Capitulum XVII
- Quod obiicit: quare dicebat discipuhs, ex quo non intelligebant? respondeo, quod tunc aliquo modo cognoscebant, sed postmodum per adventum tus sancti, qui verba Christi postillavit, clare videquodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non pelimus
runt; sicut quis magis diligit aliquod occultum, quando intelligit, quam si omnino esset apertum.
Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod discipuli dicunt: Nunc scimus, quia scis omnia.
Per quid sciebant discipuli, quod Dominus sciret omnia?
Item, quid est quod sequitur, quod non opus est, ut quisquam te interroget? Immo totum contrarium est, quia, si scit omnia, tunc est bonus doctor, et a tali debet unusquisque quaerere.
Respondeo: Dicendum, quod ideo sciebant, quod
Tertio oonflnnantur disoipnli orationis sutisidio
- Haec locutus est Lesus etc. Supra Dominus discipulos confortavit exemplo et eruditionis verbo; hic confortat orationis subsidio; et hoc facit in praesenti capitulo, in quo ponitur Christi oratio. Et habet praesens capitulum quatuor partes. In prima Dominus sibi petit claritatis manifestationem. In secunda Apostolis petit sanctitatis conservationem, ibi: Pater, manifestavi nomen tuum etc. In tertia credituris per Apostobs petit conformitatem gratiae, ibi: Non tantum pro eis rogo, sed pro eis etc. In quarta, tam his quam illis perpetuitatem gloriae, ibi: Pater, quos dedisti mihi, volo etc. In prima oapituli parte Christus petit sibi claritatis suae manifestationem
Primo igitur sibi petit claritatis suae manifei stationem hoc ordine. Primo ponitur petendi.vel orandi modus; secundo, petitionis fructus; tertio, exaudiendi ratio; quarto, ipsa petitio.
(Vers. 1.). Petendi igitur modus insinuatur in hoc, quod Christus devote petebat et intente; in cuius signum oculos ad caelum levabat. Propterea dicit: Haec locutus est Lesus, quae praedicta sunt, et sublevatis oculis in caelum, per devotionem; supra undecimo: « Lesus, sursum elevatis ocuhs, diipse sciret omnia, quia non erat opus, ut quisquam eum interrogaret exprimendo suam dubitationem; ipse enim sciebat, de quo homo dubitaret; et hoc quidem non poterat, nisi esset scrutans corda ut Deus, et ideo omnia sciebat. — Et quod non esset opus, ut quis ei aperiret suam dubilationem; sciebant per hoc, quod ipsi prius dubitaverant de hoc quod dixerat: Modicum; et ipse non exspectavit interrogationem, sed praecognovit, quia volebant eum interrogare, et satisfecit. Ideo modo dicunt: Nunc scimus etc. xit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me »; Psalmus: « Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caehs »; Threnorum tertio: « Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum ». — Non solum devote, sed etiam humiliter; unde dixit: Pater. Deum vocat Patrem, quia ipsum honorat ut Patrem; supra octavo: « Honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me ». — Petiit etiam discrete; ideo dicit: Venit hora, clarifica Filium tuum. Discrete petebat, quia tunc clariflcari petebat, quando opportunitas temporis advenerat. De hac hora saepe dictum est, supra secundo et septimo: « Nondum venit hora mea »; ideo clarificari per miracula nolebat, sed cum hora haec venerat, clarificari petebat. — In hoc igitur modo orandi instruimur, ut nos oremus devote, humiliter et discrete.
Ut Filius tuus etc. Tangitur hic petitionis ft-uctus, et hic est-duplex, scilicet divini nominis manifestatio et nostra beatificatio. Propter manifestationem divini nominis dicit: Ut Filius tuus etc; ita, Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te, quia propter hoc moriebatur; unde supra duodecimo: « Pater, clariflca nomen tuum ». — Alius fructus est nostra glorificatio; propter quod dicit:
(Vers. "2.). Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, id est, ostende, quod dederis ei potestatem omnis carnis, id est ad salvandam omnem carnem; Matthaei ultimo: « Data est mihi omnis potestas in
caelo el in terra», et hoc ad salutem: Ut omne quod dedisli ei, per praedestinalionem scilicet, det eis vitam aeternam, per glorificationem. Owne pro omni; supra sexto: « Haec est voluntas eius qui misit me Patris, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo-, sed resuscitem ilhid in novissimo die»..Et explanat, quae sit ista vita aeterna:
- (Vers. 3,). Haec est, mqmi, vita aeterna, ul cognoscant te, solmi Deum verunu, et quem misisti lesum Christum; tertii Regum decimo: « Beati viri tui, et beati servi tui, hi qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam ». « Nosse te consummata iustitia est», Sapientiae decimo quinto; et gloria non est aliud quam iustitia consummata, quia « scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitalis », et ideo vitae aeternae.
G. (Vers. 4.). Ego te clarifieavi. Notatur hic tertium, scilicet exaudiendi ratio; et hoc erat merilum Christi, quo merebatur glorificari sive clarificari; ideo dicit: Ego te clarificavi super terram, propter hoc mereor a te clarificari; opus consummavi, qiiod dedisti mihi, ut facerem; ideo consummavit, quia usque ad mortem obedivit; Lucae duodecimo: « Baptismo habeo baptizari; et quomodo coarctor, donec perficiatur »? De liac consummatione ad Hebraeos secundo: « Oecebat eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios adduxerat in gloriam, auctorem salutis eorum per passionem consummare ». Et quia totum fecerat, ideo exaudiri debebat.
('ers. 5.). Et nunc claiifica me tu, Pater. Tangitur hic quartum, scihcet ipsapetitio, qua petit claritatis suae manifestationem; propter quod dicit: Et nunc clarifica me tv, Pater, apud temetipsum claritate, quam habui, priusquam mundus fieret, apud te; id est, illam claritatem manifesta, ut, sicut ab aeterno fui tibi aequalis, antequam mundus fleret, ita etiam sit aliis manifestum. Propter quod infra eodem dicitur: « Ego clarificatus sum in eis », id est in Apostohs, quia ipsi credebant ipsum aequalem Patri; supra decimo sexto: « Nunc credimus, quia a Deo existi »; supra primo: « Verbum erat apud Deum », scilicet aequale Deo, « et Deus erat Verbum ».
Quaest. I. Quaeritur de hoc, quod Filius orat: quia, si 07-are est indigentis et impotentis; et Filius omnia potest: ergo non debet orare. — Si tu dicas, quod orat secundum quod homo; lioc nihil est, quia, quidquid meruit secundum quod homo, raeruit ab instanti conceptionis.
Respondeo: Dicendum, quod Christus oravit se- cundum quod homo; secundum enim naturam humanam non omnia poterat. Etsi dignus erat per gratiam, nihil impediebat, hoc ipsum mereri bona operatione; unde patiendo et orando meruit glorificari. Scd hoc non fuit de indebito debitum facere, sed de debito uno modo facere debitum pluribus.
. 9. Quaest. II. Item quaeritur: 1. de hac petitione: Pater clarifica vel glorifica Filium tuum. — Contra: Supra octavo: Ego gloriam meam non quaero: ergo non debebat petere propriam gloriam vel propriam claritatem.
- Item, secundum quam naturam hoc petit? — Secundum divinam non, quia secundum illam omnia potesl; secundum humanam non, quia dicit paulo post 1": Ctarifica claritate, quam habui, priusquam mundus fieret; hoc non potuit esse secundum humanam naturam.
Respondeo: Ad primum dicendum, quod ipse claritatem quaerebat, ut ex illa glorificaretur Deus; humano cullu exhibetur... ut autem discas, illum de huiusmodi
unde addidit: Ut Filius tuus clarificet te; et hoc non esl quaerere propriam gloriam. Ille enim propriam gloriam quaerit, qul laudem suam sibi quaerit, non referendo ad Deum. — Vel dicendum, quod ipse non quaerebat gloriam ab hoininibus, quia vana est, sed a Deo
- Quod quaeritur: secundum quam naturara hoc petit? — Dixit haereticus ex hoc, quod Filius fuit ante mundum, etiam secundum illam naturam orat, quia minor erat Patre. Hoc dicebat Arius.
Sed Augustinus dicit, quod hoc intelligitur secundum humanam naturam, et est exponendum: claritate, quam hahui apud te, scilicet praedestinatiorie, quia ad Romanos primo: Praedestinatus est Filius Dei in virtute.
Aliter dicendum, quod differt qui petit et cui &yepro quo in hoc, quia qui petit vel orat secundum quod huiusmodi inferior est et impotens; sed cui pelitur, hoc est dupliciter: aut petitur sibi in se, ut eius indigentia suppleatur, ut cum ego peto mihi peccatori; aut petitur sibi in aliis, ut eius gloria manifestetur; et sic ego possum aliquid petere Deo: Deus manifesta te, honorifica te. — Dico igitur, quod cum quaeritur: secundum quam naturam petebat? si quaeras de eo qui >eA,, secundum quod petit? dico secundum humanam. Si quaeras: cui petebat? dico, quod secundum divinam. Unde me demonstrat ibi hypostasim divinara aequalem Patri ab aeterno, quam aequalitatem manifestari petebat.
- Quaest. III. Quaeritur de hoc quod dicit: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis.
Contra:. Matthaei ultimo 5 dicitur, quod post resurrectionem data est.
- Item, si dedil pptestalem omnis carnis; et ipse dat omni, quod dedit sibi Paler, vitam aeternam: ergo omnes salvantur.
Augustinus respondet, quod intelligitur secundum praescientiam hic dedisti, id est, praevidisti dari. — Chrysostomus vero dicit, quod hoc intelligitur secundum divinam naturam: dedisti ab aetemo; in Matthaeo dicitur data, non tunc primo exhibita, sed manifestata.
Quod obiicitur: omnis carnis; distributio est pro generibus singulorum, id est de omni carne. Vel si fiat distributio pro singulis generum; tunc facienda est vis in hoc quod est dedisli; quia non dedit ei omnem carnem, sed potestatem dedil super omnem carnem; sed ei dedit praedestinatos, ut salvet; polestatem vero dedit super malos, ut iudicet.
Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum verum Deum.
i. Non solum est cognitio, sed etiam dikctio; aut si tu dicas, quod dilectio in cognitione; quare non posuit ibi dilectionem?
- Itera, Deum aut tenetur essentialiter, aut personaliter. Si personaliter: ergo excluditur Spiritus sanctus.. Si essentialiter: ergo frustra addidit: Que7n misisti lesum Chrislum; quia cognitio Christihorainis non est de substantiali praemio, sed Christi-Dei.
Dicendum ad primum, quod in cognitione, quae est ad faciem, de necessitate intelligitur dilectio, unde cum dicitur, quod « visio est totamerces », non excluditur dilectio. Magis autem dicitur de visione quam dilectione, quia visio distinguit quod est patriae ab eo quod est viae; sed dilectio non. Nunc enira non videmus, sed tamen diligimus.
- Quod quaeritur: quomodo tenetur Deus? dicendum, quod si stat ibi essenlialiler, tunc quod subiungitur: et queni misisti, intelligitur secundum humanam naturam, secundum quam, etsi non attendatur essentia praemii, tamen vehementissima erit delectatio in Christo-homine, et ita additur: et quem misisli lesum Christum. — Vel si tenetur personaliter, tunc Lesus Christus stat pro Filio secundum divinam naturam, et non excluditur Spiritus sanctus, quia est unio Patris et Filii. Unde haec dictio solum non additur ad exclusionem personarum, propter hoc quod qui videt unam personam videt aliam, sed ad exclusionem falsorum deorum.
In;aite seounda Christus petit Apostolis ssnctitatis ooRservationem.
- Manifesiavi nomen tuum hominibus. Haec est secunda pars capituli, in qua Apostolis petit san- 2 ctitatis coTiservattonem; et primo petit eis stabilitatem in bmo; secundo, liberationem a malo, ibi=: Cum essem cum eis etc.
Petitur ergo primo Apostolis in bono conservatio; et quia petitiones exaudiendae debent esse ra- jjjjjjfjjjgg 4 praemittitur multiplex ratio. Proceditur ergo hoc ordine. Primo ostenditur in Apostolis diligens verborum Christi conservatio; secundo, divina electio; tertio, discipulorum desolatio; quarto, infertur ipsa petitio.
(Vers. 6.). Ponitur ergo primo vel insinuatur verborum Christi diligens conservatio, quam habuerunt in doctrina Christi, quae manifestata est eis; ideo dml: Manifestavi nomen tuum honiinibus, quos dedisti mihi de niundo, id est, quos de mundo vocastiad me per praesentem iustitiam; supra sexto: « Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum». Et ratio, quare traxit eos de mundo, subditur: Tui erant, per electionem aeternam, et mihi eos dedisti, ad erudiendum per doctrinam; Isaiae octavo: « Ecce, ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus y>; exponit Apostolus de Christo. Et ipsi congrue susceperunt; unde dicit: £t sermonem tuum servaverunt; de qua servatione supra decimo quarto: « Qui habet mandala raea et servat ea, ille est, qui diligit me ». Et quomodo verbum vel sermonera Patris servaverunt, ostendit. Cum enim nec Patrem audierint nec viderint, quomodo sermonem servare potuerint, aliquis dubitaret; ideo dicit, quod servaverunt credendo in Filium.
(Vers. 7.). Et nunc cognoverunt, quia omnia; quae dedisti mihi, abs te sunt, et ideo te cognoverunt cognoscendo me; unde supra quinto: <t Non potest Filius a se ipso facere quidquam »; supra decimo quarto: « Pater in me manens, ipse facit opera », et ideo « qui videt me videt et Patrem meum». Et etiam sermonem Patris audierant; ideo dicit:
(Vers. 8.). Quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; supra decimo quinto: « Quaecuraque audivi a Patre meo, nota feci vobis ». Et ipsi mea verba, quae dedi eis, servaverunt, et ideo sermonem tuura; propterea dicit: Et ipsi acceperunt, subiiciendo intellectura suura, et cognoverunt vere, quia a te exivi, secundum divinam naturam; et crediderunt, quia lu me misisti, in carnem scilicet. Et ita crediderunt et cognoverunt Divinitatem in Christo et humanitatem. Et attendendum quod dicit: Et crediderunt, quia tu me misisti; et post: Et cognoverunt, quia a te exivi. Ipsi dixerunt supra decimo sexto: « In hoc cognovimus, quia a Deo existi »; quia per fidem humanitatis assumtae pervenitur ad intelligentiara generationis aeternae. Unde Augustinus dicit, quod qui contempserunt Christum hurailem non meruerunt agnoscere sublimera. Haec igitur est priraa ratio exaudiendi pro eis, scilicet verborum Christi conservatio; unde supra decimo quinto: « Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis ».
(Vers. 9.). Et ego pro eis rogo. Tangitur hic secunda ratio exaudiendi pro Aposlolis, scilicet ipsa divina electio; quia ipse Dominus noster orabat pro electis, non pro reprobis. Propterea dicit: Ego pro eis rogo, quia scilicet electi sunt; ideo dicit: Ion pro mundo rogo, « id est mundo deditis », quos excaecasti; sed pro eis quos dedisti mihi, id est, per rae salvasti; Actuura vigesimo septimo signanter dictum est Paulo: « Ecce, donavit tibi Deus animas omnium, qui navigant tecum ». Nec ex hoc, quod mihi dedisti, tibi abstulisti: Quia tui sunt.
(Vers. 10.). Et mea omnia tua sunt, el tua mea; supra decimo sexto: « Omnia, quae habet Pater, mea sunt», et e converso. Ideo dicebat supra septimo: « Mea doctrina non est mea»; ideo servi mei et electi mei sunt electi tui. Et haec est secunda ratio exaudiendi pro Apostolis, scilicet ipsorum electio; ideo supra decimo quinto: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat; ut, quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis».
Et ego clari/icatus. Tangitur hic tertia ratio, scilicet discipulorum desolatio de recessu Christi, qui appropinquabat; propter quam appropinquationem dicit se clarificatum et recessisse, quia de proximo erat futura; ideo dicit: Et ego clarificaius sum in eis; quia ipsi eum cognoverant et in proximo cognoscere debebant.
(Vers. 11.). El iam non sum in mundo; quia, supra decimo quarto, « iam non multa loquar vobiscum»; et hi in mundo sunt, et ego ad te venio, et ideo desolatos dimitto; supra decimo sexto: « Vado ad eum qui misit me; sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum ». Et haec erat tertia ratio exaudiendi; unde supra decimo quarto: « Ego ad Palrem vado; et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam ».
Pater sancte. Postquam praemissa est multiplex petendi ratio, subditur hic quarto loco ipsa petilio, qua petit eis conservationem in bono; propter quod dicit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, id est in virtute nominis; supra decimo: « Nemo potest rapere de manu Patris mei». Serva, inquam, in bono; undedicit: Ut sinl unum, sicut et nos, scilicet unitate concordiae et pacis, quam unitatem servat Deus in electis, sed tamen cum eorum sollicitudine; ideo ad Ephesios quarto: « Solliciti, servare unitatem Spiritus in vinculo pacis ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc, quod Dominus hic orat pro Apostolis;
Quia supra decimo sexto dicitur: Non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos: facit ergo hic contrarium eius quod dixerat.
Item, ipse Dominus pro nuUis orabat nisi pro praedestinatis de quibus sciebat, quod Deus vellet salvare flnaliter; sed sine sua oratione salvarentur: ergo frustra orabat.
Item, quare vocali oratione orabat?
Respondeo: Dicendum, quod triphci ex causa Dominus oravit pro Apostolis, scihcet ad salutii im petralionem, consolationem et eruditionem: quia eis merebatur, quia ex auditu horum verborum consolabantur, quia orare erudiebantur ex hoc et nos ipsi; ideo vocali oratione oravit.
Quod obiicitur, quod supra Dominus dixit: Non dico vobis, quod rogabo Patrem etc; non voluit Dominus negare, quin oraret pro eis; cum dicatur ad Hebraeos nono, quod apparet vultui Dei ad interpellandum pro nobis; sed quod non oraret Patrem tanquam invitum, sed tanquam ipsis Apostolis benevolum.
Sed quaerit: ad quid orat? Augustinus dicit de Praedestinatione Sanctorum, quod non exaudimur nisi pro praedestinatis, et pro illis non frustra oramus, quia « fortassis praedestinati sunt, ut nostris orationibus concedantur ». Sic in Christo.
Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Pro eis rogo, non pro mundo.
CoNTR.: 1. Infra eodem: Ut mundus credat, quia lu me misisti; orabat ergo, ut mundus crederet.
- Item, pro eis orare debebat, pro quibus missus erat et mori debebat; sed mortuus est pro eis, ut vocentur, oremus? Fortassis enim sic praedestinaU sunt
mundo; supra tertio: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.
- Iteni, pro mundo intelliguntur peccatores; sed non egent qui sani sunt medico, sed male habentes; ergo pro talibus maxime erat orandum.
Respondeo: Dicendum, quod mundus in hac oratione accipitur tripliciter et propter hoc generat ambiguitatem, et superadditur quartus modus. Dicitur enim mundus ipse orbis nobis visibilis; et sic accipitur supra primo: Mundus per ipsum factus est. Aliquando dicitur status nostrae conversationis, secundum quod habet miseriam annexam; et sic ibi: Hi sunt in mundo, et ego ad te venio. Ahquando, prout nominat statum praesentis conversationis cum culpa; et sic infra: Mundus eos odio habuit. Aliquando, prout importat reprobalionem aelernam, et sic accipitur ibi: Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo. — Primo modo dicit naturam; secundo modo, naturam et miseriam; tertio, naturam et miseriam et culpam; quarto modo, naturam et miseriam et culpam et reprobationem divinam.
Cum essem cum eis etc. Postquam petiit conservationem in bono, petit hic liberationem sive ereptionem a nialo; et ponitur hic ipsa petitio vel oratio per hunc modura. Primo enim notatur necessitas petendi; secundo vero, forma petitionis; tertio vero, ratio exaudiendi. — Necessitas ergo petendi con-! servationeni venit ex duphci causa: tum ex absentatione conservatoris, tum ex immersione tribulationis.
(Vers. 12.). Absentabatur ab eis Christus, qui eos conservaverat; propterea dicit: Cum essem cum cis, cgo servabam eos in nomine tuo. Ipse conservavit discipulos in nomine Patris, quia in virtute Patris et quia ad gloriam Patris; et post Pater servavit eos in nomine FiUi; unde supra decimo sexto: « Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis». Et bene utique servabat; proptereA dicit: Quos dedisti mihi ego cmtodivi, tanquam bonus praelatus, cui dicitur tertii Regum vigesimo: <t Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ilhus ». De hac custodia in Psalmo: «Ecce, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel»; et rursus: « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam»; unde Psahnus: « Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi »; Deuteronomii trigesimo secundo: « Circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui ». Et bene utique; unde dicit: Et nemo ex his periit nisi filius perditionis, id est ludas, qui perditionis dicitur, quia praescilus fuit ad mortera. Ipse enim perdidit se ipsum temporaliter; Matthaei vigesimo septimo: « Abiit et laqueo se suspendit»; perdidit aeternaliter; Matthaei vigesimo sexto: « Vae homini illu per quem Filius hominis tradetur; bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ». Eadem ratione de antichristo secundae ad Thessalonicenses secundo dicitur: « Tunc revelabitur homo peccati, filius perditionis». Hic non periit casu nec Christi negligentia, sed propria mahtia, quae ab aeterno fuit praescita et per Scripturam praenuntiata; ideo dicit: Ut Scriptura impleatur, illius Psalmi scihcet: «Deus, laudem meara». Ita ergo ego bene eos servabam, et tunc non indigebant, ut pro eis orarem.
2o. (Vers. 13.). Nunc autem ad te venio, et eos dimitto, et ideo oro, ut ipsi mea oralione fiduciam concipiant; ideo dicit: Haec loquor in mundo, id est, hanc orationem facio, ipsis audientibus; ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, ut per difTidentiara non turbentur, sed per spem exauditionis in se ipsis gaudeant, secundum illud supra decimo sexto: «Petite, et accipietis, ut gaudium vestrura sit plenum ». Ideo ipse petebat, ut ipsi concipiant gaudium plenum.
Haec est igitur prima necessitas, scilicet absentatio conservatoris; alia autem est immersio tribulationis, quae ex hoc irruitura ei'at super eos propter divini sermonis observantiam, propter quam raundus eos odio habebat. Propterea dicit:
(Vers. 14.). Ego dedi eis sermonem tuum; supra decimo quarto: « Serraonera, quem audistis, non est raeus, sed eius qui misit me, Patris ». Et ex hoc consecuti sunt odium mundi; ideo dicit: Et mundus eos odio habuit. Et ratio est, quia ipsi reliquerunt mundum; ideo dicit: Quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo, id est a raundana conversatione segregati, sicut ego; supra decimo quinto: « Si de mundo fuisselis, mundus quod suum erat dihgeret; quia vero ego vos elegi de mundo, propterea odit vos mundus». Apostoli segregati erant a mundo; unde ad Roraanos prirao dixit « Paulus, Apostolus Iesu Christi, segregatus», vere segregatus, quia ad Galatas ultimo dixit: « Mihi mundus cruciflxus est, et ego mundo ».
(Vers. 13.). Non rogo, ul tollas. Tangitur hic secundum, scilicet forma petitionis, in qua petit, eos removeri a duplici raalo, scilicet perversae affectionis et erroris. — Petit igitur, eos conservari a perversa ajfectione, ad quam mundus pertratiit, in quo conversari debebant; propterea dicit: Nonrogo, ut toUas eos de mundo, per uiortem scilicet carnis, sicut dicitur de Henoch Genesis quinto: « Ambulavit Henoch cum Deo et non apparuit, quia tulit eura Deus ». Ad hoc tulit, ut servaret a raalo; Sapientiae quarto: « Raptus est, ne raalitia mutaret intellectum eius». Non sic petebat eos servari, sed in mundo; ideo subdit: Sed ul serves eos a malo. Et ratio est, quare debent conservari in mundo:
(Vers. 16.). De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo, scilicet conversatione; ideo petebat, eos salvari et servari, ne converterentur ad mundura per amorem; de qua servatione Apocalypsis tertio: « Quia servasti verbum patientiae meae, servabo et ego te ab hora tentationis, quae superventura est super orbem universum, tentare habitantes in terra ». Sic petit, eos servari a malo praevaricationis; petit etiara, servari a malo erroris; propter quod dicit:
(Vers. 17.). Sanctifica eos inveritate. Sanctum, hoc est sine terra; sancti/icare, hoc est mundare et purgare; veritas autem haec est in sermone Dei. Ideo dicit: Sermo tuus veritas est; et hoc sermone Dei sanctificantur discipuli, id est, ab errore purgantur. Chrysostomus: « Sanctifica eos inveritate, id est, erudi eos, doce veritatem; recta enim dogmata sanctificant animam». Novit enim verbum Dei purgare; ideo dictum est supra decimo quinto 5: « Vos mundi estis propter sermonera, quem locutus sum vobis »; et ad Ephesios quinto: « Christus sanctificavit Ecclesiam, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae ». De sanctificatione huiusmodi, secundae ad Timotheum secundo: «Siquis eraundaverit se ab istis, erit vas sanctiflcatum, utile Doraino, ad orane opus bonum paratum ».
(Vers. 18.). Sicut tu me misisti. Tangitur hic tertium, scilicet ratio exaudiendi, quae duplex est, scilicet commissum eis ofjicium et pro eis ohlatum sacrificium. Ratione commissi ofjicii debent servari et sanctificari, quia missi erant inter malos; ideo dicit: Sicut tume misistiin mundum, ad passionem; sic et ego misi eos in mundum, ad patiendum scilicet; unde Matthaei decimo: « Ecce, ego raitto vos sicut oves in raedio luporura ». Ratione igitur officii dignum erat, ut servarentur; ratione eliam sacrificii oblati; ideo subdit:
(Vers. 19.). El ego pro eis sanctipco me ipsum; Chrysostomus: « Id est, hostiam sanctam oflero. Hostiae omnes sanctae dicebantur»; ad Romanos duodecimo: « Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placenteni »; et sicul dicit Chrysostomus, « quia antiquitus sanctiflcatio erat in ove in typo, nunc autera non est in typo, sed in ipsa veritate; ideo ait: Ut sint sanctificati in veritate »; ad Hebraeos nono: « Si cinis vitulae aspersus et sanguis hircorum inquinatos sanctificat ad emundationem carnis; quanto raagis sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi »?
Quaest. I. Quaeritur de hoc quod dicit: Cum essem cum eis, ego servabam eos.
Videtur ex hoc innuere in se impotentiam, quia in ipsa absentia eos servare non poterat.
Videtur etiam ex hoc, quod opera Trinitatis sint divisa» et alternatira flant, quia prius Filius servavit, raodo rogat Patrera, ut eos servet.
Respondeo: Dicendum, quod dupliciter est servare, scilicet effective et diipositive. Primo modo est eius servare, cuius est esse dare; secundo modo potest esse alterius Primo modo Deus conservat hominem in bono; secundo, unus homo alium bona instructiotie et exemplo, ut praelatus subditos. — Dico igitur, quod Christus loquitur hic de conservatione, quae fuit dispositive, per modum dispositivum, sciHcet exemplo et exhortatione et eruditione; et haec subtrahenda erat cum praesentia corporali. AUo modo servabat interius cum Patre in quantum Deus; sed de ista non loquitur et hanc non subtrahebat, sed simul cum Patre exhibebat.
- Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Quos dedisti mihi custodivi; et nemo periit ex eis nisi filius perditionis.
CoNTRA: Supra sexto: Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et supra decimo: Nemo rapit oves de manibus meis: ergo nullus debuit de ovibus perire.
Respondeo: Dicendum, quod Pater dat Filio aliquos dupliciter, scilicet aeterna praescientia quos praedftstinavit et praescivit conformes fieri imaginis Filii sui; aUquos dat secundum praesentem iustitiam. — Cum igitur dicitur, quod non perdidit quemquam ex datis; loquitur secundum praedestinationem; cum excipit ludam, loquitur secundum iustitiam praesentem.
Quaest. III. Quaeritur de hoc, quod petit, discipulos suos conservari a malo. — Videtur, quod inordinate petat:
Quia ipsi erant in caritate; sed ex quantulacumque gratia vel caritate potest quis quantaecumque tentationi resistere: ergo etc.
Item, ab illa gratia non potest cadere nisi per peccatum mortale; non potest peccare nisi volens: ergo quod unusqaisque conservetur, est in libertate nostrae voluntatis: ergo superflue petit.
Respondetur ad hoc, quod, sicut dicit Augustinus, permanere in bono accepto divini est muneris et nostrae soUicitudinis; gratia enim conservatur in nobis per continuam influentiam; et ideo petitur a Domino, ut continue adiuvet. Unde si possiraus sola voluntate deficere; nisi interveniat divinum subsidium, non possumus permanere.
In pure tertia Christus petit ciedituis conformitatem gratiae.
- Non pro eis rogo tantum. Haec est tertia pars capituli, in qua Dominus credituris per Apo- &oo% petit conformitatem gratiae; et hoc ordine procedit. Primo ponit petttionem; secundo, exaudiendi rationem, ibi: Et ego claritatem, quam dedisti.
In petitione igitur petit credituris duplicem unitatem, scilicet dilectionis et fidei.
(Vers. 20.). Propter unitatem dilectionis, quam petit per Apostolos credituris, dicit: Non pro eis, scilicet pro Apostolis, rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; pro illis, inquam, rogo:
(Vers. 21.). Ut sjnf MnMWJ, per conformitatem dilectionis, sicut tu Pater in me, et ego in te, id est, sicut nos unum sumus, ut et ipsi sint unum in nobis; ad Galatas tertio: « Omnes vos unum estis in Christo Iesu ». Ista unitas est per adhaerentiam caritatis; primae ad Corintjiios sexto: « Qui adhaeret Deo unus spiritus est ». Quando vero uniuntur sibi invicem in Deo, tunc sunt unum in Deo; unde primae ad Corinthios duodecimo: « In uno Spiritu in unum corpus baptizati sumus ».
Sic petit eis unitatem caritatis, petit etiam unitatem fidei; ideo ait: Ut mundus credat, quia tu me misisti. Mundv, id est universitas flliorum Dei dispersorum per mundum, quos debebat in unitatem fidei congregare. Supra undecimo dictum est, quod moriturus erat, « ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum », et hoc uniendo fide nominis sui; quia, supra primo, « dedit potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius »; et Actuum quarto: « Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri ».
Et ego claritatem. Tangitur hic secundum, scilicet exaudiendi ratio, quia ideo claritatem suam communicaverat Apostolis, ut mundus converteretur ad fidem. Triplicem autem claritatem communicaverat eis, scilicet potentiae, sayientiae et bonitatis: potentiae in faciendo miracula, propter quae convertebantur ad fidem ludaei, qui « quaerunt signa »;
sapimtiae in annuntiando documenta, propter quae Graeci converterentur, qui « quaerunt sapientiam ».
(Vers. 22.). Propter hanc duplicem claritatem dicit: Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; Clirysostoinus: « Eam quae per signa, eam quae per dogmata ». De datione claritatis signorum, Lucae nono: « Convocatis duodecim, dedit eis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent ». — De datione claritatis documentorum, Lucae vigesimo primo: « Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri ». — Dedit etiam claritatem bonitatis; propter quod subdit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus, per proportionem; et haec est proportio:
(Vers. 23.). Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, id est perfecti in unitate caritatis, et per hoc efiQciantur ciari. Unde Chrysostomus: « Haec est magna gloria, ut sint unum, et haec signis maior gloria est. Sicut enim Deum admiramur, quoniam non est contentio atque discordia apud naturam illam, et maxima est haec gloria; ita et hi hinc efDciantur clari ». Unde supra decimo tertio: « In hoc cognoscent omnes, quia discipuh mei estis, si dilectionem ad invicem habueritis ». Et hanc claritatem Aposlolis dedit. — Et cognoscat mundus, quia tu me misisti, propter claritatem scilicet, quam dedi eis in nomine meo; et dilexisti eos, sicut et me dilexisti; et hoc cognoscat per unitatem et concordiam, quam videbit in eis. Chrysostomus: « Ostendens, signo pacem magis homines posse attrahere. Sicut enim contentio dissolutivum, ita et consonantia communicativum »; Actuum secundo: « Erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus; fiebatque autem omni animae timor».
Quaest. I. Quaeritur hic: quia, si nulli sunt salvari per Christum, nisi pro quibus oravit; et ipse solum oravit pro Apostolis et credituris per eos: ergo ilh qui crediderunt per Christum, ut Nicodemus, caruerunt beneficio orationis, et ita salutis.
Respondeo: Dicendum, quod credituriper Apostohs non tantum dicuntur qui tantum ad eorum praedicationem conversi sunt, sed etiam qui eorum vestigiis adhaeserunt. — Vel potest dici, quod Doniinus orabat pro his qui iam crediderunt generaliter, non tantum pro Apostolis.
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc, quod Dominus oravit pro credituris per Apostolos, ut essent unum.
CoNTBA: Multi crediderunt, qui fuerunt divulsi et retrocesserunt: ergo non fuit pro omnibus exauditus.
Respondeo: Quidam sunt de numero fidehum nomine, ut mali Christiani; quidam merito praesentis iustitiae; quidam cognitione praevisionis aeternae, de qua secundae ad Timotheum secundo: Novit Dominus qui sunt eius; et pro talibus orat Dominus, pro aliis non, quia primae loannis secundo: Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant.
Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Sint unum, sicut et nos.
Quid est quod dicit, cum sint unum in essentia, homines autem esse non possunt unum in essentia?
Item, sicut tu in me, et ego in eis; nuUa omnino videtur similitudo.
Dixit Arius, quod erat similitudo, et sicut, cum dicitur, quod sumus unum, non propter hoc sequitur, quod sumus unum in essentia; sic nec, quando Filius dicit: Ego et Pater unum sumus.
Et male dicit, quia, quando dicitur, quod aliqui sint unum, sicut dicit Augustinus, vel i
est, addi determinationem, vel de necessitale dicit conformilalem in nalura, non tantum in voluntate; unde de duobus hominibus vel pluribus, cum sese diligunt, sunt unum recte dicitur, sed de liomine et Deo nequaquam. Unde necesse est, si Filius vere dicit Patri: Ego et tu unum. sumus, quod habeant eandem naturam; si autem divina natura non est divisibilis, tunc simpliciter sunt unum.
Quod ergo quaerit, dicendum, quod similitudo est valde longinqua, sicut ibi: Estote misericordes, sicut et Paler vester misericors est. Sicut misericordia divina excedit in infinitum misericordiam raeam, ita unitas unitatem.
Sed quare ecclesia nialorum non facit unum, sicut Ecclesia Christi?
Responsio est: quia, si mali conveniant in aliqua malitia exterius, differunt tamen in voluntate interius, differunt in fine, quia quilibet proprium quaeritcommodum; sed boni conveniunt in utrisque. In parte quarta Gliiistus eisdem petit perpetuit&tem gloriae.
- Paler, quos dedisti mihi. Quarta pars capituli est, in qua illis quibus petiit conformitatem 2 gratiae, petit perpetuitatem gloriae hoc ordine. Primo ponitur pelitio; secundo, petitionis exaudiendae ratio.
(Vers. 24.). Petitio est de gloria; et quia gloria per visionem Divinitatis, quam videbimus in patria; ideo dicit: Pater, quos dedisti mihi, per praedestinationem scilicet, volo, ul, ubi sum ego,etilli sinl, per gloriosam cohabitationem; supra duodecimo: « Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, ibi sit et minister meus». Ubi sum, id est, statim futurus sum secundum humanitatem. — Vel ubi sum secundum Divinitatem, id est, sint mecum, qui ubique sum. Augustinus: « Esse cum illo magnum bonum est; nam miseri esse possunt, uhi est ille qui ubique est. Beati vero sunt cum illo, quia semper fruendo illi adhaerent ». Et quod ita intelligendum, patet per hoc quod sequitur: Ut videant clarilalem meam, quam dedisti mihi. Haec est excellentia Divinitatis; ideo dicit: Quia dikxisti me ante mundi constitutionem; supra quinto: « Pater diligit Filium et omnia demonslrat illi ». Hanc claritatem videbunt soli boni; Isaiae vigesimo sexto: « Tollatur impius, ne videat claritatem Dei ». Ad hanc claritatem modo conformamur per gratiam; secundae ad Corinthios tertio: « Nos revelata facie gloriam Dei speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu ».
- (Vers. 2S.). Pater iuste, mundus etc. Tangitur hic secundum, scilicet exauditionis ratio, quare scihcet debent hi videre per gloriam, quia modo cognoscunt per gratiam; mali vero modo non cognoscunt nec tunc cognoscent; ideo dicit: Pater iuste, quia « reddes unicuique secundum opera sua ». Mundus te non cognovit; supra primo: « Erat lux vera, quae illuminat » etc.; ideo non rogo pro muodo. Ego aulem cognovi te, et hi cognoverunt, quia tu me misisti, et hoc me revelante; ideo dicit:
Chapter 18 of 22