Capitulum X
Aliter tamen potest dici, quod differt dicere veni in iudicium, et ad iudicium: venire ad iudicium
dicit Qualem intentionem ad iudicandum; sic non venit in primo adventu; sed venire in iudicium est ex adventu eius aliquod fieri iudicium in superbos, quia excaecanlur ex eius adventu, quamvis ad hoc non veniat.
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Ut qui non vident videant, el qui vident caeci fiant. — Videtur ergo, quod a Domino Iesu Christo sit excaecalio. Et hoc quidem videtur dici debere per rationem: quia, si excaecatio est poena, et omnis poena iusta est, et quod iustum est bonum est, et quod bonum est a Deo est: ergo excaecatio est a Deo.
Sed contra: 1. Deus est lux, sicut et calor: ergo si caloris non est infrigidare, nec lucis est obscurare: ergo nec excaecare.
- Item, Deus appetit semper, suam imaginem non est excaecare.
Respondetur, quod excaecatio potest considerari aut secundum id quod est; et sic privatio est et non habet causam efQcientem, sed deficientem. Deus autem nulhus est causa deficiens; et sic eius est Tertio Filius Bei se ostendit Inoem et diieotorem exemplo bonae vitae.
- Amen, amen dico vobis etc. Manifestavit Dominus supra se directorem verbo sapientiae et miraculo potentiae; hic manifestat exemplo bonae vitae. Primis enim duobus modis dirigebat ut doctor, sed hic tertio dirigit ut pastor. In hoc igitur capitulo intendit Dominus se ostendere verum et bonumpastorem; et dividitur in duas partes: quia primo Dominus bonum pastorem in proverbio et parabola demonslrat; secundo vero proverbium exponit et causa malitia nostra; unde Sapientiae secundo: Excaecavit eos malitia eorum. Quia tamen excaecatio et induratio poenae sunt, ponunt esse secundum id quod sunt; et poena secundum id quod est, iusta est, et sic, secundum id quod est, potest esse a Deo.
Amplius videtur dicendum, quod dupliciter est aliqua poena a Deo: uno modo, sicut ab ordinante; et sic peccatuni, quod est poena peccati, secundum quod est poena, a Deo est, et sic non est a Deo secundum id quod esl, sed in quantum — Alio modo aliqua poena dicitur esse a Deo secundum id quod est, et hoc vel a Deo infligente; et hoc modo mors et poenae aliae, per quas contingit mereri. — Alio modo, a Deo aliquid subtrahente nostro merito; et sic fomes a Deo. Cessavit enim Deus dare animae gratiam, per quam regeret carnem, el hoc merito nostro; qua gratia subtracta, caro ad inferius declinavit. — Tertio modo, sicut a non apponenle nostris meritis; et sic excaecatio et obduratio. Aliquis enim obduratur in malo, quia a Domino non visitatur, iusto iudicio; aliquis excaecatur, quia interius non illuminatur; ita dicit Augustinus. sibi adaptat, ut per hoc se verum pastorem ostendat, ibi: Dixit ej-go eis iterum Lesus.
Pars prima demonstrat lionnm pastorem in parabola.
Describit igitur bonum pastorem in proverbio hoc ordine: nam primo determinat boni et veri pastoris ingressum; secundo, indicium; tertio, boni pastoris officium; quarto dicit, hoc proverbium esse ludaeis occultum.
- (Vers. 1.). Primo igitur determinat boni et veri pastoris ingressum per comparationem ad suum terpunctione, legit: iusta est. Secundum id quod est, amplius
elucescunt »; et ingressus pastoris esl per ostium, sed furis per alium locum. Propterea dicit: Amen, amen dico vobis — sermonem continuat Dominus Pharisaeis loquens — Qui non inlrat per ostium in ovile ovium, id est in Ecclesiam Dei, in qua grex dominicus continetur; sed ascendit aliunde, ut superbus et ambitiosus; ille fur est et latro: fur, quia alienum suum dicit; latro, quia bona alterius destruit et occidit. De hoc ascensu maU pastoris dicit Hieronymus: « Laetamur ad ascensum, timeamus descensum; non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris est de excelsis corruisse ». Sic ascendit ille princeps latronum et ambitiosorum, de quo dicitur Isaiae decimo quarto: « Ascendam in caelum, super astra caeli exaltabo solium meum ». Qui sic inordinate ingreditur fur est et non pastor.
- (Vers. 2.). Qui autem intrat per ostium pastor est ovium; ille intrat per ostium, qui intrat per veritatem. De hoc introitu primae ad Thessalo- Sola ed. hic habet quae sequuntur:
Nota vero, quod
dicunt enim et non faciunt».
lis praelatus avarus.
meam, dederunt portionem meam latrocinanli comparatur.
° Vers. 22. — Glossa ordinaria a loan. 10,3: Ostiarius, « Ipsi scitis, fratres, introitum noslrum ad vos »; et subditur ibidem: « Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae neque quaerentes ab hominibus gloriam.
- (Vers. 3.). Huic ostiarius aperit. Tangitur hic secundum, scilicet veri pastoris ivdicium in hoc, quod recognoscitur ab ostiario et grege. Propterea dicit: Huic osliarius aperit, sciens, eum esse pastorem. Ostiarius iste est Chrislus, qui habet clavem; unde Isaiae vigesimo secundo: « Dabo clavem domus David super humerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat ». Et oves vocem eius audiunt, quia bono pastori libenter obediunt; ad Hebraeos ultimo: «Obedire praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri».
Et proprias oves vocat nominatim. Tangitur hic boni pastoris officium, quod est triplex: vocare, humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem ianuam.
in desertum soliludinis ». Talis est praelatus austerus. n. 2, qui docet, nihil obstare, « quominus hic ostiarium inleleduoere et cUrigere; nominatim vocat cognoscendo; educU ad pascua instruendo; sed ante eas vadit bonuin exemplum praebendo. Hoc convenit pastori Christo per excellentiam, aliis per imitationem. Unde primo dicit: Et proprias oves vocat jwminatim, scilicet Christus; secundae ad Timotheum secundo»: « Novit Dominus, qui sunt eius «, et de eius imitatiane; Proverbiorum duodecimo: « Novit iustus animas iumentorum suorum ». Et educit eas, ad pascua, scilicet Chrislus; Ezechielis trigesimo quarto: « Educam eos de populis et congregabo eos de terris et inducam in terram suam », quae scilicet erat lacte manans. Sic et imitator Christi, ut Moyses et Aaron; Psalmus: « Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron ».
(Vers. 4.). Et cum proprias ooes emiserit, ante eas vadit, bonum exemplum ostendendo praeit, ut Christus; Michaeae secundo: « Ascendit pandens iter ante eos ». Unde dixit infra decimo tertio: « Exeraplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis». Sic et imitator Christi; unde primae ad Corinthios undecimo: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ». Sed pauci sunt tales; unde Isaiae vigesimo quarto: « Erit sicut populus, sic sacerdos ». — Hoc triplex boni pastoris olTicium raagnura habet efTectum in ovibus, qui scilicet est ovium directio per imitationem; propter quod dicit: Oves illum sequuntur, scilicet verum pastorem. Oves sunt simplices et humiles, de quibus dicit Hugo: « HumiUtas ovis est, ut praeesse non appetas et subesse diligas. Multi fugientes laborem volunt praeesse, subesse dedignantur; isti non sunt oves», quia non sequuntur. Ideo oves sequuntur, quia sciunt vocem eius, esse scilicet vocem consolalionis, secundum illud Matthaei undecimo: «Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos ». Bonus pastor ad
(Vers. S.). Alienum autem non sequuntur, fugiunt ab eo, hoc est malura pastorera vel lupum, quia non noverunt vocem alienorum, id est, non approbant. Isti alieni sunt pseudochrisli et pseudoprophetae et pseudoapostoli, de quibus dicitur ad Corinthios undecimo, quod « sunt operarii doli, transfigurantes se in apostolos Christi ». non sequuntur; moniti enim sunt a suo pastore; Matthaei septimo: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in Yestimentis ovium, intrinsecus autera sunt lupi rapaces ».
(Vers. 6.). Hoc proverbium dixit illis /esus. Tangitur hic quartura, sciUcet quod proverbium fuit illis occultum; unde dicit: Hoc proverbium dixit illis Lesus. Illi autem non cognoverunt, quid loqueretur ew; unde Matthaei decimo tertio: « Ideo in parabolis loquor eis, ut videntes non videant, et audientes non audiant neque intelligant».
Notandum, quod « proverbium secundum Chrysostomum '2 est sermo utilis, aliquid utilitatis continens in aperto, plurimum sensum retinens in occulto ». Secundum Basilium « proverbium est moralis eruditio, emendatio vitiorum, vitae probabihs regula, humanos actus hnea dirigens altiore ». Secundura communem dicendi modum proverbiiom est locutio generalis et brevis, aliud in sententia jet aliud in verborum superficie continens. — Notandum etiam ad intelligentiara praedictorum, quod veri Pro hao definitione proverbii allegatur Chrysost. etiam
pastoris privatur officio qui per ostium non ingreditur, et hor, multipliciter.
Kponit parabolam et applioat ad Christum.
- Dixit ergo eis iterum Lesus. Haec est secunda pars capituli, in qua Dominus proverbium propositum sibi adaptando explanat, ostendens se verum pastorem quantum ad illa tria, quae praedicta sunt in proverbio: primo, quoad veri pastoris ingressum; secundo, quoad veri pasloris affectum, ibi: Ego sum pastor bonus; leriio, quoad pastoris indicium, ibi: Facta sunt encaenia etc.
Primo ergo ostendit se verum pastorem quoad )ingressum hoc ordine: primo, quod wjtWw nisiper. ipsum recte ingreditur; secundo, quod per ipsum quicumque ingreditur, recte ingreditur; tertio, ipse non tantum est via ingrediendi, sed etiam recte ingreditur.
(Vers. 7.). Ostendit ergo prirao, quod nullus nisi per ipsum recte in ovile ingreditur; propter quod dicit: Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium; ego discretive, et nullus alius, quia non est ingressus nisi per me; unde dicit:
(Vers. 8.). Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones, quia scilicet per me non intraverunt; et huius signum subdit: Sed non audierunt eos oves. Istud ostium clausum fuit diu, sed in passione est reseratum, ut « plenitudo gentium intraret». De hoc ostio Apocalypsis quarto: « Post haec vidi; et ecce, ostium apertum in caelo »; vere apertum, quia, sicut dicitur supra sexto, « qui venit ad me, non eiiciam eum foras ».
(Vers. 9.). Ego sum ostium. Tangitur hic secundum, scilicet quod quicumque per ipsum ingredilur, salubriter ingreditur. Propterea dicit: Ego sum ostium, per quod scilicet salubriter intratur; et ratio subditur: Per me si quis introierit, salvabitur; de quo ingressu Matthaei septimo: «Inet parabolas composuerit, aliud habentes in inedulla, aliud in trate per angustara portam. Quam angusta est porta, et arcta via est, quae ducit ad vitara »! quia Christus fuit pauper et modicus. Per hoc ostium parvulum non intrant divites pleni divitiis; propter quod dicitur Matthaei decimo nono: « Facilius est, cameluni transire per foramen acus, quara divitera inti-are in regnum caelorum ». Ingressus iste est per fidem et baptismalis Sacramentum.; quoniam haec est ianua virtutum, e(; illud Sacramentorum. Qui hoc modo ingreditur salvabitur; Marci ullimo: «Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit «. Et ingredietur et egredietur el pascua inveniet: ingredietur, per contemplationem, quae revocat ad interiora; el egi-edietur, per actionem; Numerorum vigesimo seplimo: « Provideat Dominus Deus spiritum universae carnis, hominem, qui possit intrare et exire ante eos ». Vel, sicut exponit Augustinus, ingredielur ad contemplationem Divinitatis, egredietur ad aspectum humanitatis, et pascua inveniet, quia in oranibus reficitur, intellectus in contemplatione Divinitatis, et sensus in contemplatione humanitatis; de quibus pascuis Ezechielis trigesimo quarto: « Pascara eos in raontibus Israel, in pascuis uberrimis pascam eos».
(Vers. 10.). Fur non venit, nisi ut furetur. Tangitur hic tertiura, scilicet quod ipse Christus ut verus pastor ingreditur, non ut fur; propter quod dicit: Fur non venit, nisi ut furetur, bona teraporalia extorquendo; el mactet, subditos terapo raliter aflligendo; et perdat, per malum exemplura in infernum praecipitando. Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant, id est ad conservandam vitam ut pastor; ut habeant vitam, scilicet gratiae, de qua vita supra sexto: « Hic est panis de caelo descendens, qui dat vitam mundo »; et abundantius habeant, scihcet vitam gloriae, de qua infra decimo septimo: « Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solura verum Deum et quem misisti lesum Christum ». Haec dicitur abundans, quia diciet coagitatam et vestrum ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc, quod Dominus se comparat hic ostio, quia supra se comparavit ostiario; quomodo idem est ostium et ostiarius et pastor?
Respondeo: Dicendum, quod, sicut dicitur infra decimo quarlo, Christus est via, verilas cl vita: quia via ad Patrem, ideo ostium; quia vero veritas, quae docet viam, ideo ostiarius; quia vita, ideo pastor, qui pascit et conservat vitam.
- Quaest. il. Item quaeritur de hoc quod dicit: Quotquot venerunt, fures sunt.
Contra: Venerunt Prophetae et Patriarchae et loannes Baptista: ergo secundum hoc omnes mali, ut dicunt haeretici.
Respondetur ad hoc, ut flat vis in hoc quod dicitur venerunt, scilicet propria aucloritate, non divina, sicut pseudoprophetae, de quibus leremiae vigesimo tertio: Non mittebam eos, el ipsi currebant; boni autem non venerunt, sed missi sunt. Unde.uguslinus: «Non praeter ilium venerunt, sed cum illo venerunti). Ipse enim est veritas; et ideo cum illo venerunt, quicumque veritatem praedicaverunt.
lo. Quaest. 111. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod egredietur et pascua inveniet.
CoNTRA: Nullus mittens manum ad aratrum debet retro aspicere: ergo nullus ingrediens egredietur.
Respondeo: Djcendum, quod duplex est egressus: unus contrarius ingressui, el iste est egressus de Ecclesia per infidelitatem; et de hoc obiicit, et de hoc dicit Augustinus: « Ingredi in Ecclesiam bonum est, sed egredi pessimum »; et de hoc primae loannis secundo: Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant. Alius est a contenrplatione ad actionem; et iste non est retrocessionis, sed exercitationis. De hoc in Psalmo: « Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam ».
- Ego sum pastor bonus. Oslendit se Domi- s nus bonum pastorem quoad boni pastoris ingressum, hic ostendit secundo quoad boni pastoris affectum; et hoc quidem facit per hunc modum. Primo ostendilur Christi ad suas oves amicitia; secundo, diligentia; tertio, providentia; quarto, munificentia; quinto, ex hoc ludaeorum discordia.
(Vers. 11.). Primo ergo ostendilur Christi ad f oves vera amicitia in comparatione ad amorem mer- i cenariorum, qui non est amor verus. Proplerea dicit: Ego sum pastor bonus, et hoc monstrat; bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, ex vehementl dilectione, quam habet circa eas; unde ipse dixit infra decimo quinto: « Maiorem dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis ». Talis pastor erat Paulus, qui dicebat secundae ad Corinthios duodecimo: « Libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris ». Non slc mercenarius; propter quod dicit:
- (Vers. 12.). Mercenarius autem et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, quia eas non amat, sed lucrum, pro quo servit. De hoc Gregorius: « Mercenarius est, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur »; de quo potest dici illud Matthaei sexto: « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam ». Hic scilicet videt lupum venientem et dimittit oves et fugit, quia lupum timet et oves non amat. « Lupus, ut dicit Gregorius, super oves venit, cum quilibet iniustus
fideles et humiles opprimit ». De talibus lupis Actuum vigesimo: «Scio», inquit Paulus, «quod post discessum meum intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi ». Ad adventum talis lupi mercenarius dimittit oves; Zachariae undecimo: « 0 pastor et idolum, derelinquens gregem »! Ad huius mercenarii fugam sequitur ovium dispersio; et ideo dicit: Et lupus rapit et dispergit oves; Ezechielis trigesimo quarto: « Super faciem lerrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret ». Et ratio praedictorum redditur, defectus SGihcet verae amicitiae; propter quod dicit:
(Vers. 13.). Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus, hoc est, quia diligit mercedem et non oves. Unde Gregorius: « Stare in periculo ovium non potest qui in eo, quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit ». De talibus dicitur Ezechielis decimo tertio: « Non ascendistis ex adverso nec opposuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in praeho in die Domini ». Gregorius: «Fugit, quia tacuit », quia timuit; timor enim fuga est.
(Vers. 14.). Ego sum pastor bonus. Tangitur hic secundum, scilicet Christi circa oves diligentia, quae consistit in ovium discretione et cognihoc
loan. 21, 17: « Pasce oves meas ».
grotum non sanastis».
lis meis ». tione, propter quam dicit se pastorem bonum; propter quod dicit: Ego sum pastor bonus et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae; et in hoc notatur diligentia, secundum illud Proverbiorum vigesimo septimo: « Diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera »; secundae ad Timotheum secundo: « Novit Dominus qui sunt eius*». — Hanc diligentiam manifestat per simile; unde subdit:
(Vers. 15.). Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, sic, supple, agnosco meas, et cognoscunt me meae. Chrysostomus: « Sicut est nota similitudinis, non aequahtalis », sicut infra decimo septimo Filius, orans Patrem pro discipulis, dicit, « ut sint unum, sicut et nos ». Hanc etiam diligentiam manifestat per effectum; unde dicit: Et animam meam pono pro ovibus meis. Sic Apostolus primae ad Corinthios decimo quinto: « Quotidie morior propter gloriam vestram, fratres »; et ipse Dominus, leremiae duodecimo: « Dedi dilectam animam meam in manus iniquorum ».
(Vers. 16.). Et alias oves habeo. Tangitur hic tertium, scilicet Christi erga oves providentia, quae consistit in ovium suarum adunatione, sicut pastor in unum colligit oves, ne patiantur incursum.
Propterea dicil: Et cdias oves habeo, quae ntm sunt ex hoc wnli, ut fideles ex gentibus praedestinatos; et illas oporlet, me adducere, quasi errantos; unde primae Petri secundo: « Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum ». Et vocem meam audient, et fiet unum ovile et umts pastor, propter unionem Ecclesiae ex ludaeis et gentibus; unde ad Ephesios secundo: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unura », scilicet gentes et ludaeos in unum ovile. Et ipse unus pastor; Ezechielis trigesimo quarto: <t Suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum raeum David».
2:2. (Vers. 17.). Proplerea me Pater diligit. Tangitur hic quartum, scilicet Christi erga oves munificentia, in hoc, quod ipse, cum non esset debitor mortis, non necessitate coactus, sed mera hberahtate posuit animam suam pro ovibus; et hoc ad Patris praeceptum, cuius gratia meruit Patris dilectionem. Ideo dicit: Propterea me diligit Pater, quia ego porro animam meam, in raorte scihcet et passione; ut iterum sumam eam, id est in resurrectione, et ita ex potestate, quia meum est ponere et meum est resumere; et hoc manifestat:
(Vers. 18.). Nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a me, et ita hbere pono; unde dicit: Et potestatem habeo ponendi eam, id est deponendi, et potestatem habeo iterum sumendi eam; unde Isaiae quinquagesimo tertio: « Oblatus est quia ipse voluit ». Et quare? Ponit rationem: quia hoc mandatum accepi a Patre meo; unde ad Philippenses secundo: « Factus esl obediens » Patri « usque ad mortem » etc.; unde infra decimo octavo dixit Petro: « Cahcem, quem dedit mihi Pater, non vis, ut bibam illum »? Quasi dicat: obedire volo.
(Vers. 19.). Dissensio iterum facta est. Tangitur hic quintum, scilicet ludaeorum discordia ex Domini instructione exorta, quia aliqui non intelligentes putabant, ipsura insanire; alii vero, sublimia dicere. Propterea dicit: Facta est iterum dissensio inter ludaeos — quia supra fuit facta propter miracwMWi, supra nono — propter sermones hos, quia non intehigebant; propter quod:
(Vers. 20.). Dicebant cuuiem muUi ex ipsis: Damonium hiibet d insanit; unde putabant, eum insanire. Isti erant de illis, de quibus primae ad Corinthios secundo; « Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt; stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinantur ». Unde recusabant audire; propterea dicunt: Qiiid eum audilis? Unde Dominus dicebat supra octavo: « Quia non potestis audire sermonem meum ».
(Vers. 21.). Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis; hi aliquo modo incipiebant illuminari, unde ad illuminationis miraculum confugiiint: Sunquid daemonium potest caecurum oculos aperire? Chrysostomus: « Quia verbis non poterant obstruere ora illorum, demonstrationera ab operibus faciebant »; unde opera dant fidem verbis; ideo infra eodem: « Et si mihi non creditis, operibus credite ».
Quaest. I. Quaeritur hic de mercenario, utrum sit abiiciendus et prohibendus.
Quod prohibendus ab ovibus, videtur hic, quia vituperatur. — Quod autera sustinendus, videtur; ad Philippenses prirao: Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, ct in hoc gaudeo et gaudebo. — Quod autem laudandus; Lucae decimo quinto: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? Ibi dicit Ambrosius, quod abundant fide, spe et caritate.
Respondeo: Dicendum, quod dilfert mercenarius et fur; quia mercenarius veritatera dicit et oves conservat, sed fur, falsitatem et oves dilacerat, ut haereticus; et iste est omnino abiicie?idus, sed mercenarius tolerandus. — Sed hic est duplex: quia i quidam servit propter mercedem temporalem, et ta- Ks est suslinendus, sed tamen vitupm-andus; quidara, propter aeternam, et talis sustinendus et approbandus, sed tamen non esl omnmo extollendus; sed qui solum amore, est praeconiis extollendus.
- Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Bonus pastor ammam suam dat pro ovibus suis.
Ex hoc videtur, 1. quod praetoMs.tEneaturmori pro subditis. — Sed contra: Pati martyrium est supererogationis; sed ad opera snpererogationis nullus tenetur, nisi voto se astrinxerit: eio videtur, quod praelatus ad hoe non teneatur.
- Itera videtur, quod omnes teneantur ad hoc; primae loannis tertio: Nos debenius pro ftxitribus animas ponere.
Respondeo: Dicendum, quod mori pro grege dominico potest esse tripliciter: aut pro ipso de bono in melius promovendo, et sic est supererogationis quantum ad omnes praelatos; aut pro ipso ah imminenti pericido liberando, et sic tenetur quilibet praelatus, quia suscepit curam gregis dominici, et de manu eius requiretur sanguis; aut pro ipso in extremae necessitatis articulo constiltito, quod non potest evadere damnationem, nisi homo se morti exponat; et sic dico, quod est necessitatis quantum a. ad omnes, sicut vendere sua et dare pauperibus, quando sunt in extrema necessitate. — Et secundum has vias currunt rationes.
- Quaest. HI. Quaeritur de hoc quod dicit: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; quia nulla ovis est ovis, cum est extra Ecclesiam, nulla innocens.
Item, quomodo dicit: Illas oportet me ad.du- 2. cfirc? Quia Matthaei decimo quinto: Non siim missus nisiad oves quae perierunt domus Israel: ergo non debebat illas adducere.
Respondeo: Dicendum, quod illas oves de gentibus nondum vocatas secundum praesentem iustitiam suas dicit, quia electae secundum praedestinationem aeternam. Illas adduxit merito passionis et verbo praedicationis, non suo, sed Apostolorum, quia ipse in propria persona speciahter et principahter venerat populo Israehtico praedicare, quibus promissus erat et a quibus occidendus.
Et secundum hoc intelligendum est illud Matthaei decirao quinto: Non sum missus etc.
- Quaest. IV. Quaeritur de hoc quod dicit: Ego pono animam meam a me ipso; quia sic videtur quilibet facere; unde A.ugustinus: « Quilibet, qui moritur, animam ponit». — Si dicas, quod ille necessario; obiicitur de Martyre, qui moritur voluntarie.
Respondeo: Dicendura, quod ahter ponit animani quilibet homo, aliter Martyr, ahter Christus: quilibet homo necessitate, Martyr voluntate, sed Christus voluntate simul et potestate. Voluntas enim Martyris, etsi sit absoluta a moriendo ui tunc, non tamen a raoriendo simpliciter; sed Christus omnino fuit liber.
Quaest. V. Item quaeritur de boc quod dicil: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam.
Aut hoc dicit secundum diuinam naturam, ant secundum corpus, quod deponit animam. Si secundum divinam: ergo Divinitas dimisit animam, quod nefas est dicere, et qui hoc dicit anathema est. — Aut dicit secundum corpus, et illud non habet potestatem resumendi eam.
Item obiicitur, si corpus deposnit animam; et sicut dicit Damascenus, anima erat raedium uniendi divinam naturam corpori: ergo divina natura deposuit corpus, quod nefas est.
Dicendum, quod anima hic dicitur vita; unde sensus est: potestatem habeo ponendi animam meam, id est vitara raeam, scilicet deponendi per raorlem, et potestatem habeo resumendi eam per resurrectionem. — Si aulem dicalur anima proprie; tunc dicitur Christus animam ponere, id est, de carne deponere, non quia hoc corpus faciat, sed ipse Dei Filius, qui potest super utrumque, scihcet animam et corpus.
Quod vero obiicitur de medio, dicendum, quod est medium distanliae, colligantiae et congruentiae. Anima non est medium dislantiae in illa unione, quia iramediate Divinitas unitur corpori; nec coUigantiae, quia non ligat unum cum aho; sed congruentiae, quia corpus, per hoc quod animabile, est Divinitati unibile de congruo; et ideo non oportet, quod solvatur
Quaest. VI. Itera quaeritur de hoc quod dicit: Propterea diligit me Pater, quia ego pono aniniam nieam. — Ergo videtur, quod Christus per passionem meruit divinam dilectionem.
CoNTRA: Ab instanti conceptionis dignus erat super omnes diligi.
Dicendum, quod loquitur secundum humanam naturam; et propterea dicit ibi causam meritoriam.
sicut ibi 1: Propter quod et Deus exaltavit illum. El meritum attenditur, non quia de indebito faciat debitum, nec quia de debito magis debitum; sed quia quod debetur una via et uno modo, scilicet optima voluntate interiori, fit debitum alia, scilicet opere exteriori.
- Facta sunt encaenia in lerosolymis. Ostendit se Dominus verum pastorem esse quoad pastoris ingressum et affectum; hic tertio ostendit quoad veripastoris indicimn, quod consislit in hoc, quod oves eum agnoscunt et sequuntur. Et tria notantur hic: primo, a ludaeis certi iudicii postuiaito, secundo, eert/ iudicii expressio, ibi: Respondit eis Lesus: Loquor etc.; tertio vero, ex hoc ludaeorum persecutio, ibi: Sustulerunt lapides ludaei.
Veri iudicii postulatio, quod ipse esset pastor ductor iu Israel, fil a ludaeis quaerentibus, in quo- quaestionis descriptione innuuntur tempus et locu et quaerendi modus.
(Vers. 22.). Quantum ad tempus dicit: Facta mn encaenia in lerosolymis; et hiems erat. Notandum est, quod encaenia dicuntur a caenon, quod e&inovum, mAe encaeniare, id est innovare; quia tunc celebrabatur festum innovalionis tempU, prius profanati; et dicitur plurahter, quia per octo dies durabat ista solemnitas; primi Machabaeorum quarto: « Statuit ludas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agatur dies dedicationis tempU ab anno in annum per dies octo ». — Quantum ad locum dicit:
(Vers. 23.). Et ambulabat Lesus in porticu Salomonis, id est in loco, ubi Salomon prius fecerat porticum ad orandum quae tamen destructa fuit. — Quantum ad modum quaerendi dicit:
(Vers. 24.). Circumdederunt ergo eum lur daei et dicebant ei: Quousque animam noslram toUis? id est, retines in suspenso. Si tu es Chrislus, dic nobis palam, certum de te da indicium. Et ut responsionem extorqueant, nituntur et potentia et malitia: potenlia, ideo circumdederunt; Psalmus '»: « Circumdederunt me vituh multi », ut scihcet non posset effugere; Psalmus: « Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis ». Malitia, ideo praetendunt desiderium addiscendi: Quousque animam etc.; Psalmus: « Ascendunt usque ad caelos »; Augustinus: « Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant ».
Respondit eis Lesus. Postquam posita est inquisitio, ponitur hic certi iudicii exhibitio, et hoc quidem per hunc modum. Primo igitur in Domini responsione ponitur ludaeorum arguitio; secundo, certi iudicii expressio; tertio, iUius iudicii ratio.
(Vers. 2S.). Ponitur infidelitatis ludaeorum arguitio; propter quod dicit: Loquor vobis, et non creditis, et ideo stulte et mahtiose quaeritis; et aperte loquor, quia non tantum verbo, sed facto: Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibenl de me; supra septimo: « Nunquid Christus, cum venerit, plura signa faciet », quibus deberetis credere?
- (Vers. 26.). Sed vos nrni creditis, quia non estis ex ovibus meis; unde si essent oves, indicium sui pastoris haberent in verbo et opere. Augustinus: « Eos dicit non esse de ovibus suis, quia videbat eos ad sempiternum interitum ordinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio compa- 38. (Vers. 27.). Oves meae etc. Tangitur hic secundum, scihcet certi iudicii exhibilio, quae quidem est in hoc, quod auditur ab ovibus, el oves lemplum dedicavit; vel illud Zorobabelis, qui deinde cum Iesu,
pastoris. Propterea dicit: Oves meae vocem meam audiunt, scilicet credendo, quia « fides ex auditu », ad Ronianos decimo. Et ego cognosco eas, a malis discernendo, non facie, sed corde; ad Hebraeos quarto: « Discretor est cogilationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius; onmia autem nuda et aperta sunt oculis eius»; Matthaei vigesimo quinto: « Nescio vos», dicitur de mahs; econtra de bonis secundae ad Timotheum secundo: « Novit Dominus qui sunt eius». Et sequunlur me, per imitationem; Matthaei decimo sexto: « Qui vult venire post me abneget semetipsum et toilat crucem suam et sequatur me».
(Vers. 28.). Et ego vitam aeternam do eis, sicut bonus pastor retribuendo; supra sexto: « Ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam »; Ecclesiastici quarto: « Sapientia fihis suis vitam inspiravit». Et nonperibunt in aeternum, nec rapiet eas quisquam de manu mea, propter meam potentiam. Pastor iste recte signatus est per David, qui interpretatur manu fortis, qui praedam eripiebat de ore leonis et ursi, sicut dicitur primi Regum decimo septimo.
(Vers. 29.). Pater meus quod dedit mihi. Notatur hic tertium, scilicet illius iudicii approbatio, cuius duplex ratio assignatur. Prima laiis est: quod Pater dedit mihi maius omnibus est; sed quod maius est omnibus non patitur violentiam: ergo impossibile est, quod aliquis rapiat de manu mea. Huius rationis ponit medium, cum dicit: Pater meus quod dedit mihi, id est, illud quod dedit mihi Pater meus, maius omnibus est, quia dedit totum, quod potuit; infra decimo sexto: « Omnia, quae habet Pater, mea sunt ». Alia ratio: nullus potest rapere de manu Patris; sed una est manus mea et Patris: ergo nullus de manu mea rapere potest. Propterea dicit: Nemo potest rapere de manu Patris mei, quia resistet tibi »? Ecclesiastae octavo: « Sermo eius potestate plenus est ».
(Vers. 30.). Ego et Pater unum sumus; unum, scilicet in essentiae unitate; sum.us, in personarum pluralitate; ideo una est manus mea et Patris. Chrysostomus: « Cum manum audis, nihil sensibile aestimes, sed tantum virtutem et potentiam inteUigas ».
Sustulerunt lapides. Postquam facta est veri pastoris per certum indicium declaratio, tangitur malarum ovium, immo luporum persecutio; quia, sicut oves pastorem sequuntur, ita lupi persequuntur. Et determinatur persecutio hoc ordine: primo, ipsa perseculio; &emn(io, persequendi ratio; tertio, prudens Christi excusatio; quarto, declinatio furoris persequentium; quinto, multiplicatio credentium.
(Vers. 31.). Primo ipsa persecutio tangitur in hoc, quod Christum lapidare volebant; propter quod dicit: Suslulerunl lapides ludaei, ut lapidarent eum; sed non habuerunt eflectum; Augustinus: « Quia nondum venerat tempus passionis, non pervenerunt ad effectum lapidationis ». Statira voluerunt occidere, quemadmodum illi, de quibus Proverbiorum primo: « Pedes eorum ad mala currunt, et festinant, ut effundant sanguinem ».
(Vers. 32.). Respondit eis Lesus. Notatur hic secundum, scilicet persecutionis ratio. Et primo Dominus ostendit, eos irrationabiliter moveri; propterea dicit: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo; propter quod eorum opus me lapidatis? Id est, propter quod opus eorum, id est de numero eorum; partitiva est constructio; Psalmus: « Retribuebant mihi mala pro bonis»; Proverbiorum decimo septimo: « Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius ». Sed malitia, quae latitat sub pelle ovina, rationem assignat; unde: cuirevelatumesl, manus Patris ipse est Filius etc. Cfr. Hilar.,
(Vers. 33.). Responderunt ergo ei ludaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, quia, Levitici vigesimo quarto, « qui blasphemarerit nomen Domini morte raoriatur ». Et ostendunt, in quo blasphemat: Et quia iu, honio cum m, facis teipsum Deum; et sic homo, faciens se Deum, blasphemat, quia plures dicit esse deos. Et hoc est contra ludaeorum Legem, in qvia praeceptum erat unum solum Deum credere et confiteri. De consimili, Matttuiei vigesimo sexto: a Audistis blasphemiam! quid adhuc egemus testibus »? Non se fecit de homine Deum, sed cum Deus esset, factus est homo; ad Phihppenses secundo: « Non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo ».
(Vers. 34.). Respondit eis Lesus. Tangitur hic tertiuui, scilicet prudens sui excusatio, in qua Dominus ostendit, se non blasphemasse, duphci testimonio, scilicet ScripCurartcni et operum. Testimonio Scripturarum sic: Scriptura vocat deos, ad quos locutus est; sed multo magis dicendus est deus, quem Pater sanctificavit et misit: ergo si Scriptura non blasphemat, nec ego. Nonne scriptum esl in Lege vestra: Quia ego dixi: dii estis? Lex hic communiter accipitur, prout comprehendit Psalmos, in quibus scriptum est.
(Vers. 35.). Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, ut Prophetas et alios Sanctos; Ezechiehs primo: « Et factum est verbum Domini ad Ezechielem sacerdotem » etc.; et non potest solvi Scriptura, id est falsitatis argui, vel de blasphemia reprehendi; Matthaei quinto: « lota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant ».
(Vers. 36.). Quem Pater sanctificavit, id est, « sanctum genuit », eZ misit in mundum, non vocavit de mundo et tenebris mundi, ut alios Sanctos; vos dicitis: Quia hlasphemas, quiadixi: Filius Dei sum? Quasi dicat: irrationabiliter dicitis. ot Si enim illuminati dii sunt, nonne lumen, quod illuminat, Deus est»? Non Dominus blasphemabat, sed ipsi, qui de Deo dicebant, non esse Deura. Unde Dominus dixit Matthaei duodecimo: « Orane peccatum et blasphemia remiltetur hominibus; spirilus autem blasphemia non remittetur, neque in hoc saeculo neque in futuro »; unde oinnes erant lapidandi. — Deinde ostendit hoc idem, quod non blasphemavit, testinionio operum, quae ipsum Patri aequalem dicunt. Propterea dicit:
(Vers. 37.). Si non facio opera Palris mei, sciHcet opera omn i potentiae; no/«te credere mihi, dicenti scilicet, me esse aequalem Patri; Exodi quarto dixit Moyses: « Non credent mihi et non audient vocem meam, sed dicent » etc.; et ideo Dominus dedit ei signa.
(Vers. 38.). Si autem facio, et si mihi non vultis credere, id est sermoni meo; operibus credile, id est, per opera in me credite, ut credatis et cognoscatis, quia Pater in me est, et ego in Patre; et ita verum esse quod supra dixi: « Ego et Pater unum sumus ». Ut credalis, id est, credendo cognoscatis, quia, secundum quod dicit Isaias septimo, secundum aliam litteram, « nisi credideritis, non intelligetis »; infra decimo quarto dicit Philippo: « Non credis, quia ego in Patre, et Pater in me »? « Alioquin propter opera ipsa credite ».
(Vers. 39.). Quaerebant ergo eum. Tangitur hic quartum, scilicet declinatio persequentium, quia nondum tempus advenerat patiendi; ideo dicit: Quaerebant ergo eum apprehendere, sed non potuerunt; unde dicit: Et exivit de manibus eorum. Simile dicitur Lucae quarlo: « Ipse autem transiens per medium illorum, ibat », quando Yoluerunt eum praecipitare.
(Vers. 40.). Et abiit trans lordanem in eum locum, ubi erat loannes haptizans primum, de quo loco dicitur supra tertio: « Erat loannes baptizans in.ennon ». Et mansit illic, in quiete scilicet; Chrysostomus: « Monet tumullus fugere et in quiete orare»; mansit, absconditus a ludaeis, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo: « Abscondam faciem meam ab eis ».
' Ed. docent, Gorranus ostendunt, CN esse dicunt.
S2. (Vers. 41.). Et mulii venerunt etc. Tangi- I. tur hic ultimum, scilicet ex ipsius recessu muUiplicatio fidelium; propler qucd dicit: El multi venerunt ad eum, scilicet per fidem; Isaiae sexagesimo: « Filii tui de longe venient»; el dicebant: Quia loannes nullum quidem signum fecit; propter quod ostenderet, se esse Christura; sed tantum testimonium de Christo perhibuit
(Vers. 42.). Omnia autem, quaecumque dixit loannes de hoc, vera erant. Et, z isto duplici testimonio inducti, mulli crediderunt in eum, secundum quod ipse Dominus supra eodem dixerat: « El si mihi non creditis, saltem operibus credite »; multi, secundum illud Psalmi: « Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur »; et Genesis decirao septimo: « Eris pater multarum gentium ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc quod dicit: Nemo rapiet eas de manu mea. — Nonne sunt in manu Filii qui habent praesentem iustiliam? Qui tamen disperguntur, secundum illud quod supra dictum est: Lupus venit et dispergit oves.
Respondetur ad hoc, quod rapiuntur non ex i. imhecillitate custodientis, sed ex infirmitate cu- 2. stoditi. — Vel secundum Augustinum oves hic dicuntur secundum aeternam electionem, qui non possunt rapi finahter. Unde Augustinus: «Nec lupus rapit, nec fur toUit, nec latro interficit; securus est de numero earum qui eas numeravit ».
- Quaest. II. Sed tunc quaeritur de hoc quod dicit: Nemo 'potesl rapere de manu Patris mei. — Ergo qui sunt in raanu Dei, ut praedestinati, non possunt damnari: ergo non habent libertatem peccandi finaliter.
Ad hoc videtur dicere Augustinus simpliciter, quod non possunt perire, in libro de Bono perseveranliae; nec tamen perit liberum arbitrium, sicut etiam non perit in confirmalis. — Dicendum tamen, quod nemo potest rapere, quia Pater electis suis non permittit violenliam fieri; unde: fidelis Deus, qui non permittet, vos tentari supra id quod potestis; et diabolus non potest Deo violentiam facere, ut servos suos tentet ultra, quam ipse permittat. Manet ergo in eis liberi arbitrii libertas ad peccandum, sed non manet in diabolo potestas ad violentand.um et vi surripiendum.
- Quaest. III. Item quaeritur de responsione Domini: quia Dominus se dixerat Deum et Dei Filium, ostendit, quod non blasphemavit, per Scripturam, quae servcs Dei '» deos vocat. — Ista responsio videtur nihil valere, quia Scriptura vocat illos deos per adoptionem; sed ipse se dicebat Deum per essentiam; unde dicebat: Ego et Pater unum sumus.
Respondeo: Dicendum ad hoc, quod quando Dominus disputahat cum ludaeis, aliquando respondebat ad orationem, aliquando respondebat ad hominem, eo quod « omnino. adversanti omnino adversandum"». Unde quando ipsi petierunt, in qua potestate faceret, et Dominus respondit: Baptismus loannis e caelo erat, an ex hominibus? eos sua interrogatione ligavit, Matthaei vigesimo primo. Sic et nunc respondet ad hominem, ut mitiget eorum iracundiam, sicut supra oclavo confutavit malitiam: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat.
Chapter 11 of 22