Skip to the text

Prooemium

ecce, servitutis aceeptatio, quia non suscepit officium iiluci ad gloriam suam, sed ad divinam. — Ratione beneficii, quod sibi Dominus contulit, quia a Deo electus et praeelectus et dilectus et speciali munere gratiae ditalus fuit, secundum illud Isaiae quadragesimo secundo: Ecce, servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, credi spiritum meum super eum. Recte complacuit sibi in beato loanne anima Domini; nam liic est discipulus ille, qimn diligebat Lesus, loannis ultimo. — Sic igitur servus Christi fuit beatus loannes propter obsequium, officium et beneficium.

  1. Ob Lianc autem sanctitatem vitae meruit donum intelligentiae, quo multipliciter fuit ditatus. In- tellexit enim Spiritus sancti unctione, angelica revelatione, Christi eruditione. Spiritus sancti unclione intellexit utilia; angelica revelatione intellexit abscondita; Christi eruditione sublimia; et in his tribus omnis appetitus et desiderium nostrae intelligentiae consummatur et perficitur.

Intellexit igitur Spiritus sancti unctione utilia,. quia ille Spiritus veritatis est spiritus salutis; de quo intellectu Isaiae vigesimo octavo: Quem docebit scientiam? Et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacle, avulsos ab uberibus. Ablactati et semoti a dulcedine praesentis consolationis merentur intelligere utilia, alii vero non. Unde primae ad Corinthios secundo: Animalis homo non percipit ea quae spiritus Dei sunt; stultitia enim est illi, et non potest intelligere quae spiritualiter examinantur. Beatus vero loannes ablactatus fuit, quia patrem et matrem et etiam sponsam, quam duxerat, amore Dei derenquit.

Intellexit angelica revelatione abscondita, ut. quae ventura erant; unde recte convenit ei quod dicitur Danielis primo de ipso Daniele: Dedit Dominus Danieli intelligentiam oninium visionum et somniorum; et hoi; quidem ministerio revelationis angelicae; unde Danielis octavo dixit unus Angelus alii: Gabriel, fac istum intelligere visionem. Sed hoc Angelus non faciebat auctoritative; in cuius rei testimonium, dum loannes vellet adorare Angekim, qui sibi illa ostendebat, prohibuit eum dicens: Vide, ne feceris; conserviis enim tuus sum et fratrum tuorimi, Apocalypsis decimo nono; in quo manifestatur, quod non revelabat ut dominus, sed ut conservus.

Intellexit etiam Christi eruditione sublimia. Etsi enim Christus omnes suos discipulos edoceret, tamen beatum loannem, quem prae ceteris diligebat, prae ceteris erudivit et intelligere fecit. Unde recte potest de eo intelligi quod dixit Dominus Saiomoni tertii Regum tertio: Dedi tibi cor sapiens et intelligens in lantum, ut ante te nullus similis tui fuerit nec post te surrecturus sit. Nulius enim ante eum fuit nec post eum secutus est, qui ad tantam Divinitatis cognitionem ascenderet.

  1. Sic igitur intellexit beatus loannes utilia abscondita et sublimia; et ratione huius triplicis intelligentiae sublimatus fuit ad triplicem dignitatem doctrinae. Ideo dicitur exaltabilur, scilicet ad cathedram apostolicam; elevabitur ad denuntiationem. propheticam; et sublimis erit valde per doctrinam evangelicam. Propter quod tria scripta condidit, scilicet Epistolas canonicas, tanquam praedicator authenticus; Apocalypsim, tanquam propheta eximius; et Evangelium, tanquam scriba doctissimus.

Primo igitur exaltabitur ad catkedram apostolicam. Propter quod recte convenit ei quod dicitur in Psalmo: Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Cathedra seniorum est cathedra Apostolorum, in qua beatus loannes non sedit ut otiosus, immo erudivit praesentes verbis et absentes epistolis; Ecclesiastici decimo quinto: Firmabitur in illo, et non fleetetur; et continebit illum, et non eonfundelur; et exaltabit illum apud proximos suos.

Elevabitur ad denuntiationem propheticam, secundum illud Ezechielis octavo: Elevavit me Spiritus inter caelum et terram, et adduxit me in lerusalem in visione Dei. Hac elevatione beatus loannes elevatus est; unde Apocalypsis vigesimo primo: Sustulit me in spiritu in montmn magnum et altum et ostendit mpii civitatem sanctam lerusalem descendentem ile caelo. Et hoc quidem vidit ad denuntiandum; unde dictum est ei Apocalypsis primo: Scribe quae vidisti et quae sunt et quae oportel fieripost haec; quia floruit triplici genere prophetiae.

Et sublimis erit valde per doctrinam evangelicam, in qua omnes alios antecellit. Ideo recte exponi potest cle eo quod dicitur (lenesis septimo: Multiplicatae sunt aquae et ekvaverunt arcani in sublime a terra. Arca ista beatus loannes, in quo salvalum est semen verbi divini. Aquae illae mulliplicatae sunt aquae sapientiae salutaris, quae multiplicatae fuerunt in beato loanne, quia, sicut dicit Augustinus, « flnenta Evangelii de ipso dominici pectoris fonte potavit». Istae aquae sapientiae ipsum elevaverunt in sublime, super omnes montes, quia in Evangelio altius omnil»us est locutus. (Jnde dicit Augustinus: « Si altius intonnisset, totus mundus capere non potuisset». Sed quia doctoris sublimitas manifestatur in sublimilate doctrinae, recte videlur sublimis valde, si Evangelii eius sublimitas explicetur.

  1. Intelligendum est igitur, quod aliqua doctrina tlicitur sublimis, aut quia de sublimibus agit, aut quia sublimiter procedit, aut quia ad sublimiaperde ducit. — Evangelium beati loannis sublime est, quia de sublimibus agit, quia de 'erbo incarnato secundum utramque naturam, quae valde sublimes sunt, maxime divina. Quod bene exprimitur parabolice Ezechielis decimo septimo: Haec dicit Dominus Deus: Ego sumam de mediilla cedri sublimis, et plantabo super montem excelsum et eminentem, in monte sublimi Israel. MeduUa cedri sublimis est latens Divinitas Verbi. Hanc plantavit Deus Pater in monte sublimi Israel, quia humanae naturae in Christo univit, qui est lapis abscissus de monte sine manibus. De hac medulla cedri sublimis est Evangelium beati loannis; unde in eodem capitulo dicitur: Aquila grandis magnarum alarum, longo membroruni ductu, plena plumis et varietate, vmit ad Libanum et tulit medullam cedri. Summitatem frondium eius avulsit et transportavit eam in terram Chanaan. Aquila grandis, per caritatis latitudinem; magnarum alarum, per contemplationis altitudinem; longo membrorum ductu, per exspectationis longitudinem; plena plumii et varietate, per virtutuin multitudinem; venil ad Libanum, id est ad montem montium Cliristum »; tulit meduUam cedri, id est latentem Divinitatem Verbi; et summHatem frondium avulsit, quia operum divinorum excellentiam descripsit, sicut nobilissima miracula et altissima documenta, quae alii Evangelistae reiiquerunl intacta. Si igitur Libanus est mons altus in mundo. et cedrus arbor alta in Libano, et summitas frondium altissima in cedro; utique sequitur, quod qui summitatem frondium eedri avulsit de sublimibus Iractavit.

  2. Non tantum de sublimibiis agit, sed sublimiter procedit. Modus procedendi sublimis est modus certitudinalis. Illae scientiae dicuntur sublimiores, quae certiores. Iste modus procedendi sublimis describitur Ezechielis primo in figura animalium, per quae Evangelistae intelliguntur: Audiebam, inquit, sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, qua.n sonum suUimis Dei. Sonus sublimis Dei est certitudinalis, non variabilis, quia noji esl Deus ut homo, ul mentiatur. Ideo Dominus dicebat de se loannis tertio: Quod scimus loquimur et quod vidimus te.stamur. Hoc modo certitudinali loquebatur beatus loannes; unde loannis decimo nono: Qui vidit te.Uimonium perhibuit, et testimonium eius verum est; et ille scit, quia vera dicit. Unde ipse dicit in prima canonica sua, primo capitulo in principio: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt. de Verbo vilae, testamur et annuntiamus vobis.

  3. Non solum sublimiter procedil, sed etiam ad sublimia perducit. Sublimia sunl bona aelerna; nam bona temporalia infima sunt et momentanea; unde secundae ad Corinthios quarto: Id quod est in prae.senti momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Ad hoc sublime pondus gloriae perducit doctrina Evangelii secundum loannem. Unde loannis vigesirao: Haec scripta sunt, ul credatis, quia Lesus est Filius Dei, el ul credentes vitani habeatis in nomine eius; illam scilicet vitam aeternam et sublimem, quam nec ocidus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.

Sic igitur doclrina huius Evangelii est sublimis; propterea non immerito et eius auctor dicitur esse sublimis, oec tantum sublimis, sed etiam sublimis valde, in superlativo gradu. Si enim divina Scriptura scripturas ceteras antecellit, et Evangelium omnes partes divinae Scripturae, et Evangelium loannis omnia Evangelia; consequens est, quod liber iste singulariter libros ceteros antecellat.

  1. Ex dictis patent quae in principio cuiuslibet et elevatus et subliuiior ceteris etlectus; causa materialis, 'erbum incarnatum, maxime quanlum ad ea quae Divinitatis sunt; causa formalis sive modus agendi, etsi sil per modum narrationis, est lamen certitudinalis; causa vero formalis, quao est divisio libri, infra nianifestabitur, quia ordinate valde procedit; causa vero finalis proxima est fides, ultima vero est vita aeterna, quae est finis desideratissimus.

  2. Sed quantum ad liaec,tria, in quibus est haec doctrina commendata, scilicet in utilitate, certitudine et sublimitatc, tria quaeruntur.

Quaest. I. Quaeritur ergo: quae necessitas fuit illud: Quatuor facies uni: « Si quaeris, quid loannes sentiat; hoc quod Lucas, Marcus et Matthaeus D. Ergo secundum hoc loannes nihil fecit, nisi quod replicavit hoc quod ahi Evangehstae dixerant: ergo si non scripsisset, nihil deesset.

  1. Item, aut Matthaeus sufficienter scripsit Evangelium, aut non; si non: ergo cum ipse a se non scripserit, sed a Spiritu sancto, Spiritus sanctus fuit insufliciens. Quodsi Matthaeus sufficienter tradidit evangelicam doctrinam: ergo superfluunt omnia aha Evangeha, tam loannis quam alia.

  2. Item, si necesse fuit Ecclesiae, ut quid tantum tardavit, distulit et retinuit verbum tempore salutis? Ergo videtur, quod negligenter fecerit et peccaverit, quod tanlum distulit.

Respondeo: Dicendum, quod Evangelistae sunt testes Domini, et hoc non propter indigentiam claritalis divinae, sed infirmitatis humanae. Quia ergo nostra infirmitas firmius et certius credit pluribus quam uni; ideo disposuit divina sapientia, ut plures essent Evangelistae. — Si vero oranino diversa dicerent, fidem non firmarent; necesse est enim, ut testimonium sit solidura, testes concordare. Si vero oranino idein dicerent, iara certe totura unura esset et superfluura. Ut ergo certum esset testiraoniura et nihil contineret superfluuin, disposuit Spiritus sanctus, ut aliqua simgulariter narrarent, aliqua communiler, nuUa vero discorditer.

. Quod obiicitur, quod sensit unus, et omnis; intelligendum, non quia omnino idera dixerint, sed ubi concurrerunt in idera narrandura, non discordant, sicut dicit.Vugustinus de Concordia Evangehstarura — Vel facienda est vis in hoc, quod dicit sentiunt; quia idem sentiunt tanquam uno spiritu et fide illuminati; sed taraen non omnino eadem scribunt.

  1. Quod quaeritur, utrura Matthaeus sufficienter dixerit; dicendum ad hoc, quod sufficienter de aliquo tractare, boc est duphciter: aut quantura exigit materiae dignitas; et sic de Christo sufficienter tractare est iinpossibile, non tantura uni hoinini,. sed etiam toti inundo, si converteretur in linguas, quia ad eius narrationem deficiunt omnes linguae. Unde loannis ultimo: Quodsi scribantur per singula quae fecit Lesus, nec ipsum arbitror mundum posse capere eos qui scribendi sunt libros. Alio modo esi sufficienter tractare, quantura sufficit ad deveniendum in finem; et sic in quolibet Evangelistarum substanlia fidei, quantum sufficit, continetur. Sed tamen alii non superfluunt, quia faciunt ad fidei claritatera, explicationera, maiorein certitudinem et defensionem.

  2. Quod obiicitur: quare tantum distulit? dicendum, quod ratio fuit ex parte scribentis; quia erat virgo et iuvenis; ideo ut verecundus se ingerere noluit, quousque ab episcopis Asiae rogaretur et

ab haereticis excitaretur. Unde in Prologo dicitur, quod ultimo scripsit Evangelium, et hoc virgini de- 2. bebatur. — Alia ratio fuit ex parte Scripturae, quia ahi sunt versati circa humanitatem et circa vitam activam, beatus loannes circa Divinitatem et vitam contemplativain, sicut dicit Augustinus in Glossa. Quia ergo per visibilia venitur ad invisibilia, et per activam ad contemplativam; debuerunt primo alii 3. scribere, ultimo vero loannes. — Tertia ralio fuit ex parte dispensationis divinae; quia enim loannes ceteris melius servaverat Evangelium, si ipse primo scripsisset, aut totum scripsisset et aliis locum scribendi abstuhsset; aut si non totum, alii ipsum supplere non possent. Ideo permisit instinctu Spiritus sancti, alios prius scribere, ul quae alii omiserant, postmodum ipse narraret. — Graeci autem reddunt aliam causam, ut alios corrigeret; sed mentiuntur, quia, si eodem Spiritu Evangelistae locuti sunt, impossibile fuit, eos dicere falsum; ideo aliquid fuit addendum, sed nihil corrigendum.

  1. Quaest. 11. Secundo quaeritur de huius libri decertitudine, et videtur, quod male procedat.

  2. Si enim modus narrationis est debilis et infirmus, quia quis potest contradicere, nec habet unde refellatur; et loannes modo narratorio procedit: ergo valde debiliter et infirme.

  3. Item, quod debeat certitudinaliter procedere, videtur: quia « nihil est certius homini sua fide »: ergo nulla cognitio vel doctrina certius debet tradi ea quae generat fldem. Sed doctrina loannis est ad generandum fidem, sicut dicitur loaimis vigesimo: ergo debet esse certissima et certitudinaliter procedere.

Respondeo: Dicendum, quod quadruplex est certitudo, scihcet demonstrationis, auctoritatis, intemae illuminationis et exterioris persuasionis. p,j certitudo est, cui resisti non potest; in illa cogitur homo assentire, velit nolit; et ideo talis certitudo, ubi dominatur, evacuat fldem. Aha est certitudo auctoritatis, et haec fldem generat; unde Augustinus: «Quod credimus debemus auctoritati». Tertia est certitudo illuminationis interioris, et haec fldem perficit et consummat. Quarta est persuasionis, quando homo fidelis rationes assignat congruentiae et efficaciae, ut quod credit intelligat; et haec certitudo fidem consequitur. Nam rationes huiusmodi fideli sunt optimae et efficaces, infldeli vero prorsus inutiles et inflrmae. ad finem'»; cum haec doctrina sit ad generandam fidem, non debuit habere certitudinem demonstrativam; non potuit habere certitudinem internam, quia illa est gratiae; non debuit habere persuasoriam: ideo oportuit, quod haberet certitudinem auctoritatis. Et haec est ratio, quare omnes libri sacrae Scripturae traduntur per modum narrationis, non raliocinationis, quia sunt ad generandam fidem, quae est per assensum liberum. Libri autem doctorum traduntur per ratiocinationes, quia sunt ad generandam inteUigenliani et ad fidem confovendam et nutriendam. Sed rationes illae non habent robur, nisi fundatae super fidem. tur saepe, parvum habet robur; sed in sacra Scriptura, quae a Spiritu sancto data est, raagnam habet firmitatem, quia ipse mentiri non potest. Unde Augustinus super Genesim: « Maior est huius Scripturae auctoritas quam oninis humani ingenii perspicacitas ».

H. Quaest. III. Quaeritur de sublimitate perscrutationis et sermonis. Et videtur, quod male agat beatus loannes, qui tam subhmia perscrutatur: auctoribus modus solulioiiis Hieron. non solet probari. — Pro

  1. Quia Ecclesiastic! tertio: Altim-a te ne quae- neris, el forliwa te ne scrutatus fueris; et iterum ProTerbiorum vigesimo quinto: Perscrutator maiestatis opprimelur a gloria. Quid maius quam aeterna Verbi generatio? — Si dicas, quod ipse non persci-utatur, sed narrat; contra: Isaiae quinquagesimo tertio: Generatimem eius quis emrrabit? Et Hieronymus exponit de generatione aeterna.

-2. Item Apostolus primae ad Corinthios secundo commendat se de hoc, quod non venit ad Corinthios iii subUmitate sermonis, sed in Immilitate. Ergo videtur, quod beatus loannes reprchensibilis sit, quod tain alte intonuit, ita quod altius non posset.

Respondeo: Intelligenduin, quod perscrutatio maiestatis et sublirnium potest esse tripliciter, scilicet in spiritu diabohco, humano et divino. Prima est malignitatis, et fuit in haereticis; secunda vero cuj.Qi-' g fj[ j„ philosophis; tertia vero pietatis, et luit in Aposlolis et Prophetis. Prima est omnino reprehendenda, secunda est cavenda, sed tertia amplectenda; quia et prima et secunda frequenter ducunt in errorem, sed tertia non, quia Spiritus scrutatur profunda Dei, primae ad Corinthios secundo. Et quia loannes Spiritu divino afflatus fuit, ideo in caelestium perscrutatione et descriptione reprehendi non potest; et ideo Spiritus sanctus generationera aeternam enarravit, non honio.

  1. Quod quaeritur de sublimitate sermonis, di- 2. cendum, quod sublimitas sermonis aliquando reprehenditur propter pravttm intentionem, ut cum loquitur sublimia, ut gloriosus appareat; et sic prohibetur primi Regum secundo: Nolile multiplicare loqui sublimia gloriantes. — Aliquando reprehenditur propter materiam, ut quando materia levis et modica est, non est verbis aliis aggravanda et obscuranda; de quo ad Colossenses secundo: IIoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum; et post: Videte, ne quis vos decipiat pe?- philosophiam et inanem fallaciam. — Aliquando reprehenditur, quia audientes non sunt capaces; propter hoc dicebat.postolus primae ad Corinthios secundo: Non veni ad vos in sublimilate sermonis; et ratio erat, quia non poterant intelligere. Econtra dicit Hieron mus de quibusdam: « Mii adducto supercilio grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris Litteris philosophantur ». — Beatus vero loannes et materiam habuit aliam et intentionem bonam et audientes provectos, quia iam Ecclesia creverat; quare recte et debite sublimiter locutus est. Tamen hoc est mirabile, sicut dicit Augustinus, quod in sermone suo invenit parvulus lac, quod sugat, invenit etiam perfectus solidum cibum, qui eum reficiat. El verificatur illud Gregorii, quod ibi elephas natat, et agnus peditat. Et ideo parvuli, qui non possunt natare cum elephantibus, pedilare debent cum agnis.

PrOLOCUS S. HiEHONVMI 1N EvANCIiLIUM

SECUNDU.M IO.NNK.M.

Hic est loaimes evai);clisla, uiuis ex discipQlis niini, qul virgo electus a Deo est, quein de nuptiis quaerentibus fructus laboris el Deo magislerii doctrina ExposiTio Huius Prologi.

1 2. Huic libro praemittit Hieronymus Prologum S in quo notificatur opus multipliciter. Nam primo tangitur dignitas scriptoris. Secundo vero, modus scribendi, ibi: Denique manifestans in Evangelio. Tertio, tempus et locus scribendi, ibi: Hoc autem Evangelium scripsit in Asia. Quarto, obitus aucloris, ibi: Et hic est loannes, qui sciens. Ultimo, ordo istius ad alia Evangelia, ibi: Tamen post omnes scripsit Evangelium.

Dignitatem igitur auctoris in lioc exprimit, quod « virgo a Domino de nupliis est vocatus », et quod virginitati eius magna et nobilia testimonia perhibentur, scilicet Christi familiaris dilectio et Matris commissio.

Modum vero scribendi describit consonum scribenti in boc, quod quia scriptor erat carne incorruptus et de nupliis vocatus; ideo primo « inciioat incorruptibilis Verbi generationem », el deinde inter signa inchoat a mutatione aquae in vinum facta in nuptiis; ex liis « ostendens, quod ipse erat », quod est nomen, et tanlum vult dicere, quantum ostendens, qualis erat, sicut communiter loquimur: tu monstras quod es.

' Prologus iste non solum a Bonav.. sed eliam ab aliis, Locum scribendi dicit « fuisse in Asia »; tmipus vero fuit, quia ultimo post Apocalypsim; et ita loannis Evangelium fuit ultiino inter libros sacrae Scripturae scriptum; et congruebat, ut, sicut in libro primo scripto, quod est « principium canonis, incorruptibile principium jjraenotatur », ita et in libro ultimo scripto: In principio erat Verbum, sicut ibi: In principio creavit, et hoc, « dicente Domino in Apocalypsi: Ego sum alplta et omega ». Unde in Apocalypsis primo est determinatio eius quod est dicente. — Vel aliter potest legi, ut « Gnis incorruptibilis per virginem reddatur in Apocaly)si », quae est ultimus liber canonis, hcet non ultimo scriptus. Sed prima littera magis consonat verbis.

Obitum auctoris describit tanquam mirabilom, quia praescivit ipsum; et cum multis miracuhs floruisset, sine dolore de bac vita transivit. Sed tamen hoc habet dubilationem.

Chapter 1 of 22