Skip to the text

Capitulum XX

Respondeo, quod laudatur devotio 'Nicodemi; nec fuit ibi perditio, sed devotio, sicut dicitur supra

duodecimo; et sicut non potest homo servire Divinitati nimium, sic corpori Christi pro nobis crucifixo nulhis potest superfluum impendere obsequium. Ideo, etsi superfluitas fuisset circa alium, non tamen circa illud corpus sanctissimum.

Quod obiicit: Non indigebat; dicendum, quod ipse credebat indigere, et hoc quidem non erat laudis, sed ignorantiae. Sed in hoc, quod dignum magno honore credebat et ilU impendebat, devolio commendatur.

  1. Quaest. IV. Sed quaeritur ex parte Domini: cum ipse Dominus omnem formam debuerit nobis dare perfectionis; et ipse doceat Matthaei octavo contemnere sepulturam: videtur, quod sua dispositione in loco vili et contemptibiliter debuerit se facere sepehri, sicut et viliter pati.

Rkspondeo: Dicendum, quod nobis contemnenda est sepultura propter fidem resurrectionis; quia cre-

Tertio tractatur de Christi resurrectione tripliciter.

  1. Una auteni Sabbati etc. Egit supra Evangelista de his quae spectant ad Domini incarnationem et passionem; ab hoc loco usque in finem agit de his quae spectant ad eius resurreclionem. Agitur ergo in hac parte de manifestatione resurrectionis Christi. Et quia hanc manifestationem praeivit discipulorum sollicitudo, et secuta est nostra instructio sive fidei certitudo; ideo in hac parte sunt tres partes; in quarum prima describitur sollicitudo discipulorum et mulierum, quibus se manifestavit. In secunda describitur ipsa manifeslalio, ibi: A hierunt ergo discipuli. In tertia, nostrae fidei confirmatio, ibi: Hic est discipulus ilk etc. Primo, de sollicitudine discipulorum et mulierum.

Prima pars dividitur; quia enim Dominus utrumque sexum redemerat et utrique se manifestare voledimus, quod ubicumque pulveres sunt dispersi, a Domino in unum colligentur nec effugient divinae cognitionis et virtutis potentiam. Sed sepultura Christi erat ad fidem nostrae resurrectionis astruendam; in hoc enim, quod credimus, caput nostrum resurrexisse, et nos credimus resurrecturos. Et ideo, ut resurrectio eius esset certa, debuit in loco patenti et honorabiliter sepeliri et a militibus etiam cuslodiri ad suspicionem tollendam.

Quod ergo obiicit, quod exemplum dare debuit, Ad quod non curaremus de vilitate sepulturae; dicendum, quod sic debuit daire exemplum morum, ut tamen fidei non praeiudicaret, ut sic currat humilitas simul et veritas. Nihilominus tamen satis dedit exemplum, quod non est curandum de sepullura. Si enim, dum viveret, de poenis et ignomrnia corporis non curavit; ostendit post mortem, multo minus esse curandum de vihtate corporis exanimis. bat; praemittitur non tantum sollicitudo virorum, sed etiam mulierum. Ideo primo ponitur sollicitudo Mariae; deinde discipulorum, ibi: Exiitergo Pe- i trus etc.

  1. (Vers. i.). Sollicitudo Mariae notatur et in i vigilantia ad requirendum et in diligentia ad renuntiandum. — Vigilans quippe ad requirendum, fuit, quia summo diluculo venit; propterea dicit: Una autem Sabbati, scilicet die dominica, quae est ««a, id est prima dies Sabbati, id est septimanae, secundum illud Lucae decimo octavo: « leiuno bis in Sabbato ». Sabbatum etiam dicitur septimus dies; Exodi vigesinio: « Memento, ut diem Sabbati sanctifices ». Maria Magdalene venitmane, tanquam sollicita videre Domini corpus, et ideo non exspectavit diem; et ideo addit: Cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. Chrysostomus: « Maria, omnino circa Magistrum aiiiicabiliter se habens, quia Sabbatum transiit, non sustinuit quiescere; sed venit diluculo profundo ad monumentum, a loco mitigalionem quandam invenire volens ». Et quia mane, ideo invenit; Proverbiorum octavo: « Qui mane vigilaveirint ad me invenient me ». — Et vidit lapidem, hic notatur diligentia ad renunliandum in lioc, quod visam monumenti apertionem refert discipulis; unde: Et vidit lapidem revolutum - a monumento. Ista reraotio lapidis significata fuit ludicum decimo sexto, ubi dicitur, quod « Samson apprehendit ambas fores portae cum postibus et seris impositasque humeris suis portavit ad verticem montis ».

  2. (Vers. 2.). Cucurrit ergo el venil ad Simonem Pelrum, qui praecipue inter alios Christum diligebat, el ad alium discipulum, quem diligebat Lesus, id est ad loannem, qui se non nominat propter humilitatem; et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento; in Graeco additur meum ad expressionem affectus. Tukrunt, scilicet inflnite, vel ludaei, vel custodes, et nescio, ubi posuerunt eum, quod erat ei causa maioris doloris. Qiia enim eum adhuc carnaliter cognoscebat et amabat; ideo, carne eius subtracta, nuua consolatio remanebat.

  3. (Vers. 3.). Exiit ergo Simon Pelrus. Hic notatur sollicitudo discipulo7'um et in velocitate currendi et in curiositate considerandi, ibi: Et cum inclinasset se. Sollicili igitur fuerunt, quia,audito,. quod sublatus esset, velociter venerunt; unde dicit: Exiit ergo Simon Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum; hoc dictum est per anticipationem, hoc est, arripuerunt iter, ut venirent ad monumentum; et velociter veniebant, unde dicit:

  4. (Vers. 4.). Currebant autem duo simul, velociter scilicel, sed in hac velocitate dispariter; unde: Et ille alius discipulus pruecucurrit citius Pelro et venit prior ad monumentum — ideo velociter, quia comprehendere volebant; primae ad Corinthios nono: « Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium; sic currite, ut comprehendatis » — vei quia iunior erat et citius currere poterat, vel quia ad videndum erat ferventior; sed tamen Petrus fuit in considerando diligentior; unde sequitur disparitas in diligentia considerationis. Nam:

G. (Vers. S.). Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen inlroivit; et sic in quaerendo fuit velox, sed in consideratione remissus, Petrus autem e contrario; unde dicit:

  1. (Vers. C). Venit autem Simon Petrus sequens eum, el inlroivit in monumentum, non contentus tantum extra aspicere, ut loannes. Et sic verificatum est illud Matthaei decimo nono: « Erunt novissimi primi, et primi novissimi ». Et vidit linteamina posita, separalim.

  2. (Vers. 7.). Et sudarium, quod fue?-at super caput eius, non cum linteaminibus positum, tanquam hoc gestum esset per festinationem; sed separatim involutum in unum locum; linteamina ad operiendum corpus; supra decimo nono»: «Acceperunt corpus Iesu et ligaverunl illud linteaminibus »; sudarium ad operiendum faciem; supra undecimo: « Et facies eius involuta erat sudario ». Et sic orania diligenter respexit ante quam loannes, qui eum praecesserat, sed tamen in diligenti consideratione sequitur eura; unde dicit: debant in templum ad horam orationis nonam. Currebant

  3. (Vers. 8.). Tunc ergo inlroivit et ille alius discipulus, qui venil primus ad monumentum, scilicet exemplo Petri, et mdit, quae praedicta sunt, et rredidit. — Sed aliter exponitur secundum Chrysostoinura, aliter secundum Augustinum. Nam Chrysostomus 2 exponit: credidit, eum scilicet resurrexisse; et argumentum habuit ex hoc, quod si aliquis sustulisset, noii sic omnia ordihate reliquisset, quae erant magis utilia quam corpus. Augustinus autem aliter exponit: credidit, sciUcet corpus esse sublatum, sicut mulier dixerat; et hoc probat per htteram sequentem:

  4. (Vers. 9.). Nondum enim sciebat Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere; ideo non credidit resurrexisse, sed sublatum esse. — Tamen, si velimus tenere expositionem Chrysostomi, littera sequens sic continuatur: Vidit et credidit, id est, tunc primo ex visu credidit, quia ante non credebat; nondum enim sciebat Scripturam.

  5. Quaest; I. Sed quaeritur hic primo: cum aliae mulieres cum Magdalena venissent ad monumentum, propter quid tantum de ea loquitur loannes?

Respondet Augustinus in tertio libro de Concordia Evangehstarum: « Maria, inquit, Magdalena ceteris mulieribus, quae Domino ministraverant, plurimum ferventior erat; propter quod solam non Vulgala: et ille discipulm, qui venerat primm (ed. qui immerito loannes commemoravit, tacitis ahis, quae cum ea fuerunt, sicut alii testantur ».

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Mane venit ad monumentum. — Contra: Matthaei vigesimo octavo dicitur, quod vespere venerunt videre sepulcrum.

Respondet Augustinus dicens, quod « vespere Sabbati idem est, quod nocte Sabbati »; et hoc probat, quod ita debet intelhgi, per litteram sequentem: « quae lucescit in prima Sabbati; quod fleri non potest, si solum noctis initium intellexerimus; sed vespera per synecdochen noctem dat intelligere, quae luce incipit terminari ». — Alii respondent, quod illud dictum est, quia wspera praeparaverunt se emendo aromata, sed mane diluculo venerunt, sicut dicit loannes.

  1. Quaest. III. Item, quid est quod dicitur: Cum adhuc tenebrae essent, quia Marci decimo sexto dicitur: Orto iam sole?

Respondeo: Sicut dicit Augustinus in hbro de i Concordia Evangehstarum 'S bis venit Maria: primo, antequam vocaret discipulos, et postea iterum rediit; et primo venit, cum adliuc essent tenebrae; post, cum sol luceret.

  1. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Vidit lapidem revolutum etc. — Nonne maioris virtutis fuisset eo clauso exire? Videtur, quod sic.

Et dicendum, quod Dominus surrexit, clauso monumento, et illud apertum est postmodum ab Angelo. Chrysostomus: « Surrexit quidem, et labrevitatis causa obseurius posuit, sed Evangelislae alii, quo orpide et signaculis iacentibus, Lesus. Quia vero oportebat, alios certificari; aperitur monumentum post resurrectionem, et ita creditur quod factura est ».

  1. Quaest. V. Item quaeritur: unde hoc, quod isti soli cucurrerunt, et alii non?

Dicendum, quod vel quia istis solis relatum est; vel, sicut dicit Gregorius « illi prae ceteris cucurrerunt, qui prae ceteris amaverunt».

  1. Quaest. VI. Item, 1: cum Lucas dicat vigesimo quarto, quod Petrus ivit ad monumentum, tantum de Petro loquitur; quid est, quod loannes hic duos cucurrisse dicit?

  2. Item, quae necessitas erat, quod loannes hic de se faceret mentionem? — Videtur, quod mehus fecisset tacendo.

Respondet Augustinus in tertio de Concordia Evangelistarum, quod Lucas Petrura solum commemoravit, quia illi Magdalena primo nuntiavit; et tamen ipse utrumque coramemorat; unde Cleophas dixit: Abierunt quidam ex noslris ad monumentum elc.

Ad aliud, quod quaeritur: quare de se facit mentionem? duplex est Tai,lio: litteralis scilicet, quia volebat Pelrura sibi praeponere, ut Petrum laudaret, se ipsum humiliaret; quia, cum ipse prior venisset, posterior introivit. — Allegorica vero est, quia per loannem populus ludaicus, per Petrum seniorem gentilis designatur. loannes prius cucurrit, sed non introivit; quia ludaeus prius Legem suscepit, sed non credidit; gentilis vero tardius veniens credidit.

Secundo, de manifestatione resurrectionis.

  1. Abierunl ergo discipuli ad semetipsos etc. Supra egit de sollicitudine, hic agit de manifestatione; et quia manifestatio utrique sexui facta est, ideo dividitur haec pars in duas. In prima agitur de manifestatione facta mulieri; in secunda, de manifestatione facta discipulis, ibi: Cum ergo esset sero etc. Primo, de manifestatione facta mulieri notantur quinque.

Manifestatio igitur facta mulieri hoc ordine describitur. Primo insinuatur Mariae desolatio; secundo, desolatae oflertur comolatio, ibi: Dum ergo fleret etc; tertio, nolenti consolari offertur Christi manifestatio, ibi: Haec cum dixisset, conversa etc.; quarto, de manifestatione publicanda sibi datur praeceptio, ibi: Dicit ei Lesus: Noli me tangere; quinto, manifestationis seu apparitionis relatio, ibi: Venit Maria Magdalene.

  1. (Vers. 10.). Insinuatur ergo vehemens Mariae desolatio, quae ipsam inquietam non sinebat recedere a sepulcro, etiam aliis discipulis recedentibus; propterea dicit: Abierunt ergo discipuli ad semetipsos, « id est, ubi habilabant », priusquam ad monumentum venerant, ut aliquam consolationem reciperent.

  2. (Vers. 11.). Maria auteni stabat ad monumentum foris, « id est ante illum saxei sepulcri locumi"», et perseveranter manebat; ideo invenit; Lucae undecimo: « At ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit ilU surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet panes necessarios »; ad Colossenses quarto: « Orationi instate, vigilantes in ea » etc. Plo?-ans; Augustinus: « Oculi, qui Dominura quaesierant et non invenerant, iam lacrymis vacabant, et plus dolet mulier, quod fuerat Dominus ablatus de monumento, quara quod fuerat occisus in hgno ».

Notandum, quod Maria flevit compunctione, Lucae septimo; flevit compassione, supra undecimo: « Lesus, ut vidit eam plorantem»; flevit devotione, ut hic, de quo Psalmus: « Fuerunt raihi lacrymae raeae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus »?

Dum ergo fleret. Hic desolatae consolatio offertur et in visu et m ajfatu, sed ipsa neutro consolatur. In visu consolatur in aspectu Angelorum;

unde dicil: Dum ergo fleret, quasi desolata, inclinavit se ct prospexil in monumentum, ut saltem ex aspectu loci consolalionem aliquam reciperet; sed maiorem recepit. Inclinavit se, per humilitatem; lob vigesimo secundo: « Qui humiliatus fuerit erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur ». Unde:

  1. (Vers. 12.). Et vidit duos Angelos in albis sedentes. Ideo in albis sedent, quia nuntiare venerant splendorem nostrae solemnitatis, scilicet resurrectionis. Unum ad caput et alium ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Gregorius exponit, quare sic positi erant. « Ille, inquit, ex passione annuntiandus erat, qui Deus est ante saecula et homo in fine saeculorum; quasi ad caput sedet Angelus, dum per Apostolum loannem praedicatur, quia in principio erat Verbum etc.; et quasi ad pedes, cum dicitur: Verbum caro factum esl ». Et sic facta est ei consolatio ex visu; Lucae ultimo »: « Mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius, venerunt dicentes, se etiam visionera Angelorum vidisse, qui dicunt, eum vivere ».

  2. (Vers. 13.). Non solum consolatur eam Dofflinus iu visu, sed eliam in affatu Angelorum; unde dicit: Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? quasi dicant: noli flere. Non enim erat iam tempus fletus, sed gaudii, Domino resurgente. Sed illa consolari renmt, causam sui doloris recolens: Quia tulerunt Dominum meum, id est corpus, per synecdochen dicitur; et nescio, ubi posuerunt eum. Augustinus: « Haec erat maior causa doloris, quia nesciebal, quo iret ad consolandum dolorem ». Unde poterat dicere illud Psalmi: « Renuit consolari anima mea» etc.; Threnorum primo: « Idcirco oculus meus plorans el deducens lacrymas, quia recessit a me consolator meus, vertens animam meam».

  3. (Vers. 14.). Haec cum dixisset. Hc nolenti consolari flt Christi manifestatio; et primo se manifestat sensibus carnis, deinde mentis «: sensibus corporis, visui scilicet per aspectura et auditui per colloquium. — Aspicit ergo primo lesum, unde dicit: Haec cum dixisset, per quae ostendebat, noUe consolari; conversa est retrorsum et vidit lesum stantem. Ideo conversa est, quia amor non sinebat eam sistere, immo modo huc, modo illuc respiciebat. Vel, sicut dicit Chrysostomus, «Christus, silenter post ipsam apparens, obstupescit Angelos, et ilji motu et signo ostenderunt, se aliquid magnum vidisse; et hoc mulierem convertit retrorsum ». Et vidit lesum, oculis corporis, non cordis; unde: Et nesciebat, quia Lesus essel.

  4. (Vers. IS.). Sic manifestavit se per aspectum, manifestat etiam per colloquium; unde: Dicit ei Lesus: Mulier, quid plorasf quasidicat: noli plorare. Quem quaeris? Ulum quaerebat, quem et sponsa Canticorum tertio: « In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea »; quasi dicat: non debes eum cum mortuis quaerere, quia « resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur », ad Romanos sexto. Sed nec adhuc per colloquium recognoscit; unde dicit: illa ae.stimans, quod 1° hortulanus esset, quia sic diluculo venerat in hortum; dicit ei: Domine, situ sustulisti eum, id est lesum. Non fecerat mentionem de Iesu ipsi, cum quo loquebatur, et tantum dicebat ew???; quia, sicut dicit Gregorius, « hoc agere solet in animo vis amoris, ut quem ille seraper cogitat, nuUum alium ignorare credat ». Dictio mihi, ubi posuisti eum; et ego eum tollam. Non ei sufliciebat videre, nisi eum toUeret, secundum illud Canticorum tertio: « Tenui eum nec ditnittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genitricis meae »; ideo toUere volebat. Quia lulerunt, inquit, Dominum meum. Dominum suum vo

  5. (Vers. 16.). Dicit ei Lesus. Manifestavit se sensui exteriori, liic se manifestat interiori ipsam nominatim vocando; unde: Dicit ei Lesus: Maria. Gregorius: « Postquam eam coramuni vocabulo appellavit ex sexu et agnitus non est; vocat ex nomine, ut eum recognoscat, a quo recognoscitur ». Conversa illa, scilicet per intellectus captivationem; Apocalypsis primo: « Conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum»; dicit ei: Rabboni, quod interpretatur magister. Conversa, non corpore, quia prius corpore erat conversa, sed corde; unde Augustinus: « Tunc, inquit, conversa corpore, quod non erat putavit; nunc corde conversa, quod erat agnovit ». Recognoscens autem eum, vocat magister; quia sic consueverat eum vocare; supra undecimo dixit Martha Mariae: « Magister adest et vocat te ».

  6. (Vers. 17.). Dicit ei Lesus. Hic Mariae iam cognoscenti iniungitur manifestationis publicalio; et primo eam corrigit; secundo ad annuntiandum mittit. — Corrigit in hoc quod dicit: iXoli me tangere; et ralionem reddit: Nondum enim ascendi ad Patrem meum.

  7. Sed haec littera videtur habere falsitatem et dubietatem:

  8. Quia alii Evangelistae dicunt, quod « accesserunt mulieres et tenuerunt pedes eius ».

  9. Item, quae ratio est ista: Nondum enim ascendi ad Patrem meum? Immo haec est ratio, quare tangere debuit, quia, si ascendisset, non posset tangere.

Propter hoc littera ista multipliciter exponitur. Augustinus exponit de tactu cordis seu fidei; unde dicit: « Noli me tangere, id est, noli me sic credere, quemadmodum adhuc sapis. Quomodo enim non carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat? Et hoc dicit sequens littera: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, id est ad Patris aequalitatem in corde tuo ».

Secundum firegorium intelligitur de tactu corporali; sed hoc Dominus non prohibet, ut dicit, « quia tactum horruit feminarum, cum scriptum sit: Accesserunt mulieres et tenuerunt pedes eius»; sed in hoc voluit ipsam indignam ad tangendum ostendere tanquam non recte credentem, vel plene; et hoc probat per litteram sequentem: « Nondum enim ascendi ad Patrem. In corde nostro tunc Lesus ascendit ad Patrem, cum aequalis creditur Patri ».

Secundum Chrysostomum intelligitur de tactu corporali; et Dominus non prohibet tangere, sed innuit, se cum reverentia magis, quam cum erat passibilis, esse tangendum; et hoc indicat ratio sequens, in qua Dominus dicit: Nondum ascendi, sed tamen praeparo me ad ascendendum, et ideo non sum vobiscum ut prius.

Potest etiam et aliler illud exponi: quia Maria fervens erat videre Dominum, unde et diligentissimequaesierat, volebat in oscula pedum ruere et euiii non dimittere; sed Dominus eam redarguit, ostendens, hic non esse locum fruitionis et tactus Christi, sed cum Patre, unde dicit: Noli me tangere, id est, tangendo me hic frui velle; nondum enim ascendi, ubi est locus fruitionis, ubi nunquam frustraberis; sed nunc oportet sequestrari corporaliter. Unde eam mittit ad annuntiandum quod viderat.

Vade aulem ad fratres meos, Apostolos scili-. cet, de quibus in Psalmo: « Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio Ecclesiae laudabo te »; et dic eis, annuntia verilatem Christi resurgentis, quae tur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde eteconsistit in dignitate glorificationis, qua iam erat idoneus ire in caelum; ideo dicit: Bic eis: Ascendo; ad Ephesios quarto: « Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos ». Consistit etiam veritas resurrectionis Christi in excelkntia Divinitatis; unde dicit: Ad Patrem meum et Patreni vestrum, non eodem modo meum, quo vestrum; unde Gregorius: « Meum per naturam, vestrum per gratiam». Consistit etiam eritas resurrectionis Christi in excellentia humanitatis, et hanc tangit, cum dicit: Deum meum et Deum vestrum; Augustinus: <t Deum meum, sub quo et ego homo sum, Deum vestrum, inter quos et ipsum Mediator sum ».

  1. (Vers. 18.). Venit ergo Maria Magdakne. Hic notatur quintum, scilicet manifeslationis relatio facta a Magdalena; unde dicit: Annuntians discipulis: Quia vidi Dominuni, et haec dixit mihi, supple: quae praedicta sunt; Chrysostomus: <tAnnuntiat et visum et verba, ut in utroque erudiantur ».

  2. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de ordine istius manifestationis. — Si enim discipuH digniores eranf, videtur, quod primo eis Dominus apparere debebat, et iterum discipuli docere mulieres, quam mulieres discipulos.

Respondeo: Dicendum, quod hoc factum est quod dicit Gregorius: « Quia in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiat vitain, et dicta vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat». Meritum humanae sollicitudinis, quia, discipulis recedentibus, mulier remansit afilicta et desolata; et ideo citius meruit apparitione dominica consolari et refici.

  1. Quaest. II. Item quaeritur: cum Petrus Dominum tam ferventer diligeret, quare non remansit ad monumentum plorans, ut Maria, sedrecessit?

Et respondet Chrysostomus: « Compassibile quodam modo est muliebre genus »; et ideo non mireris, quod Maria amare flebat ad sepulcrum, Petrus vero nihil taie compassus est. — Alii sumunt rationem ex parte fidei: quia enim mulier minus de resurrectione sperabat, ideo magis de sublato corpore dolebat; Petrus autem, etsi non plene, tamen aliquo modo confidebat; unde dicitur in Luca, quod « abiit secum mirans». — Alii sumunt rationem a parte amoris, sciUcet quia pro tempore illo vehementius discipulis ardebat et fervenlior erat, ideo et soUicitior existebat.

  1. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod dum Maria fleret, inclinavil se et prospexit in monumentum. — Ad quid respiciebat, ex quo ipsum non esse sciebat?

Respondet Gregorius: « Amanti semel aspexisse non suflicit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis ». Et Augustinus dicit, quod « quia vehementer amabat, ideo nec suis nec aliorum oculis putavit facile esse credendum ».

  1. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod post recessum discipulorum vidit Angelos; quia dicitur Lucae vigesimo quarto, quod muheres retulerunt Apostolis, quod viderant Angelos; et tunc dicitur quod discipuli iverunt ad monumentum.

Respondet Augustinus in tertio de Concordia Evangelistarum, quod « Lucas illud dicit per recapitulationem; tunc enim cucurrerunt ad monumentum, quando tantummodo annuntiatum fuit de corpore ablato; et post factum est de visione Angelorum, quam postmodum retulerunt ».

  1. Quaest. V. Item dubitatur: 1. Quia Marci decimo sexto dicitur de uno solo Angelo: Introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida

  2. Item, Marcus dicit, Mariam iitrasse, iste, tantum aspexisse.

Ad hoc respondet Augustinus in tertio de Con-. cordia Evangelistarum: « Prima, inquit, Sabbati, id est die dominico, diluculo venerunt mulieres ad monumentum, sicut onines Evangelistae narrant; et ut viderunt lapidem sublatum, antequam diligentius inspicerent, cucurrerunt et nuntiaverunt Petro et loanni, qui cucurrerunt ad monumentum et postea reversi sunt. Maria autem cum aliis stabat ad monumentum foris piorans, id est ante illum saxei sepulcri locum, sed tamen intra illud spatium, quo iam ingressae fuerant. Tunc viderunt Angelum sedentem in dexteris super lapidem revolutum a monumento, de quo Angelo narrat Matthaeus vigesimo octavo et Marcus decimo sexto. Tunc dixit eis: Nolite timere vos etc., quae dicit Matthaeus et Marcus. Ad haec verba Maria, dum fleret, inclinavil se et prospexit in monumentum, sicut hic dicitur; ubi vidit duos Angelos in alhis sedentes, qui dicunt ei: Mulier, quid ploras? Et tunc intelligendum, quod Angeli surrexerunt et stetcrunt, sicut Lucas dicit, quod duo viri steterunt iuxta illas in veste fulgenti ».

Unde solvitur contrarietas ex hoc, quod unus dicit quod alter omittit; et ex hoc, quod Marcus vocat monumentum aliquod spatium ante sepulcrum maceria communitum, loannes vero ipsum locum, in quo erat corpus Iesu.

  1. Quaest. VI. Item quaeritur de hoc, quod Dominus se non statim manifestavit mulieri in propria efligie, sed visus est quasi bortulanus. tunc Pelrus ad monumentum cucurrerit. Sed intelligitur hoc Respondet Gregorius, quod ratio huius erat modus quaerendi Mariae. « Quia enim Maria amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat ». — Bernardus autem reddit rationem, quod boc erat ad magis accendendum eam; undedicit: «0 delectabile pietatis spectaculum! Ipse qui quaeritur et desideratur, occultat se et manifestatur; occultat se, ut ardentius requiratur, et requisitus cum gaudio inveniatur, et inventus cum sollicitudine teneatur, et tenlus non dimittatur ».

  2. Quaest. VII. Item quaeritur, utrum Maria Christum crederet esse Deum? — Et quod sic, videtur, quia supra undecimo >" dixit Martha: Tu es Christus, Filius Dei vivi. — Et etiam, quomodo fuissent ei remissa peccata sine fide recta?

Sed contrarium videtur dicere Gregorius et Augustinus super illud: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, sicut expositum est.

Respondendum, quod Maria ante passionem Christum Deum esse credebat, tamen vehementissime eum in carne amabat; et ideo in passione tantum dolorem concepit, ut iam absorpta non nisi de humanitate et morte cogitaret, et ideo non recoleret opera Maiestatis, sed poenas humanitatis.

  1. Quaest. VIII. Item, quid est quod dicit: Ascendo ad Patrem, cum Pater sit ubique?

Respondetur, quod causaliter intelligitur, quia faciebat vel facturus erat se credere aequalem Patri per omnia; ideo dicitur ascendere etc. — Vel ad locum, ubi Pater magis manifestatur in suis operibus; unde dicitur a dexteris sedere, id est in potioribus bonis.

Secundo, de manifestatione facta discipulis.

  1. Cum ergo esset sero die illo etc. Supra egit de manifestatione Domini facta mulieribus, bic aeit de manifestatione facta discipulis. Et sunt in bac parte tres particulae secundura tres manifestationes, quae diversificantur quantum ad «lodMm manij.ggjjjjjjjj gj quantum ad rationem: quantum ad modicm; nam prima est per aspectum, secunda per tactum, tertia per gustum.. Primo enim se ostendit; secundo, palpabilem exhibuit; tertio, comedit. — Quanlum ad rationem etiam manifestandi; nam primo ad i-emovendum incredulitatem omnium discipulorum; secundo, ad removendum incredulitatem Thomae; tertio vero, 3.A emfirmationem dilectionis in Petro. Et incipit secunda manifestatio ibi: Et posl dies octo; tertiavero, ibi: Postea manifestavit se, in principio vigesimi primi capituli.

De prinia manifestatione nota,ntuT tria.

In prima manifestatione tria determinantur. Primum est ipsa manifestatio; secundum, ad manifestationem consequens discipulorum missio, ibi: Dixit ergo eis iterum: Pax vobis; tertio, incidens alterius manifestationis occasio, quae fuit absentia Thomae, ibi: Thomas a.utem etc.

Ipsa ergo manifestatio hoc ordine describitur. de Ponuntur enim quinque, quae ipsam declarant, scilicet discipulorum congregatio, Christi apparitio, apparentis aUocutio, post allocutionem 51m ostensjo, post ostensionem discipulorum congratulatio.

  1. (Vers. 19.). Primo ergo tangitur discipulorum cougregatio, quae erat et propter tempus, quiasero; et propter ludaeos, qui persequebantur; ideo dicit: Cum ergo esset sero die illo, scilicet die dominico, in quo apparuit Magdalenae, una Sabbatorum, quia in illis diebus sabbatizabant ludaei, comedentes azyma; et fores essent clausae, ad sui tuitionem, unde: ubi erant discipuli congregati propter metum ludaeorum; ideo simul in unum clausis ianuis convenerant, et per hoc digni erant, quibus Dominus appareret, secundum illud Matthaei decimo octavo: « Ubi sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum».

  2. Cum, inquam, ita essent, venit Lesus et stetit iu medio. Hic notatur secundum, scilicet Domini apparitio; ideo stetit in medio, ut ab omnibus videretur; ideo stetit in medio, ut se Mediatorem et reconcihatorem esse ostenderet; supra primo: <c Medius autem vestrum stetit quem vos nescitis », dictum est ludaeis. Ipse enim, sicut dicitur ad Ephesios secundo, « est pax nostra, qui fecit utraque unum ».

  3. Ideo sequitur: Et dixit eis: Pax vobis. Hic notatur tertium, scilicet benigna allocutio, in qua allocutione ipsos confortavit; unde Lucae ultimo: « Dixit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere ». Unde Chrysostomus: « Voce firmavit fluctuantem mentem, dicens: Paxvobis; hoc est, ne tumultuemini »; ad Philippenses ultimo: « Pax Dei, quae perat omnem sensum, custodiat corda vestra ».

  4. (Vers. 20.). Et cum haec dixisset, ostendit eis manus et latus. Hic notatur quartum, scilicet Christi ostensio, in qua ostendit, se esse eundem, qui passus fuerat, non tantum in spiritu, ged et in corpore; et ideo ostendit manus et latus, in quibus fuerant vulnera, et cicatrices remanseranl; unde Lucae ultimo: « Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum ».

  5. Gavisi sunl ergo discipuli, viso Domino. Hic tangitur quintum, sciWcet discipulorum congratulatio ex aspectu Domini; quod gaudium promiserat eis Dominus supra decimo sexto: « Iterum videbo vos, et gaudebit cor quens discipulorum missio, in qua tria innuit Evangelista, quae Dominus mittendis discipulis contulit, scilicet idoneitatem, auctoritatem et potestatem: idoncitatem, cum pacem tribuit; unde dicit: Dixit ergo eis iterum: Pax vobis, id est tranquillitas, sine qua nullus ad persecutiones milti est idoneus. Unde Chrysostomus: « Quia praelium inexpugnabile habebant ad ludaeos, ideo dicit rursus: Pax vobis, parem praelio dans consolationem » — Tribuit etiam auctoritatem, cum niittit; unde dicit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est,

sicut ego a me ipso non veni, sed missus, et ideo auctoritale veni; sic ego vos mitto, dans vobis auctoritatem; unde ad Romanos decimo: « Quomodo praedicabunt, nisi mittantur »? Unde et Isaias, sexto, petebat hanc auctoritatem, cum dicebat: «Ecceego, Domine; mitte me»; contra de malis prophetis leremiae vigesimo tertio: «Currebant, et ego non mittebam eos, non loquebar ad eos» etc. — Tribuit otiam potestatem, cum Spiritum sanctum contulit; unde et dicit:

  1. (Vers. 22.). Haec cum dixisset, insu/Jlavit in eos. Augustinus: « Insufflando significavit, Spiritum sanctum non solius Patris esse, sed et suum ». Et dixil eis: Accipite Spirilum sanctum, id est donum Spiritus sancti, non ad omnia, sed ad remittenda peccata; et in hoc contulit potestatem clavium; propterea dicit:

  2. (Vers. 23.). Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, id est, quos solveritis soluti sunt; et quorum retinuerilis, retenta erunt, id est, quos ligaveritis ligati sunt; Matthaei decimo sexto: «Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis ».

  3. Thomas autem., unus ex duodecim. Hic ponitur tertium, scilicet incidens tertiae manifestationis occasio, quae hic describitur quantum ad tria, scilicet Thomae ahsentationem, discipulorum relationem et ipsius indurationem.

  4. (Vers. 24.). Tangitur eius absentatio, cum dicit: Thomas autem-, unus ex duodecim, id est unus ex specialiter electis; supra sexto: « Nonne ego duodecim vos elegi »? Lucae sexto: « Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit». Qui dicitur Didymus, quia dubius erat, non erat cum eis, quando venit Lesus; et ita Dominum venientem non vidit, quia a congregatione recesserat.

  5. (Vers. 2o.). Dixerunt ergo ei alii discipuli. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum relatio. Referunt enim quod viderant: Vidimus Dominum. Ideo hoc referebant, ut audiens testimonium videntium credat resurrectionem; sed verificatum est quod scribitur supra tertio «: « Quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis ».

  6. Unde sequitur tertium, scilicet Thomae induratio. lUe autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius etc. Duritia ostenditur in hoc, quod non credit per auditum, nisi ipse videat, in manibus scilicet, fixuram clavorum. Duritia etiam ostenditur in hoc, quod non tantum nolebat credere per auditum, sed nec etiam per visum, nisi adesset tactus; ideo dicit: Et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius, quod scilicet fuit lancea perforatum; non credam. In hoc durus fuit; unde Chrysostomus: « Sicut simpliciter credere, et ut contingit, facilitatis est; ita circumscrutari et multum investigare grossissimae mentis est ». Sed haec durilia divina dispensatione in Apostolo permissa est ad tollendum nostram; unde Gregorius: « Minus mihi praestitit Maria Magdalene, quae citius credidit, quam Thomas, qui diu dubitavit. Ille enim, dum in Magistro vulnera palpavit carnis, in nobis vulnera sanavit infidelitatis».

  7. Quaest. I. Sed quaeritur hic de potestate discipulis coUata. Dicitur enim: Quorum remiserilis peccata, remittuntur eis etc.

CoNTRA: 1. Isaiae quadragesimo tertio: Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me: ergo solius Dei est peccata remittere.

  1. Item, Matthaei nono: Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra remillendi peccata; ait paralytico: Surge etc.: ergo eiusdem potestatis est remittere peccata et curare incurabilem. Sed illud est potentiae infmitae et solius Christi-hominis et Dei: ergo et remittere peccata. Quaeritur igitur, quomodo differenter sit Dei, Christi-hominis et sacerdotis?

  2. Item, de hoc quod subditur: Quorum retinueriiis, relenta sunt: ergo videlur, quod sacerdotes possint nobis claudere ingressum regni.

Respondeo: Dicendum, quod in peccato duo considerantur, scilicet culpa et reatus poenae; culpam "remittere solius Dei est effective, quia solius est dare.- gg jgjgj culpam; meritorie est Christihominis; dispositive vero sacerdotis est, quia facit, quo facto, Deus remittit, conferendo scilicet Sacramenta. — Est autem alia remissio quantum ad poenam, et super hanc habet potestatem sacerdos, facta remissione culpae, et Christus-homo; sed potestas Christi-hominis est excellentiae et universalis, potestas vero sacerdotis est minislerialis et particularis. Et sunt hae potestates ordinatae, quia sacerdos non habet effectum in remittendo poenam nisi per passionem Christi, nec rursus passio Christi alicui confertur, nisi cui Deus remittit culpam.

  1. Quod obiicitur, quod salus nostra est in manu 3. sacerdotis; dicendum, quod potestas ista intelligenda est, clave non errante. Tunc autem errat, vel quando solvit quem Deus non vivificavit; vel quando minus Ugat, quam sit hgandus. Unde Gregorius: « Illum discipuli viventem solvunt, quem Magister resuscitaverat mortuum. Si enim discipuli solverent mortuum, foetorem magis ostenderent quam virtutem B.

' Cfr. IV. Senl. d. S. a. 3. q. i. seq. et d. 18. p. I. a. 2.

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Accipite Spiritum sanctum. — Videtur enim, quod nondum deberet eis dare Spiritum sanctum, quia dicitur supra decimo sexto: Si non abiero, Paraclelus iion veniet ad vos: ergo si nondum ascenderat, nondum debebat dare Spiritum sanctum.

Respondeo: Dicendum, quod Spiritus sanctus dicitur accipi vel dari, non ratione essentiae, sed ejfectus. Habuerunt ergo discipuli Spiritum sanctum ante passionem, sed ad salutis suae operationem, quae est per gratiam; habuerunt post passionem ante ascensionem ad peccatorum remissionem; habuerunt post ascemionem ad fidei nostrae puhlicationem; ideo tunc confirmati fuerunt, et in hnguis igneis Spiritus sanctus descendit.

  1. Quaest. III. Item quaeritur: quibus dicitur pluraliter: Accipite Spiritum sanctum? — Videtur, quod pluribus.

CoNTRA: Matthaei decimo sexto: Tibi dabo claves regni caelorum, dixit Dominus Petro: ergo videtur, quod potestas relaxandi peccata fuit speciahter in Petro, hic autem videlur, quod in omnibus.

Et dicendum, quod potestas dimittendi sive potestas solvendi data est omnibus Apostolis; tamen specialius Petro data est plenitudo potestatis et eius successoribus, tanquam principi et capiti omnium Apostolorum. Quia ergo caput erat, dicitur in Matantea non plena fuisset contritio sufficiens ad remissionem, in

thaeo: Tibi dabo; quia vero alii suae potestatis erant participes, ideo dicitur: Accipite etc.

  1. Quaest. IV. Item, cuin Dorainus non dixerit nisi undecim: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiserilis etc.; videtur, quod non omnes sacerdotes habeant hanc potestatem, sed solum illi qui tenent locum Apostolorum, quales sunt episcopi, non simplices sacerdotes. — Item, videtur Gregorius hoc dicere, quod « solvendi et ligandi auctoritatem accipiunt qui locum regiminis sortiuntur ».

Ad hoc dicendum, quod dupliciter est ligae et solvere: vel in foro poenitentiali, vei in foro iudiciali. Primo modo convenit presbyteris ratione ordinis; secundo modo convenit episcopis et ceteris superioribus ratione dignitatis. Unde Hugo de sancto Victore: « Alia est ligatio, qua ligant ministri Ecclesiae veraciter poenitentes debito iniunetae satisfactionis, et aha, qua ligantur intolerabiliter delinquentes vinculo anathematis ».

S3. Quaest. V. Item obiiciunt haeretici de hoc quod prius dicitur: Accipite Spiritum sanctum;et post: Quorum remiserilis peccata etc., quod nullus sacerdos habet potestatem ligandi et solvendi, nisi habeat Spiritum sanctum inhabitantem: ergo mali sacerdotes non absolvunt, nec etiam summus Pontifex, si malus est. Quodsi hoc, tunc in periculo est nostra salus.

Ad hoc multiphciter respondetur. — Quidam 1- enim dicunt, quod prius datur Spiritus sanctus, et post exsecutio potestatis solvendi, quia solutio vel remissio non fit nisi in caritate Ecclesiae; unde dicunt, quod non est necesse, quod sacerdos habeat caritatem, sed suCDcit, quod saltem sit in Ecclesia.

Aliter respondetur, quod dupliciter est solvere, scilicet merito et officio et officio tantum. Ad hoc, quod merito solvat, necesse est, quod habeat Spi-.ritum sanctum; sed ad hoc, quod solvat officio, non oportet. Quod ergo Dominus prius dat Spiritum sanctura, hoc est, ut digne exsequatur, vel ad significandum, quod sine gratia Spiritus sancti non datur remissio peccatorum. Sed non oportet, quod illa gratia sit in sacerdote, sed in Sacramentis.

Potest autem et aliter dici, quod Spiritus sanctus dicitur dari, quando dantur dona sua. Sunt igitur quaedam dona, quae sunt a Spiritu sancto et cum Spiritu sancto et nunquam sine, ut caritas. Sunt et alia, quae sunt a Spiritu sancto et nunquam cum Spiritu sancto, ut timor seroilis. Sunt et alia, quae sunt et a Spiritu sancto et possunt esse cum Spiritu sancto et.sine, ct talia sunt characteres. Et quia potestas conficiendi et ligandi et solvendi sunt tales, manent et in iustis et in iniustis; et hoc divina dispensatione actum est, ut peccatum praelati subdito non praeiudicet.

  1. Quaest. VI. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Thomas non erat cum discipulis, quando venit Lesus; quia Lucae ultimo dicitur de duobus discipulis euntibus in Emmaus, quod regressi sunl in lerusalem et invenerunt congregatos undecim; et dum ipsi narrarent quod viderant, dicit, quod stetit Lesus in medio eorum: ergo si non erant undecim nisi cum Thoma, videtur, quod Thomas tunc Ad hoc respondet.ugustinus in tertio de Concordia Evangelistarum: « Intelhgendum cst, inquit, quod Thomas inde exierat, antequam eis loquentibus Dominus appareret »; unde verum est, quod discipuli illi invenerant Thomam, sed dum illi in sermone persisterent, Thomas exivit, et Dominus intravit.

De seounda manifestatione notantur duo.

  1. Et post dies octo. Hic agitur de secunda manifestatione Domini, facta ad removendum incredulitatem Thomae; et duo in hac parte notantur primo manifestatio; secundo, ex manifestatione consequens fidei aedificatio, ibi: Respondit Thomas. eiusdem allocutio et sui ad se palpandum exhibitio sive ad Thomam perfecta ostensio.

(Vers. 26.). Discipulorum congregatio tangitur, cura dicitur: Post dies octo, sciUcet post resurretuntur; sed potius sanctitatem Ecclesiae, cuius ipse sacerdos

clionem et primain apparitionem; iterum eranl discipuli eius intus, in eadem domo quieti a strepilu; et Thomas cum eis; et sic, quia simul erant et intus erant, ad videndum Dominum liabiles erant, secundum illud Matthaei decimo octavo M « Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ».

  1. Venit Lesus, ianuis clausis, et stetit in medio. Hic taogitur secundum, scilicet Domini apparitio; unde veniens stetit in medio, ut nuUus sit, qui non videat.

Et dixit eis: Pax vobis. Hic notatur tertium, sciUcet Domini aUocutio. Iste modus alloquendi ipsum manifestabat, quia sic salutare consueverat, pacem optando, et suos discipulos sic docuerat salutare; Matthaei decimo: « In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui».

  1. (Vers. 27.). Deinde dicit Thomae. Hic notatur quartum, scilicet sui ad se palpandum exhibilio. Quia enim Thomas dixerat: « Nisi mittam digitum meum in locum clavorum » elc; ideo Dominus dicit ei: Jnfer digilum tuum huc et vide manus meas. Quia eliam dixerat: « Nisi mittam manum meam in latus eius »; ideo Dominus dicit ei: Et affer manum tuam et mitte in latus meum. Et quia etiam dixerat: Nisi hoc fecero, « non credam »; ideo Dominus dicit: Et noli esse incredulus, sed fidelis; ex quo per omnia satisfeci tuae voluntati. Unde Gregorius: « Divina dispensatione gestum est, ut electus discipulus tunc deesset, quando Dominus aliis apparuit; post autem veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet ». Habacuc secundo: « Qui autem incredulus est, non erit aniraa eius recta in semetipso; iustus autem meus ex fide vivit ».

  2. Respwidit Thomas. Hic notatur fidei aedificatio ex Domini manifestatione procedens. Tripliciter autem astruitur nostra fldes ex divina manifestatione: aut per praesentiam sive per visum, aut per absentiam sive per auditum, aut per Scripturae testimonium. Primo ergo modo aedificata est fides in Thoma, qui credebat; secundo modo, in aliis, qui referentibus crediderant; tertio modo, in his qui Scripturis credituri erant.

Primo ergo nolatur fides Thomae credentis per visum; secundo commendatur fides ahorum credentium per auditum; tertio, illorum qui credituri erant per Scripturae testimonium.

  1. (Vers. 28.). Tangitur ergo fides Thomae, quae innuitur in recta eius confessione; undedicit: Respondit Thomas et dixif, post tantam ostensionem: Dominus meus, quantum ad humanitatem, et Deus meus, quantum ad Divinitatem; ideo enira Deus, quia creavit; ideo Dominus, quia nos comparavit ut servos; primae Petri primo: « Non corruptibilibus auro vel argento rederapti estis, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati et incontaminati Christi Iesu ».

  2. (Vers. 29.). Dicit ei Lesus. Hic commendatur fides eorum qui aedificati sunt per auditum, et praefertur fidei Thomae, quae fuit per praesentiam et visum; et ideo dicit: Quia vidisti me, Thoma, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt; quia maioris fuit libertatis et plus habuit de suo talis fides. Chrysostomus: « Cum quis dicit: nunc vellem esse secundum tempora illa et videre Christum mirificantem; excogitet, quoniam beali qui non viderunt et crediderunt »; primae Petri primo: « Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc quoque non videntes creditis».

  3. (Vers. 30.). Multa quidem et alia signa. Hic tangitur fides credentium per Scripturam tahum manifestationum; ideo dicit, huiusmodi manifestationes conscriptas esse ad astruendam fidem eorum qui eas videre non potuerunt. Et ideo non omnia scripta sunt, sed quae sufliciunt ad fldem nostram; ideoque dicit: Multa quidem et alia signa fecit Lesus in conspectu discipulorum, quae non sunt scripta in libro hoc; quia non est nostrum omnia narrare, sed fidem aedificare; unde subdit:

  4. (Vers. 31.). Haec autem scripta sunt, ut credatis; ad Romanos decimo quinto: « Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt ». Credatis, inquam, quia Lesus est Filius Dei, id est in Christo humanitatem et Divinitatem; Lucae primo: « Vocabis nomen eius lesum. Hic erit magnus et Filius.ltissirai vocabitur »; primae loannis quinto: « Quis est autem, qui vincit autem: Deus mevs, divinam substantiam ostendit, et ita unum

mundum, nisi qui credit, quoniam Lesus est Filius Dei »? Et quia non est status in fide, ideo flnem istum ordinat ad ultimum: Et ul credentes vitam haheatis, quia, sicut dicitur ad Hebraeos undecimo, « sine fide impossibile est placere Deo», sed credentes vitam possident; primae Petri primo: «Credentes exsultabitis laetitia jnenarrabili et gloriflcata. reportantes finem fidei vestrae salutem animarum vestrarum ». In nomine eius, id est in fide nominis eius; Actuum quarto: « Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri »; primae loannis ultimo: «Haec scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam aeternam habetis, qui creditis in nomine Fihi Dei».

  1. Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc quod dicit: Venit Lesus, ianuis clausis. — Si enim ad hoc veniebat, ut per tactum Thomae cognosceretur; videtur, quod in ipso modo veniendi fidem, quam aslruebat, infirmaret; quia, sicut spiritus non potest tangi, sic nec quod potest tangi clausis potest ianuis introire; et ideo videri poterat totum phantasticum.

Respondent quidam, quod Christus debuit osten- 1. dere non solum, se habere corpus, in quo passus est, sed etiam corpus divinum, id est Divinitati unitum. Et ut ostenderet, esse divinum, clausis venit ianuis. Unde Auguslinus: « Moh corporis, ubi Divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe, non eis apertis, intrare potuit, quo nascente, virginitas Matris inviolata permansit ».

Alii vero respondent, quod per hoc non osten- 2. dit, se corpus habere divinum, sed gloriosum.; quia hoc non erat suum, sed omnium corporum glorificatorum. Et verbum Augustini intelligendum est per locum a minori; et ita exponit illud Gregorius: « Quid mirum, si, ianuis clausis, post resurrectionem suam intravit, qui antea veniens, non aperto Virginis utero, exiit »? Et ita per locum a minori arguit.

Respondendum ergo ad rationem, quod sic debebat probare idem esse corpus, ut etiain ostenderet gloriosum,

  1. Quaest. 11. Item quaeritur de hoc quod dicit: Infer digitum tuum huc et mitte manum in latus.

  2. Ex hoc videtur, quod corpus Christi esset vulneratum; sed si hoc, non erat gloriosum.

  3. Item, si dicas, quod cicatrices remanserunt; videtur, quod non plenam gloriam habeat, quia perfectius curatur, in quo nulla remanent imperfectionis vestigia: ergo videtur, quod corpus Christi non sit pei'fecte glorificatum. — Si dicas, quod reinanserant propter discipulos tanlum; tunc videtur, quod non verae, sed falsae cicatrices essent.

Respondet Augustinus in libro de Sex Solutionibuscontrapaganos: «Sciant, inquit, qui has quaestiones proposuerunt, Christum non vulnera, sed cicatrices discipulis demonstrasse, quae tunc falsae essent, si nulla vulnera praecessissent; nec ex impotentia sunt, qui divina dispensatione et arte optimi medici sunt relictae ». Exemplum ponit Augustinus de milite vulnerato, qui non vult sanari a medico, quin signa vulnerum remaneant.

Ratio autem, quare servatae sunt, triplex sicut dicit Victor: « Sic, inquiens, cicatrices vulnerum non ex impotentia curandi servavit, sed ut in perpetuum victoriae suae circumferat triumphum; et ad fidem resurrectionis astruendam, ut idem corpus, quod moritur, resurgere demonstraret; et ut sua morte redemptis, quam misericorditer sint adiuti, propositis et ostensis eiusdem mortis innuat indidum aulem incumbit, quomodo corpus incorruptibile clavorum

ciis». Posset quarta ratio reddi: ad confusionem damnandorum; unde Apocalypsis primo: Videbit eum omnis oculus, el qui eum pupugerunt.

  1. Quaest. III. Item, de hoc quod dicit: Et mitte manum tuam in latus meum etc. — Ergo corpus Christi erat palpabile; sed, sicut dicit Gregorius, « omne palpahile est corruptibile »: ergo corpus illud erat corruptibile. — Si dicas, sicut dicit Chrysostomus, quod « hoc erat condescensionis quod fiebat »; tunc obiicitur: quia, si palpari est contra naturam corporis glorificati, ergo manifestum, quod in hoc non ostendebat, se habere corpus glonficatum, sed potius non glorificalum.

Et respondetur, quod ista ratio non valet, quia i. intrando, ianuis clausis, oiXmAxi gloriosum, sed per tactum ostendit esse idem, quod fuerat passum.

Potest tamen aliter dici, quod, sicut dupliciler 3. aliquid est visibile: uno modo, quia visum latere non potest, ut lapis; alio modo, quia, cum latere possit, potest etiam immutare — primum est quodam modo infir-mitatis et est in corpore non glorioso, secundum virtutis et est in corpore glorioso — sic tangi, quia tactum non potest refugere, est infirmitatis quodam modo et corporis non gloriosi; tangi vero, quia terminat impulsum manus ut solidum, quod quidem potest sua virtute manum penetrare, hoc magnae virtutis. Et hoc fuit in corpore glorioso, et maxime in corpore Christi

  1. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Noli esse incredulus, sed fidelis.

Opponit Gregorius: « Cum Paulus dicat ad Hebraeos undecimo: Fides est argumentum non apparentium; fides est illarum rerum, quae apparere 1 Vers. 7. Cfr. IV. Sent. d. 48. a. I. q. 3. ad I. nl 2. — non possunt; quae enim apparent fidem non habent, sed agnitionem: ergo si Thomas vidit Dominum, non iam habuit fidem, sed scientiam ».

Respondet Gregorius et Augustinus,quod «aliud vidit, aliud credidit; vidit hominem et Deum confessus est; unde dicit: Dominus meus et Deus meus ».

  1. Sed tunc obiicitur: 1. Quia saltem vidit eum quem prius viderat mortuum: ergo sciebat resurrectionem, non credebat.

  2. Item, Thomas non credebat, nisi quia videbat: ergo « humana ratio fidei suae praebebat experimentum »: ergo « fides sua non habebat meritum ».

Respondeo: Dicendum, quod quia Apostoli sciebant ludificaliones daemonum, poterant aestimare totum illud, quod faciebat Christus, esse a spiritu ahquo in assumto corpore; et inde erat, quod etiam aliqui dubitabant. Et propterea dico, quod per visionem illam non fuit certa cognitio, nec habuerant per illas ostensiones raliones cogentes, quae auferrent fidei meritum, sed solum inducentes, quae adiuvant animum infirmum et nondum in fide stabilitum.

  1. Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Quia vidisti me, Thoma, credidisli. — Videtur, quod debuisset dicere: quia tetigisti me, quia ei non suffecerat, quod videret.

Chapter 21 of 22