Capitulum XIII
- Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit, qmA nm poterant credere, quia Isaias dixit: Excaecavit etc. — Videtur primo, quod maJe dicat, quia, si non poterant credere, ergo non erat eis imputandum in peccatum.
Ad hoc respondet Chrysostoraus: « Non poterant, id est, non volebant ».
g. solvit: 1. quia tunc facile esset omnia solvere; quare non dixit Evangelista: non volebant, cum ita bene haberet ad manum?
-2. Item, esto quod is esset sensus: non volebant credere; quia Isaias dicit: Excaecavit oculos eorum, tunc videtur, quod Deus sit causa malae voluntatis eorum.
Respondeo: Dicendum, quod aliquid non posse dicitur dupliciter: aut quia nullo modo polest, aut quia cum magna difficultate potest; sic dicitur, quod vir assuetus in nialo non potest bene facere; leremiae decimo tertio: « Si mutare potest Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam; sic vos potestis bene facere, cum didiceritis malum ». — Secundum istam viam dicitur, quod vir excaecatus non potest credere; et Evangelista hoc vult dicere, quod non poterant credere, quia excaecati erant, sicut praedixecat Isaias; non quod praedictio Isaiae fuerit causa, sed propria malitia et divinum iudicium, iudicium scilicet desertionis. Augustinus: « Excaecat et obdurat Deus deserendo, non adiuvando; quod occulto iudicio fieri potest, non tamen iniusto ».
Tertio, de dieoipuloiam confimatione ponimtui tria.
I. Ante diem festum Paschae. Deterrainata sunt duo praeambula ad passionem, scilicet ludaeorum conspiratio et passionis praedictio; ita hac parte sequitur determinandum tertiura, scilicet discipulorum confirmatio. Discipulos autem Dorainus confirmat et raunit contra instantem tribulationem prirao humilitatis exemplo; secundo, eruditionis et consolationis verbo, in principio decimi quarti capituh, ibi: No7i tU7-betur cor vestrum; tertio vero, orationis subsidio, in principio decimi septirai: Haeclocutus est Lesus et sublevatis etc.
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Qui credit in me non credit in me etc. — Videtur hic contradictio. — Si tu dicas, quod debet intelligi tantum, ut sit sensus: qui C7-edit in me non credit in me tantum, sed etiam in eum qui misit me; secundum istam viam deberet similiter dicere: qui videt me non videt me tantum, sed eum qui misit me.
Respondeo: Dicendum, quod fides distinguit arliculos, et quando quis cogitat de uno articulo, non cogitat de alio, immo ahqui credunt unum, qui non credunt ahum; sed in visione, quia una est qui unam videt personam omnes videt. Ideo in visione unit: qui videt me videt et Patrem, quia impossibile est unum videre sine alio. Sed in credulitate dislinguit et solitudinem excludit: qui credit in me non in me solum credit, sed in me et in eum qui misit me.
Aliter potest dici, quod est credere auctoritati, sed videre vel intelligere rationi. Quia ergo auctoritas et potenlia est in Patre per appropriationem, ratione cuius est credere; ideo Filius credere appropriat ad Patrem; et sic dictum est quod Pater trahit ad Filium; sed in videndo et revelando Fihus ducit ad Patrem ut verbum et lumen; et ideo videre non sic appropriat Patri, quemadmodura creder-e, cum dicit: Qui credit in me etc.
Primo conflimantui discipuli humilitatis exemplo quadiaplioitei.
Praesens igitur capitulura, in quo Dorainus confortat discipulos suos exeinplo, habet quatuor particulas.secundum quatuor, quae ibi tangit. Primo enim proponit exemplum; secundo hortatur ad imitandum, ibi: Postquam ergo lavit etc.; in tertia ostendit sive detegit ludae perversitatem ad deviandura, ibi: Haec cum dixisset, turbatus est spiritu; in quarta vero ostendit discipulorum infirmitatem ad se per passionem sequendura, ibi..Filioli, adh%w modicum vobiscum sum.
Exemplum igitur, quod proponit imilandum, ilioc ordine describitur. Primo ostenditur temporis congruilas; secundo vero, C/uisti humililas; tertio, Pelri reuerentia; quarto, ipsius obedienlia.
(Vers. 1.). 'J'emporis opportunitas oilendtXnr in hoc, quod iam tempus mortis instabat,. propter quod specialia signa dilectionis ostendere debebat. Propterea dicit: Ante diem festum paschae, id est ante primam diem azymorum, cuius vespera erat decima quarta luna ad vesperam, quando agnus iramolabatur Sciens Icsus, quin venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Palrem. Pascha transitus est; et ideo Dominus mori voluit in paschate, quia suum mori transire fuit. Iste transitus significatns est per transitum maris rubri, de quo primae ad Corinthios decimo: « Patres nostri omnes mare transierunt » etc. Cum dilexissel suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos, id est, tunc praecipua signa dilectionis ostendit. Augustinus: «Absit, ut dilectionem morte fmierit qui non est morte fuiitus»; et « Non est iste flnis consumens, sed consummans». Suos Dominus diligit; Isaiae quadragesimo nono: « Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui »? Tempus tangitur et hora temporis:
(Vers. 2.). Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor, id est, suggessisset, ul traderet eum ludas Simonis Iscariotae,- quia tunc definierat eum tradere, ex qua traditione Christus non est minoratus, sed sublimatus; unde et subdit:
(Vers. 3.). Sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus, secundum illud Matthaei ultimo:
' Beda, in Marc. 14, I: Hoc sane iuxla veteris inslrumenti « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra »; et sciens, quia a Deo exiuit et ad Deum vadit, secundum illud infra decimo sexto: « Exivi a Patre et veni in mundum; iterum reUnquo mundura et vado ad Patrem ». Hoc sciens, id est mortem suam instare praecognoscens,
- (Vers. 4.). Surgit a coena, ut exemplum praebeat; quia iam temporis opportunitas aderat, sicut dictura est ministro Ecclesiae Actuum duodecimo: « Surge velociter ».
Et ponit vestimenta sua. Tangitur hic secundum, scihcet Christi humUitas, quia deponit vestimenta, ut sit expeditus ciX minister; ideo dicit: Ponil vestimenta sua; sit etiara paratus ut minister; propterea dicit: Et cum accepisset linteum, praecinxit se; Lucae duodecimo: « Amen dico vobis, quod praecinget se » etc. Officium ministri exsequitur; propterea dicit:
(Vers. 3.). Deinde misit aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. Hoc est officium ministri; tale officium Dominus maiestatis assumsit; Lucae vigesimo secundo: « Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat ». « Filius autem hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ». Et hoc humillimum ministerium, lotio pedum.
(Vers. 6.). Venit ergo ad Simonem Pe- 1;rum etc. Tangitur hic tertium, scilicet Petrireverenlia, qna Domini obsequium refutabat; propter quod dicit: Venit ad Simonem Petrum, ut scilicet kvaret. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Quasi expavescendo dicit Pelrus: Tu mihi? Tu Dominus mihi servo? Tu Magister mihi discipulo? Tu Omnipotens mihi misero? Chrysostomus: « Manibus, quibus oculos aperuisti, leprosos mundasti, mortuos suscitasti, mihi lavas pedes »? Quasi dicat: non audeo pati; et quia in reverentia excedebat, monet eum Dominus, ut desistat propter mysterium; unde sequitur:
(Vers. 7.). Dixit ei Lesus: Quod eyo facio tu nescis modo, scies autem postea; ideo oportet, te sustinere usque in posterum. Sed Petrus admonitione non flectitur; unde:
(Vers. 8.). Dicil, ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Et quia in sua sententia permanere decreverat, deterretur comminatione; ideo: Respondit ei Lesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum; partem dicit consortium Dei aeternum, de quo in Psalmo: <t Dominus pars hereditatis meae et calicis mei »; et iterum: « Portio mea in terra viventium ».
(Vers. 9.). Dicit ei Simon Petrus. Tangitur hic quartum, scihcet Petri obedientia, comminatione sibi facta. Unde supra dictus est Petrus: « Dicit ei Petrus »; sed in hac responsione dicitur: « Dicit ei Simon Petrus », id est obediens, fervens, quia plus offert, quam Dominus praecipiat; unde dicit: Domine, non tantum pedesmeos, sicut praecipis, lava; sed et manus et caput. Unde Simon Petrus vere obediens dicere poterat illud Psalmi: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ». Sed quia superius in reverentia errabat, modo vero in obedientia excedebat; ideo Petrus supra est territus, sed modo est Simon instructus; propter hoc subdit:
(Vers. 10.). Dicit ei Lesus: Qui lotus est, illa sciUcet lotione, de qua dicitur Isaiae primo: « Lavamini, mundi estote »; et Zachariae decimo tertio: « Erit fons patens domui David et habitantibus lerusalem in ablutionem peccatoris »; leremiae quarto: « Lava a malitia cor tuum, lerusalem, ut salva fias»; ille, inquam, non indiget, nisi ut pedes lavet, id est affectus; de quibus Canticorum quinto: « Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos »? Isti pedes magis indigent lavari quam alia membra, propter hoc quod magis uniuntur sordibus; Threnorum primo: « Sordes eius in pedibus eius, et non est recordata fmis sui». Sed, quando isti pedes lavantur, tunc est mundus totus; Ezechielis trigesimo sexto: « EfTundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris». Et vos mundi estis; ideo non indigetis nisi lotione pedum; infra decimo quinto: « Vos raundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis ». Sed ne videatur discipuli facinus ignorare, subdit: Sed non omnes. Et rationem, quare hoc dixerat, dicit Evangelista:
(Vers. 11.). Sciebat enim, quisnam qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. Ideo Evangelista, ubi loquitur de ostendit, quod Dominus sciebat, ne aliquis crederet, Christum tanquam hominem posse decipi; supra sexto: « Sciebat Lesus ab initio, qui essent non dentes, et quis traditurus esset eum».
Quaest. I. Quaeritur hic de hoc quod dicit, quod coena ista fuit facta ante diem festum — Et ex hoc videtur, quod Dominus confecerit de fermentato. — Sed in contrarium sunt alii Evangelistae, qui dicunt, Dominum comedisse pascha secundum moreni
Ad hoo respondent Graeci, sicut dicitur in Glossa, quod Dominus praevenit, sicut hic dicitur, diem paschae et confecit de ferrnentato, et loannes corrigit ahos EvangeUstas.
Sed insipienter dicunt; quia absit, quod alii EvangeUstae in aliquo sint mentiri, cum eodem Spiritu loquerentur. Unde non dicitur hic dies paschae dies immolationis, sed primus inter dies azymorum, in cuius sero praecedenti immolabatur agnus.
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod cum diabolus iam misisset in cor, iit traderet eum ludas.
" Scilicet ordinaria apud Lyranuni (Strabo eam non exhi-
Ergo videtur, quod diabolus sit malarum cogitationum immissor.
Et quod sic, videtur; quia ipse est deus huius saeculi et dominatur in filios difpdentiae, ad Ephesios secundo: ergo sicut Deus electis, in quibus dominatur, immittit bonas cogitationes; sic et diabolus malas.
Sed contha hoc est, quia, si diabolus immittit, ergo velit nolit homo, peccabit: ergo secundum hoc esset superior ipsa mente, quod est contra rationem et Augustinum.
Respondeo: Dicendum, quod miltere in cor sive immittere dupliciter dicitur: proprie et communi- ter; proprie immittere est virtualiter formare intus, et sic est solius Dei; communiter vero immittere est offerendo suggerere per occasionem. Primo modo non convenit diabolo, secundo modo sic.
- Quod vero obiicitur, quod diabolus regnat; 2- dicendum, quod non regnat propria virtute, sed per consensum pravae voluntatis, quae volens ei consentit, secundum illud Gregorii: « Debihs est hostis contra resistentes, contra consentientes fortis ». Ideo non dicitur immittere, sed suggerere vel incendere.
IS. Quaest. III. Item quaeritur de hoc, quod solus Petrus Domino volenti lavare pedes restitit; quomodo omnes nihil dixerunt? Et si omnes tacuerunt, quomodo ipse volebat esse singularis? — Si tu dicas, quod Dominus primo venit ad eum, et ipse primo restitit, et post alii sunt correcti; contraria est littera, quia dicitur: Coepit lavare et tergere; et post: Venit ergo ad Simonem Petrum.
Respondet Chrysostomus, quod credit, quod 1. prius lavit pedes ludae, quia ille tanquam praesumtuosus primum locum anticipaverat, et post venit ad Petrum, et ille restitit. — Sed melius dicendum secundum Glossam, quod primo venit ad Petrum, et illud dictum est per anticipationem.
- Postquam ergo lavit pedes etc. Postquam sideratione dignitatis Magislri; secundo, magnitudinis praemii; tertio, excellentiae meriti.
(Vers. 12.). Hortatur ergo ex consideratione rfignitatis Magistri: quia ipse Magister et Dominus fecit, ideo debent et ipsi facere; et ideo, cum surrexerit ut minister, iam incipit docere ut magister. Ideo et vestimenta resumit, audientiam petit; propter quod dicit: Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua, quae scilicet deposuerat, ut serviret; et cum recubuisset, iterum dicit eis: Scitis, quid fecerim vobis? Facit eos sollicitos ad attendendum, quia debet docere ut Magister; et est doctrina sua, ut ipsi imitentur; propterea dicit:
(Vers. 13.). Vos vocatis me Magister et Domine, el bene dicitis; sum etenim. Est enim Magister; Matthaei vigesimo tertio: « Unus est Magister vester, Christus». Est etiam Dominus, unde David vocabat eum Dominum suum in Psalmo: « Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis ».
(Vers. 14.). Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister; et vos debetis alter alterius lavare pedes; ad Philippenses secundo: « In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes »; et post: « Hoc sentire in vobis, quod et in Christo Iesu » etc. Et ratio huius subditur: quia hoc fecit ad se imitandum. Fecit enim miracula, quae non possumus imitari, quia non fecit in exemplum, sed in potentiae indicium; fecit opera humilia ad imitandum, ut hic; unde:
(Vers. 13.). Exemplum dedi vobis, ul quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis;
Matlhaei undecimo: « Diseite a me, quia mitis sum et hurailis corde». Et quod in operibus humilitatis sit imitandus, ostendit tali ratione; quia non est servus maior domino suo: ergo si dominus non dedignatur humiliari, multo minus servus. Et hoc est quod dicit:
(Vers. 16.). Amen, amen dico vohis, tanquam verum et certum: Non est seruus maio?- domino suo, neque aposlolus maior est eo qui misit iUum; Matlhaei decimo: oi Non est discipulus super magistrum », et infra decimo quinto: « Nec servus maior domino suo ». Et ideo omnes servi Chrisli debent conservis servire; ideo consuetudo est Papae, ut scribat se servum servorum Dei. Unde Chrysostomus: « Ubi sunt qui despiciunt conservos? Ubi sunt qui honores expetunt? Proditoris pedes lavit Dorainus et sacrilegi et furis tempore proditionis; et tu raagna sapis et in sublime erigeris »?
(Vers. 17.). Si haec scitis etc. Hic secundo hortatur ad imitandum consideratione magnitudinis praemii: quia qui hoc facit beatus erit. Propter quod dicit: Si haec scitis, beati erilis, si feceritis ea, non si tantura scitis, immo etiam si facitis; lacobi primo: « Qui factor est operis, hic beatus in facto suo erit»; Matthaei quinto: « Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorura ». Et post: « Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum ». Et quia promiserat eis beatitudinera; ne credas, eara proditori promisisse, subdit:
(Vers. 18.). Non de omnibu dico, scilicet quod beati eritis, sed de electis; unde ait: Ego scio quos ekgerim; Matthaei vigesimo: « Multi sunt vocati, pauci vero electi»; secundae ad Tiraotheum ijcundo: « Novit Dominus qui sunt eius »; unde quod dixi: « Beati erilis », de aliquibus vestrum et pluribus est intelligendura. Sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, id est socius commensalis, levabit calcaneum suum contra me, in Psalmo; secundum aliam translationera: « Homo p3cis raeae, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem ». Levare autera calcaneum, ut dicit Chrysostomus, est levare calcitrationem, dolum et fraudem et occultationem insidiarura. Et loquitur per sirailitudinem: sicut homo, quando vult conculcare rem, levat calcaneura super eam; sic ludas concuicavit Christum. Et hoc dicebat de luda, non eum accusando, sed discipulos instruendo, ne crederent eum traditum ut hominem purum. Propterea subdit:
(Vers. 19.). Anwdo dico vobis, priusquam fiat; ut, cum faclum fuerit, credatis, quia ego sum, scilicel Deus, qui scio omnia, antequam fiant; Ecclesiastici vigesimo tertio: « Doraino Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita » etc.
(Vers. 20.). Amen, amen dico vobis. Hic tertio hortatur ad imjlandum se in honore servorum suorum consideratione magnitudinis meriti. Magnum enim meritum habet qui Dominum honorat, et ipse Dominus honorem factum servo reputat suum; et ita magnura meritura habet qui honorat Christi servum. Propterea dicit: Qui accipit, si quem misero, me accipit, id est, qui honorat missum honorat me mittentem; Matthaei vigesimo quinto: « Quamdiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis». Et qui accipit me accipit eum qui misit me, id est, qui honorat Filium honorat Patrem, qui misit eum; Matthaei decimo dicitur simile: « Qui vos recipit me recipit, et qui me recipit recipit eum qui raeraisit». Et ex hoc arguitur, quod sicut est raagna transgressio Deum despicere, et raagnum meritum ipsum honorare; sic etiam in servis Dei.
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo: quare Dominus dedit disoipulis suis magis exemplum hualiae virtutes excelientes.
Dicendum, quod Dominus super omnia commendavit discipulis suis unitatem; et quia superbia recte frangit unitatem, quia inter superbos semper sunt iurgia S et discipuli contendebant, quis eorum videretur esse maior; ideo, ne per illam contentionem unitas Ecclesiae rumperetur, dedit exemplum humilitatis, ut quilibet alteri subiiciatur. — Alia ratio est, quia, sicut damnatio ortum habuit a superbia, ila salus ab humilitate
- Quaest. II. Sed quaeritur de hoc quod dicit: Non de omnibus dico; ego scio, quos elegerim.
Contra: Supra sexto dicilur; Nonne duodecim vos elegi? Si elegit duodecim, ludas erat electus, cuius contrarium dicit modo.
RfSPONDEo: Dicendum, quod est eligi ad praesentem dignilatem; et sic ludas fuit eleclus, sicut gjjgmjyp episcopi et praelati, Bon errore, sed mirabili dispensatione. Est electio ad aeternam solemnitatem; et hoc modo ludas non fuit electus, quia haec pertinet ad finaliter bonos.
Quaest. III. Itera quaeritur de hoc quod dicitur: Qui recipit, si quem misero, me recipit.
Secundum hoc qui honorat nuntium honorat mittentem: ergo sicut « honor imaginis refertur ad prototypum », sic nuntii ad Dominum: ergo si imaginem Chrisli debemus adorare latria, sic et nuntios Christi.
Hoc ipsum videtur per litteram, quia apponit pro simili, quod qui honorat ipsum honorat Patrem, qui misit eum; sed eodem honore honorandus est uterque.
Respondeo: Dicendum, quod honorem referri ad aliquem est dupliciter: aut sicut ad obiectum, aut sicut ad finem. Dico ergo, quod honor imaginis refertur ad prototypum sicut ad obiectum, quia non honoratur lapis, sed Deus. Sed honor missi refertur ad mittentem sicut ad motivum et finem; et quia homo non honorat missum nisi propler mitlentem et ex consequenti, non primo sicut ad obieclura;
Prov. 13, 10. — Sequilur Luc. 22, 2i. Chrysost., in ratum: ideo imago est adoranda latria, sed nuntius dulia.
Quod obiicitur de siraul, dicendum, quod non est omnino simile; quia ibi est conformitas naturae, hic autem gratiae.
Cum haec dixisset, turbaius est. Postquam exemplum propositum est, et inducti sunt discipuli ad imitandum; hic incipit tertia pars capituli, in qua Dominus perversilatem ludae ostendit ad deviandum; et hoc quidem facit hoc ordine. Primo fit in generali proditoris insinualio; secundo vero, discipulorum haesitans inquisitio; tertio, Domini secreta responsio; quarto vero, prodiloris acceleratio.
(Vers. 21.). Primo igitur fit in generali proditoris insinuatio, et licet in generali, non tamen in dubio, sed in certitudine. Et hoc manifestat Christi turbatio; propter quod dicit; Cum haec dixisset Lesus, quae scilicet spectabant ad discipulorum instructionem; turbatus est spiritu, id est voluntate; et protestatus est et dixit, quia certissime asseruit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis me tradet; ille scilicet unus erat eum traditurus, de quo supra sexto: « Unus ex vobis diabolus est ».
(Vers. 22.). Aspiciebant ergo ad invicem. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum inquisitio; et primo coeperunt dubitare; propter quod dicit: Aspiciebant ergo ad invicem. discipuli, haesitantes, de quo diceret; ideo ad invicem aspiciebant, quia unus de altero dubitabat. Augustinus: « Sic in eis erga Magistrum suum erat pia caritas, ut tamen inter eos humana alterum de altero stimularet infirmitas ». Et quia dubitatio ducit in inquisitionem, et inquisitio requirit familiaritatem; ideo ostenditur familiaritas loannis, ut per ipsum inquisitio fiat. Ideo ait:
(Vers. 23.). Erat ergo unus ex discipulis eius recumbens in sinu Iesu, tanquam familiarissimus inter alios, et hoc quidem propter amoris praerogativam; quem diligebal Lesus. Iste discipulus fuit Supra 5, 23: Qui non honorincat Filium non honorifiloannes; unde Chrysostomus: « Intuere loannis ingloriationem; non enim dicit nomen suum, sed quem amabal Lesus, sicut Apostolus secundae ad Corinthios duodecimo: Scio hominem», non dixit: Scio Paulum. Hic ergo discipulus sic familiaris idoneus erat inquisitor; propter quod dicit:
(Vers. 24.). Jnnuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: Quis est, de quo dicit? Quasi dicat: require ab eo. Pelrus semper per se et per alios sollicitus erat quaerere. Ad Petri petitionem inquirit ille discipulus:
(Vers. 2S.). Itaque cum recuhuisset ille supra fectus Iesu, ut dileclus et familiaris et propinquus, quod est signum dilectionis; Canticorum ultimo: « Quae est ista, quae ascendit de deserto, dehciis affluens, innixa super dilectum suum »? Dicitei: Domine, quis est? Supple: scihcet qui te tradet. Supra pectus Iesu recubuit, ut secretum audiret, quia in eo erant omnes « thesauri sapientiae et scientiae absconditi ». Unde Augustinus dicit de loanne, quod « fluenta Evangelii de ipso dominici pectoris fonte potavit ».
(Vers. 26.). Respondit ei Lesus. Tangitur hic tertium, scilicet Domini secreta respmisio, qua discipulo familiari satisfacit; propter quod non verbo dixit, sed ipso signo manifestavit; propterea dicit: ille est, cui intinctum panem porrexero; intinctio panis flctionem ludae significat. Et cum intinxisset panem, dedit ludae Simonis Iscariotae, et in hoc scivit loannes, quis esset eum traditurus. Augustinus: « Panis proditori traditus demonstratio est gratiae, cui proditor fuit ingratus ». Unde in Psalmo de ingratitudine ludae conqueritur: « Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; tu vero, homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos » etc.
(Vers. 27.). Et post buccellam. Tangitur hic quartum, scilicet prodiloris acceleratio, quae facta est per vehementem infestationem diaboli, quam habuit in ludam post ipsius correctionem. Propter quod dicit: Et post buccellam introivit in eum satanas, ut elDcacius possideret et nequitiam conceptam citius consummaret; unde in Psalmo: « Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius». Et, quia hoc non latebat Dominum, dixit ei Lesus: Quod facis fac citius, praedictive dicit, non imperative. Ne tamen videretur eius nequitiam detexisse, ostendit Evangelista, quod hoc verbum omnes latuit; ideo dicit:
(Vers. 28.). JIoc autem nemo scioit discumbentium, quid ei dixerit, nec etiam ipseloannes, qui iam sciebat eius nequitiam. Unde Chrysostomus: « Benignae mentis et mansuetae non fuit malum de alio suspicari », immo e contrario in bonum interpretati sunt; unde dicit:
(Vers. 29.). Quidam enim putabant, quia loculos habebat ludas, tanquam dispensator, quod dixisset ei Lesus: Eme ea quae opus sunt ad diem festum, aut ut egenis aliquid daret, quia maxime propter illos habebat loculos; in quo significatum est, quod de loculis Ecclesiae licet praelatis emere, quae opus, id est, quae necessaria sunt, et reliqua dare egenis; et ipsis specialiter datum est mandatum de alendis pauperibus; unde Ecclesiastici vigesimo nono: « Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ne dimittas eum vacuum ». Et sicut diabolus suggerebat, et Christus praedixerat, acceleravit ludas; ideo dicit: verat, ut deciperet. — Superius pro correclionem ed. buccel-
(Vers. 30.). Cum ergo accepissel buccellam, exivit continuo, ut velociter impleret. Et tempus erat congruum facto; erat autem nox; lob vigesimo quarto: « Oculus adulteri observat caliginem »; et supra tertio: « Qui male agit odit lucem ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de Domini perturbatione, quia dicit: Turbatus est spiritu. Si in Christo omnia erant pacata, quia per arcam Noe significatur, in qua omnia pacata erant; quomodo spiritu turbalus est?
Et dicendum, quod illa turbatio nullam in Christo faciebat inordinationem, quoniam voluntati erat subiecta sensualitas et voluntarie turbata; in cuius testimonium dicit: Turbatus est spiritu.
- Quaest. II. Sed tunc quaeritur, de quo turbatur sensualitas? — Si de morte futura, tunc hoc nihil est; quia illa non ceciderat in sensu, cum esset futura, ergo nec cadebal in sensualitate: ergo de boc sensuaUtas non dolebat.
Dicendum, quod morlis imaginatio erat in vi sensibili interiori, non a sensu procedens, sed a ralionis cognitione descendens. Cum enim aliqua praescimus, possumus imaginari, et per hoc quod certum tenemus, perturbari.
Et si obiicias, quod est ordo praeposterus; dicunt aliqui, quod nihil impediebat in Christo, in quo inferiores vires erant subiectae superiori. — Sed tamen non oporlet dicere hoc; quia lunc esset ordo praepo-sterus, si species intelhgibilis descenderet in sensum et fieret sensibilis; sed quando species sunt in imaginatione, et ratio aliquid cogitat et facit, sensitivam illud idem imaginari et exterreri, nuUa est praeposteratio.
- Quaest. III. Sed tunc quaeritur: cum Christus ab initio cognoverit mortem suam, sicut et tunc; quare non semper turbatus fuit, sicut et tunc?
Dicendum ad hoc, quod cognitio mortis non erat tota causa, sed cognitio morlis imminentis; unde magis abhorret nalura periculum imminens quam distans. Nec adhuc illud tota causa, sed cognitio mortis imminentis cum voluntate turbandi se; et hoc voluit tunc, ut ostenderet, se esse verum hominem.
Quaest. IV. Item quaeritur de inquisitione discipulorum:
Unde est, quod ausi fuerunt discipuli quaerere de crimine occulto? — Videtur fuisse curiositas.
Et etiam quaeritur: cum Petrus esset audacior inter omnes, quare non per se quaesivit, sed « per interpositam personam », scilicet loannis? Unde quasi semper Petrus pro discipuhs omnibus respondebat.
Ad hoc dicendum, quod non quaerebant propter curiositalem sciendi culpam proximi, sed quia unusquisque, ut dicit Chrysostomus, de se timebat, et timore illo cruciabaiitur; volebant certificari. Et quia sciebant, quia Dominus palam non diceret, nec ipsi volebant eum ita palam confundere; occulte quaesierunt, et occulte eis responsum est.
Et ideo Petrus non est locutus, sed innuit illi qui propinquus erat et occulte quaerere poterat; nam recumbebat super pectus Iesu secrete et poterat quaerere, non sic Petrus.
Quaest. V. Item quaeritur de responsione Domini: quia dicit: Cui intinctum panem porrexero. — Videtur, quod Dominus ludam prodiderit.
Ad hoc dicit Chrysostomus, quod omnibus dedit panem intinctum.
Sed tunc 1. quaeritur, quod signum fuisset loanni, quod ille esset, cui inlinctum panem porrexero.
- Itera. dicitur Mallhaei vigesirao sero, quod coepenmt i-nguli dicere: NunquM ego sum, Dominef et post de luda: Nunquid ego sumy Rahbi? Et dicitur ibi, quod Dominus respondit: Tu dixisH. Ergo videtur, quod Dominus eum aperte manifestaverit, et quod non tantum signo, sed verbo.
Respondeo: Dicendum, quod Dominus proditorera revelavit, sed non omrabus, immo aliquibus, scd occulte. Revelavit autem duplici ex causa loanni:
quia compatiebatur eiujs desolationi tum eliam, ut ipse esset testis, Christum praecognovisse certitudinaliter, noaper coniecturas, ipsum discipulum proditorem.
Quod vero dicitur, quod aon est peccator pro- (jendus; intelligendum est, quod non est publicandus, sed tamen dici potesl his qui possunt prodesse et nolunt obesse.
Quod vero dicitur de Matthaeo, dicendum, quod illud verbum Domini, ut dicit ugustinus de Concordia Evaugelistarum, nihil certum determinabat: Tu dixisli, quasi dicat: non ego, sed tu. — Vel potest esse, quod Dominus ita ei di.xit, quod nullus alius Lntelligeret. — Et hoc quidem, quod narrat Matthaeus, prius dictum fuit; et quia non erant Petrus et loannes certificati, adhuc secrelo petiit
Quaesl. VI. Item quaeritur de boc quod dicit, quod post buecellam introivit in eum satanas.
Videtur, quod Dominus non bene fecerit. quod buccellara dedit ludae, per quam peior est elTectus.
Item, qua ratione post buccellam?
Et videtur folsum dicere, quia, sicut dicit Augustinus, solus Deus intrat in animam, non ergo satanas.
Item, prius dixerat, quod diabolus misit in cor ludae; quomodo ergo post buccellam?
Respondeo: Ad haec sunt diversae opiniones. Quidam voluerunt dicere, quod panis ille intinctus fuit corpus Christi; et hoc dicit Magister in Historiis et ideo non datur nobis communicantibus panis inlinctus. Et hoc videtur dicere Augustinus in originali: « Quid miraxis, inquit, si datus est ludae panis Christi, per quem manciparetur diabolo, cum videas Apostolo datum angelum diaboli, per quem proflceret in Christo»? Et ideo dicunt, quod tune inlravit satanas, quia indigne corpus Christi suscipjens, iudicium sibi manducavit et bibit.
Alii dicunt aiiter, et credo, quod mehus, et! hoc dicit Glossa, quod panis ille intinctus non fuit corpus Christi; immo, sicut dicit Augustinus de Concordia Evangelistarum, iam corpus Christi discipulis erat distributum> et ludas cum aliis sumserat; sed Scilicet Petr. Comeslor (qui perperani cum Petro Lomalhis panvs fuit, et post illQm satanas intravit; quia tot modis excitatus est poenitere et non paenituit, ideo diabolus eum plenius possedit,
- Quod obiicitur, quod Deus intrat in animsin solus; Terum est illabendo, sed diabolus suggerendo K
k. Quod obiicitur, quod prius suggesserat; dicendum, quod vemm est; sed ex tunc eum amplius angustavit et ad malitiam complendam acrius impulit.
- Cum ergo exisseL Postquam ostensa est ludae perversitas ad deviandum, ostenditur discipulorum infirmitas ad Dominum sequendum. Et haec est quarta pars capituli, et hoc facit hoc ordine. Primo enim praedicitur futura Christi passio; secundo, discipulorum imperfectio; tertio, imperfectorum eruditio; quarto, reprimitur Petri praesumtio.
(Vers. 31.). Praedicitur ergo primo Christi futura passio et per passionem elarificatio, quae aceelerabat, proditore accelerante. Propter quod dicit: Cum ergoexisset, scilicet ludas, utperficeret quod conceperat; dixit Lesus: Nunc clarificatus est Filius hominis. Nunc dicit propter passionem instantem, cuius merito erat subliraandus; ad Philippenses secundo: «Humiliavit semetipsum, propter quod et Deus illum exaltavit ». Et Deus clarificatus est in 27/o, quia per Christum omnibus innotuit; infra decimo septimo r « Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo ».
(Vers. 32.). Et si Deus clarificatus est in illb, in passione per multam virtutis manifestationem; quia mors sua et passio valde fuit in gloriam Dei, sicut dicitur de Petro infra ultimo: « Significans, qua morte clariflcaturus esset Deum ». Et Deus clor rificabit eum in semetipso, per gloriam resurrectionis; et continuo clarificabit eum, quia non poterat eius resurrectio differri; unde in Psalmo: « Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem ». Et vult dicere, quod Christus erat cito glorificandus a Patre per resurrectionem, quia ad Patris claritatem manifestandam ipse sustinere debebat ijassionem. Unde infirmitas Christi-hominis Deum clarificavit; et ideo potentia Dei Chrislum mortuum suscitavit et clarificavit.
(Vers. 33.). Filioli, adhuc modicum etc. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum ad sequendum Christum imperfectio; ideo vocat eos filiolos, id est in fide infirmos, quia firma fides facit filios, sed infirma filiolos. — Vel filiolos vocat prae amoris teneritudine, sicut dicit Priscianus, quod diminutiva aliquando prae familiaritate et amore dicuntur, ut Sergiolus. Horum igitur imperfectionem manifestat, cum subdit: Adhuc modicum vobiscum sum, per corporalem praesentiam; et sicut dixi ludaeis — supra septimo et octavo — quaeretis me; quo ego vado, vos non potestis venire; et vobis dico modo; quia passionis arduitatem ferre non potestis. Ideo non poterant, quia virtutem ex alto non suseeperant; ideo dicitur eis Lucae ultimo: « Sedere in civitate, donec induamini virtute ex alto »; quia sine virtutis robore in praelio stare non est possibile.
(Vers. 34.). Mandatum novum do vobis. Tangitur hic tertium, scilicet discipulorum imperfectorum instructio. El quia erant imperfecti, Dominus dat eis remedium dilectionis, ut mutuo se diligant et sustentent; propter quod dicit: Mandatum illum; et Deus clarificabit eum in semetipso, ut natura hunovum do vobis, ut diligatis invicem; ideo novum, quia semper debet esse recens in corde, quia semper debetur dilectio et nunquam inveteratur. Unde ad Ronianos decimo tertio: <t Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis ». Et modus diligendi exprimitur: Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. Ipse autem sic dilexit, ut magis diligeret salutem nostram quam vitam suam; sic unusquisque magis animam proximi quam corpus suum; primae loannis lertio: « In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere ». Et ratio movens ad dilectionem additur:
(Vers. 33.). In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem ad invicem habueritis; quia, sicut dicit Augustinus, « dilectio propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum. Haec est, quae discernit fllios regni a filiis perditionis »; ad Ephesios quarto: « Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis ». Hoc autem signacuhim Spiritus est dilectio; ad Romanos quinto: « Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis ».
(Vers. 36.). Dicit ei Simon Petrus. Tangitur hic quartum, scilicet praesumtionis Petri repressio, qua se offerebat ad Dominum imitandum. Ideo quaerit Petrus abeo, ut se offerat: Domine, quo vadis? Et quia se offerre volebat, ostendit ei Dominus suam impotentiam, ne in verbis prorumpat: Dicit ei Lesus: Quo ego vado, non potes me sequi modo, propter infirmitatem;.sequeris autem postea, conflrmatus virtute. Sed Petrus admonitione non flectitur; ideo subdit:
(Vers. 37.). Respondit ei Petrus: Quare non possum sequi? Animam meam ponam pro te; et hoc est perfectum sequi; infra decimo quinto: « Maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis ». Si ergo hoc possum, bene possum sequi. Et quia non desistit Petrus a praesumtione per admonitionem fragilitatissuae, nunc reprimitur per praedictionem praevaricationis futurae. Propter quod Dominus resumit verbum Petri, ut argual:
(Vers. 38.). Respondit ei Lesus: Animam tuam pro me pones? Augustinus: « Praeire potes, qui sequi non potes? Quid te esse credis? Audi, quid sis». Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges. Augustinus: « Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Quanta enim vita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum. Timendo mortem carnis tuae, dabis mortem animae tuae».
Quaest. I. Quaerilur de hoc quod dicit primo: Nunc clarificatus est Filius hominis; quia in passione et proditione ludae potius dicitur mmoratus quam clarificatus.
Respondet Auguslinus, quod hoc dicitur in signo, quia in egressu ludae remanserunt tantum boni; et tunc signiflcata est futura claritas, in qua tantum cum bonis erit Deus. — Ahter potest dici, quod hoc dicit secundum meritum; quia in passione meruit clariflcari et quantum in se clariflcavit Dominum.
- Quaest. II. Sed quaeritur de hoc quod dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire.
CoNTBA: 1. Supra duodecimo dictum est: Qui mihi ministrat me sequatur: ergo hortabatur eos ad impossibile.
- Item, Petrus dicit primae Canonicae secundo: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: ergo omnibus dabatur exemplum. Quomodo ergo dicit: Vos non potestis venire?
Chapter 14 of 22