Capitulum VII
Respondet Augustinus, quod « malis operibus bene utitur Deus, sicut homo male utitur bonis ». Ideo hominem reprobum elegit ludam, ut per eum dispensatio divinae misericordiae in salutem mundi impleretur; et ostenderetur mirabilis patientia Dei, quod tam iniquum in tanto officio sustinebat; et ut nemo glorietur de praesenli vocatione. usque ad undecimum capitulum. Ostendit Dominus se lucem et directorem tripliciter: primo, verbo doctrinae; secundo, miraculo potentiae, in principio noni, ibi: Et praeteriens Lesus vidit hominem caecum; tertio, exemplo bonae vitae, infra in principio decimi: Amen, amen dico vobis, qui nonintrat per ostium. diabolus est? Quia enim ille dixerat: El nos credidimus, ex-
Prima igitur pars, in qua manifestat se direetorem verbo doctrinae, continet duo capitula, scilicet septimum et octavum, et dividitur in duas, quia primo tangitur Doctoris propalatio; secundo, doctrinae communicatio, M: Nonne Moyses deditvohis Legem etc.
Pars prima de Doctoris piopalatione agit dnplioitei.
Doctoris autem propalalio vel manifestatio necessaria erat ad hoc, quod doceret. Et quia praecesserat eius occultatio, ideo primo agitur de Doctoris occultatione; secundo, de occulti manifestatione, ibi: lam autem die festo mediante etc.
Sequens schema et verba Quo autem etc, quae ed.
Quo autem ad ea, quae dicta sunt supra (v. 69.)
ipsum ».
loan. 17, 17: « Sanctiflca eos in veritate
ternum ».
mundo, verbum vitae continentes ».
ad potentiam comitigat inimicos ».
flet vobis».
interficere, a diabolo excitati, in cuius figura, Exodi secundo, « quaerebat Pharao occidere Moysen, qui fugiens de conspectu eius » etc. Hos vitando, furorein vitare persequentium docuit, secundum illud Matthaei decimo: « Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam ».
(Vers. 2.). Eral autem in proximo. Notatur hic secundum, scilicet consanguineorum vanitas ad persuadendum honorem terrehum et vanum; et ra- 3. tionem persuadendi accipiunt ab opportunitate temporis, aedificatione proximi et exaltatione nomims. — Opportumm tempus Sii&cs., unde dicil: Erat autem in proximo dies fe.tius ludaeorum Scenopegia. Istud erat festum labernaculornm, quod debebat fieri in Septembri, secundum illud Levitici vigesimo tertio: « Mense seplimo festa celebrabitis et habitabitis in labernaculis » etc. Ex hac opporlunitate fit ei persuasio; unde dicit:
(Vers. 3.). Dixerunt autem fratres eius ad eum: Transi hinc el vade in Judaeam. Fratres isti erant Domini cognati vel consanguinei in secundo gradu; et secundum Chrysostomum fuerunt lacobus et ludas, qui erant fratres Domini; sed melius est dicere, quod essent alii cognali, propter litteram sequentem. Credendum est enim, quod isti duo ApostoU credebant in eum. — Nota, quod est frater natura, sic omnes fratres Chrisli sumus; Psalmus: « Narrabo nonien tuura fratribus meis ». Affectione, sic boni; Matthaei duodecimo: « Qui sunt fratres mei? Omnis, qui fecerit voluntatem » etc. Cognatione, sic consanguinei, ui lacobus; ad Galatas primo: «lacobum, fratreui Domini ». — Et rationem persuasionis aliam addunt, scilicet proximi aedificationem; propter quod dicunt: Ut et discipuli tui vi deant opera tua, quae tu facis; discipuli, inquam, illi, qui scandalizati recesserant, ut videntes magna, quae faciebat in Galilaea, iterum redeant. De his dictum est supra sexto: « Multi ex discipulis eius abierunt retro». — Et rationem tertiam subdunt, nominis scilicet manifestationon.
(Vers. 4.). Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse, per opus illud, scilicet tales adhuc non recesserant a consideratione hypocritarum, de quibus dicitur Matthaei vigesimo terlio: « Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus». Ideo dicebant: Si haec facis, manifesta te ipsum mundo, id est, si vera sunt quae facis miracula ut Deus, manifesta te ipsum. Dubitando hoc dicunt, et rationem reddit Evangelista:
(Vers. b.). Neque enim fratres eius credebant in eum; supra quarlo: « Non est prophela sine honore nisi in patria sua »; supra primo: « In propria venit, et sui eum non receperunt », et hoc propter familiaritatem; hac causa, quia familiaris erat fratribus suis, non credebant in eum.
(Vers. 6.). IHxit ergo eis Lesus. Tangitur hic tertium, scilicet Chrisli humilitas in latitando; propter quod se apud eos excusat, prinio a temporis opportuni; non enim erat tempus opportunum sibi ad manifoslationem. Propter quod dicit: Tempus meum nondum advenit, scilicet manifestationis meae; et ego congruitatem temporis considero; unde in Psalmo: « Cuin accepero tempus, ego iustitias iudicabo»; Ecclesiastae tertio: « Cuncta fecit Deus bona in tempore suo ». Tempus autem vestrum semper est paratum, id est gloriae inundi, quam affectatis; de quo tempore leremiae decimo septimo '- « Diem hominis non desideravi»; Ecclesiastici undecimo: « In die honoris tui ne ris ». — Sic igitur non milii, sed vobis est opportunitas temporis; non mihi etiam, sed vobis est exaltatio gloriae temporalis; unde:
(Vers. 7.). Non potest vos odisse mundus, vituperando, quia ipsum et gloriam eius diligitis; me autem odit, iiihonorando; ad Galatas ultimo.: « Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo». Quia
mala sunt, veritatem annuntiando; Sapientiae secundo: « Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius operibus nostris et improperat nobis peccata Legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae »; Amos quinto: « Odio habuerunt corripientem in porta ». Ideo dixit quidam: « Veritas odium parit». Quia ergo vos mundus nonodit;
(Vers. 8.). Vos acendite ad diem festum hunc; quia vero odit me et persequitur, ego autem non ascendam ad diem festum hunc, quia tempus meum nondum est implelum; in quo pati debeam, de quo supra secundo: « Mulier, nondum venit hora mea». Sicut in incarnatione observavit temporis pleriitudinem, sic et in passione; ad Galatas quarto: « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filiuin suum » etc. Et sic eis se excusavit, ut posset latenter ascendere; unde et post eos solus ascendit, non stipatus multitudine consanguineorura.
(Vers. 9.). Haec cum dixisset, id est, se apud fratres excusasset, mansit in Galilaea, donec scilicet ascenderent fratres eius.
(Vers. 10.). Ut aulem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto; ideo in occulto, ut humanitatis ostenderet inQrmitatem, et sic invitaret ad fidera. Vel: in occulto, ut doceat vanam vitare laudem; Matthaei sexto: « Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi »; Gregorius: « Ita sit opus in manifcsto, quatenus intenlio maneat in 9CCuUo ».
(Vers. 11.). Judaei ergo quaerebant eum. Tangitur quartum, scilicet Judaeorum curiosilas ad quaerendum Christum, cum latenter ascendisset; quia prius manifeste ascendebat; ideo dicit: Judaei ergo quaerebant eum in die festo; quia tunc consueverat ascendere, et ex odio quaerebant; unde subdit: Et dicebant: Ubi estille? Non eum nomine proprio nominabant ex odio vel contemptu; quocontra Sapientiae primo: « Sentire.de Doraino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum ». Et ex hac inquisilione tacita flebat collocutio de absente; unde dicit:
(Vors. 12.). Et murmur multum erat in turba de eo, et oriebatur ex controversia; unde sub- TcrcnUns in Andria, acl. 1. scen. 1. v. i:
Obsequium aniicos, veritas odium parit.
' Vulgata ncm ascendo ad diemfestum istum. — Subinde parvuli; alii autem: Non, scdseducit turhas, et jsti erant Pharisaei maiores, qui vocaverunt eum seductorem; Malthaei vigesimo septimo: « Recordati suraus, quia seductor ille dixit » etc.; infra eodem: « Nunquid et vos seducli estis »? Et licet esset controversia, erat sub murmure, non manifesta; unde dicit:
(Vers. 13.). Nemo tamen palam de illo loquebatur propter metum Judaeorum. Sicut enim dicitur infra nono: « Conspiraverant ludaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, exlra Synagogam fieret». Ideo tiraebant; quocontra Matthaei decirao: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, aniraam autem non possunt occidere; sed potius timere eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic: cum Dominus venisset non tanlum docere, verum etiam pati, videtur, quod propter passionem vel persecutionem ludaeorum non debuit a doctrina cessare: ergo nec ludaeam relinquere, ubi maxirae locus erat doctrinae.
Rkspondeo: Dicendum, quod Dorainus, etsi pati vellet et pati non tiraeret, tempus tamen passionis congruum praefixerat, et ante illud raanibus persequentium se tradere non volebat; et ideo in luda«ara non ambulabat.
- Quaest. II. Sed quaeritur tunc secundo: cura udaei tempus determinatum a Domino non possent praevenire, videtur, quod ante illud non possent in eum manus mittere: ergo nec propter hoc debuit se absentare.
Respondeo: Dicendum, quod Dominus sic se manifestavit bonis, ut tamen se celaret malis; et e converso sic se occultavit raalis, ut tamen non lateret bonos. Et ideo aliquando vicit per potentiam, aliquando per prudentiam, sicut dicitur lob vigesimo sexto, quod prudentia eius percussit superbum. Et ideo, quamvis potenter posset cohibere, maluit tuno tamen sapienter declinare. — r Alia ratio est, ut in se ostenderet verara humanitatem; ideo aliquando potentem, aliquando infirmura se ostendebat. Unde
alia Htterai habet: Non enim poterat in ludaea 3. ambulare. — Tertia ralio est nostra instructio, ut non miremur, si viri sancti timent et declinant pericula, nec etiam de nobis ipsis desperemus.
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Ego non ascendam; et post dicitur, quod cum illi ascendissent, tunc et ipse ascendit. — Videtur, quod faciat contrarium eius quod praedixerat.
Respondetur ad hoc multipliciter: primo sic: i. Ego non ascendam, scilicet vobiscum, vos autem ascendite. — Sed haec exposilio habet qiiaestioneni, quare scilicet noluerit ascendere cum eis.
Propter hoc respondent alii et faciunt vim in 3. hoc quod dicitur: ad diem festum hunc; interlinearis: « Id est ad primum diem », qui erat solemnior, sed ad dies intermedios. — Sed hoc similiter habet quaestionem, quare scilicet non ascendat ad primum dieni.
Ideo tertio modo exponitur, quod « sermones 3. accipiendi sunt secundum materiam'»; et Dominus respondebat suasioni fratrum, quod se manifestaret. Propterea dicit: Non ascendam ad me ipsum manifestandum; ideo dicitur in littera: Non ascendit in manifesto. Et ideo non ascendit cum fratribus nec in primo die, ne ascensus eius esset raanifestus.
- Quaest. IV. Item quaeritur de responsione Domini, qua dicit: Tempus meum nondum aduenit. — Quamvis hoc non debeat intelligi de fato, videtur tamen, quod operatio Domini a tempore dependeat; quod videtur inconveniens, cum sit omnipotens.
Respondetur uno modo, quod duplex est Domini operatio: una secundum Divinitatem, et haec tempore non dependet; alia vero secundum humanitatem, et haec certum tempus requirit. El haec erat operatio redemptionis, et quantum ad hanc dicebat: Tempus meum nondum advenit.
Aliter respondetur, quod determinato tempore "™'"' ®' dupliciter: vel ex indigentia, vel ex congruentia. Primo modo arbores in aestate tempore determinato fructificant; secundo modo Deus miseretur et iudicat et salvat. Unde quia tempus paschale redemplioni nostrae optime congruebat, ut Lex in Evangelio secundum optimam convenientiam finiretur: ideo tempus paschale exspectabat.
- /am die festo mediante. Postquam actum est de occuitatione, agitur de Doctoris nostri propalatione, qui supra latitaverat. Et proceditur hoc ordine: primo ponitur Doctoris propalatio in docendo; secundo, ludaeorum admiratio in audiendo; tertio, doctrinae commendatio in respondendo.
(Vers. 14.). Ponitur ergo primo Doctoris propalatio; propter quod dicit: lam autem die festo mediante, et haec fuit « quarta dies festi», sicut dicit Glossa, quae est media septem dierum; ascendit Lesus in templum et docebat, in loco publico, non occulto, ne suspecta esset doctrina; infra decimo octavo: « Ego semper docui in Synagoga et in templo, quo omnes ludaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil ».
(Vers. 13.). Et mirahantur ludaei etc. Hic tangitur secundum, scilicet ludaeorum admiratio. Ratio admirationis erat, sicut dicit Augustinus, quod « nunquam viderant eum litteras discentem, audiebant autem de Lege disputantem ». Propter quod dicit: Et mirabantur ludaei dicentes: Quomodo hic lilteras scit, cum non didicerit? Unde poterat Dominus dicere illud Proverbiorum trigesimo: « Sapientiam non didici, et novi scientiam Sanctorum»; Lucae secundo: « Mirabantur super prudentia et responsis eius».
(Vers. 16.). Respondit eis Lesus. Hic ponitur tertium, scilicet Christi responsio, qua admirationi eorum satisfacit, ostendens, se non habere scientiam per acquisitionem, sicut habent alii homines, sed a sua origine. Propter quod dicit: Mea doctrina, scilicet quam doceo, non esl mea, id est a me, vel ad meam gloriam, vel a me acquisita; sed eius qui
enim, quae habet Filius, a Patre accipit; supra quinto: « Non possum a me ipso facere quidquam », ita nec docere quidquam. Et quia haec responsio manifesta non erat nisi his qui recte audiunt; et hi sunt, qui audiunt, ut faciant: propterea dicit:
(Vers. 17.). Si quis voluerit volunlalem eius, scilicet Dei Patris, facere, cognoscet de doctrina, ulrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar; quia aliter nec me nec doctrinam meam potest cognoscere vere. Ideo dicitur primae loannis secundo: « Qui dicit, se Deum nosse, et mandata eius non custodit, mendax est». Et sic commendabilis ab origine, et est etiam commendabilis a fine in hoc, quod in docendo non quaerit gloriam propriam; et hoc manifestat sic:
(Vers. 18.). Qui loquitur a semetipso propriam glorium quaerit; sed qui quaerit propriam gloriam, mendax est, quia alienum sibi usurpat; Isaiae quadragesimo octavo: « Gloriam meam alteri non dabo»; sed ego in docendo propriam gloriam non quaero, sed quaero gloriam eius qui misitme: ideo doctrina mea verax est. Propterea dicit: Qui = Vers. 11.
quia Deus verax est ».
cendum » etc.
Beati pauperes spiritu » etc.
non sicut Scribae eorum et Pharisaei ».
feramur omni vento doctrinae » etc;
viri per patientiam noscitur ». verax est, et iniustitia in eo non est. Christus gloriam Divinitatis quaesivit, non suae huraanitatis, quia ei omnis gloria debetur; primae ad Timotheum primo: « Regi saeculorum immortah, invisibili, soli Deo honor et gloria » etc. Est iustus el verax, quia e contrario usurpare sibi alienum honorem est falsitas et iniustitia. Sic usurpabit antichristus, de quo dicitur secundae ad Thessalonicenses secundo: « Exaltabitur et extolletur super omne, quod dicitur Deus ».
- Quaest. I. Sed quaeritur hic: cumDominus occulte lerusalem ascenderit propter vitandum furorem ludaicum; unde est, quod palam docet in templo?
Respondet Augustinus, « quod latebat, erat causa exemph; quod palam loquitur et non tenetur, est indicium potestatis ».
Aliter potest dici, quod ipsa sua doctrina furorem declinabat ludaicum, dum eos elevat in admirationem. autem doctrina nota, quod est:
ego semper in Synagogis docui » etc.; 13, 9: « Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci ». sit locutus, quod ipsos demulserit et mutarit; tanta dictorum
2a. Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit, quod litteras non didicit et lilteras sciebat:
i. Quomodo ipsi sciebant, quod Dominus litteras sciret?
- Item, cum Dominus exemplum deberet nobis dare non solum humilitatis in opere, verum etiam in cognitione; videtur, quoJ sicut propter nostrum exemphim fuit baplizatus et circumcisus, quod debuerit esse discipulus prius quam doctor. — Si (licas, quod nihil potuit addiscere, cum omnia sciret; obiicilur quod dicitur ad Hebraeos quinto: « Didicit ex iis quae passus est, obedientiam ». Si didicit obedientiam, quare non scientiam?
Respondet Glossa, quod quae dicebat auctoritate Scripturae dicebat; ideo sciebant, ipsuin scire litteras. Sciebant etiam, ipsum non didicisse, quia eius educationem, ut dicit Augustinus, et locura et parentes cognoverant.
Quod obiicit, quod debuit discere; dico primo, quod non eguit nec egere debuit, quia omnes passiones nostras assumere debuit praeter ignoranliam et peccatura; quia nobis omnino et saluti nostrae essent inutiles. Nec in hoc exemplum dare debuit, quia in hoc, quod disceret, se ostenderet ignorantem, et tunc opus esset simulatum. — Quod ergo dicit de circumcisione, dicendum, quod erat ad distinguendura; ne igitur alterius ritus et gentis videretur, ideo observavit circumcisionera et baptisraum loannis, ut aquas sanctificaret et innotesceret =. — Quod obiicit, quod didicil; breviter dicendum, quod discere uno modo est in ignoti notitiam per doctrinam devenire, alio modo discere est cognitum experiri. Primo modo non didicit, quia ponit ignorantiam; secundo modo didicit, quia ponit passiones, quas Christus assumsit et expertus est.
Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Mea doctrina non est mea:
Quia ita removetur a se, et ideo falsa videtur.
Item, quoraodo per hoc satisfit ludaeis? Quia similiter possem ego dicere istud, quod mea doctrina non est a me, sed a Deo, quia omnis sapientia a Domino Deo est.
Respondet Chrysostomus, quod doctrinam suam dicit non esse a se inventam, sed a Patre esse; unde sensus est: mea doctrina, scilicet quam doceo, non est mea, sed a Patre est. — Et in boc satisfacit quaestioni eorum, mittendo eos ad Patrem, et sedat eorum furorem per humilitatem; unde sua erat doctrina, quia est ipsa sapientia per essentiam; sed non suam esse dicebat, quia ab alio accepit.
Sed quare non simpliciter dixit: Ego sum ipsa sapientia, sed humiliavit se?
Quinque causas assignat Chrysostomus: prima, ut ostendat, se esse ab alio et Filium, non ingenitum. — Secunda, ut ostendat, se non esse Deo contrarium, sicut eritantichristus, qui extoUelur super omne, quod dicitur DeusK — Tertia, ut ostendat, se esse hominem verum. — Quarta, propter audientium imbecilhtatem. — Quinta,ad docendum humilitatem, iuxta illud ad Romanos undecirao: Noli altum sapere.
Aliter respondetur, quod contradictio ista solvitur secundum regulam Augustini, aspiciendo ad dupUcem naturam, ut sit sensus: mea doctrina secundum Divinitatem non est mea secundum humanitatem. Ilhid dicitur nostrum, quod a nobis est acquisitura, et sic satisfacit quaestioni.
Tertio modo fit vis in hoc quod est meum; meum enira dicit libertatem possidendi et principium efficiendi, ut ager meus, liber nieus, quem feci. Sed hoc potest dupliciter dici: vel simpliciter, vel discretiue, sicut et mei et mihi. Simpliciter ergo loquendo, doctrina illa eral Christi, qui eam hbere possidebat et ab ipso ad audientes eraanabat. Sed non erat disc7'etive Christi solius, quia et haec eadem erat Palris, et etiam haec eadem erat a Patre. — Velaliter respondeo: est triplex meum: meum secundum naturam vel originem, mfum secundum divinara naturam vel huraanara, meum simpliciter, vel discretive. Pars eecunda agit de dootrinae communioatione duplioiter.
- Nonne Moyses dedit etc. Haec est secunda pars, in qua agitur de doctrinae communicatione.
Et quia duplex <test opus sapientis: manifestare mentientes et non mentiri de quibus novit »; ideo primo confutat ludaeorum peruersilalem; secundo doctrinae suae manifestat nobilitatem, infra octavo: Iterum looutus est cis Lesus: Ego sum lux mundi.
Prima pars habet quatuor partes. Primo enim confutat malignantes in corde; secundo vero, oMoquentes in ore, ibi: Dicebant ergo quidam ex lerosoUjmis; tertio, insurgentes per potenliam, ibi: Audierunl ergo Pharisaei; quarto, insidiantes per malitiam, ibi: Lesus autem perrcxit, in principio octavi.
Malignantcs igitur confutat boc ordine. Primo ponitur ipsa redargutio; secundo, ludaeorum rcealeitratio; tertio, reda.rgutionis explicatio; quarto, a malo reuocado.
(Vers. 19.). Rcdarguit ergo eos Dominus de occulta cordis inalitia, quod ipsum occidere volebant conlra Legis mandatum; propterea dicit: Nonne Moy-,ses dedit vobis Legem? quam observare tenemini per vestram promissionem, secundum illud Exodi vigesimo quarto: «Cuncta, quao praecepit nobis Dominus, facicmus ». Et nemo cx vobis facit Legem? Psalmus: «Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui f;iciat bonum, non est usque ad unum »; quia iam corde eam praevaricati estis; quod ostendit revelans cordis malitiam.
- (Vers. 20.). Quidme quaeritis inlerficere? cum Lex praecipiat in decalogo: « Non occides », Exodi vigesimo et Deuteronomii quinlo; et boc innocentem. Propterea quaerit: Quid me quaeritis interficcrc? Quid? id est propter quam causam, quasi dicat: sine causa; Exodi vigesimo tertio: «Innocentem et iustum non interficies».
Respondit turba. Tangitur bic secundum, scilicet ludaeorum recalcitratio, quia. crimen non agnoscunt, sed arguenti conviciantur. Propterea dicitur: Respondit turba, non unus, sed tota muUitudo, et dixit: Daemonium habes. Hoc ei obiecerunl Alattbaei duodecimo et infra octavo; ecce, convicium. Chrysostomus: « Irae verbum e.st et furoris et animae inverecundantis ». Quis te quaerit interficere? Quasi dicant: nuUus. Mentiuntur, quia ipsi liabent daemonium et filii sunt diaboli, qui « mendax est et pater eius ».
(Vers. 21.). Respondit Lesus et dixit eis. Tangitur hic tertium, scilicet redargutionis explicatio, quia propter hoc, quod sanaverat in Sabbato, volebant eum occidere; unde dicit: Unum opus feci, et omnes mii-amini. Opus hoc fuit curationis paralytici; de boc mirabantur, quod fecerat, et indignabantur, quod in Sabbato; supra quinto: « Persequebantur ludaei lesum, quia hoc feciebat in Sabbato », quasi solveret Legem. Ideo ostendit Dominus, quod non solvit Legem, per locum a maiori, et facit tale argumentum: si circumcisio, quae non cst ex Lege, sed ex Patribus, Sabbatum non solvit, quia opus nobile est: ergo cum salus totius iiominis sit opus nobilius, multo minus solvet. Propter quod dicit:
(Vers. 22.). Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse cst, scd cx Patribus, id est, non quia fuit sibi praeceptum primo, sed Abrahae; Genesis decimo septimo i: « Circumcidetur ex vobis omne masculinum ». EL in Sabbato circumciditis hominem, propter illud quod ibidem scriptum est: « Infans octo dierum circumcidetur»; et tamen non creditis Legem solvere, sed observare. Ex hoc arguit per locum a niaiori, quia niagis videtur, quod circumcisio solvat quam perfecta salus.
(Vers. 23.). Si circumcisionem accipit homo in Sabbato i ut non soluatur Lex Moysi; mihi indignamini, quia totum hominem sanwn feci in Sabbato? Quasi dicat:cura sit licitum et Sabbatum non solvat, non est iusta indignatio veslra, quia, secundum illud ad Romanos decimo « aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam ».
(Vcrs. 24.). Nolite iudicare ctc. Hic tangitur quartum, scilicet a malo 7-cvocalio; propter quod dicit: Nolile iudicare secundum faciem, capkndo humanam faciem. De bono iudice Isaiae undecimo: « Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet ». Sed iustum iudicium iudicare, secundum merita, non secundum faciem personarum. Auguslinus: « lile non indicat personaliter, qui diligit aequaliter ». Et quia inaequahter diligebant, quia magis curabant de esterioribus; ideo iniuste iudicabant; unde dicitur Matlhaei vigesimo tertio =: Vos Pharisaei « mundatis quod
de foris est»; et iustificabant se coram horainibus; Lucae decimo sexto: « Vos estis, qui iustificatis vos coram liominibus; Deus autem novit corda veslra ».
- Quaest. I. Sed quaeritur hic, utrum circumcidendum esset in Sabbato. — Et quod sic, videtur hic dicere Dominus. Et ratio est, quia octavo die debebat fieri.
Sed contra: Praeceptum de Sabbato maximum erat inter omnia praecepta Legis et pluries repetitum: ergo praeceptum minus debet cedere maiori. Debebant ergo cessare, ne circumciderent in Sabbato.
Respondeo: Dicendum, quod praeceptum de Sabbato magnum est et circumcisioni non obviabat, quia non prohibebat opus salutis, sed servitutis: unde in Sabbato exponebatur Lex, quia doctrina opus est salutare; et ideo circumcisioni non cedebat, sed simul utrumque praeceptum currebat.
Quaest. IL Item quaerilur de argumento Domini, quod circumcisio non soIvebatSabbatum, multo minus nec paralytici curatio. — Videtur argumentum istud nihil valere:
Quia circumcisio erat in praecepto nec poterat differri, sed curatio in alio die poterat fieri.
Praeterea, circumcisio opus erat spirituak quantum ad hoc, quod mundabat ab originali; sed curatio illa fuit opus corporale, quia aegritudo erat corporalis.
Respondeo: Dicendum, quod Lex Moysi circumcisionem non praecepit, sed supposuit quasi a digniori; unde dicitur Exodi duodecimo: Si quis peregrinorum voluerit in vestram transire coloniam, circumcidetur. Sed Sabbatum in Lege praeceptum est et non auferebat circumcisionem, quae a Patribus erat: ergo multo minus nec curationem a Deo, quamvis non esset praecepta.
Ad aliud dicendum, quod curatio illa paralytici non tantum erat vel fuit corporalis, sed etiam spiritualis; unde dictum est ei: /am amplius noli peccare. Et ideo dicitur in littera: Totum hominem sanum feci, scilicet interius et exterius; esto etiam, quod tantum exterius in corpore, tamen adhuc opus erat pietatis, et utique pietatis opera tanquam spiritualia Lex reputabat. Unde in Sabbato licebat eleemosynam dare. Si enim licebat asinum adaquare, magis eleemosynam dare, maxime infirmum hberare.
Quaest. III. Sed quaeritur: quare circumcisio fuit data ante Legem? propter hoc quod dicit: Non ex Moyse etc.
Dicendum, quod causa dationis circumcisionis una praecipua fuit distinctio populi, de quo nasciturus erat Christus, a nationibus; et quia primo vocatus est Abraham, cui facta est repromissio, ideo ab illo inchoavit. — Sunt et aliae causae circumcisionis dandae, quare data fuerit populo Dei magis quam aliud signuin, quae his versibus continentur:
a Est signum, meritum, distinguit, sive medelur, Circumcisa caro signiflcatque, docet». Est signum fidei Abrahae, meritum obedientiae, distinguit populum, inedetur contra originale, significat octavam resurrectionis, docet castitatem.
- Dicebant ergo quidam ex lerosolymis. Confutavit malignantes, hic confutat obloquentes; procedit hoc ordine. Primo ponitur ipsa oblocutio; secundo, obloquentium confutatio; lertio, confutatorum obstinatio; quarto, parvulorum seu minorum aedificatio.
(Vers. 25.). Primo ergo ponitur oblocutio illorum qui magis cognoscere debebant; et isti erant qui in civitate regia manebant; propter quod dicit: Dicebant ergo quidam ex lerosohjmis, qui conscii erant machinalionis Pharisaeorum: Nonne hic est, quem quaerebant ludaei interficere? tanquam malum; erant enim de illis, de quibus Proverbiorum primo dicitur: « Pedes illorum ad malum currunt, et festinant, ut efTundant sanguinem ».
(Vers. 26.). Et ecce, palam loquitur, nihil ei dicunt, et ex hoc admirantur et ex ratione, cum deberent excitari ad fidem, procedunt in mendacem oblocutionem: Nunquid v&)-e cognoverunt principes, quoniam hic est Christus? Quasi dicant: suspicari possunt, sed vere scire non possunt; unde subdit:
(Vers. 27.). Sed hunc scimus, unde sit, quia a Nazareth; supra primo: « Invenimus lesum, filium loseph a Nazareth ». Christus autem cum ve- nerit, nemo scit, unde sit; et ita derogabant eius origini. Hoc dicebant propter illud quod scribitur IsP''ae quinquagesimo tertio: « Generationem eius Cfr. Gen. 12, 1. seqq. et 17, 1. seqq., ubi etiam de
bilis, et ita imperscrutabilis; vel quia occulte venit; Sapientiae decimo octavo: « Dum medium silentium tenerent omnia » etc.
(Vers. 28.). Clamabat ergo etc. Hic ponitur. secundum, scilicet obloquentium confutatio. Hos quidem obloquentes de Christi generatione confutat, duplicem suam ostendens generationem: temporakm, quam ipsi sciebant, et aeternam, quam ipse sciebat. Pfopter temporalem dicit: Clamabat ergo le- sus, docens in templo, ut attonitos faceret mussitantes; unde Proverbiorum primo: « Sapientia foris clamitat, in plateis dat vocem suam »; quia aperte et hbere docet; Isaiae quinquagesimo octavo: « Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam ». Et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis, secundum generationem temporalem; unde Matthaei decimo tertio: « Mater eius dicitur Maria»; et hoc sciebant, quod erat homo et quod ex Maria natus; hoc dictum est secundum generationem temporakm. Sed quantum ad aeternam dicit, quod ipse est ab alio, quem ipsi nesciunt; propter quod dicit: Et a me ipso non veni, in quo notatur a Patre processio; sed est verus, qui misit me, quia Deus est; est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, secundum illud Psalmi: « Omnis homo mendax »; Numerorum vigesimo tertio: « Non est Deus ut homo, ut mentiatur ». Quem vos nescilis; supra quinto: « Testimonium perhibuit de me qui misit me Pater, neque vocem eius audistis neque speciem vi- 40. (Vers. 29.). Ego autem scio eum, et si dixero, quia nescio eum, ero similis vobis, mendax; qui mentimini dicentes, vos ignorare nativitatem temporalem; ego vero non mentior, ut dicam, me nescire aeternam. Ego enim scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit; tanquam Filius cognoscit Patrem; Matthaei undecimo: « Nemo novit Patrem nisi Fihus, et cui vohierit Fihus revelare ». Scio eum, per apertam cognitionem; supra primo: « Deum nemo vidit » etc. Ab ipso sum, per generationem; infra decimo sexto: « Exivi a Patre et veni in mundum ». Et ipse me misit, per incarnationem; Isaiae sexagesimo prirao: « Spirilus Domini super me » etc.
(Vers. 30.). Quaerebant ergo eum apprehendere. Notatur hic tertium, scilicet confutatorum ignorantes, ideo in malo confirmati et non valentes verbo resistere, quaerebant ergo eum apprehendere quidam scilicet maiores, sicut dicit Chrysostomus. Sed tamen effectum non habuit eorum malitia, divina faciente potentia. Non enim apprehenderunt Christum, veritatem, sed mendacium; leremiae octavo: « Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti »; unde dicit: Sed nemo misit in eum manus, ad capiendum scilicet, quia nondum venerat hora eius, in qua pati dignaretur. Unde Augustinus: « Non dixit horam, qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi »; de qua dicitur infra decirao septimo: « Pater, venit hora, clariflca Filium tuum ».
(Vers. 31.). De turba autem multi crediderunt in eum. Tangitur hic quartum, scihcet in parvulis fidei aedificatio, unde dicit: De turba autem mulli crediderunt in eum, non de principibus et maioribus; Matthaei undecirao: « Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis »; primae ad Corinthios primo: « Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes » elc. Et subditur vera confessio: Et dicebant: Christus, cum veniet, nunquid plura signa faciet, quam quae hic facit? Unde quia signa maxima et multa eis visa sunt, credebant et confitebantur, quod alius non esset exspectandus; infra decfrao quinto: « Si non fecissem in eis opera, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent ».
Quaest. I. Sed quaeritur priino de hoc quod dicunt, quod Christus cum venerit, nemo scit, unde sit. — Falsum videntur dicere, quia ex Scripturis habebant, quod ex semine David et de Bethlehem castello; sicut dicitur infra eodem capitulo.
Respondendum ad hoc, quod doctores Legis secundum diversas Scripturas coniiciebant, Christum non sic nasciturum quemadmodum alii; unde scire poterant, quod ex virgine, et tamen ignorare modum. Unde Scriptura modum generationis Christi innuit esse occultum, sed ipsam propaginem manifestavit et locum. Et ipsi sciebant de Christo Domino, unde esset, quia de Maria Virgine; sed ignorabant quoraodo, quia credebant, quod per loseph.
Aliter autem exponitur iuxla duplicem genera- 3. tionem, scilicet temporalem et aetermm. Sciebant aliquo modo temporalem, aliquo modo ignorabant; sed aeternam. sirapliciter ignorabant.
- Quaest. II. Itera quaerilur de hoc quod dicitur: Hunc autem scimus, unde sil; quia infra dicitur; Hunc nescimus, unde sit: ergo contradicunt sibi.
Respondet Chrysostomus, quod non est mirum, i. si plebs tumultuans contradicat sibi, quia non erat stabilitas in verbis eius.
Aliter dicitur, quod hoc dicitur de simplici no- 2. titia; sed infra de notitia approbationis, quia nesciebant ipsum tanquam approbatum a Deo, sicut Moyses, cui locutus est Deus, sicut ibidem dicitur.
4o. Quaest. III. Item quaerilur de hoc quod dicit: Clamabat Lesus etc.; quia dicitur Isaiae quadragesirao secundo: Non clamabit, et non audietur vox eius foris.
Respondeo: Est clamor impatientiae et contentionis, ct dc hoc intellisit Isaias; et est clamor affectuosae praedicationis, et sic accipitur hic.
- Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Me scitis. — Contra: Infra octavo: Si me seiretis, et Patrem meum sciretis: ergo nesciebant eum.
Respondeo: Duplex erat cognitio de Christo: quaedam per sensum exteriorem, sicut quod esset et honio et natus in tah villa et ex tali parente, hoc sciebant; alia per revelalionem interiorem, quae erat de invisibih Divinitate; et hac quidem ncsciebant eum; et de hac dicitur loannis octavo.
- Audierunt autem Pkarisaei etc. Confutentiam. Et dividitur haec pars, quia primo ponitur persequentium confutatio; secundo, ludaicae machinationis destructio, ibi: Ex illa ergo turba etc.
Confutationem persequentium hoc ordine defulalio; tertio, confutatorum dubilatio; quarto, non intelligentium dubitantium ad fidem vocatio.
(Vers. 32.). Primo igitur ponitur insidiarum praeparatio, quae facta est a Pharisaeis et sacerdotibus propter invidiam, quia turba videbatur velle in eum credere. Propterea dicit: Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec, quia palam loqui non audebat. Et miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent lesum. Pharisaei audierunt, quia ipsi erant observatores; sed ipsi et principes miserunl, quia erant potentiores. Siraile dicitur Matthaei vigesimo secundo: « Abeuntes Pharisaei consiliura fecerunt, ut caperent lesum in sermone; et mittunt ej discipulos suos cum Herodianis »; Lucae undecimo: « Coeperunt Pharisaei graviter insistere et os eius opprimere de multis, insidiantes ei ».
(Vers. 33.). Dixit ergo eis Lesus: Adhuc modicum etc. Tangitur hic secundura, scilicet ministrorum persequentium confulatio, qui armata manu venerant capere eum; et confutat eos.ostendendo eorum irapotentiam dupliciter: primo, quia post modicum tempus non possent invenire; propter hoc dicit: Adhuc modicum tempus vobiscum sum, scilicet vivens vita mortali; vel: vobiscum sum, per mortalis vitae conversationem; Lucae ultimo: « Haec sunt verba, quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum ». Et vado ad Patrem, qui me misil, scilicet vado per passionem, infra decimo sexto; ideo me modo capere non potestis, quia non est adhuc terapus; infra decirao: « Ego pono animam meam, ut iterum suraam eam; et nemo tollit eam a me »; et sic modo non potestis rae comprehendere nec postmodum invenire. Ideo subdit:
(Vers. 34.). Quaerelis me et non invenietis; quaeretis meum subsidium in vastatione Romanorum facta sub Tito et Vespasiano. — Vel: Quaeretis me; per compunctionem et dolorem, et non invenietis, quia multi inciderunt in desperationera; tamen aliqui poenitenles quaesierunt et non invenerunt corporaliter, sed spiritualiter; Actuum secundo: « His auditis, compuncti sunt corde ». — Vel: Quaeretisme etnon mue/neto, in iudicio; Proverbiorum Vers. 19.
quod exosam habuerunt sapientiam ». — Vel aliter: Quaeretis me, voluntate nocendi; e« won invenietis, potestate offendendi; quia dicetur ei post resurrectionem: « Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum'». Et ideo subdit, quod nocere non poterunt. El uhi sum ego, vos non poteslis venire; ideo non poteritisinvenire, quia in caelo erat faturus; infra decimo quarto: « Vado parare vobis locum, et iterum veniam et accipiam vos ad me ipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis ».
- (Vers. 33.). Dixerunt ergo ludaei ete. Hic tangitur tertium, scilicet consequens ludaeorim dubitatio ex boc, quod ipsum non intelligebait; unde dicunt: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Et colloquendo quaerunt de loco: Nunquid in dispcrsionem gentium iturus est et docturns gentes? « Hic dubitando, ut dicit Augustinus, prophetaverunt. Iturus enim erat ad gentes, non per praesentiani sui corporis, sed per Apostolos; Psalmus: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi ». Et quia multum dubitabant, ideo iterant dubitationem.
Sl. (Vers. 36.). Quis est iste sermo, quem dixit: Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non poteslis venire? Ideo non merentur intelligere, quia noluerunt ad credendum se humiliare.
(Vers. 37.). In novissimo autem die etc. Tangitur quartum, scihcet ad fidem invitatio, cums cil: In novissimo autem die magni festi; ic erat octavus et ultimus, qui erat solemnis; stabat Lesus et clamabat. Stabat, per immobilitatem; Malachiae tertio: « Ego Dominus et non mutor »; clamabat, per caritatem; Psalraus: « Laboravi clamans », ut excitaret ad veniendum: Veniat et bihat, secundum meani largitatem. Si quis sitil, veniat et bibat; Isaiae quinquagesimo quinto: « Omnes sitientes venite ad aquas; venite, emite absque argento et absque ulla commulatione vinum et lac ». Et modus adveniendi describitur, quia est per fidem; undedicit:
(Vers. 38.). Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
Quaerit Chrysostomus, ubi hoc dicat; et dicit, quod « nusquam hoc dicit », ad litteram, sed ad i intellectum; Isaiae quinquagesimo octavo: «Eris quasi hortus irriguus et quasi fons aquarum, cuius non deficient aquae »; Proverbiorum quinto secundum aliam translationem: « Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide ». Et dicit flumina, quia flumen dicit abundantiam et impetum, et pluraliter dicit. Unde Chrysostomus: « Videbis manifeste impletum quod dicitur, si ad Stephani sapientiam, si ad Petri linguam, si ad Pauh cursum inspexeris; nihil enim eis resistebat, nec plebis furor nec tyrannorum insurrectio nec daemonum insidiae nec mortes quotidianae; sed sicut flumina omnia secum trahentes abibant ». Et quia hoc spiritualiter, non carnaliter erat dictum, ideo exponit Evangelista:
(Vers. 39.). Hoc autem dixil de Spirilu, quem accepturi erant credentes in eu,m; de quo Actuum secundo: « Factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehemenlis ». Hunc accepturi erant, sed nondum acceperant. Propterea dicit: Nondum enim Spiritus erat datus, quia Lesus nondum erat glorificatus; infra decimo sexto: « Si abiero, mittam vobis eum ».
Quaest. I. Sed quaeritur de hoc quod dicitur hic, quod flumina de venire credentium flumt aquae vivae. Dicit enim, quod hoc intelligitur de Spiritu sancto.
Sed Spiritus sanctus solum a Deo Patre Filioque procedit: non ergo fluit de ventre credentium.
Item, vir sanctus habens Spiritum non potest dare Spiritum sanctum, sed a Deo datur tantum: non ergo fluit de ventre etc.
Item, quid nomine ventris intelligitur, propter quod dicit, quod fluent de ventre?
Respondet Chrysostomus, quod flumina Spiritus sancli dicuntur eius dona et gratiae. Gratia autem rocte dicitur flumcn fluens, non quia ab uno fluat in alterum, sed quia, cum mentem intraverit, omni fonte magis manat nec deficit nec stat, sed fluit et refluit. Fluil a Deo et facit hominem refluere in Deum, iuxta proprietatem aquae, quae tantum ascendit in fluxu, quantum descendit. Propterea scribitur supra quarto: Fiet in eo fons aquae salienlis in vitam aelernam; ideo Ecclesiastae primo: Ad locum, itnde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant.
Quod quaeritur, quid per venlrem. intelligatur; respondet Chrysostomus, quod venter cor dicitur, iuxta illud Psalmi: Legem tuam in niedio ventris mei. Magis tamen dl ventrem, ut significaret abundantiam gratiarum. — Glossa vero exponit illud de fluxu doctrinae et consilii de ventre bonae conscientiae et piae, secundum illud: Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit.
Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Spiritus sanctus nondum erat dalus.
Contra: 1. Prophetae prophetaverunt vera, sed non nisi per Spiritum sanctum: ergo habuerunt Spiritum sanctum; unde David: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
- Item, Apostoli faciebant miracula; sed Hieronymus dicit, quod « non potuerunt miracula facere sine Spiritus sancti gratia».
Respondeo: Dicendum, quod datio Spiritus sancti triplex est: manifesta, manifestior, stissima. Manifesta fuit in prophetantibus et miracula facientibus ante passionem; manifestior fuit in insufllatione post resurrectionem, quia in signo visibili, ut flatu, datus est; sed manifeslissima, post ascensionem, quia in signo visibili et audibili; et secundum quod manifestius datus est, sic et abundantius.
Quod ergo dicitur, quod nondum erat datus intelligendum est: in evidentia et abundanlia.
- Ex illa autem turba. Determinavit persequentium per doctrinam Christi confutationem, hic determinat persequentium dispersionern; et hoc quidem facit hoc ordine. Primo insinuatur dissensio turbarum audientium; secundo vero, reprehensio ministrorum redeuntium; tertio, reprehensio Pharisaeorum in malitia persistentium, quae facta est a Nicodemo.
(Vers. 40.). Insinuatur igitur primo multitudinis dissensio propter doctrinam Christi; propter quod dicit: Ex illa turba, cum audissent hos sermones eius, propter auditum doctrinae Christi quidam illuminati, dicebant: Ilic est vere Propheta, quia tam sapienter loquebatur. gata vivit et habet fontem. Et ipsa est fons vel iluvius, qui
Chrislus; et hi erant magis iUuminati, unde divini erant; Malthaei decimo sexto: « Quem dicunt homines esse Filium hominis? At illi dixerunt: Alii loannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero leremiam, aut unum ex Prophetis. Dicil illis Lesus: Vos autem, quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi ». Quidam autem dicebant, in contrarium, scilicet excaecati ex lumine Scripturae: Nunquid a Galilaea venit Christus? Quasi dicant: non; unde et Nathanael dixit supra primo: a A Nazareth potest aliquid boni esse »? Et moti sunt per Scripturam:
(Vers. 42.). Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David? secundi Regum septimo: « Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum »; et Psalmus: « De fructu ventris tui ponam super sedem luam ». Et de Bethlehem castello, ubi erat David, venil Chrislus? Michaeae quinto: « Et tu Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus luda; ex te enim egredietur, qui sit dominator in Israel ». Et sic ad invicem contendebanl; unde:
(Vers. 43.). Dissensio ilaque facla est in turba propter eum. Ipse non erat causa, sed eorum malitia; Chrysostomus: « Discissi sunl, non compuncti; malitia enim nulli vult cedere». Propter istam dissensionem quidam volebant eum capere tanquam malum, quidam vero dimittere tanquam bonum; et ex ista contentione frustrata est machinatio Pharisaeorum, quia ministri manus non extenderunt ad capiendum eum, hcet aliqui vellent. Propterea dicit:
(Vers. 44.). Quidam autem ex ipsis, scilicet ministris, vokbant apprehendere eum, secundum imperium scilicet sibi datum; supra eodeni: « Miserunt Pharisaei el pontifices ministros, ut apprehenderent lesum ». Sed nemo misit in eum manus, quia Deus misit; Psalmus: « Emitte manum tuam de alto »; et sic frustrati sunt a sua intentione. Et ratio huius est: quia « cogitationes hominum vanae sunt », sed « consilium Domini manet in aeternum », quod quidem nondum decreverat apprehendendura lesum Christum; Psalmus: « Dominus dissipat cohsilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum ».
(Vers. 4b.). Venerunt ergo minislri. Tangitur hic secundum, scilicet reprehensio ministrorum redeuntium, quia nihil eorum fecerant, propter quae missi erant; ideo ab eis Pharisaei causam requirunt, ut eos redarguant. Propterea dicit: Venerunt ergo ministri ad ponlipces et Pharisaeos, non adduxerunl tamen eum; et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis eum? quia ad hoc missi fuistis; sic frustrati estis.
(Vers. 46.). Responderunt ministri: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo loquitur; quasi dicant: haec ratio est, quare non adduximus eum, quia magnitudine doctrinae suae perterriti sumus, quoniam nunquam.sic locutus est homo. Nunquam sic dulciler; unde mulier eum audiens dixit: « Bealus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti », Lucae undecimoi; et Canticorum quarto: « Mel et lac sub lingua eius ». Nunquam sic doctrinaliter et sapienter; unde Lucae secundo: « Stupebant omnes super prudentia et responsis eius »; et Marci primo: « Stupebant super doctrinaeius». Nunquam sic potenter; Matthaei septimo: « Erat docens tanquam potestatem habens »; et ideo admirabantur super doctrina eius. Nunquam sic utiliter; &npra. sexto: «Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt»; et eodem: « Domine, verba vitae aeternae habes ».
(Vers. 47.). Responderunt ergo eis Pharisaei. Audita ministrorum responsione, Pharisaei reprehendunt eos, quod doclrinae eius fidem adhibuerunt; unde dicunt: Nunquid et vos seducti estis? Et quod seducti erant, nituntur ostendere exemplo maiorum.
(Vers. 48.). Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum? Quasi dicant: nullus; aut ex Pharisaeis, qui scilicet Legem sciunt; nulli scientes sed ignorantes.
(Vers. 49.). Sed turba haec, quae ignorat Legem, credit scilicet; et quia ignorant quod
debent, et credunt quod non debent, maledicli sunt; Deuteronomii vigesimo septimo: « Maledictus qui non permanserit in sermonibus Legis huius ». Chrysostonius: « Nihil veritale manifestius, nihil simplicius; attamen maUgnantibus nihil diflicilius. Ecce enim, sapientes, scribae et Pharisaei, qui signa viderant et Scripluras legerant, veritate laesi sunt et excaecati sunt. Ministri vero, qui nihil viderant, ab una sola locutione capti sunt, et qui ligare venerant abierunt ligati ». Sed ipsos postmodum Pharisaei nitebantur a fide avertere; et propterea dicitur eis Matthaei vigesimo tertio -: « Vae vobis, scribae et Pharisaei! qui clauditis regnum caelorum ante homines; vos vero non intratis nec introeuntes sinitis intrare»; Lucae undecimo: « Vae vobis, Legisperiti! quia tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis et eos qui introibant, prohibuistis ».
(Vers. 30.). Dixit Nicodemus etc. Tangitur hic tertium, scWket 7-edargiUio Pluirisaeorum hcia, auctoritate Legis, per quam ostenditur, quod non debuerunt eum capere, quia nondum erat adiudicatus morti per Legem. Ideo dixit Nicodemus, scilicet discipulus ille, qui venit ad lesum nocte, qui unus erat ex ipsis, scilicet Pharisaeis; supra tertio: « Erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine » etc.
(Vers. 31.). Nunquid Lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab eo prius et cognoverit, quid faciat? Quasi dicat: non; Deuteronomii decimo septimo: « Cum audiens inquisieris diligenter» etc. Hanc legem observabat lob, vigesimo nono: « Causam, quam nesciebam, diligenter investigabam ». Hanc legem observabant Romani; Actuum vigesimo quinto: « Non est consuetudo Romanis damnare ahquera hominem prius, quam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina».
(Vers. 32.). Responderunt et dixerunt, quia incorrigibiles erant; et quamvis non possent calumniari verbum, calumniantur Nicodemum quasi deceptum, quod ipse in Christum crederet. Propterea dicunt: Nunquid el tu Galilaeus es? Id est, in Galilaeum credis — sicut dicuntur Christiani, quia credunt in Christum; unde lulianus apostala vocabat Christianos Galilaeos pannosos — et stulte in eum credis. Unde dicunt: Scrutare Scripturas et vide, quoniam a Galilaea propheta non surgit, ille quem exspeclamus. Contra: Auguslinus: « Non tantum a Galilaea surgit propheta, sed etiam Dominus Prophetarum »; ipse Nazaraeus dictus est, quia in Nazareth nutrilus.
(Vers. 3a.). Et reversi sunt, quia reprehensionem evitare et etiam conceptum malum consummare non poterant. Propterea dicit: Et reversi sunt unusquisque in domum suam, ita quod unus non remansit cum alio; unde Ecclesiastici vigesimo primo: « Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illius flamma ignis »; Psalmus: « Dissipa gentes, quae bella volunt ».
Quaest. I. Sed hic quaeritur de ministris: si crediderunt, quare Christum non sunt secuti?
Et dicendum secundum Chrysostomum, quod crediderunt et praecones eiusfuerunt; nec tamen secuti sunt, quia ad statum perfectionis non
- Quaest. II. Sed quaerilur hic: quae magna et sublimia fuerat Dominus locutus, propter dicebant: Nunquam sic locutus est
Respondet Chrysostomus: «Cura mens, inquit, incorrupla fuerit, non est opus longis serraonibus; tale enira quid est veritas, quod quando invenit animam bene dispositara, rairabiliter adhaeret et allicit ».
- Quaest. III. Itera quaeritur hic: cum Pharisaei omnia opera sua facerent in conspectu horainura et nollent mali iudicari; quomodo sic iuris ordinem relinquebant, cum talis culpa sit manifesta?
Chapter 8 of 22