Skip to the text

Capitulum XI

Potest tamen dici, quod revera optime respondit, quia, cum hoc nomen deus dicatur tripliciter: nalura, participatione et nuncupatione, ut in idolis; ista multiplicitas habet ortum ab una radice, arbitrium non mutetur quoad substantiam. — Superius pro simsicut multiplicitas huius nominis sanum. Unde verissimo modo dicitur Dem per naturam, minus vero modo dicendi per participationem, minime per nuneupalionem, quia secundum solam aestimationem. Quia ergo calumniabantur ex hoc, quod nomen dei sibi attribuerat; probat, quod sibi potest sine blasphemia allribuere; quia, si amicus vel filius Dei adoptivus deus dicitur, et vere Deus honoratur sine blasphemia; multo magis ille qui est Filius per naturam; et est locus a minori.

S7. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicunt: Joannes quidem nullum signum fecit:

  1. Quia dicitur Lucae primo: Ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute Eliae: ergo si virtus Ehae fuit in miracuJa faciendo, videtur, quod Dorainus debuerit ei dare potestatem miraculorum.

  2. Item, si non fuit maior loanne quisquam, et Dominus discipulis de ipso testificantibus potentiam dedit miraculorum; quare non similiter et loanni?

Quarto, FUius Dei so manifestat perfectura reparatorem.

  1. Erat autein quidam languens etc. Supra osteDdit Dominus se curatorem et conservatorera et directorem, hic ostendit, se esse perfectum reparatorem; quod flt in animae et corporis iterata coniunctione; et hoc ostendit in Lazari quatriduani suscitatione; et durat haec pars usque circa finem 3 capituli, ibi: Collegerunt ei-go pontifices etc. Diyjjjfp autem in duas: quia primo ponuntur antecedentia ad miraculum; secundo ponitur ipsum miraculum, ibi: Haec cum dixisset, voce magna clamavit.

Pars prima, de antecedentibus ad miraoulnm.

Prima pars habet quatuor partes secundum qua- 4 tuor antecedentia, quae deterrainat. In prima notajj, dgintiatio infirmitatis; in secunda, adventus Medici, ibi: Deinde post haec dicit discipulis suis;

Respondeo: Dicendum, quod loannes a pluribus aestimabatur esse Christus, sicut patet ex primo capitulo; ideo quantum ad homines sensibiles debuit 56 inter loannem et Christum, virtute.

  1. Quod obiicitur de spiritu et virtute, dicendum, quod verbum Eliae erat igneum; sic et verbum loannis, sicut ipse Dominus dixit supra quinto: Ipse erat lucerna ardens et lucens.

  2. Quod obiicilur de discipulis, dicendum, quod de nuUo discipulorum erat suspicio, quod ipse esset Christus; et quia omnibus constabat, quod Christum secuti fuerunt, totum, quod erat in eis, et sanctilatis et virtutis et scientiae, Magistro atlribuebant. Sed loannes non fuerat Dominum secutus nec eius discipulus. in tertia, intercessio sive meritum fidei, ibi: Martha ergo, ut audivit, quia Lesus venit etc; in quarta, exauditio pietatis, ibi: Lesus ergo, ut vidit eam plorantem.

Describitur ergo primo infirmitatis denuntiatio hoc ordine: primo tangitur languentis conditio; secundo, languoris denuntiatio; tertio, infirmitatis ratio; quarto, sanitatis dilatio.

  1. (Vers. 1.). Languenlis igitur conditio scribitur a nomine, cum dicitur: Erat autem. quidam languens Lazarus; a patria, cum subditur: a Bethania, in quem locum solebat Dominus venire; a parentela, cum subditur: de castello Mariae et Marthae, sororum eius; Lucae decimo: «In- Iravit Lesus in quoddam castellum, et raulier quaedam, Martha noraine, excepit illum in domum suam». Et speciahter describit Mariam:

  2. (Vers. 2.). Erat autem Maria, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, in quo miro modo laudatur eius devotio; infra Ed. atlribuebatw, quae etiam inferius post nec repetit

duodecimoi: « Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi»; Lucae septimo: « Ecce, mulier attulit alabastrum unguenti ». Cuius frater Lazarus infirmabalur, cuius etiam precibus fuit resuscitatus, sicut notatur infra eodem: «lesusergo, ut vidit Mariam plorantem ».

  1. (Vers. 3.). Miserunt ergo sorores eius. Tangitur liic secundum, scilicet infirmitatis denunliatio facta a sororibus Lazari Domino; propter quod dicit: Miserunt ergo sorores eius ad eum, dicentes: Domine, ecce, quem amas infirmatur. Dominum vocant, non magistrum, quia petebant miraculura, non documentum; quasi dicant: Domine, qui potens es; Matthaei octavo: « Domine, si vis, potes me mundare». Et rationem adiutorii exprimunt: Ecce, quem amas; Psalmus: « Sperent in te qui noverunt noraen tuura, quoniara non dereiiquisti quaerentes te, Doraine ». Et opportunitas est: infirmatur, ideo miserere; Psairaus: « Miserere mei, Doraine, quoniara infirraus sura ».

  2. (Vers. 4.). Audiens autem Lesus, dixit eis. Tangitur hic tertium, scilicet infirmitatis ratio, quara Dominus insinuat salutem petentibus; propter quod dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Hoc dicit secundura divinara dispensationem; propter quod subdit: Ut glorificetur Filius Dei per eam, id est, per opus gloriara suara manifestet, quia in resuscitatione manifestavit potentiara suam, ac per hoc gloriam; unde supra secundo: « Hoc signura fecit Lesus et manifestavit gloriam suam» corara discipuUs suis. Quare autem erat in eo manifestanda gloria, occulte innuit Evangelista: propter specialem araorem erga illas personas; propter quod dicit:

  3. (Vers. 3.). Diligebat autem Lesus Marlham et sororem eius Mariam et Lazai-um. Ideo diligebat eos, quia ipsi diligebant eum, secundura illud Proverbiorum octavo: « Ego diligentes me diligo »; nec mirum, quia omnia, Sapientiae undecimo, « diligis, Domine, quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti ».

Vers. 3. — Duo seqq. loci sunt Liic. 7, 37. et loan. 1 1, 33.

  1. (Vers. 6.). Ut ergo audivit. Tangitur hic quartum, scilicet curationis dilatio. Quamvis enim vellet curare, non tamen statim voluit, sed maluit exspectare. Propterea dicit: Ut ergo audivit, id est, postquam audivit, quia infirmabatur; tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Ideo Dominus, ab amicis vocatus, non statim venit, sed exspectat, ut instantius et ardentius requiratur; ad Colossenses quarto: « Orationi instate, vigilantes in ea».

  2. Est raultiplex infirraitas, scilicet gratiae honestatis amplectenda; et haec quadruplex: /mmeY?- tatis; Proverbiorura trigesimo: Formicae, populus infirmus, qui praeparat in aestate cibum sibi; primae ad Corinthios prirao: Infirma mundi elegit Deus et contemptibilia etc.; Matthaei undecimo: Quia abscondisli haec a sapientibus el prudentibus, et revelasli ea paruulis. — Poenitentiae; Ecclesiastici trigesimo primo: Infirmitas gravis sobriam reddit animam; de hac in Psalmo: Qui sanat contritos co?-de et alligal contriliones, vel infirraitates eorum, secundum aliara litteram. — Patientiae; secundae ad Corinthios duodecirao: Virtus in infirmitate perficitur, scilicet patientiae, quia lacobi prirao: Patientia opus perfeclum habet. Ideo dicitur secundae ad Corinthios duodecimo: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virlus Christi. — Compatientiae sive compassionis; secundae ad Corinthios undecimo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? et primae ad Corinthios nono: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem.

  3. Item, est infirmitas perversitatis culpae fugienda; et haec quadruplex est, sciUcet cupiditatis; Ecclesiastae quinto: Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae congregatae in malum domini sui; pereunt enim in afflictione pessinia. — Carnalis voluptatis; Isaiae vigesimo quarto >: Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes, qui laelabantur corde. — Elationis; Isaiae vigesimo quarto: Infirmata est altitudo populi terrae, et terra infecta est ab habitatoribu suis.

(Ouaru. — ObstinaUonis; Deuteronomii septimo: Auferet Dominus omnes Umguores; et omnes infirmilates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tihi.

Infirmitates Aegypti sunt obstinationes in malo.

  1. Item, est infirmitas difficultalis sequelae >m, ifBeie» relevanda; et haec quadruplex: atl resistemlum prim.i. malo culpae; Threnorum primo: Jnfirmata est mrtus mea; dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere; et Isaiae quadragesimo: hivenes secunda. in infirmitate sua cadent. — Ad sustinendum malum poenae; primae ad Thessalonicenses ultimo:

Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos; quocontra Ezechielis trigesimo quarto: Quod infirmum Tenia. erat non consolidastis. — Ad aggrediendum bonum; Ecclesiastici trigesimo primo: In omnibus operibus tuis esto vdox, et omnis infirmitas non occurret tibi; ad Romanos decimo quarlo: Infirmum Quarta. autem in fide suscipite. — Ad perseverandum in bono; primi Regum secundo: Quae multos habebat filios infirmata est. Hae omnes infirmitates suht relevandae; ad Roinanos octavo: Ipse Spiritus adiiwat infirmitatem noslram..

  1. Item, est inflrmitas passibililalis poenae m.smissupportanda; el haec quadruplex, scilicet contra- '"prima. ctae propter praevaricalionem; Psahnus: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; ad Romanos decimo quarto: secunda. Qul infirmus est olus manducet. — Assumtae ad nostram redemptionem; Isaiae quinquagesimo tertio:

Vidimus eum novissimum virorum, virum dolo- Teriia. rum et scientcm infirmitatem. — Inflictae ad purgationem; Psalmus: Multiplicatae sunt infirmi- Quarta. tores corum, postea acceleraverunt. — Illatae ad 1 Vers. 15. gloriae divinae manifestationem, ut supra eodera: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

  1. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicitur in littera, quod Lazarus erat de castello Mariae et Marthae, sororum eius. — Cum enim caput mulieris sil vir, potius debet dici econtra: Martha et Maria de castello Lazari.

Dicendum ad hoc, quod non sine causa introducuntur hic Maria et Martha ut principales, quia, elsi mulieres essent sexu, tamen firmitate animi et virlute Lazarum excedebant; quia eliam merito fidei ipsarum, sicut infra patebit, est Lazarus suscitatus. Unde attendendum, quod Evangelista duo dicil: de castello Mariae et Marlhae, ut eas sibi praeferat in virtute; sororum eius, ut eas sibi postponat in sexus fragilitate.

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc, quod mulieres mittentes ad lesum non rogaverunt, sed tantum insinuaverunt. — Videtur, quod aut fratris salutem neglexerint, aut Dominum contempserint.

Respondeo: Dicendum, quod mulieres illae optimae et fideles cognoscehant Christi polestatem, ideo non rogabant, quod veniret, sicut regulus rogavit; revei-ebanlur maiestatem, et ideo non audebant rogare, quod ibi iuberet, et hic fieret, sicut centurio; sperabant de bonitate, ideo insinuabant: Ecce, quem amas infirmatur. Unde magister Hugo dicit, quod ijisinuatio est una species orationis, quae fit tripliciter: confidentia, utMater Domini, supra sesub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer

cundo; reverentia, sicut liic, ut dicit ipse Hugo de Sancto Victore; contemptu, sicut superbus dominus aliquando de famulo.

1 4. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Infirmitas haecnon est admortem; quia mortuus est.

Unde quaerit Chrysostomus: Quomodo non fuein-runt scandalizatae mulieres, quando non evenit quod Dominus eis praedixerat?

Respondeo: Dicendum, quod sensus est: non est ad niortem, id est ad fmaleni terminum vitae, ut amplius non vivat; erat tamen ad mortem, id est ad dissolutionem animae a corpore.

Quod quaeritur: quare mulieres non fuerunt scaudalizatae? dicendum, quod adhuc sperabant, quod Dominus deberet ipsum resuscilare. — Vel crediderunt, ex quo non evenit ad litteram, quod Dominus parabolice esset locutus.

  1. Quaest. IV item quaeritur de iioc, quod Dominus mansit duobus diebus et exspectavit. — Videlur, quod non debuit, quia ipse erat amicus; et Ioverijiorum lertio dicitur: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere; cras dabotibi, cum statim possis dare.

Respondeo: Dicendum, quod distulit, ut maius quid faceret, quam infirmum curaret, etmagis acceptabile. Maius enira fuit mortuum suscitare inflrmum curare. — Praeterea distuht ad maiorem certitudinem miraculi, quia, sicut dicit Chrysostomus, iam certum erat, quod non erat stupidus, sed quod vere mortuus; ad maiorem potentiae ostensionem; quia et maius fuit animam unire corpori iam putrido quam adhuc recenter mortuo. Ipse vero tempus congruum in omnibus operibus suis considerat.

  1. Quaest. V. Item quaerit Chrysostomus de descriptione istius Mariae, quae unxit Dominum unguento, utrum fuerit illa peccatrix, de qua dicitur Lucae septimo, quod unxit pedes Domini in domo Simonis leprosi. — Et respondet, quod non est illa, quia ista erat bona mulier et famosa, sed illa erat meretrix. Glossa autem dicit contrarium, et similiter Gregorius.

Dicendum, quod assentiendum est Glossae et Gregorio in parte ista. — Quod autem Chrysostomus sentit contrarium, dicendum, quod non est inconveniens, expositores contraria sentire, maxime in Dominibus personarum, quia non est ibi vis.

  1. Deindepost haec suis dixit discipulis. Postquam facta est denuntiatio infirmitatis, describitur hic aduenlus Medici hoc ordine: primo insinuatur adveniendi securilas; secundo, veniendi necessitas; tertio, discipulorum utilitas; quarto, Thomae ad commoriendum animositas; quinto, temporis tarditas; sexto, loci oppwtunitas.

(Vers. 7.). Primo igitur notatur Chi-isli secvritos, propter quam hortatur discipulos timidos, dicens: Deinde post haec dixit discipulis suis, sciUcet Lesus: Eamus in ludaeam itm-um; ideo eos hortabatur, quia timidi erant; et hoc patet ex eorum 18. (Vers. 8.). Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te ludaei lapidare, id est, adhuc recens est; supra decimo: « Sustulerunt lapides ludaei, ut lapidarent eum ». Et iterum vadis illuc? Quasi dicant: non cundum. Simile dixit Domino Petrus Malthaei decirao sexto: « Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ». Dissuadebat Iesu mortem et fuit reprehensus, quia Dominus se praedixerat moriturum, et ipse dissuadebat et volebat eum retrahere a suo proposito. Isti autem nesciebant tunc, quod ipse vellet mori; et ideo instruuntur et confortantur, ut non timeant; propter quod ait:

  1. (Vers. 9.). Respondit Lesus: Nonne duode- '. in cim horae sunt diei? in quibus scilicet ambulare '™' bonum est et securum; unde dicit: Si quis ambulat in die, non ojfendit, quia lucem huius mundi videt. Haec lux Christus est; supra octavo: « Ego sum iux mundi ». Post hanc lucem qui ambulat non offendit; quia, sicut dicitur supra octavo, « qui sequitur me non ambulat in tenebris »; et ideo non offendit. Ideo dicit Sapientia Proverbiorum quarto: « Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum ». Non solum ambulare in rtn-die securum, sed etiam opportunum; unde subdit:

  2. (Vers. 10.). Si aulem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo; Matthaei decimo quinto: « Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt »; propter quod dicitur infra duodecimo: « Ambulate, dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant ».

  3. (Vers. 11.). Haec ail el post haec illis. Tangitur hic secundum, scilicet veniendi necessitas propter Lazarum, qui mortuus nisi per ipsum suscitari non poterat. Ideo dicit: Lazarus, amicus noster, dormit; sed vado, ut a somno excitem eum; propriissime loquilur, quia 7nori Deo dormire est; unde Augustinus: « Hominibus mo?-- tuus erat, qui eum suscitare non poterant; Domino vero dormiens, qui tanta facililale eum excitabat de sepulcro, quanla tu non excitas dormientem de lecto »; ideo dicebat Dominus Matthaei nono: « Non est mortua puella, sed dormit ». Sed discipuU hoc non inteUigebant; propter quod dicunt:

  4. (Vers. 12.). Domine, si dormit, salvus erit, quia in acutis aegritudinibus bonum signum est somnus. Et hoc dixerunt, non intelligentes; propter hoc autem dicit Evangelista:

  5. (Vers. 13.). Dixerat autem Lesus de morle, illi autem putaverunt, quia de dormitione somni diceret; unde decepti erant, ut innuit EvangeUsta, per aequivocalionem dormitionis.

Propter quod inteUigendum, quod est dormitio quadruplex, icWxcQipigritiae; Proverbiorum sexto: Usquequo, piger, dormis? Primae ad Thessalonicenses quinto: Non dormiamus, sed vigilemus et sobrii simus. — Culpae; ad Ephesios quinto: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus; primae ad Corinthios undecimo: Multi inter vos infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. — Quietis; Matthaei vigesimo sexto: Et invenit eos dormientes; et subditur, quod dixit eis: Dormite iam et requiescite. — Mortis; primae ad Thessalonicenses quarto: Nolumus, vos ignorare, fratres, de dormienlibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent; lob vigesimo septimo: Dives, cum dormierit, nihil secum afferet.

  1. (Vers. 14.). Tunc dixit eis Lesus. Tangitur hic tertium, scilicet discipubrum utilitas; ideo repUcat mortem Lazari aperte, quia occulte non capiebant. Ideo tunc dixit eis Lesus manifeste: Lazarus mortuus est; ideo manifeste, quia, sicut dicitur Matthaei decimo tertio, « vobis datum est nosse mysteria regni caelorum ». Et subditur uUlitas, de qua gaudet; unde dicit:

  2. (Vers. 1 5.). Sed gaudeo propter vos, id est utilitatem vestram, ut credatis, quia non eram ibi; hoc non refertur ad fidem, sed ad gaudium, gaudeo scilicet, quia non eram ibi, ut postmodum ex nostro adventu fides vestra solidetur. Ideo dicit: Sed eamus ad eum, propter securitatem et Lazari necessitatem et vestram utilitatem. Ratio, cpiare veniebat, erat, quia amicus; infra decimo quarto: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ».

  3. (Vers. 16.). Dixit ergo Thomas. Tangitur hic quartum, scihcet Thomae animositas, etiam ad commoriendum; ideo dicit: Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, quasi diu dubitans: Eamus et nos et moriamur cum illo.

Quaerit Chrysostomus: Quomodo Thoraas hoc Etdicit,quod dixit ex formidatione; sed melius dicendum, quod dixerit ex fortitudine, id est exhortatione Domini animatus, et sapienter dixit et fortiter; unde secundae ad Timotheum secundo: «Si commortui sumus,et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus ».

  1. (Vers. 17.). Venit ergo Lesus. Tangitur hic quintum, scilicet temporis tarditas; divina enim dispensatione hoc gestum est; unde non tantum invenit mortuum, sed foetidum, ut certius et admirabilius et gloriosius esset miraculum; et ideo subdit: El invenit eum iam quatuor dies in monumento habentem, et itafoetidum; infraeodem: « Domine, iam foetet, quatriduanus enim esl ».

  2. (Vers. 18.). Erat autem Bethania. Tangitur hic ultimum, scilicet loci opportunitas. Quia enim prope lerusalem erat, multi ludaei venerant, qui essent testes miraculi. Ratio autem, quare venerant, erat loci opportunitas sive propinquitas. Propter opportunitatem dicit: Erat aulem Bethania iuxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim. Stadium est octava pars milliarii, et ita propinquus erat locus; propter quod etiam dicit:

  3. (Vers. 19.). Multi autem ex ludaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo; quia tunc mujta erat tristitia de mortuis, sed post mortem Christi de bonis mortuis debet esse consolatio; quia «beati mortui, qui in Domino moriuntur »; ideo primae ad Thessalonicenses quarto: « Nolumus, vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent».

  4. Spiritualiter notanda sunt tria: primo, quid est, quod Lazarus a Domino amatur? Secundo, quid est, quod languet, moritur et quatriduanus invenitur? Tertio, quid est, quod Dominus suos discipulos exhortatur, quod in die ambulent?

Lazarus adiutus a Domino interpretatur. signilicat virum, qui habet gratiam adiuvantem, secundum illud Isaiae quadragesimo nono- In tempore accepto exaudivi te, el in die salutis auxiliatus sum tui. Iste Dominum diligit, ideo et amatur; Proverbiorum octavo: Ego diligentes me diligo.

Iste Lazarus languet in peccati delectatione, de quo languore Ecclesiastici decimo: Languor prolixior gravat medicum; quia vix contingit, quin morosa delectatio demergat in mortale peccatum. — Sed moritur in consensu, quia tunc consummatur peccalum interius; lacobi primo: Concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, pervenitur in opus, ab opere in consuetudinem, a consuetudine in peccati impudenliam, quando frons meretricis fit homini, utiam nolit erubescere; et

tunc foetidus est; quia iam peccatum eius in alios diffunditur; Amos quarto: Ascendere feci putredinem castrorum. vestrorum in nares vestras etc.

Ad hunc peccatorem suscitandura a mortuis Dominus soUicitat discipvlos suos, quos et praelatos ordinaverat; Proverbiorum sexto: Discurre, festina, suscita amicum tuum. — Et hortatur, quod de die ambulent. Dies dicitur tempus merendi, quia, dum sol oritur, homo exit ad opus suum, et daemones absconduntur; Psalmus: Ortus est sol, et congregati sunt etc; et post; Exibit homo ad opus etc. — Iste dies durat ab adventu Christi usque ad diem iudicii; quia supra nono: Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi; et ipse est in mundo usque ad consummationem saeculi; Matthaei ultimo: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usqiie ttd consummationem saeculi. — Et hoc operandum, ut peccatores susciteotur; ad Galatas sexto: Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. — Dmdecim. horae huius diei possunt dici duodecim status Christi, de quibus habitum est supra quarto. — Vel possunt dici duodecim Apostoli, qui etiam significati sunt per duodecim lapides, per duodecim fontes in Elim, per duodecim boves circa mare aeneum Salomonis, per duodecim lapides pretiosos, et nunc per duodecim horas. — Vel duodecim horae sunt duodecim vi?-- tutes, quae fuerunt in Christo, scilicet quatuor cardinales, una theologica, et septem dona. — Vel duodecim horae dicuntur duodecim fruclus Spiritus, de quibus Apocalypsis vigesimo secundo: Lignum vitae afferens fructus duodecim per singubs menses.

  1. Martha ergo, ut audivit etc. Supra determinata sunt duo antecedentia ad miraculum, scilicet sio merebatur Lazari suscitationem. Haec autem erat fides et devotio duarum sororum, Marthae scilicet et Mariae. Unde primo insinualur fides Murlhae; secundo, Ma7iae, ibi: Et cum haec dixisset, abiit etc.

Fides igitur et devotio Marthae insinuatur hoc ordine: primo innuitur Marthae ofTiciosa sollicitudo; secundo, ipsius fidelis confessio; tertio, fidelis confessionis amplificatio.

(Vers. 20.). Marthae igitur sollicitudo innuitur in hoc, quod ipsa Domino occurrit; non sustinuit, quod veniret usque ad domum; ideo dicit: Martha ergo, ut audivit, quia Lesus venit, occurrit ei. In hoc patet, quod Martha multum erat sollicita, sed e contrario Maria quieta; unde dicit: Mariaautem domi sedebat, quiela scilicet. Propterea dicitur Lucae decimo: <t Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima; Maria optimam partem elegit». Optime per Martham occurrentem significatur activa; Isaiae vigesimo primo: <r Cum panibus occurrite fugienti »; per Mariam domi sedentem contemplativa; unde Threnorum tertio de viro contemplativo: « Sedebit sohtarius et tacebit, quia levavit se super se».

  1. (Vers. 21.). Dixit ergo Martha. Tangitur hic secundum, scilicet Marthae fidelis confessio, in qua confitetur Dominum potentem et benignum, ut posset et vellet liberare et nunc resuscitare; ideo dicit: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; quia voluisses et potuisses liberare; sed et nunc potes resuscitare. Ideo dicit:

  2. (Vers. 22.). Sed et nunc scio, id est, firma fide teneo, quia, quaecumque 'poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Augustinus: «Scio, quod potes; si vis, facis; utrum autem facias, iudicii tui est,

non meae praesumtionis ». Non fuit ausa petere tara magnum quid, ne pateretur repulsam; sed suara fldem exprimendo insinuavit desiderium. Non solum quae petit Christus dat Deus, sed quod pelitur in nomine eius; infra decimo sexto: « Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis i>.

  1. (Vers. 23.). Dicit ei- Lesus. Tangitur hic tertium, scilicet fidelis confessionis amplificatio. Confessa enim fuerat Martha, quod Dominus posset impetrare fratris resuscitationem; Dorainus autera vult eam ad hoc inducere, ut confiteatur, Christum posse resuscitare; propter quod potestative dicit: Resurget fraler tuus. Et Martha confitetur de generali resurrectione, unde dicit:

  2. (Vers. 24.). Scio, quia resurget in resurrectione in novissimo die. Sceha.t ex Lege; Danielis duodecirao: « Multi de his qui dormiunt in pulvere terrae, evigilabunt »; sciebat per doctrinam Christi; supra sexto: « Ego resuscitabo euni in novissimo die ». Sed quia nondum confessa erat, quod virtute Christi resurgeret; ideo instruitur de hoc; propter quod dicit:

3G. (Vers. 23.). Dicit ei Lesus: Ego sum resurrectio et vila; causalis est praedicatio, id est, facio resurgere et vivere; primae ad Corinthios decirao quinto: « Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium, quoniam quidem per hominera raors, et per horainera resurrectio mortuorum ». Et hoc manifestat: Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; et ita facio resurgere; supra quinto: « Venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent ». — Non solum facio mortuos resurgere, sed etiam viventes vivere; unde:

  1. (Vers. 26.). Et munis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum; supra sexto: « Omnis, qui videt Fihum et credit in eum, habet vitam aeternam ». Et quia « corde creditur ad iustitiara, ore autera confessio fit ad salutem»; ideo dicit: Credis hoc?

  2. (Vers. 27.). Ait illi: Utique, Domine, hoc credo, quod tu hoc facias; ego credidi, quia tu es Christus, Filius Dei, qui in hunc mundum venisti; et ita potes resuscitare et viviflcare, quia, supra quinto, « sicut Pater habet vitam in semetipso, ita dedil et Filio vitam habere in semetipso ». Confltetur in hoc et Divinitatera et humanitatera: quia Dei Filius, potes; quia venisti, facies; ad hoc enim

  3. Et cum haec dixisset. Posita fldeli sione Marthae, ponitur hic fidelis confessio Mariae, quae describitur hoc ordine: prirao ipsius Mariae vocatae acceleralio; secundo, ludaeorum associatio; tertio, fidelis et devota confessio.

(Vers. 28.). Primo ergo ponitur Mariae vocalae acceleratio, in quo significatur quies et devotio in Maria: quies, quia non venit nisi vocata a Martha; propterea dicit: Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam, so7-orem suam silenlio; Threnorura tertio: « Bonura est praestolari cum silentio salutare Dei». Vocavit, inquara, eara imperio Domini; Apocalypsis ultimo: « Et qui audit dicat: Veni ». Et hoc innuitur, quia vocavit, dicens: Magister adest et vocat te. Quamvis hoc non sit praedictura causa brevitatis, tamen ita fuisse intelhgendum est; lob decimo quarto: « Vocabis me, et ego respondebo tibi ». Non tantum erat Maria quieta, sed etiam devota; unde dicit:

  1. (Vers. 29.). Illa, ut audiuit, surrexit cito et venit ad eum; non exspectavit, quod veniret, sed ipsa velociter cucurrit, antequam intraret; ideo dicit:

  2. (Vers. 30.). Nondum enim venerat Lesus in eastellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. In quo signiflcatur, quod vir a Domino vocatus debet accelerare, sicut fecerunt boni discipuli, de quibus Malthaei quarto: « Continuo relictis retibus, secuti sunt eum »; unde et ille reprehenditur Lucae nono, qui dixit: « Diraitle rae prius, ut vadam et sepeliam patrem raeura »; Ecclesiastici trigesimo primo: « In omnibus operibus tuis esto velox »; et Proverbiorum decimo octavo: « Qui moUis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis ».

  3. (Vers. 31.). ludaei ergo. Tangitur hic secundura, mWcei ludaeorum associalio; et ratio associandi erat voluntas consolandi; propterea dicit: ludaei ergo, qui e)-ant cum ea in domo et conso- Evang. tr. 49. n. 16: Advertendum est, quemadmodum suplabantur eam; ad hoc venerant; cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et abiit, quasi dolore tacta, non valens diu sustinere; secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ibi plort. Ideo sequebantur, ut consolarentur, de qua consolatione Ecclesiastici trigesimo octavo: « Consolare propter tristitiam, et fac luctum secundum meritum illius uno die vel duobus propter detractionem ».

  4. (Vers. 32.). Maria ergo, cum venisset. Tangitur hic tertium, scilicet Mariae fidelis confessio et devota; propter quod dicit: Maria ergo, cum venisset, ubi erat Lesus, videns eum, cecidit ad pedes eius; ecce, devotio, seraper ad pedes Domini; unde Lucae septirao =: « Maria stans retro secus pedes Domini »; et decirao: « Sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius». Non legitur de Martha, quod ceciderit ad pedes; quia non sic devota nec sic calida, ut Maria; Deuteronomii trigesimo tertio: « Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius ». Et subditur pdelis confessio: Et dixit ei: Domine, si fuisses hic, fraler meus non fuisset mortuus; in quo insinuat virtutem Domini, ut soror prius fecerat; sed illa amplius dixit, quod adhuc resuscitaret, si vellet; et Iwec ob reverentiam tacuit et ob devolionem llevit et amplius Dominura movit, sicut infra patebit. In quo innuitur, quod Dominus magis audit gemitum cordis quam sonura oris; Gregorius: « Veraciter orare est araaros in compunctione geraitus et non coraposita verba resonare »; unde primi Regum primo dicilur, quod Anna largiter flevit et tacite oravit.

  5. Quaest. I. Sed quaeritur hic: quare Dominus ita diligenter quaerit confessionem Martliae de fide resurrectionis, cum sciret, eam fidehter credere? Et quae necessitas erat?

Dicendum, quod fides sororura Lazari irapetravit eius resuscitationem; et quia tunc fides est cer- Vulgata et EN exiit. tior el firmior, quando ore confitemur: ideo oris petiit confessionem.

  1. Quaest. II. Sed tunc quaeritur, cuius virtutis sit magis impetrare miraculum?

  2. Et quod fidei, videtur: quia infra eodem: Nonne dixi tibi: Si credideris, videbis gloriam Dei? — Item, Marci nono: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti; et ibidem dicitur, quod Dominus dixit Apostolis, quod non potuerunt eiicere daemonium propter incrcdulitatem. — Et Apostolus primae ad Corinthios decimo tertio: Si habuero fidem, ita ut montes transferam.

  3. Quod autem spei, videtur: quia Matthaei nono dicitur illi: Confide, filia: ergo videtur, quod sit confidentiae; sed confidentia est spei.

  4. Quod autem sit caritalis, videtur: quia illius est coniungere Deo et amicum facere, et hi maxime exaudiri sunt digni.

Respondeo: Dicendum, quod quia miraculum non solum impetratur a bonis, sed etiara a malis, quod ab illa virtule impetratur, quae bonis et malis coramunis est. Haec autem fides et spes esse possunt; ideo miraculum est fidei ut originalis principii, sed.ipei ut consuramativi. Et quia confidentia utrumque complectitur, proprie loquendo, impetratio miraculi est conpdentiae. — Nota, quod operatio miraculi debetur fidei, quia ipsa communis; quia prima elevat intellectum; quia habet considerare omnipotenliam.

  1. Lesus ergo, ut vidit eam. plorantem. pra posita sunt tria praeambula ad rairabilem suscitationem,hic ponitur quartum, quod est exauditionis pielas; propter pietatem enim motus est Dominus exaudire et Lazarum suscitare; et describitur hoc ordine. Prirao innuitur pielas exaudienlis; secundo, signum exauditionis; tertio, virtus vel potestas exaudiendi.

(Vers. 33.). Pietas ergo exaudientis notatur in hoc, quod Christus ad fletura Mariae et ludaeorum flevit et doluit; propterea dicit: Lesus ergo, ut viqui venerant cum ea, plorantes. Vidit, oculo scilicet pietatis; quarti Regum vigesimo: « Audivi orationem tuam et vidi lacrymas tuas ». Infremuit spiritu et turbavit semetipsum, eis compatiendo; et ex liac compassione approximat; unde:

  1. (Vers. 34.). Dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni et vicle; et sequitur compassionis ostensio; unde:

  2. (Vers. 33.). Et lacrymatus est Lesus; unde ex visu oritur lurbatio, ex lurbatione approximatio, ex approximatione doloris el compassionis expressio. lob trigesimo: « Fiebam quondam super eo qui afflictus erat, et compaliebalur anima mea pauperi »; Lucae decimo nono: « Videns Lesus civitatem, flevit super illam ». Flevit, cum vidit flentem Mariam; ad Romanos duodecimo: « Flere cum flentibus »; et haec compassio signum erat doloris, et dolor signum amoris; propterea:

  3. (Vers. 36.). Dixerunt ergo ludaei: Ecce, quomodo amabat eum, quia de eius morte flebat; et verum dicebant, secundum quod Sapientiae undecimo dicitur: « Domine, diligis omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti », et post: « Tua sunt, Domine, qui amas animas ». Sed ex hoc in dubitationem incidebant; quia enim amans alium non vult, eum mori; videbatur eis, quod contra voluntatem eius mortuus esset, et admirabantur; propter quod dicit:

  4. (Vers. 37.). Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci nati — supra nono — facere, ut hic non moreretur? Dubitando dicunt, quia rationem ad utramque partem habere videntur. Et bene quidem poterat, quia, Ecclesiastae octavo, «omne, quod voluerit, faciet»; el Lucae primo: « Non erit impossibile apud Deum omne verbum ». Sed si non esset isle est mortuus, sicut ille caecus natus; supra nono: « Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo »; ideo caecus est natus, sic Lazarus mortuus.

  5. (Vers. 38.). Lesus ergo rursum fremens. Tangitur hic secundum, scilicet signum exauditionis, quod in hoc manifestatur, quia ad monumentum venit et lapidem amoveri fecit; et compassio movebat haec facere. Ideo dicit: Lesus ergo rursum fremens in semetipso, per compassionem, venit ad monumentum. Et quia venerat suscitare, ideo monumentum praecepit aperire, quia clausum erat; ideo dicit: Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei, propter foetorem scilicet amovendum.

  6. (Vers. 39.). Ait Lesus: Tollite lapidem. Et quia Martha sollicita erat de Domino quantum ad sensibilia et corporalia; ideo: Dicit ei Martha, soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam foetet; ideo non est aperienda; quatriduanus enim est. Et quia Martha credebat, quod Dominus ex compassione vellet videre, non ex potentia suscitare; ideo:

  7. (Vers. 40.). Dicit ei Lesus: Nonne dixi tibi, quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? id est divinae virtulis magnitudinem; Actuum septimo: « Cum esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei ». Et in hoc sciverunt, quod non ideo aperiri fecerat, ut videret mortuum, sed ut suscitaret; ideo sequitur obedientia:

  8. (Vers. 41.). Tukrunt ergo lapidem, in quo iam manifestatio facta est, quod Dominus vellet eum suscitare; ideo tunc crediderunt et oblinere meruerunt; unde dicitur Mariae Lucae primo: « Beata, quae credidisti, quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a Domino ».

Lesus autem elevatis etc. Tangitur hic tertium, scilicet potestus exaiuUendi in Chrislo, quae insinuatur ex verbis eius, in quibus ostendit, se exauditum et seniper exaudiri et non ex impotentia Patrem rogare; propter quod dicit: Lesus autem, elevatis oculis in caelvm S dixil: Pater, gratias ago tihi, qumiam audisti me; gratias agit pro exauditione, non quia Pater audiret eum tunc et non alias; propterea dicit:

  1. (Vers. 42.). Ego a.utem sciebam, qitoniam semper me audis; ad Hebraeos quinto: « Cum lacrymis et clamore valido ofTerens preces supplicationesquo ad Deum, exauditus est pro sua reverentia». Ideo non tanquam indigens petii vel gralias egi; sed propter populum, qui circunislat, dixi, ut credant, quia lu me misisti; et ego in operibus meis non sum tibi contrarius, sed per omnia concors; supra octavo: « Sicut docuit me Pater, sic loquor; ct qui me misit mecum est et non reliquit me solum, quia quae placita sunl ei facio semper ». Et sic gratias egit et oravit, non propter impotentiam, sed ad insinuandam sui et Dei concordiam, de qua supra quinto: « Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille facil, haec et Filius similiter facit».

  2. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit, quod turbavii semetipsum Lesus.

Contrarium videtur: 1. quod dicitur Isaiae quadragesimo secundo: Non erit tristis neque turbulentus. — Si dicas, quod voluntarie turbavit se, non involuntarie, sicut nos; tunc obiicitur:

  1. Quia perturbatio obscurat oculum mentis: ergo si in Christo mentis oculus non potuit obscurari, ergo non potuit perturbari.

  2. Itera, quando perturbatio est voluntaria, tunc non solum est sensualitatis, sed rationis, et completa est perturbatio: ergo si Christus voluntarie fuit perturbatus, patet ex hoc, quod plene perturbatus fuit.

' Vulgata elevatis oculis sursum.

Respondeo: Dicendum, quod turbatio uno modo est passio, sicut dicit Hieronymus, alio modo pro- passio: passio, secundum quod ascendit in rationem, propassio, secundum quod sistit in sensualitate; et hoc potest dupliciter esse: quia aut est in sentiente de necessitate, quod non potest facere aliud; aut voluntate. Sic igitur triplex est perturbatio, scilicet raftonis, et haec mala et in malis; sensualitatis, et haec necessitate in bonis, voluntate m Christo.

  1. Quod ergo dicitur: Non erit trislis neque turbulentus, intelligendum de illa quae est ralionis, vel semualitatis involuntaria.

  2. Quod ergo obiicitur, quod illa quae est sensualitatis, obscurat mentem, saltem ad tempus; dicendum, quod verum est, ubi est necessitas; sed in Christo ascendebat, quantum dictante ratione volebat.

  3. Quod obiicitur, quod voluntaria est plena; intelligitur, quando ratio turbat se ipsam.

  4. Quaest. II. Item quaeritur de hoc, quod Christus lacrymatus est. — Aut enim volebat, Lazarura esse mortuum, aut non; si sic: ergo fictitie flebat; si non: ergo voluntas eius erat discors a divina et aliquid voluit quod non fecit.

Respondeo: Triplex fuit in Christo voluntas humana, scilicet rationis, pietatis et sensualitatis, sicut dicit Hugo; et voluntate pielalis, quae est velleitas, volebat aliquid, quod tamen absolute non volebat; et propter illam compatiebatur et flebat, sicut flevit super lerusalem. Intelligendum tanien, quod Christus non flevit propter mortem Lazari, sed propter nostram miseriam, quae in morte Lazari signiflcabatur.

Unde legitur Dorainus flevisse primo in suscitatione Lazari, et tunc deflevit humanam infirmitatem. — Secundo, super lerusalem, Lucae decimo nono, et tunc deflevit nostram caecitatcm; unde: Si cognovisses et tu. — Tertio, in cruce; ad Hebraeos quinto: Cum lacrymis ojferens; et tunc deflevit nostram malignitatem. — Quae sunt tres origines peccatorura et tres poenae inflictae nobis pro peccatis, quae merito lacrymarum eius mitigatae sunt.

vit: quia oravit secundum quod homo; et secundum quod oravit, suscitavit: ergo secundum quod homo suscitavit: ergo non differt modus eius resuscitandi a modo Petri i.

Respondeo: Sicut patet in littera, nec oravit nec gratias egit, ut potestatem suscitandi acciperet, ut alii, nec ut se rainorem Patre credi faceret; quia, ut dicit Chrysostomus, non oportebat; sed ut Deo se conformem et virtutem suam a Patre non discordantem ostenderet.

Quod ergo obiicit: suscitavit, secundum quod falsum esl; quia suscitavit secundum quod Deus, oravit secundum quod homo.

Pars secunda capituli, de ipso miraculo.

  1. Haec cum dixisset etc. Posita sunt praeambula ad mirabilem Lazari suscitationem, hic ponuntur concomitantia et consequenlia; et procedit in hac particula sic. Primo ponitur ipsius Lazari virtuosa vucatio; secundo, ipsius resuscitalio; tertio, ipsius solutio; quarto, consequens aliorum acdificatio, aliorum vero destructio.

(Vers. 43.). Lazari vero potestativa vocatio innuitur in hoc, quod voce magna clamavit: Lazare, veni foras; imperiose dicit: Veni, et voce magna clamat, eo quod ad vocem eius fiet resurrectio generalis, secundum quod praedictum est supra quinto: « Venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, cerunt in resurreclionem vitae, qni vero mala egerunt in resurrectionem iudicii ».

  1. (Vers. 44.). Et slatim prodiit. Tangitur hic secundum, scilicet ad Domini imperium Lazari «mscitalio; propter quod dicit: Et statim prodiit qui fuerat mortuus; in quo nolatur obedientia creaturae ad Creatorem; Marci quarto: « Quis, putas, est iste, quia ventus et mare oljediunt ei »? Origenes: « Cum omnia obediant Creatori, sola rationalis creatura inobediens invenitur». Nec obstilernnt vincula; unde dicit: Ligalus manus et pedes inslitis. Ligatus; synecdochica est constructio; instilis, id est ligaminibus, quibus involvebantur manus et pedes; et facies eius erat ligata sudario; et ideo non proprio egressu, sed divina virtute egressus esl. Hac virtute usus est Cliristus iii morte sua; Matthaei vigesimo septimo: « Monumenta aperta sunt, et multfi corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt ».

Dixit eis Lesus: Solvite eum. Tangitur hic tertium, scilicet ligati solutio. Ad litteram ideo solvitur a ministris, quia Dominus, etsi totum possit facere, vult tamen aliis suam potestatem communicare. Beda: « Potuit ligamenta solvere qui potuit mortuum suscitare; sed propter unitatem et individuam caritatem dicil ministris: Solvite eum et sinile abire ». Chrysostomus: « Non voluit resuscitatum secum ducere, ut pompam mundi nos evitare doceret ».

  1. (Vers. 45.). Multi ergo ex ludaeis. Tangialionmi destrucHo. Propter illos qui aedificali sunt ad fidem, dicit: Multi ergo ex luclaeis, qui venerant ad Mariam et Marlham el viderunt quae fecit, crediderunt in eum. Qui venerant; Proverbiorum decimo tertio: « Qui cum sapientibus graditur sapiens erit y>; supra quarto: « Multi crediderunt in eum » etc. Propter alios, qui peiores effecti sunt, dicit:

  2. (Vers. 46.). Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Lesus; unde eodem uno alii profecerunt, alii defecerunt; secundae ad Corinthios secundo: « Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam »; ideo Lucae secundo: « Ecce, positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel».

  3. Moraliler sunt in suscitatione Lazari quanotanda: primo, quod Dominus quaerit, ubi sit; secundo, lapidem amoveri praecipit; tertio, ipsum prodire facit; quarlo, discipulis solvendum exponit.

Quaerit igitur primo Dominus, ubi peccator sit, cum ei vilitatem peccati sui ostendit. Sic quaerebat Dominus ab Adam Genesis tertio: Adam, ubi es? Et leremiae tertio: Leva oculos tuos in directum et vide, ubi non prostrata sis.

Secundo, lapidem amoveri praecipit, cum a consuetudine peccati hominem cessare facit, quae tanquam lapis ponderosus deorsum trahit. Ideo dicebat anima poenitens in Psalmo: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicul onus grave gravatae sunt super me. Augustinus: « Quam difficile surgit quem moles nialae consuetudinis premit »! Threnorum tertio: Lapsa esl in lacum, id est in raortem culpae, vita mea, et posuerunt su- Matthaei nono, id est peccatorem peccatis mortuum per eomensum; extra domum, id est per opus malum; in sepulcro, per consuetudinem malam, ut hic.

Tertio, ipsum prodire iniungit, cum propriam iniquitatem confiteri facit. Prodire est de occulto in apertum venire; unde Proverbiorum vigesimo octavo: Qui abscondit scelera sua non dirigelur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur. Augustinus: « Quando contemnis, mortuus iaces; si maxime contemnis, sepulcro iaces; quando confiteris, procedis».

Quarto, discipulis solvendum exponit, quia tunc venit potestas sacerdotalis, quae ante confessionem locum non habet. Sed Dominus praecipit, ut ostendant se sacerdotibus ad solvendum; Lucae decimo septimo de leprosis mundatis dictum est eis: Ite, ostendite vos sacerdotibus; et Dominus eis dedit officium, infra vigesimo: Quorum remiseritis peccata, remiltuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. — El notandum est, quod Lazarus resuscitatus triplici vinculo ligatus prodiit, quia triplex difficultas remanet in homine post remissionem peccati. Nam facies tigata dicit difficultatem in cognoscendo, ligamen pedum dicit difficultatem in bene volendo, ligamen manuum in bene operando. De his Matthaei vigesimo secundo: Ligatis manibus el pedibus eius, proiicite eum in tenebras exteriores. Sed ab his vinculis solvitur, quando per satisfactionem iniunctam ab hoc triplici vinculo solvitur et in pristinum statum restituitur. Hunc statum petebat Samson, ludicum decimo sexto: Memento mei, Deus, in bono et redde nunc mihi pristinam fortitudinem meam.

  1. Collegerunt ergo ponti/ices etc. Ista pars hbri, quae ibi incipit: Fuit homo missus a in qua agitur de Verbo incarnato, fuit divisa in tres partes. In prima agitur de Chrisli incarnatione et de incarnati manifestatione; in secunda vero, de passione; in tertia, de resurrectione.

Secundo tractatur de Verbi incarnati passione dupliciter.

Hic ergo incipit secunda pars. Intentio igitur huius partis usque ad vigesimum capitulum est agere de his quae spectant ad passionem; et dividitur haec pars in duas: quia quaedam spectant ad

adiacentia. Primo ergo agitur de anteeedmtibus; secundo vero, de concomitanlibus, in principio decimi octavi: Et cum haec dixisset Lesus, egressus est etc. Primo agitur de iis quae ad passionem speotant ut praeambula, tripliciter.

Praeambula vero ad passionem sunt tria, scili- 2. cet ludaeorum machinatio, passionis Christi praedictio, discipulorum consolatio. Ideo prima pars habet tres partes. Primo enim agitur de ludaeorum conspiralione; secundo, depassionis praedietione, ibi: Erant aulem quidam gentiles etc., infra duodecimo capitulo; tertio, de discipulorum confirmatione, infra decimo tertio: Ante diem festuni.

Fiimo, de ludaeorum maoliinatione ponuntur quatuor.

Prima pars, in qua agitur de machinalione ludaeorum, qui mortem Christi machinabantur, habet quatuor partes. In prima describitur ludaeorum conspiratio; in secunda, conspirationis corroboratio, ibi: Lesus ergo ante sex dies; levlio, conspi7-ationis amplificatio, ibi: Cognovit ergo turba multa; quarto, in conspiration£ obstinatio, ihi: In craslinum autem turba mulla.

Conspiratio ergo ludaeorum hoc ordine describitur: primo ponitur humani consilii indagatio; secundo, consilii determinatio; tertio, ex hoc Christi occuUatio; quarto, Chrisli occultati inquisitio.

  1. (Vers. 47.). Ponitur ergo primo ludaeorum conspiratio, quae facta fuit occasione manifestationis Christi; propter quod dicit: Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei consilium adversus lesum. Unita fuit siraul ambitio principum cum malitia Pharisaeorum, ut per vim facerent consilium iniquum; Ecclesiastici vigesimo primo: « Stuppa collecta synagoga peccantium ». Et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Chrysostomus: « Adhuc hominem vocant, qui tantam Divinitatis fecerat demonstrationem ».

  2. (Vers. 48.). Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et ex hoc sequitur inconveniens, el venient Romani et tollent locum nostrum et gentem. Ideo hoc dicebant, quia Romani tunc imperabant eis; et si ipsi sibi novum imperatorem vel regem invenirent, timebant eorum indignationem incurrere; ideo magis voluerunt facere contra Deum quam contra hominem; propterea Proverbiorum vigesimo nono: « Qui timet hominem cito corruet ». Ratio autem huius fuit, quia magis diligebant temporalia quam aeterna; unde Augustinus: «Temporalia amittere noluerunt et vitam aeternam non cogitaverunt, ac sic utrumque amiserunt ». Et quod timebant, hoc eis accidit; unde Chrysostomus dicit, in eis esse impletum il!ud Psalmi: « InQxae sunt gentes in interitu, quem fecerunt»; Proverbiorum decimo: « Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur ».

  3. (Vers. 49.). Unus autem ex ipsis etc. Tangitur hic secundum, scilicet consilii quae facta est auctoritate humana, dispensatione divina et communi concordia. Auctoritate humana; propter quod dicit: Unus ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, et ita auctoritatem haberet, et per hoc consilium authenticum daret, dixit: Vos nescitis quidquam.

  4. (Vers. 80.). Nec cogitatis, quia expedit vobis, ut unus morialur homo pro populo, et non tota gens pereat. Unus; ad Romanos quinto i: « Si enim per unius hominis deliclum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis in plures abundavit». Iste non dedit consilium, quod interficeretur propter suam culpam, quia non habuisset robur; sed propter aliorum salutem, ut nullus posset iam huic resistere propter Christi innocentiam; leremiae decimo octavo: « Venite, et cogitemus contra leremiam cogitationes; venite, et percutiamus eum lingua et non attendaeius ». Illud consilium

morlis Christi processit a sacerdotibus secundum illud Danielis decimo terlio: « Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum». Huius consilii determinatjo non solum facta est auctoritat humana, sed etiam dispensationa divina; pi'opterea subdit Evangelista:

  1. (Vers. bl.). Hoc atUem non dixit a semetipso, hoc est propria adinventione, sed divina in- spiratione; propterea dicit: Sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Spiritum propheticum honori sacerdotali attribuit. In hoc patet, quod Spiritus sanctus multa nobilia opera etiam per malos sacerdotes facit; unde in reverentia habendi sunt; propterea, cum Paulus malediceret summo pontifici, comperto, quod summus pontifex esset, dixit: « Nesciebam, quod summus sacerdos esset », Actuum vigesimo tertio; et Saul, cum fuit inunclus, prophetavit, primi Regum decimo. Et prophetiam eius explanatsubdens: Prophelavit, quia Lesus moriturus eral pro gente.

  2. (Vers. 52.). Et non tantum pro rjente, scilicet ludaeorum; sed ut filios Dei, qui erant di- spersi, congregaret in unum, id est, ut praedestinatos ad unitatem Ecclesiae coliigeret. Haec congregatio praedicta est Isaiae undecimo: «Congregabit profugos Israel et dispersos luda colliget a quatuor plagis terrae »; et Isaiae sexagesimo: « Fihi tui de longe venient »; supra decimo: « Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet rae adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor ». Cum auctoritate humana et dispensatione divina concurrit subditorum concordia; propterea subdit:

  3. (Vers. 53.). Ab illo igitur die cogitave-,,j; y intcrficerent eum, nuUo iam contradicente; quia, etsi prius quaererent, sicut dicitur supra septimo et octavo: « Quid me quaeritis interficere »? tamen non ita definito consiho. De hoc Proverbiorura decimo octavo.

T-2. (Vers. 54.). lesus ergo iani non palam ambulabat. Tangitur hic tertium, scilicet Christi occultatio. Occultat, id est declinat, non timore, sed nostra instructione; non ut mortem fugiat, sed ut tempus congruum veniat; unde dicit: Lesus ergo iam non palam anibulabat apud ludaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, secundum humanum modum loca secretiora quaerens, in civitatem, quae dicitur Ephrem; et ibi morabatur cum discipulis suis. De hoc Augustinus: « Apparet, non esse peccatum, si fideles, qui sunt membra Christi, oculis persequentium se subtrahant et furorem sceleratorum potius latendo devitent, quam se offerendo magis accendant». ludaeos fugiebat et cum manebat; supra decimo: « Oves illum et vocem eius

  1. (Vers. 55.). Proximum autem erat Pascha. Tangitur hic quartuin, scilicet Christi latentis inquisitio, quae fiebat ab eis qui ascenderant ad festum; quia Christus in diebus festivis solebat dere. Propterea dicit: Erat autem proximum scha, dies festus, ludaeorum. Per Pascha festiva dies dicitur, quod fiebat mense scilicet Aprili; Exodi duodecimo: « Mensis iste vobis principium mensium; primus erit in mensibus anni. Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas » etc. Et ascenderunt niuUi lerosohjmam de regione ante Pascha, ante scilicet diem festum. Et ralio subditur: Ut sanctificarent se ipsos, quia nullus audebat immundus comedere Pascha; Numerorum nono: « Homo, qui

fuerit immundus super anima, vel in via, faciat phase in mense secundo »; infra decimo octavo: « Ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha «. Hi venerunt se exterius mundare, sed interius per voluntatis homicidium inquinare; unde dicit:

  1. (Vers. 56.). Quaerebant ergo lesum, scilicet ad perdendum; Psalmus: « Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam, ut auferant eam ». Et colloquebanlur ad invicem, in tenvplo stantes. Et modus quaerendi subditur: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Ista quaestio fiebat in templo. Unde impletum est illud leremiae septimo: <t Spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum »; unde Matthaei vigesimo primo: « Vos fecistis eam speluncam latronum ». Quare autem sic quaererent, insinuat Evangelista: Dederant autem pontiftces et Pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, xihi sit, indicet, nt appi'ehendant eum. Simile mandatum perversum dedit Saul de Davide primi Regum vigesimo tertio: « Considerare et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur. Quod si in terra se obstruxerit, perscrutabor eum in cunctis millibus luda».

  2. Quaest. I. Quaeritur, utrum ludaei peccaverint in dando isto consilio? — Quod sic, videtur, quia reprehenduntur principes sacerdotum et Pharisaei, quod Dominum occiderunt sive occidi fecerunt, et ipse Dominus reprehendit eos supra septimo.

Quod non, videtur: 1. Quia voluntas Dei erat, quod Christus occideretur: ergo in volendo ipsum occidere conformabant voluntatem suam voluntati divinae; et si hoc: ergo non peccabant

  1. Item, ipse Dominus voluit Fihum suum pati; sed non potuit pati, nisi interficeretur; et ludaei interfecerunt: ergo voluit, quod ludaei interficerent.

  2. Item, ad hoc venit, ut pateretur: ergo si ludaei non interficerent, adventus eius frustraretur: ergo cum adventus eius eflicaciara habuerit ex ludaeorum consilio, videtur, quod ludaei non peccaverint.

Respondeo: Dicendum, quod ludaei peccaverunt et ratione actv et ratione intentionis. Ratione actus, quia voluerunt occidere eum quem sciebant innocentem esse, quod nullo moda bene potest fieri. Ratione intentionis, quia non intendebant implere divinam voluntatem, sed suam satiare invidiam.

    1. Quod ergo obiicilur, quod Deo placuit mors Chrisli; dicendum, quod activa occisio fuit permissa, sed passiva fuit beneplacita, sicut est in passionibus Sanctorum; quia illi occidebant mala voluntate, et Christus patiebatur bona.
  1. Quod quaerilur, quod frustra; dicendum, quod non; quia alius modus erat Deo possibilis, et Deus per malos ministros multa bona implet, sicut per diabolum probat Sanctos; et tamen diabolus non facit nisi demereri, sed Deus actum ordinat in bonum.

  2. Quaest. II. Quaeritur, utrum Caiphas peccaverit in dando illud consilium? — Quod non, videtur:

  3. Per textum, quia dicitur in littera, quod non dixit a semetipso; et per hoc innuitur, quod dixit a Spiritu sancto: ergo si quod est a Spiritu sancto non est peccatum etc.

  4. Item, dicit, quod prophetavit, cum esset pontifex: ergo si actus prophetandi bonus est, non dedit malum consilium, sed bonum: ergo non peccavit.

Sed contra: Ipse hoc verbo intendebat dare consilium, quod Christus occideretur: ergo in dando istud consilium erat homicida etc.

Chapter 12 of 22