Capitulum XXI
Ad hoc respondet Augustinus dupliciter: vel quia vere visus intelligitur tactus, quia visus dicitur communiter sensus; vel quia Thomas tangere non fuit ausus; unde dicit: « Non ait tetigisti, sed vidisti, quoniam generalis quodam modo est sensus visus; quamvis dici possit, non ausum fuisse discipulum tangere ». per hoc quod videbat atque tangebat, illud, iam remota dubi-
De tertia, manifestatione notantur dao.
- Postea manifeslavit etc. Hic agitur de tertia manifestatione quae facta est ad Petri confirmationem; et dividitur haec pars in duas. In prima agitur de manifestatione; in secunda, de Petri confirmatione, ibi: Cum ergo prandissent etc.
Prima in duas, quia ad descriptionem manife- 5 stationis necesse est describere circumadiacentia; ideo primo tanguntur illa; secundo, ipsa manifestatio, ibi: Mane autem facto etc.
Circimadiacentia manifestationem sunt locus, in quo manifestatur; et personae, quibus manifestatur; et aclus sive negotium, ratione cuius manifestatur.
(Vers. 1.). Primo ergo describitur locus, in quo facta est haec manifestatio, cum dicitur: Postea manifestavit se iterum Lesus ad mare Tiberiadis; ecce, locus. « Mare Tiberiadis idem est, quod stagnum Genesareth et quod mare Galilaeae »; dicitur autem Tiberiadis a Tiberiade civitate, quae iuxta illud stagnum sita est; dicitur autem mare Galilaeae a regione, in qua est; dicitur stagnum Genesai-eth a natura propria ipsius stagni, ut dicatur Genesareth, quasi auras generans. — Manifestavit autem sic. Hic tanguntur personae, quibus manifestatur; unde dicit:
(Vers. 2.). Erant simul Simon Petrus et qui dicilur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. Et ita erant septem, quia talis numerus est conveniens et sufficiens ad omne genus testimonii. Et commendatur in hoc septiformis gratia Spiritus sancti, quae debet esse in his qui vadunt piscari, id est populum Domino congregare; de quo septenario dicitur Isaiae quarto: « Apprehendent septem mulieres virum unum » — sine his muheribus non fit propagatio spiritualis — et Isaiae undecimo: « Requiescel super eum spiritus Domini, spiritus sapienliae et intellectus, spiritus consiUi et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini».
(Vers. 3.) Dicit eis Simon Petrus. Hic tangitur actus sive officium, occasione cuius manifestatur; et hic quidem fuit actus piscationis, in quo omnes convenerant. Sed Petrus erat principalis, quia propter ipsum specialiter haec manifestatio facta est; unde dicit: Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari, tanquam principaUs, quia piscator fuerat; Matthaei quarto: « Ambulans Lesus secus mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream, fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores ». Et alii comitantur; unde dicit: Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et deo, concordes in unum, exierunt et ascenderunt navem, ut piscarentur, et in illa nocte nihil prendiderunt, et ita in vanum laboraverunl; Lucaequinto: « Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepilis. Sed Hebraeae linguae consuetudine omnis aquarum conmus»; Gregorius: «Facla est discipulis piscalionis magna difficultas, ut, Magistro veniente, fieret admirationis magna sublimitas ».
Mane autem facto. Hic agitur de Domini et dividitur haec pars in duas;. primo descriWtur ipsa manifestatio; deinde ad praecedentes manifestationes comparatur, ibi: Hoc iam tertio etc.
In ipsa manifestatione quia dupliciter se manifestat: et quoad divinam naturam per miraculi operationem, et quoad humanam per comestionem; ideo sunt ibi duae particulae. In prima describitur manifestatio facta per p«5cwm comprehensionem; in secunda, per co»je«ftowem, ibi: Ut ergo descenderunt in terram etc.
Manifestatio ergo quoad mirabilem piscium comprehensionem hoc ordine describitur. Primo enim notatur Christi ttpparitio; secundo, allocutio; ter-. mirabilis piscium comprehensio; quarto, Domini cognitio; quinto, fervens Petridilectio.
(Vers. 4.). Domini igitur apparitio tangitur, cum dicitur: Mane autem facto, stetit Lesus in littore. Ad liUeram mane stetit, quia nocte ipsum videre non possent; secundum spiritualem intellectum, quia mane tempus gratiae significat, in quo Christus apparuit; ad Romanos decimo tertio: «Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis ». Et licet appareret, tamen discipuli non cognoscebant; ideo dicit: Non tamen discipuli cognoverunt, quia Lesus est. Chrysostomus: « Non mox ostendit se ipsum, ut per miraculum, quod facturus erat, eum cognoscerent ».
(Vers. S.). Dicit ergo eis Lesus. Hic notatur secundum, scilicet Domini allocutio; et quaerit ab eis causam tanti laboris: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Pulmentarium vocat hic omne illud, quo panis conditur, sive piscis sit, sivealiud, quod nos communiter dicimus pulmentum, quasi quaerat ab eis Dominus, utrum pisces habeant vel ceperint. ex quibus cibum suum condire possint, ut panis illi adiunctus sapiat. Resporiderunt ergo ei: Non; quasi dicant: adhuc laboramus, quia nondum habemus.
(Vers. 6.)., Dixif eis: Mittite in dexteram navigii rete et invenietis. Hic notatur tertium, scilicet mirabilis piscium comprehensio. Et fuit mirabilis; quia, cum nihil possent capere, ad divinum imperium tot ceperunt ipsi obtemperando; unde: Miserunt ergo rete, iuxta mandatum Domini, el iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Simile accidit Lucae quinto: « Cum hoc fecissent, comprehenderunt multitudinem piscium copiosam»; ideo in magna copia, ut ostendatur divina largitas, quae, secundum illud lacobiprimo, «dat omnibus afHuenter et non improperat».
(Vers. 7.). Dicit ergo discipulus etc. Hic notatur quartum, scilicet Domini cognitio a loanne; unde: Dicit ergo diicipulus ille, quem diligebat Lesus, id est loannes, Petro: Dominus est. Ideo Dominum vocat, quia se potenlem ostendit, et cui omnia obediunt, etiam pisces; et ideo timendus, secundum ilind Malachiae primo: « Si ego Dominus, ubi est timor meus »? Vocabant enim discipuli eum Dominum; supra decimo tertio: « Vos vocatis me Magister et Domine ».
Simon ergo Petrus. Hic notatur quintum, scilicet Petri fervens dileclio, in hoc, quod noh potuit se continere, quin statim curreret; ideo dicit: Simon autem Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se, ne nudus appareret coram Domino; e7-at enim nudus; et misit se in ma,re, ad natandum scilicet. Simile fecit Malthaei decimo quarto: « Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ».
(Vers. 8.). Alii autem discipuli navigio venerunP; quia non erant ita ferventes, non audentes mare intrare; Sapientiae decimo quarto: « Exiguo ligno credunt homines animas suas » etc. Et alia ratio: Non enim erant longe a terra, et ideo cito venire poterant; sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
Secundum «pzniwafem intelligentiam: piscatores nocte piscantes nihil prendiderunt; mane facto, apparuit Lesus, et retia impleverunt, et cubitis ducentis distantes a terra, retia traxerunt. — Piseatores sunt praedicatores; leremiae decimo sexto: Eeee, ego miltam piscatores multos, et piscabuntur eos; et Matthaei quarto: Venite post me; faciam, vos fieri piscatores hominum. — Tempus noctis est tempusLegis propter umbram litterae flgurarum Legis; ad Hebraeos decimo: Umbram habens Lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. — Qui nocte, id est tempore Legis, piscantur, nihil accipiunt, quia, sicut dicitur ad Hebraeos septimo, Lex neminem ad perfectum duxit. — Mane facto, id est tempore gratiae, apparet Christus; secundae ad Corinthios tertio: Usque hodie velamen esl super cor eorum. Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. — Tunc retia implentur, quia post adventum Christi in carnem veritas manifestatur, et pisces in rete Ecclesiae comprehenduntur; propter quod Dominus dicebat supra duodecimo: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. — Hos pisces, scilicet fideles, praedicatores trahunt, quia per bona exempla ad vitam perducunt; de quo modo trahendi dicitur in Canticorum primo «: Trahe me post te, in odoreni curremus unguenlorum tuorum. — Efc hoc distantes ducentis cubitis, in quo scihcet innuitur duplex perfectio, quae debet esse in praedicatore, scilicet. wtoe et doctrinae; de quibus Matthaei quinto: Qui fecerit et docuerit sic homines, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo: cum stagnum Genesareth sit aqua dulcis et parva etiam in respectu maris, quare Evangelista appellat mare?
Dicendum, quod iuxta morem ludaeorum hoc facit, qui magnam congregationem aquarum mare appellant, secundum illud Genesis primo: Congregationesque aquariom appellavit maria.
- Quaest. II. Item, cum scribatur Lucae nono: Nemo mittens manum ad aratrum et wipiciens retro aptus est regno Dei; quid est, quod Petrus, qui retia reliquerat, rursus ad piscandum revertitur?
Respondet Gregorius, quod « negotiura, quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc post conversionem repetere culpa non fuit ». Unde Augustinus: « Intelligendum est, discipulos non fuisse prohibitos arte sua licita et concessa victum necessarium quaerere, si aliud, unde viverent, non haberent ».
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Stetit Lesus in littore; quaerit Gregorius, cum Dominus « ante passionem coram discipulis in fluctibus maris ambulaverit, supra sexto; quid est, quod post resurrectionem suam discipulis in mare laborantibus in littore stetit »?
Respondet Gregorius: « Per mare praesens saeculum significatur, per soliditatem littoris perpetuitas aeternae quietis. Quia ergo Redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat ».
- Quaest. IV. Item, cum Dominus ante passionem iusserit, rete mitti in mare, Lucae quinto, non dislinguens partem; quid est, quod post resurrectionem iubet, mitti in dexteram navigii partem?
Respondet Gregorius: « Illa piscatio, in qua specialiter, in quam partem mitti rete debeat, non iubetur, praesentem Ecclesiam designavit, quae bonos simul ac malos colligit. Haec autem piscatio in solam dexteram missa est, quia ad videndum eius claritalis gloriam sola electorum Ecclesia pertingit, quae de sinistro opere nihil habebit ».
- Quaest. V. Item quaeritur: quid est, quod loannes hic docet Petrum, cum dicit Petro: Dominus est? Nonne Petrus ita bene cognoscebat Dominum, ut loannes? -
Respondet Chrysostomus S quod « Petrus erat ferventior, loannes vero mente excellentior et perspicacior; ideo citius cognovit, sed non citius cucurrit ». — Vel potuit esse ratio, quia Petrus in piscando soUicitior erat etc.
Utergo descenderunt in terram. Sic manifestata maiestate Divinitatis per mirabilem piscium comprehensiouem, manifestat hic veritatem kumani-. comestioneni; et in hac quidem procedit hoc ordine. Primo notatur Domini providentia ad cibos parandum; secundo, benignitas a.A invitandum; tertio, discipulorum illuminatio ad cognoscendum; quarto, Domini munificentia ad cibaria distribuendum.
(Vers. 9.). Providentia igitur ad cibaria praeparandum innuitur in ciborum praeparatione, quae estfacta miraculo; unde dicit: Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem, et ita prandium, ad quod invitabat, paratum erat; Matthaei vigesimo secundo: « Ecce, prandium paravi, et omnia parata ». Et haec quidem miraculo erant; unde Chrysostomus: « Non adhuc, ut ante crucem, ex materia supposila operatur, sed mirabihus ducit signa, ostendens, quoniam quod tunc ex subiecta materia faciebat propter quandam dispensationem faciebat». Vult dicere, quod ex nihilo factus est ille piscis. Nec tantum praeparavit miraculo, sed etiam praeparatio facta est Petri ministerio ad divinum praeceptum; unde sequitur:
(Vers. 10.). Dicit eis Lesus: Affertedepiscibus, quos prendidistis nunc; ut miraculo veritas comprobetur.
(Vers. 11.). Ascendit autem Simon Petrus, tanquam dihgentior inter ahos, el traxit rete in terram, plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus; in quo ostenditur miraculi magnitudo et in numero et in quantitate. Per magnos pisces intelhgimus Beatos, qui magni sunt caritate; Matthaei undecimo: « Qui minor est in regno caelorum maior est illo ». Et ad maiorem miraculi expressionem addit quod factum est circa rete; unde dicit: Et cum tanti essent, non est scissum rete; quocontra dicitur Lucae quinto: « Comprehenderunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete ». Itaque, cum tanti essent, scilicet « numero et quantitate», in tah numero fuerunt propter significantiam: vel quia numerus ille perfectionem significat, considerata proportione numerah; istis minimis... minimus vocabitur etc, ait: Consequens est
vel quia universitatem, quia, sicut dicit Hieronymus, « tot genera piscium in mari esse, a philosophis descripta leguntur ».
(Vers. 12.). Dicit eis Lesus. Hic notatur se-. cundum, scilicet Domini benignitas ad invitandum discipulos ad cibum; ideo dicit: Dicit eis fesus: Venite, prandele; invitat ad prandium, sed in futura resurrectione invitabit ad coenam, secundum illud Apocalypsis decimo nono: « Beali, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt ». Invitat nunc ad cibum corporakm, ut innuat, quod invitat ad.9p?- riiualem; Canticorum quinto: « Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi »; et Isaiae quinquagesimo quinto: « Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite; venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac».
Et nemo discumbentium. Hic notatur tertium, S(;ilicet illuminatio discipulorum ad Dominum cognoscendum; unde dicit: Et nemo discumbentium, id est ad comedendum residentium, audebat eum interrogare: Tu quis es? Unde Chrysostomus: « Cum silenlio et reverentia multa sedebant, attendentes in eum». Scientes, quia Dominus est, id est, propterea non interi'ogabant eum: tu quis es? ad Hebraeos penultimo: « Serviamus placentes Deo cum metu et reverentia »; ad Philippenses secundo: B Cum metu et tremore salutem vestram operamini ».
1 Libr. XIV. Comment. in Ezech. 47, 6. seqq.: Aiunt au- 24. (Vers. 13.). Et venit Lesus. Hic notatur quartum, scilicet Domini munificentia ad cibaria distribuendum; unde dicit: Et accepit panem et dabat 5 illis et piscem similiter, dabat illis, ut comederent. Et similiter jntelligendum, quod ipse cum eis comederit; unde Chrysostomus: « Hic quidem non dicit, quod comedit cum eis; Lucas alibi ait, Lucae ultimo: Cum manducasset coram eis, sumens rehquias, dedit eis »; unde Gregorius dicit: « Assura piscem Dominus comedit et panem ». Christus dabat, in quo se gratiarum omnium liberalissimum distributorom significabat; Matthaei vigesimo quinto: « Unicuique dedit secundum propriam virtutem ».
- (Vers. 14.). Hoc iam tertio. Posita manifestatione, ponitur manifestationis comparatio; et computatur cum praecedentibus tertia, non quia plures non fuerint, sed quia sufficit istas tres scribere ad credendum, secundum illud Deuteronomii decimo nono: « In ore duorum, vel trium testium stat omne verbum ». Ideo dicit. Hoc iam tertio manifestatus est Lesus discipubs suis, cum resurrexisset a mortuis, quasi sufficiens sit trinam manifestationem explicasse; Actuum decimo: « Dedit, eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis ».
' Libr. II. Homil. in Evang. homil. 24. n. 5: « Assum ergo
- Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Cum tanti essent, non est scissum rete. — Cum in prima piscatione, Lucae quinto, dicatur, quod rumpebalur rete propter raultitudinem piscium copiosam; quid est, quod nunc integrum perseverat?
Respondet Gregorius: « In alia piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei cum electis reprobi intrant, qui ipsam Ecclesiam haeresibus scindunt. In hac vero piscatione rete non rumpitur, quia sancta eiecioi u..i Ecclesia, in continua pace requiescens, nuUis dissensionibus laceratur ».
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc, quod Dominus comedit piscem et panem, secundum quod dicitur Lucae ultimo; cum sit tantum corporis animalis: ergo aut Christus habuit corpus animale, aut phantastice comedit.
Respondeo: Dicendum, quod est comedere ex necessitate, et hoc est corporis animalis tantum; et est comedere ex poteslate, et hoc non tantum animahs, sed etiam gloriosi et spiritualis, quod pure ex potestate comedit. Corporibus enim glorificatis non aufertur potestas, sed necessitas.
- Quaest. III. Item quaeritur: quid fiebat de iHo cibo? Cum enim corpu glorificatum non nutriretur, videtur, quod haberet egressum naturae consuetum.
Respondeo: Dicendum, quod sicut aqua in ignem proiecta statim ab igne absorbetur, sic cibus a corpore glorificato susceptus statim consumitur virtute quadam spirituali. Unde Augustinus in libro de solutione Sex Quaestionum: « Aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius calens: illa indigentia, iste potentia. Futurae ergo resurrectionis corpus imperfectae felicitatis erat, si cibis eguerit; im- Vers. 6. — Pro m prima plures codd. et Corranus perfeclae felicitatis erit, si cibos sumere non poterit ». Et ratio huius est, quia in primo indigens, in secundo impotens.
- Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dipitur: Hoc iam tertio manifestavit se Lesus etc. — Propter quid Dominus interpolate discipulis se manifestabat et non erat cum eis continue usque ad ascensionem?
Et respondet Chrysostomus «, quod « subtraxit se ab aspectu illorum aliquando, ut avidius retur, et quaesitus amaretur, et amatus insignius devotius veneraretur». — Alia ratio: quia discipuli, quamdiu fuit cum eis Dominus, eum carnaUter diligebant; ut eos disponeret ad spiritualem amorem et per hoc ad receptionem Spiritus sancti: ideo praesentiam corporalem ab oculis subtrahebat paulatim, quousque plene subtraheret in ascensione, et tunc fieret amor eorum omnino spiritualis. Propterea scriptum est supra decimo sexto: « Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos » etc.
- Cum ergo prandissent, dicit etc. Supra descripta est Christi resurgentis manifestatio, hic scribitur Petri in dilectione Christi Et quia quod confirmatur ad perfectionem tendit, ideo pars ista in duas dividitur. Primo enim Petrus in dilectione Christi solidatur; secundo, ad consummationem dilectionis, quae est per passionem, invitatur, ibi: Amen, amen dico tibi etc.
Confirmatio igitur Petri in dilectione fit Christi trina interrogatione; unde sunt tres partes in prima parte secundum tres interrogationes: prima, ibi: Cum ergo prandissent; secunda, ibi: Dicit ei iterum: Sim.on etc.; tertia, ibi: Dicit ei lertio: Simon etc.
Prima igitur hoc ordine describitur: nam ponitur Christi inquisitio; secundo, Petri responsio et Domini additur exhortatio. — Inquisitio nalis candens pro calens. Cfr. Alex. Hal., S. p. III. q. 22.
sti facta est per manifestationeni, quae fuit per comestionem; ideo dicit:
(Vers. 13.). Cum ergo prandissent. Attendendum est, quod in prandio non quaesivit de dilectione, quia, sicut dicitur Ecclesiastici sexto, a est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis». Sed post quaerit: Dicit Sinioni Petro Lesus: Simon loannis, diligis me plus his? Ideo de dilectime quaerit, quia gregem suum non vult nisi amanti committere; ideo de maiori dilectione, quia magis amanti vult committere. Unde Gregorius: «[ Qui caritatem non habet praedicationis ofBcium suscipere nequaquam debet »; certe multo minus praelationis, quia, sicut dicitur loannis decimo, «bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis».
Dicit ei: Eliam, Domine. Hic ponitur Petri responsio, in qua respondet, quod amat, sed non, quod plu amet, quia amorem aliorum nesciebat. Unde Augustinus: « Quod respondet Petrus amo te nec addidit plus his; hoc respondit, quod de se ipso sciebat; non enim, quantum ab aiio diligeretur, scire poterat, quia cor alterius videre non poterat ». Tu scis, quia amo (e; in hac responsione ostendit Petrus, non se respondere aduiatorie, sed vere. Unde Chrysostomus: « Ipsum vocat testem, qui scit occulta». Sic invocabat leremias, decirao septimo: « Diem hominis non desideravi, tu scis ».
Dicit ei. Hic notatur post responsionem ad operalionem exhortatio; quia « probatio dilectionis exhibitio est operis"»; ideo dicit: Pasce agnos meos; in quo mira dilectio Christi ad oves exprimitur, quia hoc praecipue inter alia signum suae dilectionis ostendit; et hoc quidem Petrus implevit et impleri monuit, primae Petri quinto: « Seniores, pascite qui in vobis est gregem Dei » etc.
(Vers. 16.). Dicit ei iterum. Hic ponitur sccunda inquisitio, in qua similiter proceditur, ut prius. Ponitur enim Christi inquisitio; secundo, Petri responsio; et tertio, exhortatio.
Jnquiritergo Dominus, ut prius, de dilectione: Simon Joannis, diligis me? Simon loannis dicitur, quia filius erat loanna. — Et respondet Petrus: Ait illi: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Beda: « 0 quam fidelis et pura anima! quae Conditori suo, cuius oculis omnia nuda et aperta sunt, dicere non meruit: Domine, tu scis, quia amo te ». — Dicit ei. Hic ponitur exhortatio, ut prius: Pasce agnos meos. Exhortationem praedictam iterat; unde Beda: « Haec est sola et vera probatio integri in Deum amoris, si erga fratres studueris curam solliciti exercere laboris». Pasce, scilicet exemplo, sicut ille, de quo in Psalmo: « Pavit eos in innocentia cordis sui ».
- (Vers. 17.). Dicit ei terlio. Hic ponitur tertia inquisitio illo ordine, qno prius, scilicet quaestio, responsio, exhortatio.
Quaerit ergo Dominus de eodem: Simon loannis, amas me? Ex hac littera patet, quod amare accipitur in bono, ut diligere. — Et contristatus est Petrus. Hic notatur responsio Petri; sed tamen respondit cum tristitia, quia, sicut dicit Chrysostomus, timebat, ne similiter ei accideret, sicut accidit, quando dixit: « Animam meam pono pro te »; et ideo contristatus est, quia dixit ei tertio: Amas me? Sed tamen non desperavit, immo fiducialiter respondit et dixit ei; unde responsioni addit: Domine, tu omnia nosti, tanquam Deus; tu scis, quia amo te, etiam melius nosti quam ego. Sciebat enim, quod ille erat, qui dixit leremiae decimo septimo: « Ego Dominus scrutans corda et renes », id est cogitationes et affectiones. — Dicit ei: Pasce oves meas. Hic notatur exhortatio; et per oves intelliguntur subditi perfectiores.
Notandum est, quod Dominus praecipit pascere oves, non tondere, non comedere, quia pastor non legatur Origen. homil. 1. in Cantic.] arbitrantur, aliud esse dise ipsum pascere praecipitur amore Christi, sed oves; Ezechielis trigesimo quarto: « Vae pastoribus Israel! qui pascebant semetipsos; nonne oves pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lanis operiebamini ».
- Quaest. I. Sed quaeritur hic: cum alii Apostoli circumstarent, qui Dominum diligebant; propter quid a solo Petro quaesitum est de dilectione?
Responsio una est: quia sibi erat cura gregis specialiter committenda inter alios, ideo ab eo specialiter de dilectione quaeritur. Unde Chrysostomus: « Eximius Apostolorum erat Petrus et os discipulorum et vertex collegii »; propterea, alios praeteriens 2. et transcurrens, huic de talibus loquitur. — Potest etiam alia ratio assignari: quia Petrus eum notabiliter negaverat, et ideo videbatur non esse dignus, ut ceteris Apostolis praemitteretur; ideo Dominus quaerit, ut ostendat eius caritatem prae ceteris excellentem, et pastorale oflicium, quod dederat, confirmaret.
- Quaest. II. Item, cum Petrus non posset ad hanc quaestionem respondere: Diligis me plus his? quia de aliis nesciebat; quomodo Dominus quaerit? '
Respondeo: Dicendum, quod hoc Dominus quaerit, ut ostendat eius excellentiam in quaerendo et correctionem in respondendo; unde Augustinus: <t Quod Petrus plus aliis Dorainum dilexerit, hoc evidenter apparet, ubi eum interrogans ait: Diligis me plus his? Quod utique sciebat, et tamen interrogabal, ut et nos amorem eius erga Dominum nossemus ». Et Petri correetio ostenditur in hoc, quod non audet se aliis praemittere, ut supra ante passionem, cum dixit: « Etsi omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego».
- Sed tunc est quaestio: quare Dominus toties quaerit: Petre, diligis me?
Respondet Augustinus: « Quod ideo ter quaerit, ut reddatur trinae negationi trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori ». — Alia ratio redditur, quia ideo quaerebat, ut gregem suum commendaret; et quia ter gregem commendare volebat, ideo ter de dilectione requirit.
- Sed tunc est quaestio: quare dicit ei ter: Pasce?
Et respondetur, quod oves Christi tripliciter debent pasci, scilicet verbo, exemplo et temporali subsidio; unde Beda: « SoUicitudo pastoralis officii exigit, ut rector Ecclesiae, ne plebi temporalia desint subsidia, diligenter provideat et eidem exempla virtutis ostendat eique verbum praedicationis soUicitus impendat ».
- Sed tunc quaeritur: quare bis dicit pascendos agnos et semel oves?
Respondko, quod per agnos imperfecti et tenelli in fide intelliguntur, et hi ampliori pastura, hoc est cura sollicitiore, indigent; per om- vero grandiusculi, qui se valent regere, et hi non tanta cura indigent.
Amen, amen dico tibi. Postquam facta est Petri in dilectione confirmatio, fit hic eius ad dilectionis consummationem invitatio. Consummatio autem dilectionis est, ut homo ponat animam suam pro Christo; ideo fit hic ad passionem imitandam invitatio, et proceditur hic per hunc ordinem.. Primo, Petrus invitatur et certificatur de genere suae mortis. Secundo, petit certificari de genere mortis Joannis. Tertio, respondetur ei, loannem non esse passurum. Quarto, corrigitur intellectus credentium, loannem non esse moriturum.
(Vers. 18.). Certi/icatur ergo Petrus a Domino de genere suae mortis, scilicet per passionem et crucem; et ut certum reddat, dicit: Am,en, amen dico tibi; et haec est passio, quod in senio suo crucifigendus esset pro Christo; unde dicit: Cum esses iunior, cingebas te el ambulabas, ubi volebas, id est, sequebaris voluntatem tuam; Ecclesiastici decimo octavo: « Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere ». Cum autem senueris, exiendes manus tuas, scilicet in cruce; ei alius ie cingei, « vinculis scilicet », ut Nero, et ducet, quo iu non vis, « id est ad mortem »; quia, sicut dicitur secundae ad Corinthios quinto, « nolumus exspoliari, sed supervestiri ». Et ratio huius redditur ad Ephesios quinto: « Quia nemo imqnam carnem suam odio habuit ». Cinctus fuit Petrus vinculis; Actuum duodecimo: « Erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus ». Et quia haec verba aliud a littera praetendebant, ideo ponitur expositio facta ab Evangelista.
(Vers. 19.). Hoc autem, scilicet quod ex- I. tendes manus tuas, dixit, significans, qua morte clarificaturus esset Deum: quia morte crucis, quae, etsi ante Christum vilipendenda erat, postmodum exstitit gloriosa; et hac Petrus gloriosus effectus est. Unde Augustinus: « Ille negator et praesumendo elatus, negando prostratus, post flendo purgatus, confltendo probatus, patiendo est coronatus ». Hac Petrus Dominum clarificavit, sicut Paulus dicebat ad Philippenses primo: « Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem ». Et quia passio bona non est, nisi sit voluntaria; ideo hortatur Petrum pati voluntarie; et propterea dicit: Et cum hoc dixisset, dicit ei, id est Petro: Sequere me, ad passionem crucis voluntarie veni, secundum quod ipse Petrus dicit primae Petri secundo: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius ». De hac consecutione vel sequela supra decimo tertio dixit DoQiinus Petro: « Quo ego vado, tu non potes venire modo; sequeris autem postea ».
(Vers. 20.). Conversus Petrus vidit discipulum etc. Hic secundo, sciens Petrus mortem suam, quaerit de morte loannis; cupiebat enim, ut, cui iunctus fuerat in vita per multam dilectionem, iungeretur in mortis similitudine. Et quia Petrus sciebat, quod Dominus loannem amabat; volebat scire, qua morte ipsum mori volebat; ideo dicit: Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Lesus, sequentem, scihcet loannem. Et signum dilectionis praecipuae ostenditur, cum infertur: qui et recubuit in Coena super pectus eius, supra decimo tertio, et dixit: Domine, quis est, qui iradet ie? Quaesivit ab eo quod secretum erat; et hoc signum erat dilectionis, quia sibi revelatum est, sicut dicitur supra decimo terlio; et hoc signum est amicitiae, sicut dicitur supra decimo quiilto: « Vos dixi.amicos, quia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ».
(Vers. 21.). Hunc ergo cum vidissei Petrus, quem sciebat specialiter dilectum, dicit ad lesum: Domine, hic autem quid? supple: patietur, ut ad te veniat? Chrysostomus: « Valde amabat loannem Petrus; quia ergo magna Dominus praedixerat Petro, volens et hunc accipere communicatorem, ait: Domine, hic autem quid »?
(Vers. 22.). Dicit ei Lesus. Hic tertio certificatur Petrus, loannem non esse passurum, per Domini responsionem, in qua revelat veritatem, ut satisfaciat quaestioni, et arguit curiositatem, ut corrigat quaerentem. Verilatem revelat, cum ait: Dicit ei Lesus: Sic euni volo manere, donec veniam; Beda: « Sic, id est absque violentia persecutionis diem exspectare novissimum »; respondet quaerenti. — Cum dicit: Quid ad ie? Tu me sequere, arguit eum de curiositate quaestionis; unde Chrysostomus: « Quid ad te, si sic volo eum manere? Tu ea quae tui ipsius sunt, altende, et de his sollicitus sis »; Ecclesiastici tertio: « In pluribus operibus eius ne fueris curiosus, sed quae praecepit tibi, cogita illa semper »; et ideo repetit: Tu me sequere, quasi dicat: de hoc cogites et soUicitus sis.
(Vers. 23.). Exiit ergo sermo iste inter fratres. Hic quarto corrigitur intellectus credentium, loannem non esse moriturum simpliciter; und dicit: Quod discipulus ille non moritur, contra serit. Pro communicatorem (xoivwvbv) nonnulli codd. comitaillud Psalmi: « Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem ». Et non dixit Lesus. Hic ponitur illius correctio, quia hoc non dixit Lesus, scilicet quia non moritur; non dixit: Non moritur, quia, sicut dicitur Ecclesiastae nono, « nemo est, qui semper vivat «; sed: Sic eum volo manere, donec veniam; quid ad te? Remissive est legendum et exponendum ut supra.
Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc quod dicit: Alius cinget te et ducet, quo tu non vis. — Videtur ex hoc, quod passio Petri fuerit involuntaria: ergo non fuit meritoria.
Respondeo: Duplex est voluntas: rationis et naturae; volens passus est vohintate rationis, sed nolens voluntate naturae vel sensualitatis. Nec mirum, quia sic fuit in capite; unde Matthaei vigesimo sexto: Pater, si fJeripolest, transeat a me calix iste; verumtamen non, sicut ego volo, sed sicut lu. Unde Augustinus: « Petrus nolens ad mortem venit, volens mortem vicit et reliquit hunc inflrmitatis affectum, quo nemo vult mori, usque adeo naturalem, ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit ».
- Quaest. II. Itera quaeritur de hoc quod dicit: Significans, qua morte claripeaturus esset Deum, quia supra quinto: Ego claritatem ab hominibus non accipio: ergo cum Petrus esset homo, non ciarificavit Deum.
Respondeo: Dicendum, quod etsi Deus non clarificetur m se, clarificatur tamen nobis in Sanctis suis patientibus ad eius gloriam; quia per hoc nobis innotescit, quanta pro amore Dei nobis patienda sunt exemplo Sanctorum.
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc, quod Dominus speciahter dicitPetro: Tu me sequere; quia, si intelligitur per viam perfectionis, multi alii sunt secuti; si per viam passionis, similiter; si per genus mortis, secutus est etiam Andreas.
Et respondetur hic secundum aliquos, quod tu non dicit ibi discretionem sirapliciter, sed sohim respectu loannis, de quo erat sermo. — Vel dicendum, quod tu dicit ibi magis signiflcantiam quam discretionem; quia enim Petrus erat vertex Ecclesiae et praecipuus praelatus; sicut excellebat in praelatione, sic etiam debebat excellere in imitatione.
Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Discipulus ille, quem diligebat Lesus.
Quomodo fuit hoc ausus dicere, cum dicatur Ecclesiastae nono: Nemo scit,utrum amore, an odio dignus sit?
Item, cum Christus omnes diligeret, propter quid loannes hoc sibi attribuebat, scilicet quod magis diligebatur? — Videtur falsura: quia Petrus magis diligebat: ergo melior erat; sed Deus magis dihgit meliores: ergo magis diligebat Petrum quam loannem.
Ad hoc responderi potest, quod loannes revelatione, vel certis signis noverat, se amari.
- Ad secundum, videtur dicere Augustinus, quod loannes magis diligebatur, sed Petrus magis diligebat; et ideo quaerit, quis melior erat; et dicit, quod Petrus melior, sed loannes felicior; et retorquet verba haec ad allegoriara, dicens, quia per loannem contemplativa, per Petrum activa vita significatur. — Sed hoc magis auget quaestionem; unde ipse Augustinus dicit, quod latet hic iustitia, et apparet misericordia.
Propterea dicendum, quod magis diligere hoc est dupliciter: vel quia arf maius praemium; et sic magis diligebat Lesus Pelrum, hoc intellecto, quod semper magis dilexerit Petrus Dominum. Aho modo magis diligere est quantum ad maiorem exhibitionem, quia plura ostendehat signa dilectionis; et sic magis diligebat loannem.
- Quaest. V. Sed tunc est ulterius quaestio: quare magis se exhibebat loanni, ex quo plus dilithronum accepit? respondebo, Petrum non throni huius, sed
gebat Petrum quam loannem? — Videtur, quod rictio esset in Domino.
Ad hoc responderi potest, quod licet Petrus maius praemium mereretur, tamen conveniens erat, Christum maiorem familiaritatem exhibere loanni, quia loannes erat iuvenis et erat virgo et innocens; et haec sunt, quae raiio modo et in conspectu Dei et hominum faciunt hominem amabilem et gratiosum. Unde Beda dicit: « Hic est loannes, qui privilegio amoris praecipui ceteris altius meruit a Domino honorari; et quod specialis praerogativa castitatis eum ampliori dilectione fecerat dignum ». Et Glossa dicit, quod « loannes familiarior fuit, quia tenerior erat ».
b. Quaest. VI. Item quaeritur de hoc quod dicit: Sic eum volo manere, donec veniam. — Ergo videtur, quod saltem usque ad Domini adventum anima ipsius a corpore non sitseparata; nam post non habetur ex littera: ergo videtur, quod loannes nondum sit mortuus; in cuius rei argumentum est, quod corpus eius non invenitur.
Respondeo: Dicendum, quod praeter expositionem primam discipulorum, quam fecerunt, quam arguit ipse Evangelista quod non moreretur, tres i. sunt aliae expositiones. Una est, quod non est mortuus, sed morietur in adventu Domini; sed modo in sopore est sub terra, et ideo corpus eius non habetur. — Sed ista positio est improbabilis; quia non est credendum, quod Dominus discipulo, quem amabat, tamdiu differret suam demonstrare gloriam, quam cupiebat Apostolus, ad Philippenses primo: Cupio dissolvi el esse cum Christo.
Alia est opinio, quod Dominus ipsum assumsit 3. in corpore et anima, et in illa assumtione obiit et revixit. — Etsi ista opinio non possit ita reprobari, tamen, quia non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur.
' Verba ipsa occurrunt in Breviar. Romano pro feslo Tertia opinio dicit, quod loannes est mortuus, et de corpore eius nihil asserit, quia nihil certum invenitur. Quod autem dictum est: Sic eum volo manere, donec veniam, id est, « diem exspectare novissimum, non saeculi, sed mortis suae, quando ipse veniens eum in aeternae beatitudinis mansione recipiam ».
Tertio, de nostrae fidei confirmatione.
Hic est discipulus ille etc. Supra posita est discipulorum sollicitudo et Christi manifestatio; hic ponitur fidei nostrae confirmandae ratio. Hanc autem confirmat in nobis Evangelista dupliciter: certificando in veritate et solidando in humilitate. Certificat in veritate, dum se dicit testem verum et securum; solidat in humilitate, dum ostendit, se non posse omnia scribere ad plenum, ibi: Sunt autem et alia multa etc.
(Vers. 24.). Dicit igitur: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec, cui credendum est, omni dubitatione postposita, quia et scimus, quia verum est testimonium eius. Chrysostomus: « Quia multa certitudine scripsit, non refutat sui ipsius testimonium in medium ferre, provocans unumquemque examinare et scrutari quae facta sunt. Consuetudo nobis est, cum valde vera dicimus, neque nostrum testimonium denegare; unde Actuum quinto dixerunt.postoh: Testes sumus horum verborum ».
(Vers. 25.). Sunt autem et alia multa, quae fecit Lesus. Ostendit, se non omnia scripsisse ad plenum; in quo intellectum nostrum humiliat, ne credamus nos ad omnia sciendum capaces. Propterea dicit, se non scripsisse. Ideo dicit: Quae si scribantiir per singula, nec ipsum mundum arbitror posse capere eos qui scribendi sunt libros — construi debet sic littera: capere eos libros, qui scrised non potestis portare modo».
culi, si scribantur, caperet mundus libros?
- Verbaipsai
ubi dicit, quod si
Ultimarum divisionum membra, quae ibi omissa Pars I De I Pr™" in consideratione ad disec. 1,i-6. „u3g per insum dicunlur, est
Verbo carcorporali dicatur, per hyperholem dictum est, sicut in aliis locis Scripturae, ut in Psalmo: Posuerunt in caelum os suum; et de Salomone, quod fecit tantam copiam ai-genli, quanta est lapidum in lerusalem, tertii Regum decimo. Si autem de captu intelligentiae dicatur vel accipiatur, verum est ad litteram; unde Augustinus: « Nos scientes, quod intelligentia nostra non caperet quae de Christo scribi possent; curemus, recta Qde intelligendo quae scripsit, recta operatione exercendo quae docuit, ad doria sempiterna pervenire, quae Dominus ipse promisit », ipso adiuvante, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. intelligentiam, vel explicandi quod intelligo non habuero faculcit explanatio Evangelii loannis. C: Explicit. posuimus etc, videri possunt 1
alietas in persona
sufficiens — indefl
praecognoscens — cognilionem praebens de adventu de adventu Christi
Verbi incarnati cognitio primo, in generali I; uo iripiex (persingularedocumentum
Chapter 22 of 22