Skip to the text

Capitulum XII

Respondet Praepositivus, quod Caiphas in mala volunlate peccavit, sed in illius consilii propalatione non peccavit; quia Spiritus sanctus usus est eo sicut instrumento, et sicut usus fuit asina Baj laam. Unde illius locutio non fuit fructus malae in hanc senlentiam declinamus, quod actiones malae nullo

volunlatis; quia voluntas non fuit nisi inala, locutio non fuit nisi bona. — Dicendum tamen, quod Caiphas non tantum protulit ut asinus, sed ut homo perversus, intendens per hoc persuadere malum K Unde dicendum, quod istius sermonis principium duplex fuit: interius formativum, scilicet divina inspiratio, et haec simpUciter bona; et Caiphae intentio, et haec simpliciter mala. Et secundum il-

  1. Lesus ergo anle sex dies etc. Postquam descripta est ludaeorum conspiratio, describitur hic secundo ipsius Tohoralio; robur accepit ipsa conspiralio ex proditoris indignatione. Haec igitur proditoris indignatio ortum habuit ex avaritia, sed occasionem ex eflusione unguenti facta in convivio. Ideo describitur per hunc modum: primo describitur convivium Domini; secundo, elJusio unguenli; tertio, indignatio Judae; quarto, excusatio Mariae.

(Vers. 1.). Convivium Christo Domino factum ubi erat suscitatus Lazarus, ante diem festum per sex dies; unde dicit: Lesus ergo ante sex dies Paschae, id est sexto die ante Pascha venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Lesus. Ibi factum est convivium in praesentia Lazari suscitati; unde dicit:

  1. (Vers. 2.). Fecerunt autem ei coenam ibi; quia Apocalypsis tertio: « Si quis aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum ». Et licet in praesentia Lazari fieret, Lazarus non ministrabat, sed manducabat, ut resurrectionis veritas probaretur; Marci quinto de puella lud duplex principium duplex respondet intellectus in sermone: primus est carnalis, et iste fuit malus, ad vitandam Romanorum offensionem; secundus est spiritualis et bonus, propter humani generis salvationem. Et sic concedendum, quod peccavit; et aliquis propheta potest peccare, sic praedicendo, sicut miracula faciendo, quando suam pervertit intentionem. suscitata, « iussit illi dari manducare » etc. Propter quod dicit: Et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbenlihus cum ipso. Semper Martha ministrat et soUicita est tanquam prudens mulier; unde Lucae decimo: «Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare»? Ideo per eam recte vitam activam intelligimus, quae soUicitudinibus anxiatur.

  2. (Vers. 3.). Maria ergo accepit libram. Tangitur hic secundum, scilicet effusio unguenti, quae facta est a Maria, quae non discumbebat nec ministrabat, sed ipsa Dominum speciali refectione pascebat; unde circa eum vehementi devotione flagrabat, cuius devotio exprimitur in unguento effuso. Propter quod dicit: Maria ergo accepit libram unguenti; magna fuit unguenti quantitas, quia magna erat devotio; non cuiuslibet modi, sed nardi, id est de nardo. Nardus esl herba aromatica, sicut dicit Isidorus, quae vehementis est odoris; propter quod dicitur in Canticis primo: « Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum ». De spicis nardi fit pretiosum unguentum; unde dicitur

Marci decimo quarlo: « Nardi spicati ». Pislici; Glossa: « id est fidelis », ad difTerentiam sophisticati; preliosi, quia magni pretii erat et valoris. Elunxit pedes Iesu; et domus impleta est ex odore ungumti. Ad litteram, ludaei unguentis valde odoriferis utebantur; ideo Dominus pretiosissimum unguentum sibi offerri praecepit, Exodi trigesimo et aliis illud prohibuit; unde vocavit illud sanclum sanctorum, quod esset « in odorem suavissimum Domino».

  1. (Vers. 4.). Dixit ergo unus ex discipulis eius, ludas. Tangitur hic terlium, scilicet indignatio ludae contra mulierem, quia unguentum elTuderat; propter quod dicit: Dixit ergo unus ex discipulis eius, ludas Iscariotes, qui eral eum traditurus, propter avaritiam scilicet; et propter avaritiam dicit:

  2. (Vers. 3.). Quare hoc unguentum non veniit trecenlis denariis et dalum est egenis? Matthaei vigesimo sexto: « Ut quid perditio haec? Potuit enim venumdari multo et dari pauperibus ». Et quia videbatur hoc dixisse ex pietate, ostendit Evangdista, quod hoc dixit ex cupiditate; propter quod dicit:

  3. (Vers. 6.). Dixit autem hoe, non quia de egenis pertinebat ad eum, quia de pauperibus non curabat; quocontra Ecclesiastici quarto: « Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere » etc.; sed quia fur erat et loculos habens, tanquam dispensator, ea quae mittebantur, portabat, id est, asportabat et furabatur, et ideo gaudebat, quando plura dabantur; unde propter avaritiam suam vendidit Dominum; unde dicitur Matthaei vigesimo sexto, quod « abiit ad principes sacerdotum et dixit: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam »? Unde Chrysostomus: « Avaritia cor in servitutem redigit, haec proditorem fecit ludam et Giezi leprosum et Ananiam morti tradidit».

  4. (Vers. 7.). Dixit ergo eis Lesus. Tangitur > hic quartum, scilicet excusatio Mariae, quia ei ludas insuitabat quasi de male facto; et vult Dominus ostendere, quod melius fecit, quam si dedisset pauperibus; propter quod dicit: Sinite illam, id est, nolite esse niolesti ei. Non eos culpat, sed Mariam excusat: Ut in diem sepuUurae meae servet illud, quod quidem melius est quam dare egenis.

  5. (Vers. 8.). Pauperes enim semper vobiscum habebitis; Deuteronomii decimo quinto: « Non deerunt pauperes in terra habitationis vestrae». Me autem non semper habebilis, secundum corporalem praesentiam; infra decimo sexto: « Ad Patrem vado, et iam non videbitis nie »; et ideo magis expedit, mihi humanitatis beneficium exhiberi; ideo non debetis esse molesti; Matthaei vigesimo sexto: « Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me ».

  6. Spiritualiter sunt hic duo nolanda, quod scihcet fuerit illud convivium, ei (mA unguentum. ] — Et notandum, quod Iriplex convivium legimus Domino factum: primum, a Matthaeo, publicano converso; Matthaei nono: Eo discumbente in domo, ecce, multi puUicani et peccatores discumbebant cum eo; hoc est convivium poenilentium. — Secundum, a Simone, Pharisaeo; Lucae septimo: Rogabat lesum quidam Pharisaeus, ut manducaret cum illo; hoc est propcientium, quia Pharisaei Legem servabant. — Tertium, a Maria, Martha et Lazaro in Bethania, ut hic. Bethania est domus obedientiae, et haec est religio, in qua sunt homines in statu perfectionis, secundum illud Matthaei decimo nono: Si vis perfectus esse, vadeetvende omnia, quae habes, et da pauperibus; et hoc est convivium perfectorum.

  7. Nota similiter de unguento secundum spi- ritualem intelligentiam, quod triplex est, unde et ter Maria unxisse Dominum legitur. Est enim unguentum cantritionis, quod significatum est in illo, Lucae septimo >: Lacrymis coepit rigare pedes eius et unguento ungebat. — Deuotionis, et hoc significatum est hic et Matthaei vigesimo sexto: Cum esset Lesus in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. — Compassionis, et hoc Marci ultimo: Maria Magdalena et Maria lacobi et Salome emerunt aromala, ut venientes ungerent lesum. — Primo unguento inunguntur pedes; secundo, caput; tertio vero, totum Domini corpjts:

  8. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit, quod ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi unctus est a Maria:

  9. Quia Matthaei vigesimo sexto dicitur: Scitis, quia post biduum Pascha fiet, et post, quod in domo Simonis unclus est a Maria: ergo videtur per biduum ante, et hic dicitur, quod per sex dies.

  10. Item obiicitur de hoc quod dicit, quod unxit pedes, quia dicitur Matthaei vigesimo sexto, quod effudit super capul eius. Si effudit super capul, quomodo unxit pedes?

  11. Item, de alia contrarietate, quia ibi dicituF, quod videntes discipuli indignati sunt; hic autem dicitur, quod unus indignatus, scihcet proditor.

Ad has tres contrarietates solvitur per tres re- 3 gulas Augustini, de Gonsensu Evangelistarum:

Prima, quod notandum, quod aliquando unus Evangelista aUquid dicit secundum seriem historiae. alter dicit per recapitulationem. Et per hoc solvitur primum; quia Matthaeus recapitulando dicit, sicul ibidem ostendit.

Secunda regula est, quod unus omittil, alter dicit; et utrumque factum est, sed non utrumque ab utroque dictum; sic solvitur secundum: quia et pedes unxit et deinde totum super caput effudit.

Tertia regula esl, quod mos est Evangelistarum pluralem numerum pro singulari ponere per synecdochen; et ideo dixerunt alii, quod discipuli indignati, loannes exprimit proprie, quis fuerit.

  1. Quaest. U. Item quaeritur de hoc quod dicit Evangelista, 1. quod ludas sic dixit, non quia de egenis perlinebat ad eum. — Sed contra: Erat dispensator: ergo pertinebat.

  2. Item dicit, quod fur erat et loculos habebat; unde est, quod Dominus volebat furi loculos committere? — Videtur, quod daret ei occasionem peccandi.

  3. Item, quare non corripuit eum Dominus, ex quo sciebat, eum esse in peccato?

  4. Item, cum Dominus esset in extrema paupertate et praecepisset discipulis non recipere niam; unde est, quod loculos habebat?

  5. Dico ad primum, qaoApertinere dupUciter est: aut quantum ad affectum, aut quantum ad officium; primo modo non pertinebat, secundo modo sic.

  6. Ad secundum dico, quod duplex fuit ratio, scilicet divini iudicii dispensatio et nostra instructio: divini iudicii dispensatio in hoc, quod Dominus malo eius desiderio satisfaciebat, sicut avaros in praesenti ditat; ut etiam ludas non haberet excusationem, quod proderet Dominum propter inopiam. Nostra instructio, quia ostendit Dominus, quod

gnam in thesauro animarum

  1. Ad aliud dicendum, quod non corripuit, quia sciebat, quod non melioraretur, sed peior efiiceretur; nec o/ficium abstulit, ne proderet crimen et ad maius crimen incitaret.

  2. Ad aliud dicendum, quod, sicut dicit Hieronymus, Dominus habuit loculos, non ad usum suum, sed magis ad usum pauperum. Unde quando solvit didrachma, raisit Petrum ad mare, Matthaei decimo septimo, ubi invenit pretium in ore piscis; quia nolebat ea quae data erant pauperibus, in usum suum convertere. — Aha ratio, ut innotesceret contra haereticos, quod liceret Ecclesiae suae divitias possidere.

  3. Quaest. lil. Item quaeritur de hoc quod dicit in littera: Sinile illam, ul in diem sepuUurae meae servel illud. Si enim effuderat super caput, quomodo in diem sepulturae poterat conservare?

Ad hoc respondetur triphciter: uno modo httera exponitur sic, ut servet illud, id est partem ex illo. Sed illud non valet; quia non unxit Maria corpus Domini in die sepulturae. — Ideo exponit Victor: servet illud, id est devotionem circa illud, scilicet devotionem ungendi, quia voluit corpus Domini ungere, quamvis non unxerit. — Alio modo sic, ut fiat vis in verbo se?-vandi; servare dicitur contra perdere; unguentum, quod in terram effunditur, perditur, sed quo mortuorum corpora condiuntur, perdi non dicilur, sed servari. Modo voluit Dominus contra ludam dicere, quod non est facta unguenti perdilio, sed conservatio in diem sepulturae praeveniendo; unde dicitur Marci decimo quarto: sic intelligendum est.

  1. Cognovit ergo turba multa. Praedeterminata est conspiratio et conspirationis corroboratio tertio hic taogitnr conspirationis amplificatio. Prius enim cogitaverant occidere lesum, hic non solum lesum, sed etiam Lazarum suscitatum. Et ratio erat: quia multi propter eum credebant in lesum. Duo ergo hic notantur, scilicet credentium mulliludo et perversitatis /udaeorum amplificatio.

(Vers. 9.). Credentium muUUudo facta est easione suscitationis Lazari; propter quod dicit: Cognovit ergo turba muUa ex ludaeis, quia iUic esset scilicet in Bethania; et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ui Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Adhuc infirmi erant, quia eorum oculi non tantum delectabantur in aspectu auctoris, sed etiam operum; unde erant de illis, de quibus dicitur supra secundo: « Multi crediderunt in eum, videntes signa, quae faciebat »; unde miracula videre volebant, supra sexto: « Sequebatur lesum multitudo magna, quia videbat signa ».

io. (Vers. 10.). Cogitaverunt autem pHndpes sacerdotum. Tangitur hic secundum, scilicet conspiralionis et perversitatis amplificatio in auctorem, quia non solum in Dominum saeviebant, sed in alios propter eum; unde dicit: Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, non tantum lesum; Isaiae primo: <t Manus vestrae sanguine plenae sunt»; et ratio subditur:

  1. (Vers. 11.). Quia muUi propter iUum abibant ex ludaeis et credebant in Jesum; et ideo interficere volebant. Augustinus: « Stulta cogitatio! adhuc amplius emat ad condiendum corpus meum, quod luo

Dominus, qiii suscitare potuit mortuum, nonne potuit suscitare occisum? Quanilo Lazaro inferebatis necem, nunquid auferebatis Uomino potestatem? Si aliud videtur mortuus, aliud occisus; ecce, Dominus utrumque fecit: et Lazarum mortuum, et se ipsum suscitavit occisum». Viam salutis claudere volebant; Matthaei vigesimo tertio: « Ipsi non introistis, et alios introire prohibuistis ».

  1. In crastimm autem etc. Determinata est de conspirationis amplificatio, determinatur hic quarto et ultimo ipsius per obstinalionem malitiae consum- - gj jgg obstinatio occasionem habuit ex honore Domino exhibito, propter quem in miram invidiam prosilibant; et proceditur sic. Primo determinatur Christi honorifieatio; secundo, honoris illius per Scripturam approbatio; tertio, honorificandi ratio; quarto, Pharisaeorwn malevolentissima obstinalio.

(Vers. 12.). Honor autem describitur triphciter: primo quoad modum occurrendi, quia cum laetitia; 00- propter quod dicit: In crastinum autem turba multa, cum audissent, quia Lesus venit lerosolymam, occurrerunt ei cum laetitia; in cuius signum:

  1. (Vers. 13.). Acceperunt ramos palmarum et processerunt ei obviam; hunc morem habebant ex Lege; unde dicitur secundi Esdrae octavo: « Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi et ramos palmarum ». — Descrietiam quoad modum laudandi; propter quod dicit: Et clamabant: Hosanna; sicut dicit Glossa, « vox ista est obsecrantis, potius allectum quam aliquid indicans, sicut interiectiones», et tantum valet salua, obsecro. Benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel; in quo confitentur in ipso regiam dignitatem, non ab homine, sedaDeo; ideo dicunt: rex Israel in nomine Domini, secundum illud Lucae primo =: « Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit iili Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo lacob in aeternum».

  2. (Vers. 14.). Et invenit Lesus asellum et sedit super eum. Etsi verus Rex esset et honorem regium sibi offerri permitteret; non tamen in multitudine equorum, sed super asinum venit. In quo significatur, ut dicit Augustinus, quod « non ad exigendum tributum, non ad armandum exercitum ferro rex eral, sed rex Israel, qui mentes regat, qui consulat, qui in regnum caelorum credentes, sperantes amantesque perducat».

  3. Sicut scriptum est. Tangitur hic secundum, se scilicet facti illius pe?- Scripturam approbatio, et hoc facit ostendendo, illud in Scriptura fuisse praedictum; quia hoc robur dat verae fidei. Propterea dicit, quod sedit super asinum in honore regio; ne putes hoc casu gestum, ideo dicit: Sicut scriptum est, Zachariae nono:

  4. (Vers. 15.). Noli timere, filia S«oh, id est Ecclesia; minus dicit et plus intelligit, id est, exsulta; Zachariae nono: « Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia lerusalem ». Et ratio exsultationis redditur: Ecce, rex tuus venit tibi; ecce, regia dignitas; sedens super puUum asinae; ecce, mansuetudo et humilitas. Et in adventu talis est laetandum, quia dicitur Proverbiorum decimo sexto: « In hilaritate vultus regis vita, et clementia eius quasi imber serotinus ». Et licet honor iste esset praedictus, tamen non est a discipulis Christi praecognitus, ut scias, hoc non esse factum humana adinventione, sed divina dispensatione. Propterea subdit:

  5. (Vers. 16.). Haec non cognoverunt discipuli eius primum, quando scilicet hunc honorem contulerunt; sed quando glorificatus est Lesus, post resurrectionem et ascensionem, tunc recordati sunt, id est, adverterunt, quia haec erant scripta de eo; et haec fecerunt ei. Post glorificationem cognoverunt, non ante; quia tunc primo, sicut dicitur Lucae ultimo i, « aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas ».

  6. (Vers. 17.). Testimonium ergo perhibebal etc. Tangitur hic tertiuni, scilicet honoris exhibiti ratio; et haec erat ipsa mirabilis Lazari suscitatio, quae turbis constabat; propter quod dicit: Testimonium ergo perhibebat illi'- turba, quae

mento, diceris: « Lazare, veni foras », et suscitavit eum a mortuis. Ista turba perhibebat testimonium eius omnipotentiae, turba scilicet simplicium et etiam turba sapientium: sapienlium, Actuum decimo: ; simpliciun, Psalmus: « Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ». Propter quod signum et testimonium coUatus est ei honor iste; ideo dicit:

  1. (Vers. 18.). Propterea obviam venit ei turba, quia audierunt, ipsum fecisse hoc signum. Turba simplex videns signa movebatur ad fidem et devotionem; propter quod dicitur Matthaei nono: « Videntes turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus »; sed scribae dicebant, quod blasphemaret.

  2. (Vers. 19.). Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos. Tangitur hic quartum, scilicet Pharisaeorum ex invidia obstinatio; propterea dicebant inter se: Videte, quia nihil proficimus, scilicet quandiu vivit; secundae ad Timotheum tertio: «Veritati resistunt, homines corrupti mente, reprobi circa fidem, sed ullra non proflcient ». Et post: Ecce, totus mundus post eum abiit. In quo notatur, quod iaculo invidiae commoti sunt; unde dicitur Matthaei vigesimo primo, quod videntes scribae et Pharisaei « indignati sunt », quia ex invidia dolebant, ex superbia despiciebant, ex ipsa ii-a furebant; et ideo in malitia obstinali erant; «invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum » etc, Sapientiae secundo; Ecclesiastici decimo quarto: «Oculus malus in tristitia erit super mensam suam».

  3. Quaest. I. Sed quaeritur hic: quia videtur, qucd Dominus in operibus suis fuerit sibi contrarius:

  4. Quia supra undecimo dicitur, quod Dominus abscondit se a facie ludaeorum persequentium; hic autem ita manifeste se offert.

  5. Item, Dominus supra sexto fugit in montem, quando voluerunt eum facere regem; hic suscipit honorem collatum sibi tanquam regi et approbat.

Respondeo: Dicendum, quod Dominus, sicut dicit Augustinus, non facit contraria, sed pro congruitate facit diversa, sicut prius vetus et post novum edidit testamentum.

  1. Propter quod dicendum, quod tempus passionis prius nondum advenerat, modo aderat; ideo prius se occultabat, quia tempus exspectabat; modo, cum adest opportunitas et tempus, se manifestat.

  2. Similiter ad secundum: quia ante passionem ignotus esse volebat, prope et post passionem vero glorificandus; ideo tunc honorem regium et non ante suscepit. — Aha ratio est, quia isti non fecerunt eum regem, sed a Deo missum recognoscebant; sed illi eum regem facere volebant. — Tertia ratio est: quia Dominus statim quasi post haec erat passurus, voluit honorari, ut ex hoc honore augeretur et succedens ignominia passionis.

  3. Quaest. H. Item quaeritur de contrarietate:

  4. Quia dicitur Matthaei vigesimo primo, quod primo misit in castellum pro asino, deinde quod turba venit ei obviam.

  5. Itera, hoc non est scriptum in Zacharia -: Nol/i timere, filia Sion; sed: Exsulla et iubila, filia etc.

Respondeo: Dicendum ad hoc ultimum, quod 3. (juia Evangelislae per Spiritum sanctum loquebantur, qui totam condidit Scripturam et est auctor; ideo non fecerunt im in verborum simililudine, sed in intellectuum sinceritate; et idem ipsum, quod dixit ille per verbum exsultandi, hoc ipsum dicit Evangelista per verbum non timendi.

    1. Quod vero obiicitur de contrarietate et praeposteratione; dicendum est, quod Dominus sedil super asinam et etiam super pullum eius. Et dicunt quidam, hoc fuisse hoc modo: prius insedit puUo, et quia recalcitrabat, post sedit super asinam. — Sed hoc nihil est, quia non credo, quod pullus unquam, Domino insidente, recalcitraret; immo intelligendum, quod Dominus propter figuram prius sedit super asinam, id est super veterem synagogam, et post super pullum, id est genlilitatem indomitam. — Et prius sedit super asinam, quam turbae occurrerent; ideo Matthaeus prius narrat; sed post, cum turbae occurrerunt, tunc sedit super asellum. Et ideo loannes dicit post adventum turbarum: Jnvenit Lesus asellum et sedil super eum; non curans totum dicere, quia ahus dixerat.

Seoundo, de pasGionis jraedictione ponuntur quataot.

  1. Erant autem gentiles quidam. Praedeterminatum est unum praeambulum ad passionem, quod est Pharisaeorum conspiratio; hic determinatur secundum, scWlcet geitilium illuminatio, quae est fructus consequens passionem Christi valde utihs. Et quoniam in Christi passione facta est gentilium illuminatio et ludaeorum excaecatio; ideo haec pars quatuor habet particulas. In prima determinatur vel ostendilur vocationis gentium praefiguratio. Secundo > Vers. 7: Et adduxerunt asinam et pullum... et eum de- ero passionis praedicitur fructificatio, ibi: Amen, amen dico vobis etc. Tertio vero, praedicti fructus expositio, ibi: Turba ergo, quae stabat et audiebat voceni. Quarto describitur futura ludaeorum excaecatio, ibi: Haec locutus est Lesus etc. i Insinuatur ergo primo futura gentium vocatio _,™Jj( in hoc, quod Doininum quaerunt, et Dominus sene™ii otlert benevolum; et describitur hoc ordine: primo iomtur genlilium sollicitudo; secundo, discipulo-. rum intercessio; tertio, Magistri condescensio. 29. (Vers. 20.). Innuitur ergo gentilium solli- "fl citudo in hoc, quod videre lesum cupiunt et quae- Prim™: runt; propter quod dicit: Eranl autem gentiles quidam ex hisqui ascenderant, ut adorarent in die festo. Ipsi adorabant in templo, quoniam et ipsi exaudiebantur; tertii Regum octavo » in oratione Salomonis: « Ahenigena, qui non est de populo tuo, si venerit et oraverit in loco hoc, exaudies in caelo » etc.

  2. (Vers. 21.). Ili ergo accesserunt ad Pliilippum, qui eral a Bethsaida Galilaeae; supra primo: « Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri ». Tanquam ad magis notum iverunt et desiderium expresserunt; unde et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Icsum videre. Nec mirura, si desiderabant videre, quia, secundum illud Psalmi, « speciosus forma prae filiis hominum », « totus erat desiderabilis ». Augustinus: « Ecce, voluerunt eum ludaei occidere, gentiles videre ». Pro- y. pter hoc Malthaei vigesimo primo: «Auferetur a vo-,'i bis regnum et dabitur genti facienti fructus eius».

  3. (Vers. 22.). Venit Philippus. Tangitur hic secnnte secundum, scilicet discipulorum intercessio ad gentilium petitionem. Et ut Philippus facilius irapetret, assurait socium; propter quod dicit: Venit Philippus et dicit Andreae, tanquam maiori; et tunc Andreas tanquara maior praeit in nuntiatione; unde dicit: Amlreas rursum et Philippus dixerunt Iesu. In quo innuitur, quod praelati sunt raedii inter siraplices et Dorainum, qui desideria pauperum Domino offerunt; Deuteronomii quinto dixit Moyses: « Ego

sequester et, medius fui inter Deum et vos «; ad Hebraeos quinto: « Omnis pontifex ex hominibus assumtus pro hominibus constituitur in his quae suDt ad Deum ».

  1. (Vers. 23.). Lesus autem respondit eis. Tangitur hic tertium, scihcet Domini condescensio, qua satisfacit gentiiium desiderio, dicens, iam tempus venisse manifestandi se gentibus. Propter quod dicit: Vmit hora, ul clarificetur Filius hominis, id est, gentibus manifestetur, et per hoc eius claritas et gloria cognoscatur. Haec est hora passionis et redemptionis nostrae, quae diu fuit exspectata el desiderata. In hac gentes vocantur; propter quod dicit Apostolus ad Romanos decimo tertio: « Hora est, iam nos de somno surgere ». Haec est hora, de qua dictum est supra septimo: « Nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius ».

  2. Quaest. I. Sed quaeritur: cum gentiles sua idola adorarent et deos suos haberent, unde est, quod ascendebant adorare in lerusalem?

Et dicendum, quod de gentibus convertebantur ad ritum ludaeorum, et hi dicebantur proselyti; et Chrysostomus dicit de istis, quod « prope existentes erant, ut proselyti flerent; ideo, iam incipientes credere, veniebant solemnitatem videre et in templo adorare ».

  1. Quaest. II. Sed tunc quaeritur: quare Philippus non repulit eos? — Et videtur, quod debuisset, quia ipse audierat a Domino Matthaei decimo: In viam gentium ne abierilis; et Matthaei decimo quinto: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel: ergo videtur, quod contra Domini mandatum fecerit, quando ipsorum petitionem admisit.

Respondeo: Dicendum, quodipse Philippus viderat, quod ipse non tantum ludaeos, sed etiam gentiles curabat, et videbat, quod omnium salutem volebat; ex aha parte mandatum eius considerabat; ideo caute egit, quia nec petitionem omnino repuht nec prorsus admisit; et ideo Andream consuluit. Illi vero, de Domini misericordia praesumentes, dixerunt Iesu, quia se poterat, sicut volebat, ut Dominus, manifestare omnibus.

  1. Quaest. III. Item quaeritur: quare nunc magis quam ante manifestat se gentibus?

Etdicendum, quod propter propinquitatem passionis, in qua salus erat gentium. — Alia ratio: quia iam ludaei per conspirationem mortis Christi repulerant gratiam Dei; et ideo post conspirationem eorum Dominus convertitur ad gentes.

  1. Amen, amen dico vobis. Postquam descripta est vocationis gentium praesignatio, ponitur hic fructus passionis praedictio et hoc quidem per hunc modum. Primo praedicitur passionis fructificatio. Secundo vero, quia passio non habet effectum nisi in imitatoribus Christi, ponitur imilationis exhortatio, ibi: Qui amat animam suam etc. Tertio vero, quia nulli imitantur, nisi qui a Domino vocantur; nolatur pro eis facta oralio, ibi: Nunc anima mea turbala esl. Quarto, quia ipse impetrat omne, quod petit; notatur exauditio, ibi: Venit ergo vox etc.

(Vers. 24.). Primo igitur tangitur passionis fructificatio exemplo grani; propter quod dicit: Amen, amen dico vobis; asserendo loquitur gentilibus, qui eum quaesierunt, ut ipsos in fide confirmet; nisigranum frumenti cadens in terram mortuum fuerit;

  1. (Vers. 2b.). Ipsum solum manet. Ad lilteram non multiplicatur, nisi moriatur; primae ad Corinthios decimo quinto: « Insipiens, tu quod seminas iion vivificatur, nisi prius moriatur ». Si autem mortuum fuerit, multuni fructum affert; quia tunc producit messem. — Sic inteUigendum in Christo, qui est granum frumenti propler puritatem et adipis multitudinem, propter quod optimus ex eo fit panis; sic et Christi caro, qui est « panis vivus, qui de caelo descendit », supra sexto. De hoc dicitur in Psalmo: « Adipe frumenti saliat te ». Hoc granum, cadens in terram, per vilitatem, mortuum est per passionis acerbitatera; ideo in Psalmo dicitur: « Omnes fluctus tuos induxisti super me. Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi ». Hoc granum attulit multum fructum, quia multos fllios adduxit in gloriara; ad Hebraeos secundo: « Decebat eura qui raultos filios adduxit in gloriara, auctorem salutis eorum per passionem

consummare »; Isaiae sexagesimo: « Quando conversa fuerit ad te muUitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi ».

Qui amat animam suam. Hic tangitur secundum, scilicet ad passionem imitandam exhortatio; et exhortatur, proponens commodum et exemplum. Propter comiywdum et incommodum dicit: Qui amat animam suam perdet eam; et animam vocat vitam corporalem, sicut infra decimo tertio dixit Petrus: « Animam meam ponam pro te ». Et qui odit animam suam in hoc mundo, dando scilicet eam pro Christo, in vitam aeternam custodit eam; Matthaei decimo sexto 2: « Qui voluerit animam suam salvam facere perdet eam, et qui perdiderit eam propter me inveniet eam ». Augustinus: « Si cupis vitam tenere cum Christo, noli mortem timere pro Christo. Felices, qui vilam cuslodiunt perdendo, ne perdant amando ». Ad hoc idem hortatur per exemplum:

  1. (Vers. 26.). Si quis mihi ministrat, me sequatur, sicut servus Dominum suum, alioquin non est verus servus; sequatur, scilicet per passionis vesligia; primae Pelri secundo: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius »; ut, sicut imitatur in poena, sic et in gloria. Propter quod subdit: Ut ubi ego sum, ibi sit et minister meus; secundae ad Timotheum secundo: « Fidelis sermo: Si commortui sumus, et convivemus; si coinpatimur, et conregnabimus »; ideo fidelis, quia promissus a Domino; Apocalypsis tertio: «Qui vicerit, dabo illi sedere mecum in throno meo ». Ne ahquis dedignetur sibi ministrare, subdit honoris culmen: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus; quia ipse honorificavit me; primi Regum secundo: « Qui honorificaverit me, honorificabo eum; qui autem contemnunt me erunt ignobiles». Honorificabit, inquam, quia de servo faciet filium; ad Romanos octavo: « Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei; quodsi filii, etheredes; heredes quidem Dei, coheredes aulem Christi ». mnebatur; granum erat intus, habebat vires trahendi post se 39. (Vers. 27.). Nunc anima mea turbata est etc. Tangitur hic tertium, scilicet pro vocandis exoratio; et cum Dominus sit inter duo positus, quia caro refugiebat mortem; oportebat, eum pro illa orare; sed quia rursus propter salutem nostram venerat, praefert orationem pro nostra conversione orationi pro sua liberatione, pro qua orat primo; unde dicit: Nunc anima mea turbata est, scilicet timore mortis; Matthaei vigesimo sexto: « Coepit turbari et moestus esse». Et quid dicam? Quasi dicat: nunquid pro ipsa peram, ut mortem evadam? Peram quidem, ut infirmitatem ostendam; propterquod dicit: Pater, salvifica me ex hac hora, scihcet passionis; Matthaei vigesimo sexto: « Pater, si possibile est, transeat a me cafix iste ». Sed hoc non petiit, ut exaudiretur; propter quod subdit: Sed propterea veni in hanc horam, ut scilicet moriar, ideo de hoc nolo exaudiri, sed de hoc:

  2. (Vers. 28.). Pater, clarifica nomen (uum; el hoc est petere, ut nomen Dei notum fiat gentibus per passionem. Orat pro nobis, pro quibus etiam se offert; unde ad Hebraeos quinto de Christo dicitur: « In diebus carnis suae preces supplicationesque ad Deum, qui posset eum salvare a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia ».

.Venit ergo vox de caelo. Tangitur hic ultimum, scihcet exauditio, in cuius signum dicit: Vox de caelo venit, dicens: El clarificavi, scilicet per opera miraculosa, et iterum clarificabo, per opera mirabiliora, sicut sunt nostra redemptio et Christi ad caelos subhmatio. A Patre facta est clarificatio; unde ad Hebraeos quinto: « Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: FiHus meus es tu, ego hodie genui le ». Unde haec vox Patri attribuitur, sicut Matthaei tertio in baptismo, Matlhaei decimo septimo in transflguratione et nunc. Unde vox Christo testimonium perhibuit in adventu sive incarnatione, in et in resurrectione.

  1. Quaest. I. Sed quaeritur de hoc quod dicit: Qui amat animam suam perdel eam. — Sed omnes amant animam suam, quia dicitur ad Ephesios quinto 1; Nema unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit etc.: ergo multo minus animam odit.

Respondetur, quod anima dat intelligere vilam secundum triplicem differentiara: et haec uno modo dicilur vita carnalis, secundum quod dicitur quod animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Et haec non est amanda, quia sic importat V- tium; unde Ecclesiastici decimo octavo: Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis. — Alio modo dicitur anima vita naturalis, secundum illud infra decimo tertio: Ani- mam meam ponam pro te. — Tertio modo, vita spiritualis, secundum illud Psalmi: Qui diligil iniquitatem odit animam suam. — Modo dicitur de vita, secundum quod sonat in viliuni. — Sed hoc non solvit, quia Dominus hortatur ad morlem: ergo vult, quod homo det se morti, et ita habeat odio vitam naturalem. Quod si ita est, videntur mereri qui se interficiunt, ut Christo obediant. — Sed hoc manifeste falsum, quia nulli licet interficere se ipsum, sicut probatur primo de Civitate Dei.

Respondeo: Dicendum, quod inteUigit de vita naturae. Sed attendendum, quod non est absolute accipiendum amare nec odire, sed in respectu, ut scilicet ille dicatur amare, qui magis eam dihgit quam divinum praeceptum implere; odire vero, qui magis implere praeceptum quam servare vitam. Unde non tenetur quis mori vel se occidere nec in mortem se praecipilare debet; unde Augustinus: « Si cogatur homo alterum eligere, mortem comminante persecutore, potius eligat Deo dilecto raori quam offenso vivere ».

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc, quod petit salvari ex hora mortis.

. Ipse sciebat, quod Deus nolebat exaudire: ergo indiscrete petebat.

  1. Item, hoc petiit et non fuit exauditus: constat ergo, quod non in oranibus est exauditus. — Contrarium supra undecimo: Ego sciebam, quod semper me audis. contra: Sensualitas non se convertit ad Deum Patrem: ergo si fuit, fuit rationis.

Respondeo: Dicendum, quod in Christo duplex fuit voluntas, scihcet rationis et sensualilatis. Voluntas ralionis semper conformis est Deo in volito, et propterea semper exauditur; sed voluntas sensualitalis in volito discordat a voluntate Dei, sed non in modo volendi; et ideo voluntas sensualitatis in Christo non est semper assecuta quod voluit, quia non evenit, nisi quod Deus voluit. — Petitio ergo ista non fuit ex voluntate ralionis procedens, sed sensualitatis; et ideo non est exaudita.

  1. Quod ergo obiicitur: ad quid petebat? dicendum, quod sicut Dominus ahqua praecipit non ad implendum, sed nos instruendum; sic aliquid petiit non ad impetrandum, sed nos instruendum. Et instruxit nos in hac petitione, quod hcet nobis voluntate sensualitatis aliquid proprium velle; et iterum, quod ipsa subdenda est voluntati divinae; et iterum, quod diffidere non debemus, si formidamus raortem.

  2. Quod obiicitur, quod ratoo petiit; dicendum, quod sermo ille formatus est secundum imperium rationis, et ratio proposuit petitionem. Et sicut advocatus aliquando non petit pro se, nec quia illud veht, sed pro aho, et quia alius vult; sic et ratio pro sensualitate petebat; nec hoc volebat, immo potius niori pro salute nostra.

  3. Turba ergo, quae stabat. Postquam deterrainata est passionis futurae fructiflcatio, subiungitur hic tertium, scilicet illius explanatio, in procedit Evangelista hoc ordine. Primo innuitur turbae admiratio; secundo a Christo fit explanatio; tertio, turbarum duMtatio; quarto, dubitationis amotio.

(Vers. 29.). Tangitur ergo turbarum admiratio de auditu vocis illius, quia nesciebant, unde esset; propter quod dicit: Turba ergo, quae stabat et audiebat 1°, illam scilicet vocera; dicebat tonitruum factum esse, attendentes vocis magnitudinera et sensibilitatem; et hi erant de Sadducaeis, de quibus Matthaei vigesirao secundo et Actuum vigesimo tertio: « Non dicunt esse Angelum neque spiritum » Alii vero dicebant: Angelus ei locutus est, attendentes vocis articulationem, tamen eius,significatum non intelligebant. Isti erant de secta Pharisaeorum, qui dicebant, Angelos esse; unde Actuum vigesimo tertio: « Quid, si spiritus ei locutus est, aut Angelus »?

  1. (Vers. 30.). Respondit fesus et dixil. Tangitur hic secundum, scilicet illius vocis explanatio, quia ipsi nesciebant, nec propter quid esset facta nec quid significaret; ideo dicit, quare facta est: Non propter me haec vox venit, sed propter vos, quia non ad instructionem meam, sed vestram; ideo dat vocis intellectum:

4o. (Vers. 31.). Nunc iudicium esl mundi, scilicet in passione; nunc princeps huius mundi eiicietur foras, scilicet qui creditur esse princeps, quia a multis gentibus adorabatur; potius est daemon pessimus reputatus; Lucae undecimo: « Cum fortis armatus custodit atrium suum, si fortior illo supervenerit et vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confldebat, et spolia eius distribuet ». Et ipse vicit mundum cum suo principe; unde infra decimo sexto: « Confidite, ego vici mundum ». Et moduQi eiiciendi principem dicit esse per passionem; propter quod dicit:

  1. (Vers. 32.). Et ego, si exaltatus fuero a terra, per passionem crucis; omnia traham ad me ipsum, per fidem et dilectionem; Cantici Canticorum primo: « Trahe me post te »; infra vigesimo primo: « Traxit Simon Petrus rete in terram, plenum magnis piscibus » etc.; supra tertio: « Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium horainis»; et hoc exponit Evangelista:

  2. (Vers. 33.). Hoc autem dicebat, significans, qua morte esset moriturus; quoniam morte crucis, quae erat vilissima; Sapientiae secundo: « Morte turpissima condemnemus eum ».

  3. (Vers. 34.). Respondit ei turba. Tangitur hic tertium, scilicet turbarum dubitatio quantum ad illos qui in Lege instructi erant: quia audierant Christum immortalem, et hic dicebat, se esse Christum, et dicebat, se moriturum. Propler quod dicunt: Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum. — Sed ubi hoc in Lege audierant? Intelligendum, quod Lex hic comprehendit Prophetas; et dicitur Michaeae quinto: « Egressus eius a diebus afiternitatis » etc.; Danielis septimo: « Potestas eius, potestas aeterna, et regnum illius, quod non corrumpetur »; secundi Regum septimo: « Suscitabo semen tuum post te, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum ». — Et quomodo tu dicis: Oportet, exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? Hoc Christus modo non dixit sub hac forma, sed supra octavo: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis ». Modo vero dicit: « Et ego, si exaltatus fuero a terra». Non quaerebant hoc quod audiebant, sed quod prius conceperant.

  4. (Vers. 33.). Dixit ergo eis Lesus. Tangitur hic quartum, scilicet dubitalionis illius amotio; et ostendit Dominus, quod illa dubitatio non veniebat de malo intellectu, sed de defectu intelligentiae, quia Scriptura utrumque de Christo dicit, et quod aeternus et quod mortalis. Ideo dicit: Adhuc modicum lumen in vobis est. Lumen est, quia creditis Christum aeternum; sed modicum, quia non creditis moriturum. Ideo hortatur, ut in flde proflciant, dum tempus habent; propter quod dicit: Ambulate, dum lucem habetis. Illud ambulare est per fldem ad Christum accedere; Psalmus: « Accedite ad eum, et illuminamini ». Et ratio subditur: Ul tenebrae vos non comprehendant, id est excaecatio infidelitatis, de quibus supra tertio: « Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem ». El periculosum est ab eis comprehendi, quia qui ambulat in tenebris nescit, quo vadat; Proverbiorum quarto: « Via impiorum tenebrosa; nesciunt, ubi corruant». Et explanat, quid est quod dixerat ambulate, quod est eredite; unde dicit:

  5. (Vers. 36.). Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Lucis filii sunt fllii Dei, quia ipse « lux vera »; et hoc fit per fidem; supra primo: « Dedit eis potestatem, filios Dei fieri,

quia ab illa dubitatione non poterant liberari nisi accedendo ad eum per fidem; unde Augustinusi.- « Accedite, totum intelligite, et Christum moriturum et Christum in aeternum victurum et sanguinem effusurum, quo rediraat, et ascensurum ad sublimia, quo perducat ». Hoc est ambulare.

  1. Quaest. I. Sed quaeritur de hoc quod dicit: Nunc iudicium est mundi; quia dictumest, quod non iudicat quemquam nec venit ad iudicandum.

Respondeo: Est iudicium condemnationis et 1 discretionis; hoc iudicio iudicatur mundus in pas- 'sione Christi, per quam discernuntur oves a lupis, non primo iudicio.

  1. Quaest. II. Sed quaeritur de hoc quod dicit, quod princeps huius mundi eiicietur foras. Quis est iste princeps? — Si diabolus: ergo videtur, quod mundus iste sensibilis pertineat ad dominium diaboli; et tunc vera erit impietas Manichaeorum.

Respondeo: Dicendum, quod mundus hic dicuntur mundo dediti per amicitiam. Horum princeps est diabolus, non quoad naluram, sed quantum ad praeexcellentiam in culpa, quia ipse cst rex super omnes fdios superbiae, lob quadragesimo primo.

  1. Quaest. III. Item quaerilur de hoc quod dicit, quod eiicietur foras; quia non videtur; adhuc enim dominatur in his qui mundo dediti sunt, et fortius premit, quia gravius peccant.

Respondeo: Dicendum, quod diabolus dicitur eiici de mundo, non quin tentet, sed quod non intrinsecus regnet; nec dicitur eiici, quod omnino in nullo intrinsecus regnet, sed quod non in tot; nec abscissam, propter hoc quod chirographum, erat adversum nos, in passione deletum est et affixum cruci. Manus illius impellens est debihtata, nostra manus ad resistendum fortificata per fidem; primae Petri ultimo: Cui resislite fortes in fide.

  1. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod omnia trahet ad se; quia non omnes, nec maior pars, conversi sunt ad fidem, immo sunf plures mali quam boni.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, qui tendunt ad non-esse non debent numerari; et tales sunt mali; unde per hoc quod esl omnia non fit distributio nisi pro electis, qui erant Dei fllii per electionem; et hos traxit ad se et congregavit in unum. — Vel: omnia traham, id est de omni gente et regno, non tanlum ludaeos, sed etiam gentiles, sine discretione nationum.

3o. Haec locutus est Lesus. Postquam descripta est futura gentmm vocatio et passionis futurae praedictio et expositio; hic quarto innuitur futu ra Awrfaeorum excaecatio. Et proceditur in huius rei declarationem hoc ordine. Prirao enim innuitur ipsa excaecatio; secundo vero, aliquorum electio; ieriw vero infirmorum ekctorum fit confortatio; quarto vero ipsis excaecatis infertur comminalio.

(Vers. 36.). Excaecatio ludaeorum innuitur in ipso facto Domini, quod abscondit se ab ipsis ludaeis, qui ei contradicere coeperant; propter quod dicit: Haec locutus est Lesus et abiit et abscondit se ab eis. Augustinus: «Non ab eis qui cum ramis palmarum obviam ei venerunt, sed ab his qui videbant et invidebant »; Deuteronomii trigesimo secundo: « Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infidelesfilii». Et ista absconsio corporalis signum erat absconsionis spiritualis; et hoc innuit littera sequens:

  1. (Vers. 37.). Cum auteni tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; sicut fuit signuni de suscitatione Lazari; non tamen credebant, quia malitia eorum non sinebat; Sapientiae secundo: « Excaecavit eos malitia eorum ». Nec hoc casu gestum est, sed a Domino praevisum et per Prophetam Isaiam praedictum; propter quod dicit:

  2. (Vers. 38.). Ut seiino Jsaiae Prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit; quasi dicat: rarus, vel nuUus; auditui nosiror lu est, ei quod audivimus a Domino; vel ei quod audit a nobis prophetantibus, quia « fides ex auditu », ad Romanos decimo. Et brachium Domini cui revelatum est? Brachium Domini, ut dicit Auguslinus, est Filius Patris. « Sicut enim tuum brachium est, per quod operaris, ita Dei brachium dictum est Verbum, per quod operatus est mundum. Hoc brachium nec porrectum extenditur nec collectum contrahitur». Nec solum fuit praevisum, sed etiam evenit iusto Dei iudicio; propter quod subdit:

  3. (Vers. 39.). Propterea non poterant credere, in eum, quia scilicet excaecati erant, et hoc dixit Isaias; ideo subdit: Quia ilerum dixit Isaias:

  4. (Vers. 40.). Excaecavit oculos eorum et induravit cor eorum; Isaiae sexto: « Excaeca cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius claude » etc; et ad Romanos primo: « Tradidit eos Deus in reprobum sensum ». Ut non videant oculis et non intelUgant corde et, intelligendo, convertantur, et, convertendo, sanem eos; leremiae tertio: « Convertimini ad me, et sanabo aversiones vestras ». Et ne credas auctoritatem istam usurpatam, subdit:

  5. (Vers. 41.). Haec dixitlsaias, quandovidit gloriam eius et locutus est de eo; Isaiae sexto, ubi dicitur, quod « vidit Dominum sedentem super soUum excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra maiestate eius ».

  6. (Vers. 42.). Verumtamen ex principibus. Tangitur hic secundum, scihcet quorundam electio; ideo adversative dicit: licet dictum sit, quod non crediderunt, verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum; ad Romanos undecimo: « In hoc tempore reliquiae secundum eleclionem gratiae salvae factae sunt». Sed tamen non erant in fide perfecti; propter quod subdit: Sedpropter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur; supra nono: « lam enim conspiraverant ludaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret ». Et hoc quidem timebant tanquam imperfecti; propter quod subdit rationem timoris:

  7. (Vers. 43.). Dilexerunt enim magis gloriam hominum quam gloriam Dei; et stulte egerunt, secundum quod dicitur primi Machabaeorum secundo: « A verbis viri peccatoris ne limueritis, quia gloria eius stercns et vermis est; hodie extollitur et cras non invenietur»; Psalmus: « Dissipavit ossa eorum qui hominibus placent » elc.; ad Galatas primo: « An quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem ».

  8. (Vers. 44.). Lesus autem clamavit et dixit. Tangitur hic tertium, scilicet infirmorum in fide fortificatio, quae flt affectuosa Christi exhortatione, qua sublevat mentes credentium ad dignitatem Divinitatis. Propter quod dicit: Qui credit in me non credit in me, secundum naturam visibilem, sed in eum quimisit me; vel: credendo non honorat me tantum, sed eum qui misit me; in quo ostendit, quod credere in se non est credere in hominem, sed in Deum; et hoc manifestat:

  9. (Vers. 45.). Et qui videt me videt eum qui misit me; ergo unum sunt in essentia mittens et missus, quia qui videt unum videt et alium. Unde infra decimo quarto: « Philippe, qui videt me videt et Patrem meum ». Et ratio est unilas essentiae, « quia ego in Patre, et Pater in me est »; et ipse Filius est ralio videndi Patrem, sicut verbum, dicentem, sicut splendor, lucem. Propter quod dicit:

  10. (Vers. 46.). Ego lux veni in mundum, ut omnis, qui credit inme, in tenebris non maneat, sed videat et ipse etiam lux fiat; ad Ephesios quintaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen in

to: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino »; et hoc credendo in eum, de quo dicitur ad Hebraeos primo: « Cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius » elc.

  1. (Vers. 47.). El si quis audierit verba mea. Tangitur hic quartum, scilicet contra non credenles facta comminatio; et simul in comminatione ostendit suam benignitatem et iudicii severitatem. Propterea dicit: Si quis audierit verba mea ct non custodierit ea, ego non iudico eum, id est, non condemno, et hoc propter meam benignitalem: Non enim veni, in mundum, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum; supra tertio: « Non misit DeusFilium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum »; Lucae nono: « Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare ». Nec tamen effugient severitatem iudicii; propter quod dicit:

  2. (Vers. 48.). Qui me spernit et non accipit verba mea habet qui iudicet eum. Et quis sit ille qui iudicat, ostendit: Sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die; Matthaei vigesimo quarlo: « Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt »; immo «stabunt, sicut dicit Chrysostomus, in ordine accusationis, redarguentia eos et omnem abscindentia excusationem »; Matthaei quinto: « Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via» etc, intelligitur de sermone Christi. Et quod sermo suus habeat virtutem iudicandi eos, manifestat: quia non est sermo humanus, sed divinus et verus; propterea dicit:

Notandum autem,

maneat ».

id est, Christus, venit ad me de via».

veniet tibi ».

pibus eius».

' Vulgata Et si, quae etiam subinde omittit ea.

  1. (Vers. 49.). Quia ego a me ipso non sum locutus, sicut vane gloriosus, de quo supra: « Qui a semetipso loquitur gloriam propriam quaerit »; sed qui niisit me Paler, ille mihi mandatum dedit, quid dicam et quid loquar. Et ideo ego loquor secundum mandatum eius.

  2. (Vers. SO.). Et seio, quia mandatumeius est vita aeterria; unde Matthaei decimo nono: « Si vis ad vilam ingredi, serva mandata »; Deuteronomii trigesimo: « Eiige ergo vitam, ut et lu vivas, et semen tuum, et dihgas Dominum Deum tuum atque obedlas voci eius »; et ideo a mandato eius non dechno. Propter quod dicit: Quae ergo loquor ego, sicut dixit mihi Pater, sic loquor; quia ipse loquens homo per omnia se divino mandato et voluntati conformabat; supra octavo: « Quae audivi a Patre loquor in mundo ». Et ideo ex hoc vult habere, quod sermo suus non est spernendus, sed accipiendus ut sermo divinus; sicut de bonis dicitur primae ad Thessalonicenses secundo: « Cum accepissetis verbum auditus Dei, accepistis illud non sicut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis ».

Chapter 13 of 22