Capitulum II
Respondet Beda, quod « iusto dispensationis inoderamine hoc acluin est, ut, cum ulraque natura commemoratur, ipse suam Immilitatcm, ille eius altitudinem faleatur d; ut per hoc innotescat utraque natura in Christo, et exemplum humilitatis donetur, unde homo semper in se humilia recognoscat et dicat. Quod inaxime est contra eos qui habentes aliquos consanguineos nobiles, cum quaeritur de origine, non respondent nomen palris, sed avun- Vide supra pag. 266, nota 12.
Lesus Christus, cum sit nobilis ex parte Patris, sed infimus ex parte Matris, vocat se filium hominis saepe, raro se filium Dei, nisi necessitate compulsus. Et
- Et die tertio nuptiae etc. Postquam descripta est discipulorum vocatio, describitur hic facta per Verbum et de Verbo incarnato manz/estatio; unde Glossa dicit, quod post ostensiones factas per loannem ipse Dominus miraculo se ostendit. — Hanc igitur manifestationem describit Evangelista hoc ordine. Primo innuitur miraculi faciendi occasio; secundo vero, miraculi impetratio; tertio, mirabihs aquae in vinum conversio; quarto, miraculi app)'obalio; quinto, Christi manifestatio et discipulorum aedificatio, quibus Dominus per hoc miraculum se ipsum manifestare dignatus est.
(Vers. 1.). Primo igitur innuitur mi/raculi fa- ciendi occasio, quae fuit, quod in nupliis Dominus erat praesens cam discipulis. Propter quod dicit: Et die tertio, scilicet post discipulorum vocationem, nupliae factae sunt in Cana Galilaeae; tangitur locus. Et erat Mater Iesu ibi; non dicitur, quod fuerit vocata, quia ratione affinitatis ivit tanquam olficiosa, sicul etiam abiit in montana ad Elisabeth ad serviendum ei, ut dicitur Lucae primo. Ralione huius vocatus fuit etiam Dominus. Propterea dicit:
(Vers. 2.). Vocatus est autem et Lesus et discipuli eius ad nuptias. Chrysostomus: « Vocatus est ad nuptias, non ut aliquis magnus, sed ut consanguineus, et ipse ut humilis invitationem non respuit, sed ivit », iuxta quod docet Lucae decimo quarto: « Cum vocatus fueris ad nuptias, vade, recumbe in novissimo loco».
(Vers. 3.). Et deficiente vino. Tangitur hic secundum, scilicet miraculi impetratio, quae facta est a Matre miserante sponsi inopiam. Propterea dicit: Et deficiente vino, dicit Mater Iesu ad eum: Vinum non habent; quasi dicat: Tua abundantia supple eorum inopiam; sciebat enim, quod esset « dives in misericordia » et potentia, quamvis appareret egenus; secundae ad Corinthios octavo: « Cum esset dives in omnibus, factus est pro nobis egenus ». Sed fllii hominuin, qui sunt ex comraixtione seminum generali; Christus vero unicum solum habuit parentem, et ideo recte filium hominis se appellat. Dominus, innuens Matri, quod non poterat hoc ipsa praecipere secundum quod raater, nec ipse facere secundum quod eius filius, nec debebat facere, nisi cum adesset tempus proprium; hinc sequitur:
(Vers. 4.). Et dicit ei Lesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Glossa: « Id est, quae natura est mihi et tibi communis, secundum quam hoc faciara »? Mulierem yoc.X, non a fragilitate, sed a natura et sexu. Haec enim est illa mulier, de qua Proverbiorum ultimo: « Mulierem fortem quis inveniet »? Quasi dicat: Hoc petere potens es ut sancta muher, non praecipere ut mater, nec adhuc oportet facere. Nondum venit hora mea, id est meae clarificationis et passionis, de qua infra decimo septimo: « Pater, venit hora, clarifica Filium tuum ». Sed Mater sciens, hanc responsionem non esse ex indignatione, sed ex humilitate et instructione, fiduciahter praecipit; unde sequilur:
b. (Vers. o.). Dicit Maler eius ministris: QuodcunKjue dixerit vobis, fucite. Sciebat enim, quod possel; sciebat etiam, quod sciret; sciebat, quod vellet, quia semper ei obediebat; unde Lucae secmido: « Descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis», Lesus scilicet parentibus; et ex hoc certa erat, quod faceret. Ideo dicit: Quodcumque dixerit vobis, facite, tanquam boni ministri, ut miraculum consequamini, sicut et Naaman, quarti Reginn quinto: « Pater, etsi rera grandera dixisset tibi Propheta, facere debuisses ». Facite, quodcumque dixerit vobis; non ditfidatis; infra undecimo: « Si credideris, videbis gloriam Dei ».
- (Vers. 6.). Erant autem hydriae sex etc. Tangitur hic tertium, scilicet miraculi operatio. Et quia Deus omnia facit in certo « pondere, numero el niensura'2»; dicit mensuram, in qua hoc miraculum factura est. Propter quod dicit: Erant aulem ibi hydriae lapideae sex. Hydriae sunt vasa aquae receptibilia; Genesis vigesimo quarto: « Da mihi pter vos egenus factus est, c'im esset dives, ut illius inopia
pauxillum aquae de hydria tua ». Hae hydriae posilae secundum purificationem ludcLeorum, id est secundum morem ludaeorum ad se purificandum. De hoc more, Marci septimo: « Et a foro redeuntes, nisi baptizenlur, non comedunt; et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata caiicum eturceorum ». Capienies singulae melretas binas vel ternas. Metreta dicitur a metron, quod est mensura, et vocatur hic mensura communis et usitata, sicut Parisius sextarium vini dicimus. Secundum has igitur mensuras factum est miraculum ad Domini imperium; propter quod subdit:
(Vers. 7.). Dicit eis Lesus: Implere hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et intelligendum, quod cum impletae fuerunt, Domini virtute in vinum conversa est aqua; ideo impleri praecepit, ut plehum opus faceret, secundum quod in conditione rerum, Genesis primo, « vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona »; et Deuteronomii trigesimo secundo: « Dei perfecta sunt opera ».
(Vers. 8.). Et dixit eis Lesus. Tangitur hic quartum, scilicet miraculi approbalio, in approbatione vini facta testimonio architriclini, cuius erat de vino probare. Propter quod dicit: Et dixit eis Lesus, scilicet ministris: Haurite nunc et ferre architriclino. Et tulerunt, secundum eius imperium, scilicet ideo ad ipsum praecepit ferri, quia nuptiis praeerat et iudicabat de huiusmodi architriclinus. «Triclinium, id est, tres ordines discumbentium, altitudine distantes »; inde architriclinus, quia praeerat convivio ordinis trium mensarum; vel arehitriclinus, princeps trium camerarum; vel generaliter, qui praeest servientibus, ut dicit Chrysostomus. Ad hunc praecepit ferri, ut de vino iudicaret; propter quod dicit:
(Vers. 9.). Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, id est vinum factum ex aqua; et non sciebat, unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam; vocat sponswm archilriclinus, ut scilicet ipsum redarguat et vinum commendet et extoUat.
(Vers. 10.). Et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit; primum, id est in principio; et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est, quia tunc non valent diiudicare, sed omne vinum dicunt bonum. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc; id est usque ad finem, et ita inordinate et contra morem fecisti. Malus mos erat iste, quia contra veritatem et contra sobrietatem; unde ad Ephesios quinto: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed impleamini Spiritu sancto, loquentes» etc.
U. (Vers. 11.). Hoc initium signorum. Tangitur hic quintum, scilicet divinae gloriae manifestatio et fidei discipulorum aedifieatio. Ratione manifestationis suae dicit: Hoc initium signorum fecit Lesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam; Glossa: « Id est latentem Divinitatem »; infra decimo quarto: « Ego diiigam eum et manifestabo ei me ipsum ». — Ratione aedificationis discipulorum dicit: Et crediderunt in eum discipuli eius, idest, firmius crediderunt. Beda: « Discumbente Doiuino ad nuptias, vinum defecit, ut, vino meliori per ipsum mirabili ordine facto, manifestaretur in illo latentis gloria Dei, et credentium in eum fides aucta proficeret ».
- Allegorice: Triplex est dies secundum triplex tempus, naturae scilicet, Legis et gratiae. In hoc tio nuptiae factae sunt inter Christum et Ecclesiam in carnis assumtione, de quibus Matthaei vigesimo secundo: Simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias (illo suo. In his nuptiis sex hydriae aqioae insipidae et sine nutrimento conversae sunt in vinum sapidum et iucundum: quia umbra Legis in veritatem; ad Hebraeos decimo: Umbram habens Lex futurorum bonorum etc. — Varietas sacrificiorum in unitatem; ad Hebraeos decimo: Omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae nunquam possunt auferre peccata: hic autem unam pro peccatis offerens hostiam etc. — Asperitas poenarum in levitatem; Actuum decimo quinto: Quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum etc.? — Aenigmata in lucem; secundae ad Corinthios tertio: Usque in hodiernum diem velamen est positum.super cor eorum, nos autem, revelata facie gloriam Domini speculantes etc. — Terrores in amorem; ad Romanos octavo: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed
accepislis spirilum adoptionis filiorum etc. — Promissiones m adeptionem; Lucae primoi in cantico Zachariae: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem. plebis suae. — Et haec facta sunt ad preces Virginis, ipsa intercedente; Lucae primo: Ne timeas Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
- Moraliler: Nuptiae islae sunt Dei et aniniae in ipsa reconcihatione animae ad Deum, de quibus Osee secundo: Sponsabo te mihi in fide, et scies, quia ego Dominus. — Ad has nuptias faciendas venit Dominus Lesus, sed invitatus; Apocalypsis tertio: Ecce, sto ad ostium el pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et coenabo cum illo. — Vinum in his nuptiis deficit; hoc vinum est interna devotio, de quo in Psalmo. Vinum laetificatcor hominis; et Matthaei nono: Nemo mittit vinum novum in utres veteres. IUud vinum deficit, cum homo efficitur aridus et indevotus, sicut dicit anima sancta in Psalmo: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. — Sed ad preces Virginis, quae compatitur miseris, Deus implet hydrias aqua compunctionis, quae convertitur in dulcedinem devotionis; unde Exodi decimo quinto dicitur, quod aquae Maralh in dulcedinem conversae sunt.
Nota igitur, quod hydria, in qua hauritur aqua, est consideratio; hydria vacua est consideratio defectus et vacuitatis, quam incurrit homo per peccatum. Ista hydria impletur aqua, cum homo ex consideratione tali lacrymis perfunditur. — Est igitur prima hydria consideratio defectus cognitionis; Tobiae quinto: Quale mihi gaudium esse potest, qui in tenebris sedeo el lumen caeli non video? — Secunda hydria, consideratio defectus circumspectionis circa hostem: secundae ad Corintiiios undecimo: Timeo autem, ne, sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, quae est in Christo. — Tertia est consideratio defectus internae consolationis; leremiae secundo»: Vide, quam malum et amarum est, te reliquisse Dominum Deum tuum. — Quarta est consideratio defectus virtutis ad resistendum: Psaknus: Dereliquit me virtus mea et lunrni oculorum, et ipsum non est mecum. — Quinta est consideratio defectus stabilitatis ad permanendum; Genesis octavo: Sensus et cogitatio hominis in malum prona sunt ab adolescentia sua. — Sexta est consideratio defectus securitatis ad exspectandum; Ecclesiastis nono: Nescithomo, utrum amore, an odio dignus sit.
Tunc implentur istae hydriae usque ad summum aqua, quando anima poenitens lavat per singulas noctes ex his considerationibus lectum suum. Et ex aqua vinum fit optimum devotionis, de quo Zachariae nono: Quid bonum, et quidpulcrum eius nisi frumentum ekctorum et vinum germinans virgines? In hoc convertitur aqua compunctionis; unde sancta anima in Psalmo: Convertisti planctum meum in gaudium mihi.
- Incidit hic quaestio inter expositores.
Quaest. I. Primo de tempore nuptiarum; dicitur enim a quibusdam, quod factae fuerunt eodem die, quo Dominus baptizatus. Sed quomodo potest hoc stare, cum dicatur, quod die tertio factae sunt, postquam Dominus venit de ludaea?
Respondent, quod eodem die, anno revoJuto. — Sed tunc repugnat sequens httera; dicitur enim infra eodem, quod descendit Capharnaum, et quod non mansit ibi diu, quia erat proximum Pascha: ergo nuptiae islae factae fuerunt prope Pascha, non ergo in Epiphania. — Quod si conceditur, in contrarium est mos Ecclesiae, quia Ecclesia eodem die tria festa celebrat.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut dictum est, hic sunt diversae opiniones, et utraque probabilis et sustineri potest. Si enim velimus sustinere quod factum fuerit hoc miraculuni post baptismum Domini et reditum eius de deserto et adventum in Galilaeam.; dicemus, quod fuit prope Pascha. — Nec obstat mos Ecclesiae, quia Ecclesia simul ista triacelebrat de stella et columba et vino mutato, quia Dominus in his tribus primo innotuit; vel quia aquae mutatio significat vim regenerativam aquis collatam, Domino a. baptizato. — Si autem velimus sustinere aliani opinionem, respondebimus, quod cum dicitur, quod posC haec descendit Capharnaum, inteUigendum, quod non statim post haec; sed aliquanto tempore interposito, ita quod I'ascha appropinquabat.
- Quaest. U. Quaestio est de eo cuius fuerunt nuptiae. — Et quod fuerunt loannis, dicitur in Prologo supra, et Augustinus dixit in Glossa similiter super principium. — Sed contra hoc opponit Victor: « Cum virginitas sit perpetuae incorruptionis meditatio, non est credenduui, quod loannes, cui testimonium de virginilate perliibetur, unquam consenserit in actum carnis ».
Respondendum ad hoc, quod quia maior auctoritas in hoc concurrit, tenendura, quod fuerunt loannis. Et huius signum potest haberi ex littera: quia loannes erat consanguineus Domini, et ob hanc causam ipse et Mater eius ad nuptias sunt vocati.
Quod ergo obiicit Victor, dupliciter solvitur: uno modo, quod non consenserit in carnis actum sive copulam carnalem absolute; sed, sicut Maria Virgo, dispositioni sancti Spiritus se commisit, ut sic virgo, qui erat Virginem servaturus, in modo virginitatis cum Virgine conveniret. — Aliter respondetur, quod esto, quod consenserit absolute, virtus non est minuta, quia licite consensit; similiter dignitas virginitatis, quia, cum virginitas dicat incorruptioneni mentis et carnis, potest tripliciter perdi: aut perditur incorruptio utriusque, et tunc perditur aeternaliter et temporaliter; aut perdilur incorruplio mentis tantum, et lunc perditur recuperabiliter; auL incorruptio corporis tantum, et tunc perditur teinporaliter, sed non aeternaliter, quia gloriam virginitatis habebit; sed tamen, sicul dicit Leo Papa, non debent tales inter sacras virgines se computare. Quia igitur loannes carne mansit incorruptus, etsi mens consentiret, postmodum in idem rediit.
- Quaest. III. Quaeritur de hoc, quod Dominus voluit ire ad nuptias. — Et videtur, quod non debuerit. Si enim locus nuptiarum est locus comessationis; et ipse Dominus oranem comessationem debuit fugere: ergo nec illuc ire.
Respondeo: Dicendum, quod ivit, ut fidem astrueret et haeresim exstirparet. Fidem discipulorum vocatoruin firmavit per miraculum, fidem etiani sponsi adeptus est. Haeresim exstirpavit, scihcet luliani, qui nuptias damnat. Quocontra Dominus voluit esse praesens et nuptias firmare et approbare miraculo. Si vero Dominus vocalus ire recusasset, tunc videretur haeresi illi favisse et nuptias damnasse.
Quaest. IV. Quaeritur de responsione Doraini ad Matrem: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea.
Aut enim divina Virgo petebat petendum, aut non petendum. Si petebat petendum: ergo noii debuit ei ita acriter respondere. Si petebat non petendum: ergo petentem non debuit exaudire.
Item, quid est quod dicit: Nondum venil hora? Aut enim venit, et ita falsum dicit; aut non venit, et ita raale facit, quod ante horam facit.
Item, ex hoc arguunt haeretici, quod Dominus fuit subiectus fato et astris
Respondeo: Dicendum, quod Domini responsio non fuit insuUatoria, sed instructoria. Ostendit enim, qua ratione Matri petenti satisfaciat. Unde in neis pauperibus; quid petit, quia miraculum. Dominus ostendit in responsione, quod hoc non debebat petere ut mater; quia non ex natura ab ipsa tracta hoc poterat, ideo dicit ei mulier, non dicit mater Non debebat petere pro consanguineis, tanquam curam habens parentum carnahum; ideo dicit: Quid mihi et tihi est? Ostendit, quod miraculum non est faciendum propter indigentiam, sed ad manifestandam suam gloriam, cuius manifestandae nondum erat necessitas; ideo dicit: Nondum venit hora mea. Quia tamen petens mulier sancto erat; quiailli, pro quibus petebat, pauperes erant; quia di.scipulis gloria manifestanda erat: ideo exaudit eam.
- Quod obiicitur de hora, inteUigendum, non- 2. dum venerat hora perfectae manifestationis, qualis fuit circa mortem: de hora, dicit Augustinus, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi; unde infra decimo: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo eam tollit a me.
Secnnda m&nifestatio, quae facta est ludaeis.
- Post haec descendit etc. Manifeslavit se supra Dominus discipulis. In hac parte usque ad quartum capitulum agitur de manifestatione facta ludaeis, quibus se tripliciter manifestat, scilicet signo, verbo et Sacramento. Ideo habet haec pars tres partes.
In prima agitur de manifestatione facta per signum virtutis; in secunda, per verbum eruditionis, ibi: Erat autem quidam homo ex Pharisaeis; in tertia, per Sacramentum regenerationis, ibi: Post haec venit Lesus in fudaeam.
Prima pars habet duas partes. In prima manifestat se signo auctoritatis; in secunda, signo virtutis et potestatis, ibi: Responderunt ludaei et dixerunt.
Signum auctoritatis fuit in potestativa transgredientium correctione, quae describitur hoc ordine. Primo innuitur Domini ad corripiendum expedilio; secundo vero, manifesta ludaeorum transgressio; tertio, transgredientium correctio; quarto, currectionis approbatio.
(Vers. 12 y Domini ad corripiendum expedilio in hoc notatur, quod descendit Capharnaum, ut ibi Matrem et fratres relinqueret; propterea dicit: Posthaeo, scilicet quae narrata sunt, descmdit Capharnaum ipse et Mater eius et fratres eius et discipuli eius. Cum omnibus descendit, quia ad habitandum ibi venit; Matthaei quarto: « Relicta civitate Nazareth, venit et habitavit Capharnaum ». Ideo cum omnibus descendit, ut expeditius ascenderet; propterea dicit: Et ibi manserunt non multis diebus. Et ratio huius subditur:
(Vers. 13.). Et prope erat Pascha ludaeorum, et ascendit Lesus lerosolymam. Et propterea ad se praeparandum descendit; Chrysostomus: « Ideo descendit, paulo post lerosolymam ascensurus, ut non ubique fratres et Matrem traheret ». Ascendit autem secundum morem ludaeorum et mandatum Legis; Deuteronomii decimo sexto: « Tribus vicibus per annum apparebit omne masculimim tuum coram Domino ». Et Ucet Dominus non esset Legi subiectus, observabat tamen, ne videretur contrarius.
(Vers. 14.). Et invenit in templo. Tangitur hic secundum, scilicet ludaeorum manifesta transgressio, quia de templo fecerant forum; propter quod dicit: fnvenit in templo vendentes oves et boves et coltimhas. Hoc enim introduxerat avaritia sacerdotum, ut volentibus olTerre non deesset oblalio. Et nummularios sedentes, supple: invenit; et hos introduxerant sacerdotes, ut volentibus olTerre non deesset pretium; et sic totaliter avaritiae deserviebant. Ideo conquerebatur Dominus per leremiam sexto: « A maiore usque ad minorem omnes avaritiae student ».
(Vers. 15.). Cum fecisset qua.si flagelium. Tangitur hic tertium, scilicet Domini potestativa correctio, quia non tantum uerbo corripuit, sed etiam facto. Propterea dicit: Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, scilicet ad percutiendum, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, tanquam indignos esse in templo; sicut dixit Dominus ad Sobnam, templi praeposilum, Isaiae vigesimo secundo: « Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te ». Et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit. Et sic aspere corripuit facto. Corripuit etiam verbo, et hoc vendeutes columbas. Propterea subdit:
(Vers. 16.). Et his qui vendebant columbas, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere do- Vers. 13, in cuius fine Vulgata et kabitavit in Capharmum Palris mei domum, negotiationis. De hac domo dicitur in Psalmo: « Domum tuam, Domine, decet sanctitudo», non negotiatio. Augustinus: « Si talia prohibet in loco orationis, quanto magis potationes et ebrietates et celera consimilia »? Ideo praecipit in Regula sua, quod « in oratorio nihil fiat praeter id, ad quod institutum est».
(Vers. 17.). Recordati sunt discipuli. Hic notatur quartum, scilicet correctioais approbatio facta per Scripturam. Propterea dicit: Recordati sunt vero discipuU eius, non tunc, sed post resurrectionem, cum inteliexerunt Scripturam; tunc, inquam, recordati sunt, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me, in illo Psalmo sexagesimo octavo: « Salvum me fac, Deus ». De huius zeli comestione dicit Augustinus: « lile comeditur zelo domus Dei, qui omnia, quae videt ibi perversa, corrigere cupit, emendare non quiescit; si emendare non potest, tolerat et gemit».
Mysticc sunt hic tria notanda, scilicet adventus Domini in templum, inventio transgrcisogreditur templum Patris et eiicit omnes de Ecclesia, habens unius criminis vendentes pariter et ementes. Scriptum est enim: Gratis accepislis, gratis date », Matthaei decimo. — Invenit vendmtes boves; Beda: « Boves sunt praedicatores, quibus aratur et seminatur terra Domini semine verbi »; primae ad Corinthios nono: Non alligabis os bovi trituranti. Item Beda: « Hos vendunt qui non divino amore, sed Psalni. 92, 5. quaestus intuitu verbum praedicationis audientibus impendunt ». — Invenit etiam vendentes oves. « Oves, sicut dicit Beda, sunt opera pietatis et misericordiae. Has vendunt, qui humanae laudis gratia opera pietalis exercent, sicut hypocritae ». — Invenit vendenles columbas. « Columbae sunt dona Spiritus sancti », quia super Christum in specie columbae apparuit, Matthaei tertio. « Has columbas vendunl qui acceptam Spirilus sancti gratiam ad pretium dant; qui impositionem manuum, qua Spiritus sanctus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribnunt; qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur ». — Invenit nummularios; Beda: « Nummos mutuo dant in templo qui non simulate caeleslibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quaerentes, non quae Iesu Christi »; ad Philippenses secundo: Omnes quaerunt quae sua sunt. — Eiecit vendentes oves et boves, ut dicit Beda, « quia talium vitam pariter et doctrinam ostendit esse reprobam ». — Nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; « quia damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum rerum, quas dilexerant, tollet figuram, secundum quod scriptum est: Transibit mundus et concupiscentia eius », primae loannis secundo; et: Praeterit figura huius mundi, primae ad Corinthios septimo. — Columbas auferri praecepit; Hieronymus in Matthaeum: « Cathedras eorum evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit ». Hinc est, quod sacri Canones simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt, qui de sacerdotio pretium quaerunt.
Quaest. I. Quaeritur hic de ordine historiae. Hic enim dicitur, quod haec electio fuit statim post primum miraculum; Matthaei vero vigesimo primo > narratur, hoc fuisse circa passionem, quando sedit super asellum.
Ad hoc respondet Augustinus de Concordia Evangelistarum, quod bis hoc factum est, sed primum commemoratum est a loanne, secundum ab aliis. — Et per hoc solvuntur repugnantiae, quae possent obiici, quia ibi duriori modo corripit et alia verba dicit quam hic.
- Quaest. II. Item quaeritur de inventione ovium in templo, Sacerdotes non patiebantur, quod immundi homines intrarent in templum; quanto ergo minus de ovibus et bobus, quae templum foedarent? Multo minus videtur probabile.
Respondeo: Dicendum, quod quatuor atria erant in teraplo: primum erat sacerdotum; secundum, mundorum virorum; tertium, mundarum mulierum; quartum, immundorum et gentilium. Et quodlibet istorum large appeliabatur templum, et in hoc quarto invenit huiusmodi animalia.
- Quaest. III. Item quaeritur de correctione. Quia dicitur Matthaei decimo quinto: Sinite illos; caeci sunt et duces caecorum; non videtur curasse de ludaeorum correctione. Ut quid ergo tam acriter eos modo redarguit, cum essent incorrigibiles?
Respondeo: Dicendum, quod etsi sciret eos incorrigibiles, volebat tamen zelum suum erga domum Dei ostendere, ut praelatis exemplum daret et ut Patri se consonuin ostenderet et Legis araicum, quam non venil solvere, sed ut adimplerel.
- Quaest. IV. Item quaeritur: quare illos qui vendebant columbas, solo verbo corripuit, alios etiam facto? Et videtur, quod magis, quia per illos simoniaci designantur, qui sunt acrius corripiendi.
Respondeo: Ad hoc est ratio litleralis, quia columbae minus delionestabant templura; mystica vero ratio est, quia per illos intelliguntur simoniaci, qui non sunt parva poena corripiendi, sed sentenlialiter de Ecclesia eiiciendi; vel quia per columbam intelligitur donum Spiritus sancti, quod non est eiiciendum.
- Quaest. V. Item quaeritur de hoc: cum ludaei essent multi et furiosi, et Chrislus unicus et inerrais; quoraodo non surrexerunt in eura et occiderunt, quando ita eiiciebat eos et res eorura?
Ad hoc dicunt aliqui, quod etsi mali essent, taraen erant hypocritae; et ideo,ut non ostenderent avaritiara nec raalitiam, nec turbatos se ostendunt nec eum laedunt. — Hieronymus aliter respondet, quod <t igneum quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius, et Divinitatis maiestas lucebaf in facie», immutans eorum animum, ut non audeant in ipsum mittere manum. Unde Hieronymus maius reputat istud signura quara de Lazari suscitatione, quod unus horao inermis tot expulit et non expavit.
- Quaest. VI. Quaeritur etiam de hoc quod dicit, quod zelus fuit in Christo. Si enim zelus importat iram, et ira perturbationem, et in Christo non potuit esse perturbatio: ergo nec zelus.
.d hoc respondet Victor, quod zelus dicitur dupliciter: uno raodo iraportat anirai nem,'quemadmodum et ira, et sic non fuit in Christo; Isaiae quadragesimo secundo: Non erit tristis neque turbulentus. Alio modo zelus idem est quod fervens araor, et sic fuit in Christo; unde dicit Glossa Augustini: « Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abiecto tiraore humano, pro defensione veritatis accenditur».
misso. Et hoc signum fuit mirabilis sui resuscitatio, et proceditur hoc ordine. In hac manifestatione primo ponitur luiius signi postulatio; secundo, postulati oblalio; tertio, oblati expositio; quarto, consequens fidei ludaeorum aedificatio et per hoc Christi manifestatio.
(Vers. 18.). Primo ergo describitur signi postula tio, quae facta est a ludaeis videntibus, quod tantae auctoritatis so ostenderet. Propterea dicit: Responderunt ergo /udaei, Domino scilicet corripienti, et dixerunt ei: Quod signuin ostendis nobis, quia haec facis? Quaerunt signum poteslitis; primae ad Corinthios primo: « ludaei signa quaerunt ». Simile dixerunt Matthaei vigesimo primo: « Dic nobis: In qua potestale haec facis»? Et stulte quaerebant, quia ipsum factum magnum signum erat; Chrysostomus: «0 insania! Signone opus erat, ut ea quae male fiebant, cessare faceret? Zelum vero talem accipere pro domo Dei nonne maximum signum virtutis erat »?
(Vers. 19.). Respondit fesus et dixit eis. Tangitur hic secundum, scilicet signi petiit oblalio; et oflert etiam eis signum maximae virtutis de resuscitatione sui; propter quod dicit: Solvile templum hoc, scilicet occidendo; solvite, id est, solvetis, et in tribus diebus excitabo illud, id est, suscitabo quasi de somno. Mors enim in Scriptura dicitur dormitio, el resurrectio excitatio; Psalmus: «Egodormivi et soporalus sum » elc. Diebus tribus, scilicet per synecdochen; Osee sexto: « Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia suscitabit nos », scilicet in capite.
(Vers. 20.). Dixerunt ergo ei ludaei. Tangitur hic tertium, scilicet signi oblati expositio. assurgimus, ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei. Cfr. quia non de templo maleriali hoc dicebat, sed de templo corporis sui; et ludaei intelligebant de materiali. Propter quod dicit: Dixerunt ergo ludaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Quasi dicant: hoc omnino est incredibile et tibi impossibile. Intelligendum, quod templum in prima aedificatione fuit consummatum in septom annis sed in secunda propter guerras et impedimenta sub Zorobabel per annos quadraginta sex. De hoc Dominus non inteliigebat; ideo dicit:
(Vers. 21.). lUe autem dicebat de templo corporis sui. Si enim corpora nostra « templum sunt Spiritus sancti », primae ad Corinthios sexto; quanto magis corpus Christi, « in quo Divinitas corporaliter inhabitat», secundum quod dicitur ad Colossenses secundo. Et haiic intelligentiam spiritualem non habebant nec ludaei nec carnales discipuli, sed post resurrectionein. Ideo dicit:
(Vers. 22.). Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli evus, quia hoc dicebat, de corpore suo. Tunc enim aperuit illis sensum ad intelligendum; Lucae ullimo: «.peruit illis sensum, ut intelligerent Scripturas ». El ex tunc crediderunt Scripturae, in qua scilicet praefigurata est Christi resurrectio, ut lona; el crediderunt etiam sermoni, quem dixerat Lesus, quia hac ratione praedicebat; infra decimo quarto: « Nunc dixi vobis, priusquam flat, ut, cum factum fuerit, credatis».
(Vers. 23.). Cum autem esset.Ierosolymis. Tangitur hic quartum, scilicet fidei ludaeorum aedificatio ad aspectum signorum potestatis. Intelligendum enim, quod multa fecit, licet Evangelista non descripserit, sicut dicit Chrysostomus. Propterea dicit: Cum autem esset lerosolymis in Pascha in die festo, ad quem scilicet ascenderat; multi credidedraginta et sex annis aedificatum est lemplum hoc, id est, a
runt in nomine eius, videntes signa, quae faciebat. Fides eorum signis innitebatur; infra septimo: <i De turba autem multi crediderunt in eum, videntes signa, quae faciebat »; et quia signis innitebantur, ideo in fide infirmi erant. Propterea dicit:
(Vers. 24.). Ipse autem Lesus non credebat semetipsum eis; non quia limeret, sed quia eorum infirmitatem cognosceret. Et quomodo hoc sciret, ostendit: quia non ut homo relatione, sed ut Deus interna visione; eo quod ipse nosset omnes; primi Regum decimo sexto: « Homines vident ea quae patent, Deus autem intuetur cor ».
(Vers. 23.). Et quia non erat opus, ut quis ei testimonium perhiheret de homine; ipse enim sciebat, quid esset in homine; leremiae decimo septimo: «Ego Dominus scrutans corda et renes»; ad Hebraeos quarto: « Vivus est sermo Dei et eificax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod Dominus dicit ludaeis: Soluite. Videtur, quod eis imperavit, ut se ipsum occiderent.
Respondeo: Dicendum, quod Scriptura imperativo modo aliquando utitur imperative, ut ibi: Deum time et mandata eius obserua, Ecclesiastae KWqusLMo praedicHue, ut hic; Glossa: « Solvite, id est, solvetis ». Aliquando consultive; Matthaei decimo nono: Vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus. Aliquando permissive; Matlhaei octavo: Si eiicis nos hinc, mitte nos in porcos. Aliquando ironice; loannis decimo tertio: Quod facis fac citius, dixit Dominus ad ludam de proditione.
- Quaest. 11. Item quaerit Chrysostomus de hoc, quod Dorainus signum de resurrectione semper respondet ludaeis; ut Matthaei duodecimo et decimo sexto dicitur, quod non dabitur eis signum nisi signum lonae prophetae. Cura enim ipsi non intelligerent, ad quid eis hoc signum dabat? Et si dabat, quare non sic dabat, ut intelligerent?
Respondeo: Dicendum, quod signum hoc dabat eis, quia summum et quia occultum: sMmmMm, quia a morte posse liberare se ipsura etiam post mortem, hoc est omnium novorum novissimum, nobilissimum et mirabilissimum. Quia etiam occultum, dabat eis et aenigmatice dicebat, quia iusto iudicio ita se manifestabat, ut lateret, quousque post resurrectionem se manifestaret. Si enim omnino fuisset manifestatus, nequaquam fuisset mortuus; ideo mittit eos ad tempus resurrectionis. Et ideo loquebatur eis aenigmatice et etiam discipulis, quia, etsi tunc non intelligerent, postmodura carius erant intellecturi
- Quaest. III. Quaestio est; quare Dominus se templum dicit et teraplo se comparat?
Et respoiidet.Vuguslinus, quod hoc non solum est propter inhabitationem Divinitatis, sed etiam propter similitudinem ad templum: quia, sicut templum quadraginta sex annis aedificatum est, sic foetus conceptus quadraginta sex diebus formatur, et illis multiplicatis per senarium, nascitur. — Sed hoc nihil valet ad propositum, ut videtur; quia corpus Christi ab instanti conceptionis fuit perfectum, et anima perfecta, et usum habuit liberi arbitrii.
Chapter 3 of 22