Capitulum XV
Ergo videtur adhuc, quod Apostoli non haberent fldem, quia ideo praedicebat eis, ut crederent.
Item, « fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum »; si ergo praedixit eis; ex quo viderunt evenire quod dixerat, experiebantur esse verum: ergo erant vacui a merito fidei.
Respondeo: Dicendum est, quod Apostoli habebant fidem, sed tamen non plene explicitam nec etiam perfecte firmam, ut patet, quia nullo modo volebant credere resurrectionem. — Dicendum est ergo, quod Dominus praedicebat eis passionem suam, ut iam illam crederent, de qua nihil prius sciebant. Dicebat etiam ad robur fidei, ut, videntes passionem et vacillantes, rememorarentur, quod volens et ut Deus passus est. Unde aliud videbant et aliud credebant, quia videbant, quod homo passus fuerat, et credebant, quod volens pati, ut Deus animam suam posuerat. Et huius signum fuit sua praedictio, sed non cogens ratio, quae auferret meritura.
- Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod diabolus non habebat in Christum iurisdictionem aliquam.
I. Ergo videtur, quod Dominus iniuste fecerit, quod permisit, eum a diabolo opprimi.
Seoundo, oiioa oonstajitiam in vera dileotione
tria ponuntur.
Ego sum vitis vera etc. In praecedenti capitulo hortatus est Dominus discipulos suos ad fidei constantiam, in hoc hortatur eos ad dilectionem probatam et veram. Et quoniam vera dilectio primo diligit Deum, deinde et amicum in Deo et inimicura diligit et tolerat propter Deum; ideo primo hortatur discipulos ad dileclionem Dei; secundo, ad dilectionem amicorum, ibi: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis etc; tertio, ad dilectionem et lolerantiam inimicorum, ibi: Si mundus vos odit, scitote etc.
Item dicit, quod hoc facit propter mandatum Patris: ergo si debebat obedire, ergo moriebatur ex debito, non ex mera liberahtate.
Respondeo: Dicendum, quod aliquem nolentem puniri pro culpa sua, hoc est trae et severitatis; aliquem volenlem puniri pro culpa sua, hoc est iustitiae et veritatis; aliquem volentem pro culpa aliena, hoc mirae dispensationis et dignalionis. — Quia ergo Christus punitus et volens punitus pro nostra salute; hcmi ponere in eo iniquitates omnium nostrum, et pro nostris sceleribus ipsum puniri. Oblatus est, quia ipse voluit; et ideo nulla iniustitia ex parte Dei facta fuit, sed ex parte diaboli. Et ideo, quia iniuste usurpavit dominium supra Christum, hoc ipso amisit iuste dominium, quod habebat in membris Christi.
- Ad illud quod obiicit, quod debuit mori; dicendum, quod est debitum meriti et debitum praecepti. Peccator debet mori, quia meruit; sed Christus, quia ei Pater praecepit. Hoc autem debitum non repugnat liberalitati, quando fit ex amore; et sic fecit Christus, et ideo dicit: Ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem.
Primo hortatur discipulos ad dileotionem Dei.
Hortatur eos prirao ad dileclionem Dei; et quia « qui manet in caritale in Deo manet », hortatur ad manendum in se, et hoc quidem facit hoc ordine. Primo describitur mansionis locus; secundo, fruclus; tertio, modus; quarto, elfectus.
- (Vers. 1.). Mansionis igitur locus exprimitur ] primo ipse Christus, in quo manere debent fideles, sicut palmes manet in vite. Propterea dicit: Ego sum vitis vera, ideo vera, quia vinum verura producit, de qua Genesis penultirao: « Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum, ligans ad vineam pullum suum et ad vitem asinam
suam ». Haec vitis non est inculta, ideo dicit: Et Pater meus agricola est, non tantum qui exterius colat, sed qui interius augeat; primae ad Corinthios tertio: « Ego plantavi, pollo rigavit, Deus autem incrementum dedit »; et paulo post: « Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis ». Ideo Pater verus agricola, quia opus eius exercet; unde dicit:
(Vers. 2.). Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; Matthaei tertio: « Securis ad radicem arboris posita est; omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur ». Et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus ajferat. Purgabit, per poenitentiam; unde primae loannis primo: «Si confessi fuerimus peccata, fidelis et iustus est, qui dimittat nobis omnia peccata nostra et emundet nos ab omni iniquitate». Purgat etiam per patientiam; unde in Psalmo: « Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum; induxisti nos in laqueum » etc. In hac igitur vite optime locantur rami mundi; ideo Apostolos iam mundos hortatur, ut in se maneant; propter quod dicit:
(Vers. 3.). lam vos mundi eslis propler sermonem, quem locutus sum vobis. Iste fuit sermo fidei, qui purificat credentes; Actuum decimo quinto: «Fide purificans corda eorum ». Quia ergo mundi estis;
(Vers. 4.). Manere in-me, ut in vite, et ego in vobis, ut in templo; de hoc primae loannis quarto: « Qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo ». Ideo mutua est mansio, quia mutua dilectio; supra decimo quarto: « Qui dihgit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eura et manifestabo ei me ipsum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ».
Sicut palmes etc. Tetigit mansionis locum, tangit secundo mansionis fructum, quem habet palmes, non sine vite, sed in vite. Ideo monstrat, quod fructus ex palmite originem habet a vite, primo in to, scihcet per separationem, secundo in proper mansionem. Propter quod dicit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi mxinerit in vite; sic ef vos, nisi in me manseritis. Et ideo, si volunt fructificare, necesse est, quod maneant in eo, unde fructus habet originem; ad Ephesios primo: « Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimplevit»; loannis primo: « De plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia». Ideo vos non potestis fructificare, nisi manseritis in me; sed in me potestis, quia:
(Vers. B.). Ego sum vitis, et vos palmites; et ideo qui manet in me, hic fert fructum multum. Et ideo manere in me tanquam in fructus origine; quia sine me nihil potestis facere; Isaiae vigesimo sexto: « Omnia opera nostra in nobis operatus es, Domine ». Et quod nihil possint sine ipso, ostendit per similitudinem:
(Vers. 6.). Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, scilicet a vite separatus. Extra vineam proiicitur per separationem ab unitate Ecclesiae; Apocalypsis ultimo: « Foris canes et venefici et impudici » etc. Et non faciet fructum, unde et arescet, per amissionem humoris gratiae; et colligent eum et in ignem mittent, et ardet, quia ardebit per inflictionem poenae.
Unde quatuor mala consequuntur: primo, quod proiicitur; Matthaei decimo quinto: « Omnis plantatio, quam non plaplavit Pater meus caelestis, eradicabitur. — Secundo, arescet; Matthaei vigesimo primo dixit Dominus flculneae, in qua non invenit nisi folia: « Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et continuo exaruit »; Psalmus: « Aruit tanquam testa virtus mea ». — Tertio, colligitur per ministerium angehcum; unde Matthaei decimo tertio i: « Colhgent de regno eius omnia scandala ». — Quarto, ign£ com6Mn'<M?-; Ezechiehs decimo quinto: « Fili hominis, quid flet de hgno vitis »? Et sequitur: « Ecce, igni datum est in escam ».
- (Vers. 7.). Si manseritis in me. Supra ostendit, se esse fructus originem per oppositum
mansionis; hic nunc ostendit per ipsam mansionm, quae fractnm dat et respectu mi et respectu proximi. Respectu sui: Si mameritis in me, et verba mea in vobis martserint; non sicut illi, de quibus Lucae octavo: « Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt j>; sed sicut illi, de quibus in Psalmo: « Qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea»; quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis; supra nono: « Si quis voluntatem Dei facit, hunc exaudil». Non solum est fructus respectu sui, sed etiam proximi convertendi ad Dei gloriam; ideo subdit:
(Vers. 8.). Jn hoc clarificatus est Pater 7neus, ut fructum plurimum afferatis; ut scilicet homines convertantur vestro verbo et exemplo; Matthaei quinto: «Sic iuceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est »; e/ ex hoc effieiamini mei discipuli, id est imitatores mei, qui plurimum fructam attuli per meam mortem, sicut supra duodecimo: « Si granum frumenti mortuum tuerit, maltum fructum affert ». Sic eliam Apostoli; unde Ecclesia cantat de eis, quod « plantaverunt Ecclesiam sanguine suo»; ad Colossenses primo: «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi ».
(Vers. 9.). Sicut dilexit me Pater. Hic tertio tangitur manendi modus, qui est per dilectionem, ad quam nos debet invitare qaod ipse prior dilexit; propterea dixit: Siciit dilexit me Pater, et ego dilexi vos; et ideo manere in dilectione mea; primae loannis quarto: « Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos ». Et quia vera dilectio per opus manifestatur, subiungit:
(Vers. 10.). Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea; sicut ego praecepta Patris mei servavi et maneo in eius dilectione; supra decimo quarto; « Ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio». Sic et nos debemus facere; primae loannis secundo: « Qui dicit, se in illo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare»; Deuteronomii decimo: « Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules m viis eius et diUgas eum ac servias Domino Deo tuo in tolo corde tuo et in tota anima tua cnstodiasque maodata Domini et caeremooias eius, quas ego hodie praecipio libi, ut bene sit tibi »?
(Vers. 11.). Haec locutus sum vobis. Hic tangitur quartum, scilicet effectus mansionis; et fectus est gaudium in praesenti et gaudium in futuro. Propter gaudium in praesenti dicit: Ul gaudium meum in vobis sit, hoc est gaudium purum, qiio homo gaudet in Domino, non in mundo; de quo ad Philippenses ultimo: « Gaudete in Domino semper; iterum dico: gaudete ». — Propter gaudium in futuro dicit: Et gaudium vestrum impleatur, de quo infra decimo sexto: « Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum ». Gaudium nostrum impletur a gaudio Domini; de quo Matthaei vigesimo quinto: « Intra in gaudium Domini tui ».
Quaest. I. Sed quaerilur hic de hoc quod dicit: Ego su7n vitis vera.
Obiicit Augustinus: Si vitis de Christo dicitur, sicut dicilur leo, lapis; et ista dicuntur non per proprietatem, sed per simiUtudinem; et illa dicuntur vera, quae dicuntur per proprietatem: non videtur, quod deberet dicere: Ego sum vitis vera, sed similitudinaria.
Et respondet Augustinus, quod addens vera, «ab illa se discernit, cui dictum est: Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena »? secundo: Quomodo conversa es in pravum, aliena? Unde non dicitur vera, quia non per htudinem; sed vera, quia non ahena.
Potest tamen dici, quod sicut vinum verum est, quod habet operationem vini; sic vitis vera, quae habet operationem vitis. Vitis igitur ad litteram. tunc est vera, quando vinum producit; non vera, quae non fructificat. Sic et simililudina7-ia dicilur vera, quae habet actum vitis; non vera, quae non habet. Sic et Christus, quia verum liabet actum vilis, veravilis est. Sed synagoga non, de qua Isaiae quinto: « Exspectavit, ut faceret uvas, fecit autem spinas». Crealore concipitur, et quod, cum possederis, nemo tollet a te;
- Quaest. II. Sed tunc restat quaestio: quare Dominus magis grano frumenti se comparat inter grana, et ligno vitis inter ligna?
Respondeo: Hoc est propter corpus verum et myslicum. Verum corpus Christi verus cibus est, et verus sanguis est verus potus Quia igitur ex granis frumenti fit panis optime reficiens, et ex vite vinum optime potans; ideo comparavit se viti et grano. Et inde est, quod in his duabus speciebus Sacramentum altaris conficitur. — Alia ratio est propter corpus mysticum, quia, sicut ex purissimis granis frumenti et acinis uvae conficilur panis et vinum; sic ex puris fldelibus corpus Chrisfi mysticum
-15. Quaest. IIl. Item quaeritur, secundum quam naturam Christus sit vitis, utrum secundum divinam, aut secundum humanam. — Et quod secundum humanam, dicit Augustinus: « Unius naturae sunt vitis et palmites; propter quod, cum esset Deus, cuius naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cuius et nos palmites esse possemus ».
Sed contra hoc est: 1. Quia secundum quod vitis influit in palraites humorem: ergo si humorem gratiae non influit nisi solus Deus et secundum quod Deus, ergo est vitis secundum divinam natwam.
- Item, in hac vite omnes Sancti ab Abel usque ad ultimum iustum manserunt et processerunt; sed Christus secundum humanam naturam secutus est Abel: ergo non fuerunt in eo palmites secundum humanam naturam.
Respondeo: Intelligendum est, quod quaedam dicuntur de Christo secundum divinam naturam pure, ita quod nihilominus dicuntur, abstracta humana natura sicut esse aeternum et impassibilem; quaedam secundum humanam pure, sicut esse mortalem et passibilem; quaedam secundum humanam, prout unita divinae, vel e converso, ut esse mediatorem. Nam si tantum Deus, iara non mediator; si tantuni homo, iam non mediator; si Deus et homo, iam mediator. Et secundura hoc vilis est et caput Ecclesiae secundura quod mediator. Ideo quod dicitur vitis, hoc non est secundum humanam naturam pure, sed secundum quod coniuncta est divinae in unitate hypostasis. Et propter unitatem hypostasis Christus est obiectura fldei secundum utraraque naturam, unde in quantum crediraus Deum et hominem. Et quia sine hac flde implicita vel explicita nuUus fuit salvus, humor gratiae ab hac vile in oranes Sanctos redundavit.
Et sic patet, quomodo fuit vitis respectu praecedentium et sequentium; unde et qui praeibant et qui sequehantur clamabant: Hosanna Filio David. Unde optirae signatus est Christus per botrum, qui allatus est de lerra promissionis, Numerorura decimo tertio 1", quera afferebant in humeris, et qui praeibant portabant, sed non videbant; sequentes portabant et videbant.
Quaest. IV. Item quaerit Augustinus de hoc quod dicit: Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis; quia sermo est exlerius, munditia interius. Quomodo ergo potest exterior sermo interius mundare?
Respondeo: Dicendum, quod hoc vel est propter fldem, vel propter fidei Sacramentum: propter /idem, quia fides ex auditu, quae cor purificat; propter fidei Sacramentum, quod est baptismus. Unde Augustinus: « In aqua verbum mundat; detrahe verbum, quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad eleraentura, et flt Sacraraentum». Istud autem verbum fldei et Sacramenti, etsi sit exterius,
tamen mundat, ut dicit Augustinus, « non quia dicitur, sed quia creditur; ad Roraanos decimo: Si confitearis in ore tuo, ascendisse in caelum Dominum, et in corde tiio credicleris, quia Deus excitavit illum a mortuis, salvus eris».
- Quaest. V. Quaeritur de hoc quod dicit: Pater tollet omnem palmitem non ferentem fruclum.
Aut tollet de vite, aut tollet de vita. De vite, non, quia nullum Pater a Filio suo separat; aut si toUit, quomodo toUit de vite? quia qui non operatur bonum lioc ipso separatus est a vite, Christo, quia gratiam non habet, immo perdit. — Si de vita; istud falsum est, quia plus vivunt mali quam boni, ut videmus. — Item, bonos etiam tollit de vita corporali sicut raalos.
Respondko: Dicendum, quod palmites a Christo trahunt non vitam naturae, sed vitam gratiae et vilam gloriae. Dicitur auferri vel separari palmes ab hac vite non per mortem naturae, sed per mortem culpae, vel damnationis extremae. Unde palmites infructuosi et qui in vacuum gratiam Dei recipiunt a vite separantur merito suae culpae iudicio divinae iustitiae; unde Apocalypsis tertio: Quia tepidus es, incipiam te evomere; quia iusto iudicio gratiam non apponit eis Deus. iudicio damnationis extremae tollentur et in ignem mittentur, quando tempus merendi praecluditur; unde dicit: tollet, non quia statim auferat, cum locum poenitendi tribuat.
- Quaest. VI. Item quaeritur de hoc quod dicit: Sicul dilexit me Pater, et ego dilexi vos.
CoNTRA hoc est, quia dilectio Palris est naturalis; dilectio FiUi ad nos est pure gratuita: ergo non videtur similitudo. Quaeritur ergo: pro quanto dicit: Sicut dilexit me Pater etc.?
Respondeo: Dicendum, quod, sicut dicit Richardus de sancto Victore, in divinis est amor pure g ratuitus, debitus et ex utroque permixtus. Amor Patris ad Filium est pure gratuitus, quia Pater dat Filio et nihil recipit. Amor vero Spiritus sancti ad Patrem et Filium est pure debitus, quia tantum recipit. Amor vero Filii ad Patrem est debitus, quia recipit; ad Spiritum sanctum gratuitus, quia dat. Quoniam igilur FiUus dilexit nos gratuito pure, ideo amorem, quo diligil nos, comparat amori Patris Seoundo hortatur disoipulos ad dileotionem amiooium.
- Hoc esl praeceptum meum. Postquam hortatus est Dominus ad dilectionem Dei, hic secundo hortatur ad dilectionem fratris et amici, et hoc quidem facit per hunc modum. Primo ad dilectionem: fraternam astringit intuitu obedientiae; secundo, intuitu divinae amicitiae; tertio, intuitu remunerationis aeternae.
(Vers. 12.). Astringit primo praecepto obedien- J tiae, innuens, hoc esse omnino in voluntate sua tanquam praecipuum; propter quod dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem; unde supra decimo tertio: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicera ». Et modus subiungitur: Sicut dilexi vos, « non verbo vel lingua, sed opere et veritate », sicut ego vos. Et quod ipse opere dilexerit eos, monstrat:
- (Vers. 13.). Maiorem, inquit, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; quasi dicat: nihil plus potest facere quam vitam dare, quae omnibus carior est; ad Ephesios quinto: « Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis». Et haec fuit vehementissima dilectio, non solum in Christo, qui tradidit se et animam suam, sed in Patre; unde ad Romanos octavo: « Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit»?
Unde notandum, quod magna est dilectio, qua raater diligit flUum; super hanc dilexit nos Christus; Isaiae quadragesirao nono: « Nunquid oblivisci potest raulier infantem suum, ut non misereatur fiUo uteri sui? Et si illa obUta fuerit, ego tamen non obliviscar tui». — Maior, qua uxor virura, et super hanc Christus; leremiae tertio: « Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suara, et recedens ab eo duxerit virura alterura; nunquid revertetur ad eum ultra? Tu autera fornicata es cura araatoribus multis; tamen revertere, et ego suscipiam te ». — Maxima animae ad corpus; et super hanc dilexit nos; leremiae duodecimo: « ReUqui domum meam, diraisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius». Et ideo verura est illud Canticorum ultimo: « Fortis est ut mors dilectio » etc.
(Vers. 14.). Vos amici mei estis. Hic secundo hortatur ad dilectionem mutuam inluitu divinae amicitiae; unde offert amicitiam suam his qui servant praecepta sua, ut iuxta Domini praeceptum invicem diligant; propter quod dicit: Vos amicimei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Magnum quid promittit, cum amicitiam promittit. Augustinus: « Magna est dignatio Domini, cum nos amicos vocare dignatus est », cum sit amicus nomen paritatis; « est enim amicitia divinarum humanarumque rerum pari cum voluntate consensio». Si enim sapientia amicos Dei constituit; Sapientiae septimo: « In animas sanctas se transfert et amicos Dei constituit »; quanto magis dileclio? Haec dilectio probatur in opere; ideo dicit: Amici estis, si feceritis quae ego praecipio, ex amore ut amici, non ex timore ut servi, quia non estis vocati in servitutem; propter quod dicit:
(Vers. IS.). lam non dicam vos servos, licet prius fueritis; ad Romanos octavo: « Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis flliorum ». Et per signum hoc ostendit: Quia servus nescit, quid faciat Dominus eius; vos autem non sic; ideo dicit: Vos aulem dixiamicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nola feci vobis. Hoc signum magnae amicitiae, revelatio secretorum; ad Ephesios primo: « Notum fecit nobis sacramentum voluntatis suae »; Matthaei decimo tertio: « Vobis datum est nosse mysteria regni Dei » etc.
(Vers. 16.). Non vos me elegistis. Hic tertio hortatur ad dilectionem intuitu remunerationis aeternae, ad quam per praedestinationem aeternam vocati erant, non per se venerant. Propterea dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos; ad Ephesios primo: « Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspeclu eius in caritate; qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per lesura Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae». Ad quid elegerit, subdit: Etposui vos, ut eatiset fructum afferatis, in aliorum conversione; quod flt per praedicationem verbi Dei, quod est tanquam semen, quod fructum affert, quando recipitur in terram bonam; unde Lucae octavo «: « Quod vero in terram bonam, hi sunt, qui corde bono et optimo audiunt Petri primo: « Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum ». Et fructus vester maneat, ad vestram salutem et consolationem per divinam remunerationem; et subiungitur remuneratio: Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, id est, quod sit ad vestram salutera, det vobis. Hoc autem, quod est petendura, est nostra salus; unde Matthaei sexto: « Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec orania adiicientur vobis ». Sic petebat illa sancla anima in Psalmo: « Unam petii a Domino, hanc requirara, ut inhabitem in dorao Domini omnibus diebus vitae meae ». Et intuitu huius remunerationis debent mandatura Christi servare; ideo illud iterat:
(Vers. 17.). Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Mandatum dilectionis dicitur quasi manu datum, quia exeraplo suo dedit; ideo supra decimo tertio: « Mandatura novum do vobis, ut diligatis invicera »; et priraae ad Thessalonicenses quarto: « De caritate fraternitatis non haberaus necesse scribere vobis; ipsi enira vos a Deo didicistis, ut diligatis invicera ».
Quaest. I. Sed quaerit Gregorius primo de hoc quod dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem: « Cum cuncta divina eloquia dominicis sint plena praeceptis, quid est, quod de dilectione singulariter dicit: Hoc est praeceptum meum »?
Et respondet, quod « divina praecepla multa sunt et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis ». Et dilectionem radicem dicit, « quia non habet viriditatem ramusculus boni operis, nisi manserit in radice dilectionis». Quia ergo mandata ad praeceptum dilectionis referuntur, in quo orania uniuntur et implentur; inde est, quod dicit: Hoc est praeceptum meum, singulariter.
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicil: Maiorem hac dikctionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Contra: 1. Ex parva caritate alius facit, alius ex maiori potest mori pro amico; quid est ergo, quod dicit maiorem?
- Item, in patria erit multo maior caritas, quam sit in via; quid est ergo, quod dicit maiorem carnalem etc?
Respondeo, quod hoc non dicitur quantum ad habilum caritatis, vel actum eius praecipuum; sed quantum ad signum vel effectum, quia hoc est praecipuum signum dilectionis.
- Quaest. III. Sed tunc obiicitur: quia maius est pro inimico mori quam pro amico: ergo adhuc non est maximum signum dilectionis mori pro amico; unde arguit Apostolus ad Romanos quinto per locum a minori: Si, curH inimici essemus, reconciliati summ Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius.
Ad hoc respondet Gregorius, quod hoc nomen 1. amicis non tantum supponit pro his qui Dominum diligebant, sed etiam pro inimicis, quia amici Domini erant, quoniam Dominus eos amabat, dum pro eis animam suam ponebat.
Vel intelligendum, quod Dominus loquebatur de -2. dilectione amicorum, et quantum ad illam dilectionem nuUummaius signum quam mori pro amico; similiter quantum ad dilectionem inimicorum veram; nam nullum maius signum quam mori pro inimico. Unde non notatur hic excessus simpliciter, sed in genere.
- Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: lam non dicam vos servos.
Contba: 1. Matthaei vigesimo quinto: Euge, serve bone et fidelis; et si vocat beatificandos ser- Glossa interlinearis in huDC locum: Ponere animam pro vos, quid est ergo, quod dicit: yVori dicam vos servos?
- Item, supra decimo tertio dixit se dominum eorum: ergo a relativis et illos dixit servos.
Respondeo: Dicendum, qmoA servus dicitur dupliciter: uno modo, prout dicit obedientiam et subiectionem; et sic servus non distinguitur contra amicum, et sic omnes amici Dei sunt servi eius. Alio modo sewus dicitur serviliter timens; et tahs, qui solo timore servit, amicus non est; et de tali hic loquitur, quia nolebat, quod mandata eius serviliter implerent, sed potius amicabiliter.
- Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota fecivobis. — Contra: Audivit Fihus a Patre infinita, ergb nota fecit infinita.
Respondent, quod non loquitur de his quae audivit secundum quod Deus, sed secundum quod homo.
Obiicitur tunc: quia diem iudicii homo Christus novit, tamen discipulis revelare noluit. — Propter hoc respondent ultra, quod omnia pertinentia ad salutem. — Contra: infra decimo sexto: Adhuc multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo; et constat, quod ad eorum salutem: ergo etc.
Respondet Augustinus: Omnia nota fecit, id est, disposuit nota facere; sic enim frequenter loquitur Scriptura, ponens praeteritum pro futuro in signum certitudinis. — Vel: omnia necessaria ad salutent omnia.
- Quaest. VI. [tem quaeritur de hoc quod dicit: Non vos me elegislis.
Contra: 1. Deuteronomii vigesimo sexto: Dominum ekgisli, ut sil tibi Deus.
- Item, si meritum liberi arbitrii consistit in electione, quomodo merebantur, si ipsum non elegerant?
Respondeo: Quod hoc intelligendum esl: primo, quia non primo nos eligimus Dominum, sed secundo; quia ipse prius elegit praedestinando et postmodum eligit ex aliis vocando, sed nos postraodum eligimus vocationi consentiendo.
Tertio hortatur discipulos ad tolerantiam inimicorum.
- Si mundus vos odit etc. Haec est tertia pars capituli, in qua Dominus hortatur ad toleranliam inimicorum persequentium; et hoc quidem fa- 5 cit per hunc modum. Primo praedicit mundi inimicitiam; secundo vero, ex hoc procedentem iniuriam; tertio vero ostendit persequentium sive odientium malitiam; quarto vero, suam innocentiam; quinto vero discipulos armat ad palienliam.
(Vers. 18.). Prmo ergo pi-aedicit mundi inimicitiam, quae futura erat contra membra ad exemplum capitis. Fuerat enim odium mundi respectu capitis, quod est Christus; propter quod dicit: Si mundus vos odit, scitole, id est, considerare, quia me priorem vobis odio habuit. Rationem huius odii assignavit Dominus supra capitulo tertio: « Omnis, qui male agit, odit lucem »; et supra septimo: « Me odit mundus, quoniam testimonium ilii perhibeo, quod opera eius mala sunt ». Propter hanc eandem rationem ostendit odium membrorum; unde rationem huius odii reddit: quia ipsi disconveniebant cum mundo; propter quod dicit:
(Vers. 19.). Si demundo fuissetis, id est, in mundo mansissetis per pravam consuetudinem; mundus quod suum erat diligeret; unde supra semper est paratura. Non potest vos odisse mundus». Quiavero demundo nonestis, id est mundanae conversationis; sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Illud odium significatum fuit Genesis vigesimo septimo in odio Esau, ubi dicitur: « Oderat Esau lacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater eius ». Esau mundanos et reprobos significat, sed lacob electos.
(Vers. 20.). Mementote sermonis. Hic tangitur secundum, scilicet iniuria, eodem modo, quo inimicitia, scilicet capitis primo et membrorum propter caput et ad exemplum capitis. Propter quod dicit: Mementote sermonis, quem dixi vobis: Non esl servus maior domino suo; supra decimo tertio: « Amen, amen dico vobis: Non est discipulus supra magistrum, nec apostolus maior domino suo». Et ideo arguit: Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Et illud est consequens, ut, si odiunt el persequuntur caput, quod etiam membra. Unde Augustinus: « Recusat esse in corpore qui odiimi mundi non vult sustinere cumcapite». De persecutione capitis habetur in Psalmo: « Persecuti sunt hominem inopem et mendicum et compunctum corde ». Non solum persequentur in facto, sed contemnent in corde: Si sermonem meum servaverunt, el vestrum sermbunt, id est, sicut meum sermonem contempserunt, ita et vestrum; Lucae decimo: « Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. — Vel servaverunt, id est, observaverunt ad calumniandum; Matthaei vigesimo secundo: « Abeuntes Pharisaei consihum inierunt, ut lesum caperent in sermone »; et in Psalmo: « Observabit peccator iustum ». — Et etiam persequuntur mundani caput et membra, non persequuntur caput propter membra, sed e converso; unde dicit:
Chapter 16 of 22