapidibus opprimet eum omnis multitudo». Hanc igitur persecutionem iniustam Dominus fugit humiliter, cum posset superare polenter; unde dicit: Lesus auteni abscondit se et exivit de templo, secundum illud ad Romanos duodecimo: « Non vosmetipsos defendentes, sed date locum irae »; et primae Petri secundo: « Cum malediceretur, non maledicebat ».

  8. Quaest. I. Sed quaeritur hic: cum ludaei scandalizati essent et non intelligerent Dominum, quia solum carnaliter sapiebant; unde est, quod Dominus non cessavit a praedicatione?

Respondeo: Dicendum, quod Dominus sic loquebatur, quod ipsi poterant spiritualiter intelligere, sed iusto Dei iudicio excaecati erant; nec tamen a praedicatione cessavit, quia, sicut dicit Gregorius, « cum perversitas malorum crescit, praedicatio non debet minui, sed augeri ».

  1. Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil esl.

Contra: 1. Qui potest testificari polest et laudare; sed supra eodem dixit, quod de se posset testificari: ergo et se glorificare.

  1. Item, opponit haereticus: Pater gloriflcat Filium; Filius non potest se glorificare: ergo est minor Patre.

Respondeo: Dupliciter solvitur hoc: vel quod hoc quod nunc dictum est, intelligatur secundum humanam naturam; vel ita, quod inteOigatur gloria nihil esse non secundum veritatem, sed secundum ludaeorum aestimationem

  1. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non noverunt Patrem, cum dicatur in Lege: Deus tuus Deus unus est; et hoc credebant.

Chapter 9 of 22