Skip to the text

Capitulum XVI

  1. (Vers. 21.). Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, scilicet delendum, pro quo beali estis; unde Matthaei quinto: « Beati estis, cum vos perseculi fuerint homines et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me ». Ratio

huius est caecitas infidelitalis; unde: quia nesciunt eum qui misit me; supra octavo: « Neque me scitis neque Patrem nieura scitis »; et infra decimo septimo: « Pater iuste, mundus te non cognovit».

  1. (Vers. 22.). Si nan venissem. Hic iam tertio ostmtlitur odientium et persequentium malitia. Ostendit ergo eorum malitiam inexcusabilem tum per ea quae audierunt, tum per ea quae viderunt: per ea quae audierunt; unde dicit: Si non venissem et locutus eis non fuissem, verba scilicet fidei et eruditionis, peccatum non haberent, supple: ita grave et inexcusabile, quia, Lucae duodecimo, « servus, qui cognovit voluntalera domini sui et non facit, vapulabit multis; qui autem non cognovit vapulabit paucis »; et ideo, si non audissent, excusabiles essent aliquo modo per ignorantiam. Nunc autem excusationem non habent de peccalo suo; quia non ex ignorantia non credunt, sed ex odio, quod odium redundat in Patrem; propter quod dicit:

  2. (Vers. 23.). Qui me odit et Patrem meum odit; superbia sua elevati, secundum illud Psalmi: « Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper ». Quia ergo ex raalitia audire recusaverunt, ideo inexcusabiles fuerunt; Matthaei duodecimo: « Regina Austri surget in iudicio cum generatione hac et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis »; ad Romanos secundo: « Inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas; in quo enim alterum ividicas, te ipsura conderanas ». Inexcusabiles etiara sunt ludaei propter ea quae viderunt; ideo dicit:

  3. (Vers. 24.). Si non fecissem in eis opera, quae nemo alius fecit; peccatum non haberent, scihcet non credendo ita magnura; quia, sicut supra quinto, « opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me ». Nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum; et ideo scienter et ex malitia recusant credere et persequuntur; propterea inexcusabiles sunt; Matthaei undecimo: «Vae tibi, Corozain! vae tibi, Bethsaida! quia, si in Tyro et

  4. (Vers. 1.). Haec locutus sum vobis etc. Hic iam quinto discipulos suos armat ad patientiam, Sidone factae fuissent virtutes, quae in te factae sunt, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis ». El haec ludaeorum mahgnitas in Scriptura expressa est; propterea dicit:

  5. (Vers. 25.). Sed ut impleatur sermo, qui in Lege eorum scriptus est — sumitur large Lex, prout comprehendit Psalmos — quia odio habuerunt me gratis; in Psalrao scribitur: « Qui adversantur mihi inique, qui oderunt rae gratis et annuunt ocuhs»; et in aho Psalmo: « Dura ioquebar illis, impugnabant me gratis ». Illud odium praesignatum fuit Genesis trigesirao septirao, ubi dicitur, quod « fratres loseph oderant eura et non poterant ei quidquara pacifice loqui».

  6. (Vers. 26.). Cum autem venerit. Hic quarto suara insinuat innocentiam expriraendara testiraonio Spiritus sancti et Apostoloruni; propter quod di- cit: Cum autem venerit; ita me persecuti sunt tanquam virum nequara et morte dignum; cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; Actuum quinto: « Spiritus testis est, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi»; et perhibendo de raea innocentia testiraonium, arguet mundum de raalitia; infra decimo sexto: « Cum venerit ille, argnet raundum de peccato », quia non credit. — Non soluin ille, sed et vos illo confirraati; unde:

  7. (Vers. 27.). Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio niecum estis; Actuura primo: « Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati ab eo terapore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Lesus, testem fieri resurrectionis eius nobiscura unum ex islis ». Hoc testiraonium non dederunt Apostoli ante Spiritus sancti adventum, sed post. Unde Petrus, qui ad vocem ancillae Christum negavit, cum magna auctoritate principi sacerdotum post missionera Spiritus sancti respondit Actuura quinto: «ObedireoportetDeoraagisquara horainibus». ut scilicet propter tribulationes non deficiant, sed sustineant; propterea dicit: Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini; quia, sicut dicit GregoriusS « minus feriunt iacula, quae praevidentur, et tolerabijius mundi mala suscipimus, si contra haec per providentiae clypeum munimur ». Ideo praemunit eos de tribulatione futura.

  8. (Vers. 2.). Absque synagogis faeient vos; Actuum octavo: « Facta est persecutio magna in Ecclesia, quae erat lerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones ludaeae et Samariae ». Et ratio huius acerbae persecutionis subiungitur: Sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur, se obsequium praestare Deo. Hora ista fuit tempus praedicationis Apostolorum; tunc occidendo eos arbitrabantur se bene facere; unde exemplum est in Paulo, Actuum nono, qui « petiit litteras a principibus sacerdotum in Damascum, ut, si quos invenisset » etc. Talis autem cogitatio ortum habet ab infidelitate; et ideo dicit:

  9. (Vers. 3.). Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me, id est propter ignorantiam et incredulitatem. Exemplum est in Paulo, primae ad Timotheum primo: « Fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed ignorans hoc feci in increduHtate ». Contra igitur haec mala armat discipulos praedicens eis; unde dicit:

  10. (Vers. 4.). Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, qua scilicet persequen- ". tur, reminiscamini, quia ego dixi vobis. Reminiscentia et memoria verborum Dei multum valat ad omnia mala perferenda, e contrario oblivio nocet; ideo Deuteronomii octavo «: « Cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius <>. Recordatio sermonum Dei hominem erigit et dirigit; unde dicitur Matthaei vigesimo sexto: « Recordatus est Petrus verbi Iesu, et egressus foras, flevit amare »; PsaJmus: « Reminiscentur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae ».

  11. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Non noverunt me; quaeritur, utrum ipsi Pharisaei cognoverint Christum. — Quod sic, videtur:

  12. Quia dicitur Matthaei vigesirao primo in parabola de vinea: Illi cuUores dixerunt: Hic est heres; venite, occidamus eum.

  13. Item, in littera dicitur: Nunc autem viderunt et oderunt et me et Patrem meum: ergo scienter ipsum oderant.

Sed contha hoc est: 1. Quia Actuum terlio"»: Et nunc, fratres, scio, quia per ignoranliam fecistis, sicut et pi-incipes vestri; ergo principes per ignorantiam occiderunt Christum: non ergo cognoverunt.

  1. Item, primae ad Corinthios secundo: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent: ergo non cognoverunt Christum.

Respondeo: Dicendum, quod Christus et Deus erat et Messias seu promissus princeps in Lege. Dicendum ergo, quod ludaei mali cognoverunt, quod ipse erat Christus eis promissus et verax et innocens; sed quod esset Dei Filius, non cognoverunti. Quia enim veritatem agnitam impugnaverunt, volentes ostendere, ipsum non esse neque bonum neque sanctum; ideo excaecati sunt, ut in eo Divinitatem non cognoscerent, in quo humanitatem odirenl.

Quod ergo dicitur, aut quod cognoverunt, aut quod non; referenda est cognitio ad diversa cognita. — Alii referunt ad diversa tempora, qaoAm principio cognoverunt; sed;)05«morfM?n, impugnando per malitiam, sunt excaecati >'.

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Si non venissem et locutus non fuissem; peccatum non haberent.

  2. Ergo secundum islara rationem illi qui non audiunt et non credunt, non damnantur propter infidelitatera; quod raanifeste falsum est, quia nullus salvatur sine fide.

  3. Item, secundum hoc Tyrii et Sidonii, qui non crediderunt, non daranabuntur; quod raanifeste falsura est per testiraoniura Evangelii.

Respondeo: Dicendum, quod per excellentiam diversa genera peccatorura noraine peccati generaliter dantur intelligi, praecipue taraen inter alia peccatura in Spiritura sanctum, quod est mere peccatura, nuUara praetendens excusationera. Noraine igitur peccati intelligitur hic peccatura m Spiritum sanctum, quod accrevit pecca.to infidelilatis; el hoc non habuissent ludaei, sed solura reraansissent in infidelilate, si Dorainus non per aperta signa mani-

  1. Quaest. III. Itera quaeritur de hoc quod dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit etc.

  2. Istud videtur falsuni, quia maiora et mirabiliora signa legimus in veteri testaraento. Legimus enira mare rubrum divisura et lordanera, horaines quadraginta annis de caelo pastos, mortuos suscitatos et raulta talia.

  3. Item, ipse Dominus dicit: Qui credil in me maiora horum faciet; ergo signura operum non erat certum signura nec singulare, quod ipse esset Christus.

Ad hoc Glossa respondet, quod non intelligitur 1. de operibus miraculosis, sed de mirahilibus, ut quod mulier circumdedit virwn, et quod ipse de Virgine natus, et consirailia. — Sed illud non solvit, n quia haec non erant eis nota.

Propterea dicendum aliter: vel quod hoc dicitur i quantum ad operum multitudinera et diversitatem, quia nullus unquara tot rairacuia et tara varia et diversa fecerat, sicut Christus. — Vel facienda est vis in hoc quod dicit: Fecissem, quae nemo alius fecit, quia non erat Deus, sed ad eius invocationem facta sunt; Christus autera fecit tanquara ille qui erat oranipotens.

  1. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Viderunt nunc et oderunt me et Patrem meum.

CoNTRA hoc est: 1. Quia, sicut dicit Augustinus, « nulhus conscientia potest odisse Deum »; quomodo ergo oderunt Patrem?

  1. Itera, nerao odit nisi quod novit; sed ipse dicit, quod non noverunt Patrem, et nunc et in multis locis: ergo Deura non habebant odio.

Respondetur ad hoc dupliciter: primo, ut distin- i guatur odium: quia est odium verum, quod est in i affectus controversia adversus aliquem; et sic nullus potest odisse Deura. Et est odium interpretativum, quando aliquis ad raodura odientis se habet. Sic dicitur aliquis odire animam suam, quando facit contra salutera propriara; sic etiam dicilur odisse Deum, quando voluntati eius adversatur.

Aliter dicitur, quod Deum est considerare ut bonum summum, a quo omne bonum; est considerare ipsum ut iustum in suis operibus. Nullus potest Deum odisse nec odit in se; odit taraen secundum quod iustus.

  1. Quod ergo obiicitur de Augustino, dicendum, i. quod Augustinus illud retractat; tamen verbum illud verum est, accipiendo odium, sicut expositum est.

  2. Quod obiicit, quod non cognoverunt; dicendum est, quod est cognitio certiludinis et claritatis per speciem; et hac nullus Deum cognoscit, nisi sit compreliensor. Et est cognitio cerlitudinis, sed aenigmatis; sed hac nullus Deura cognoscit nisi fidelis. Et est cognitio aestimationis, et hac infldeles et mulli mali cognoscunt. Et sic cognoverunt Patrem et per consequens odire possunt.

  3. Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Venit hora, ut omnis, qui inlerficit vos, arbitretur, se obsequium, praestare Deo.

Ergo secundum hoc ilh qui occidebant Apostolos, bona intentione occidebant: ergo merebantur. — Si tu dicas, quod non poterat bona intentione fieri; illud falsum est, quia mala in genere, quae non sunt mala secundum se, bene fieri possunt; et tale est occidere.

Respondeo: Dicendum, quod quaedam sunt opera, quae nullo modo possunt bene fieri, ut mentiri, sicut dicit Augustinus, quia « mox nominata coniuncta sunt malo », ut dicit Philosophus. Quaedam autem sunt, quae statim possunt bene fleri, cum adest bona intentio, ut sunt bona in genere. Quaedam, quae non fiunt bona soki intentione, nisi adsit causa et ordo, et talia sunt occidere et consimiha. Unde quandocumque homo occidat alium pro Deo, nisi adsit ordo iudicii et causa, nullo modo bene flt. Tali modo flebat in Apostolis, quia iusta causa et inquisitio deerat

Tertio, oiioa exspeota,tioiiem spei tria ponuntur.

  1. Haec autem vobis ab initio etc. Supra Dominus verbo eruditionis conflrmavit discipulos in fide et in dileclione; in hac parte intendit eos confirmare in spei exspectatione, consolans eos multipliciter contra turbationem et desolationem de suo recessu. Et haec pars tertia partitur secundum triplex genus consolationis. Prima consolatio est ex Spiritus sancti missione; secunda vero, ex Filii visitatione et determinatur ibi: Modicum, et non videbilis me; tertia est ex Patris exauditione, ibi: Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem etc.; ut sic animam tota Trinitas consoletur. Prima consolatio est ad dandam intelligentiam; secunda, ad laetitiam; tertia, ad pacem el confidentiam. Prima respicit rationalem; secunda, concupiscibilem; tertia vero respicit irascibilem.

Primo oonsolatni disoipulos ex Spiritus S. missione.

Primo igitur consolatur eos de Spiritus sancti missione; et describitur haec consolatio per hunc modum. Primo praemittitur discipulorum desolatio; secundo, Spiritus sancti promissio; tertio, missi officium; quarto, mis.nonis principium.

(Vers. 5.). Praemittit ergo primo discipulorum desolationem occasione sui recessus, cuius ratione etiam praedictas admonitiones fecerat; ideo dicit:

1 1. Haec ab initio non dixi vobis, scilicet quae praedicta sunt de Spiritus sancti missione et vestra persecutione; quia vobiscum eram, consolans vos mea praesentia, et ideo non dicebam vobis tristia; unde Matthaei nono: « Non possunt fllii sponsi lugere, quamdiu cum ilhs est sponsus ». Et nunc vado ad eum qui misit me, scilicet ad Patrem; ideo vobis praedico. Et ex hoc recessu facti erant discipuli non diligentes, sed tristes; unde dicit: Et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Audiebant et non intelligebant et quaerere negligebant; et hoc erat prae tristitia.

  1. (.Vers. 6.). Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum; in quo significatur abundantia tristitiae, quia solum considerabant absentiam et non absentiae fructum; contra hoc dicitur primae ad Thessalonicenses quarto: « Non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent ». Tales implentur tristitia; secundae ad Corinthios secundo: « Consolemini, ne forte abundantiori absorbeatur tristitia qui huiusmodi est »; Threnorum tertio: « Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio ».

  2. (Vers. 7.). Sed ego veritatem dico vodc bis etc. Hic tangitur secundum, scilicet Spiritus sancti promissio, quae impletur in suo recessu, ex qua debent consolari; ideo dicit: Sed ego veritatemelc, quasi dicat: ita tristamini, sed e contrario debetis consolari de recessu. Expedit vobis, ut ego vadam; et ratio redditur: Si enim non abiero, Paracletv non veniet ad vos. Et ratio huius est: quia, nisi fueritis desolati, non consolabimini; Matthaei quinto: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ». Bernardus: « Delicala est nimis divina consolatio nec datur habentibus alienam ». Si autem abiero, mittam eum ad vos; quia, subtracta consolatione visibili, dabitur vobis consolator invisibilis; Isaiae vigesimo octavo: «Quem docebit scientiam? Et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus ». Et ratio huius redditur ad Hebraeos quinlo: « Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae; parvulus enim est ».

  3. (Vers. 8.). Et cum venerit ille. Tangitur guere; tum per comparationem ad bonos, et hoc docere. Officium igitur per comparationem ad malos exprimit, cum dicit: Et cum venerit ille. arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Et ipse Salvator exponit:

  4. (Vers. 9.). De peccato quidem, quia non crediderunt in me; et hoc est peccatum infidelitatis, de quo supra octavo: « Vos in peccato vestro moriemini; si enim non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccato vestro ».

  5. (Vers. 10.). De iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me; Glossa: « Non de iustitia, quam fecerint, sed quam nolunt imitari ». Et haec est iustitia fidei, quae credit quod non videt; ideo dicit: Quia ad Patrem vado etc.; et tunc creditis, quia « fides est substantia rerum sperandarum » etc., ad Hebraeos undecimo. Et haec est iustitia, scilicet fidei, per quam iustus salvatur; ad Romanos tertio: « Arbitramur, hominem iustificari per fidem sine operibus Legis ».

  6. (Vers. 11.). Deiudiciovero, quiaprinceps huius mundi iam iudicatus est; supra duodecimo: « Nunc iudiciura esl mundi; nunc princeps huius mundi eiicietur foras».

  7. Potest tamen aliter exponi. Arguere enim. mundum, hoc est manifestare mundo, secundum illud ad Ephesios quinto: « Quae arguuntur a lumine manifestantur ». Per adventum Spiritus sancti tria manifestala sunt mundo: peccatum, iustilia et iudicium: peccatum mundi, iustitia Christi, iudicium diaboli. Et ratio horum trium est: quia Christus redemptor erat mundi, diabolus deceptor, et mundus detinebalur a diabolo propter peccatum infidelilatis; ad Ephesios sexto: « Adversus mundi rectores tenebrarum harum ». — Et de hoc peccalo Spi-: ritus sanctus arguit mundum: dum ostendit ei suam infidelitatem, arguit de peccato. Et huic concordat littera dicens: De peccato, quia non crediderunt i.

Christus vero mundum redemit sua iustitia. i Quia enim iustus fuit et pati non meruit, patiendo

pro mundo ipsum salvavit; in cuius iustitiae attestationem sublimatus est ad dexteram Patris. Et huic concordat littera: De imtitia, scilicet mea, quia vado ad Patrem, per sublimationem, et hoc merito imtitiae; ad Philippenses secundo: «t Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen ».

Diabolus vero iniuste mundura detinebat et iniuste contra Christum pugnavit; ideo iudicatus est, quia amisit dominium in genus humanum. Et huic consonat sequens littera: De iudicio vero, quia princeps huius mundi iam iudicatus est, id est, in causa Salvatoris reus factus est. — Legatur ergo sic httera: Arguet mundum de peccato, scilicet suo, quia nm crediderunt etc; de iustitia, scilicet mea, quia ad Patrem vado, in huius testimonium; de iudicio, scihcet diatwh, quia princeps huius mundi iam iudicatus est.

Sic determinavit officium eius ad mundanos; deinde subiungit officium eius ad discipulos, et hoc est docere, quia non plene potuerunt doceri in praesentia Christi; ideo dicit:

  1. (Vers. 12.). Adhuc habeo multa vobis dicere; sed non potestis portare modo; et ratio huius erat, quia adhuc carnales erant; unde primae ad Corinthios tertio: « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis ». Sed ista carna- Utas amovenda erat per adventum Spiritus sancti; ideo subdit:

  2. (Vers. 13.). Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem verilatem; unde primae loannis secundo: « Unclio docebit.vos de omnibus ». Et quod doceat veritatem, ostendit per hoc, quod non a se, sed ab alio; propterea dicit: Non enim loquitur a semetipso, sicut diabolus, qui « mendax est et paler eius », supra octavo: « Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur ». Sed quaecumque audiet, loquetur, ideo vera loquetur; supra octavo «: « Qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor ». Nec tantum docebit veritatem de praeteritis, sed etiara de futuris; unde: Et quae ventura sunt annuntiabit vobhi; unde primae ad Timotheum quarto: « Spiritus raanifeste dicit, quod in novissimis diebus discedent quidam a fide ».

  3. (Vers. 14.). Ilk me clarificabit. Tangitur hic quartum, scilicet Spiritus sancti principium; et hoc quidem non tantum est Pater, verum etiam Filius; et ideo, sicut Filius, quia procedit a Patre, clarificat in suis operibus Patrem, a quo est; sic et Spiritus sanctus Fihura. Propterea dicit: Jlle me clarificabit; et ratio redditur: Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Cum Spiritus sanctus sit surame simplex, est quidquid habet: ergo si accipit ahquid a Filio, totum accipit, et ideo sequitur, quod a Filio procedit. Sed ne credas ex hoc, quod ab ipso solo procedat, vel ab ipso principaliter; ideo ostendit, quod ab ipso procedit, una cum procedit a Patre. Propterea subdit:

  4. (Vers. 15.). Omnia, quae habet Pater, mea sunt; infra decimo septimo: « Mea orania tua sunt, et tua mea». Propterea dixi: Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis; de meo, quod tamen a Patre accepi. Sic Spiritus sanctus enuntiat Filium, a quo procedit, sicut et Filius Patrem; supra primo: « Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit ».

  5. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?

CoNTRA: Supra decimo tertio: Dicit ei Petrus: Domine, quo vadis?

Respondeo: Dicendum, quod Dominus ibat ad ignominiam passionis, ibat ad gloriam resurrectionis; et cum prius loqueretur, quod iret ad passionem, quaesivit Petrus: Quo vadis? Sed modo vult eis dicere, quod vadit ad gloriam resurrectionis; unde: Vado ad eum qui misit me. Et ipsi tantum turbati erant de itinere ad passionem, quod nihil cogitabant de gloria. Ideo de hac non quaerebant; sed Dominus volebat, quod quaererent, ut ipsos consolaretur.

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Si non abiero, Paracletus nonveniet ad vos.

Videtur ex hoc, quod Christus non fuerit omnipotens, quia Spiritum non poterat dare, nisi personaliter iret. — Si tu dicas, quod hoc non fuit propter Christi irapotentiam, sed propter discipulorum ineptitudinem; contra hoc est, quia Christi praesentia potius disponebat ad gratiam, quam impediret; quod patet, quia ante adventum Cliristi non fuit tempus graliae, sed post. — Respondetur, quod impediebantur, quia carnaliter ipsum amabant; sed hoc nihil est, quia in illo amore non peccabant: ergo non repugnabat gratiae, unde simul manebat cum caritate. — Si tu dicas, quod non repugnat ut incompossibile, sed tamen ut irapediens; hoc nihil est, quia, quando ahquis amat aliquem sensibiUter et spiritualiter, ferventius diligit, quia diipctio naturalis intendit spiritualem.

Respondeo: Dicendum, quod triplici ex causa non fuit datus Spiritus sanctus ante ascensum Christi. Una ratio est ex parte suscipientium, quia, consolati sensibiliter praesentia corporali Christi, non desiderabant aliam consolationem. Deus autem non vult dona sua contemni, et ideo non dat nisi merentibus; ideo oportuit, Christum ab eis separari. — Alia ratio ex parte mittentis, quia non decet, miserum dotare suos servitores, nisi ipse appareat gloriosus; ideo dicitur supra septimo: Spiritus nondum erat datus, quia Lesus nmidum erat glorificatus. — Tertia ratio est ex parte ulriusque, quia adhuc manebant inimicitiae inter nos et Deum; et ideo primo oportuit fieri reconciliationem quam Spiritus sancti donationem. Ideo prius oportuit Christum pati, quam Spiritum sanctum mitti.

  1. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod cumvenerit Spiritus, docebitvos omnem veritatem.

  2. Primo videtur male dicere, quod docebit; quia docere est actus sapientiae, et sapientia appropriatur Filio, non Spiritui sancto.

  3. Item, quomodo docebit omnem veritalem? Secundum hoc videtur, quod Apostoli sciverunt geometriam et omnes artes; el illud falsum est, quia etiam mnale sciebant grammaticam; unde Apostolus dicebat: Etsi imperilus sum sermone, non tamen scientia, secundae ad Corinthios undecimo. Spiritui sancto; quia duplex est cognitio, scilicet speculationis, et haec attribuitur Filio; et experientiae et devotionis, et haec attribuitur unctioni Spiritus sancti; et de hac loquitur hic.

  4. Et per hoc patet solutio ad sequens. Intelligit enim non de omni verilate simpliciter, sed secundum pietatem; et haec est veritas necessaria ad salutem, quam plene cognoverunt Apostoli.

Vel dicendum, quod non intelligit hoc, secundum quod omnis distribuit pro singulis generum, sed pro generibus singulorum; est enim veritas doctrinae, vitae et iustitiae, et has docuit. De veritate doctrinae; Matthaei vigesimo secundo: Magister, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces. — De veritate vitae; Isaiae trigesimo octavo: Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate. — De veritate iustitiae; Proverbiorum decimo octavo:.Accipe7-e personam in iudicio non est bonum, ut declines a verilate iudicii.

  1. Quaest. IV. Quaeritur de hoc quod dicit: De meo accipiet.

  2. Videtur falsum;quia, si Spiritus sanctus est Deus; et Deus nihil novum potest habere: ergo nihil amphus potest accipere. Quid estergo, quod dicit: De meo accipiet? ritatis, quae secundum pietatem est». Vide Hieron., in hunc

  3. Item quaeritur de ratione Domini: Propterea, inquit, dixi: De meo accipiet, quia omnia, quae habet Pater, mea sunt. — Aut omnia distribuit pro essentialibus, aut pro proprietatibus; si pro proprietatibus, falsum est, quia Filius non habet innascibilitatem. Si pro essentialibns; sed ex hoc non sequitur, quodsi Spiritus sanctus procedat a Patre, quod propter hoc procedat a Filio, quia procedere est personale; per eandem rationem posset dicere Spiritus sanctus de Filio: De meo accipiet, quia omnia, quae habet Pater, habet Spiritus sanctus.

Ad haec respondent Graeci, quod duplex est Spiritus sancti processio, aeterna scilicet et temporalis; quantum ad aeternam a solo Patre procedil, et sic accipit a Patre et non a Filio; quantum ad temporalon a Fiho procedit; in cuius rei testimonium dicitur: accipiet, quia temporaliter procedit. Et rationem erroris sui accipiunt ab hoc sermone Domini; quia Dominus ahquando dicit, quod mittet Spiritum sanctura, sed nunquam dicit, quod a se procedat, semper, quod a Patre. — Sed tamen, salva pace sua, nihil dicunt, quia, sicut patet ex hac litlera, Spiritus sanctus accipit a Filio. Quid accipit? Quidquid accipiat, hoc non est alterum quam ipse, cum summe simplex sit: ergo si se accipit, quomodo potest accipere ex tempore et non esse temporalis?

Propterea dicendum, quod Spiritus sanctusproccdit a Filio aeternaliter et temporaliter mittitur in creaturam.

  1. Quod ergo dicitur accipiet, respondetur in Glossa: « Quod aeternitas comprehendit omne tempus propter diversas proprietates; unde de futuro dicitur accipiel, non quia novum accipiat, sed quia non desinit». — Dicendum tamen, quod accipiet idem est, ac si diceret: se accepisse monstrabit.

  2. Ad aliud dicendum, quod illa non est ratio cogens, quare Spiritus sanctus procedat a Filio; sed illa est ratio dicti, scilicet quomodo dixerat: De meo accipiet, non quia de proprio, excludendo Patrem, sed quia simul cum Patre. Unde ea ratione dictura est, qua dicitur: Omnia, quae habet Pater, mea sunt.

Seoundo consolatur discipulos ex suae visitationis promissione.

  1. Modicum, et iam non videbitis nie. Haec est secunda pars capituli, in qua consolatur eos ex suae visilationis promissione, et procedit in hac parte secundura hunc modum. Primo ponitur visitationis Christi promissio; secundo, discipulorum dubitatio; tertio vero, dubietatis expianalio; qnd.Tlo, exemplificatio; quinto vero, exempli adaptatio.

(Vers. 16.). Visitationem igitur primo promittit post recessum; propterea dicit: Modicum, ei iam non videbitis me, quia recedam a vobis scilicet; et iterum modicum, et videbitis me, quia statim post passionem visitaturus erat eos; unde modicum erat usque ad passionem, in qua debebat non videri; et modicum a passione usqUe ad resurrectionem, in qua debebatapparere; Isaiae quinquagesimo quarto: «Ad punctum et in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te ». Et rationera, quare non essent eum visuri, reddit: Qida vado ad Patrem. — Aliter exponitur de visione per gloriam, ut sit sensus, quod modicum tempus erat usque ad recesn. S.) in loan. 16, 13: De sempiterna re proprie dicatur est,

sum Christi et ascensum ad Patrem, et iterum modicum usque ad adventum eius ad eos, ut assumat in gloriam; unde supra decimo quarto: « Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis».

  1. (Vers. 17.). Dixerunt ergo ex discipulis eius etc. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum dubitatio, quae procedebat ex hoc quod dixerat: in modico non videndus et videndus; propter quod dicit: Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum., et videhitis me? De hoc dubitant primo, quia videtur dicere duo contradictorie opposita; et de alio dubitant, scilicet quo iret; unde: et quia vado ad Patrem? Nesciebant enim, quomodo intelligeret hoc; dubitabant de significatione verbi.

  2. (Vers. 18.). Dicebant ergo: Quid est hoe quod dicit nobis: Modicum? Nescimu, quid loquitur. Nesciebant, quid per hoc volebat dicere; parvum habebant adhuc discipuli intellectum; unde increpavit eos Dominus Matthaei decimo quinto: « Adhuc et vos sine intellectu estis »?

  3. (Vers. 19.). Cognovit autem Lesus. Hic tangitur tertium, sciUcet dubietatis amotio, quae facta est per Magistrum ante inquisitionem discipulorum; propter quod dicit: Cognovit Lesus, quia volebant eum interrogare etc.; Ecclesiastici vigesimo tertio: « Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes »; et Ecclesiastici decimo sexto: « Omne cor intelligitur ab illo; et vias illius quis inteUigit »? Et praevenit ipsorum dubilationem sive interrogationem, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi vobis: Modicum, et non videbilis me; et iterum modicum, et videbilis me. Huic dubitationi satisfacit ostendens duplex tempus, scilicet tribulationis et consolationis, et propter unum dictuni esse: Non videbitis, et propter aliud videbilis. Et propter hoc non fuit contradictio, quia non refertur ad idem tempus, sed propter diversa tenipoFa bis dictum est modicum. Propterea dicit:

  4. (Vers. 20.). Amen, amen dico vobis: Quia plorabitis et flebitis vos: plorabilis exterius, flebitis interius, pro tempore, in quo me non videbitis; et ideo beati; Lucae sexto: « Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis». Munds autem gaudebit, vos vero contristabimini. Mundus gaudet; lob vigesimo primo: « Gaudent ad sonitum tympani ». Sed boni tristantur; primae Petri primo: « Modicum nunc si oporlet contristari in variis tentationibus ». Sed tristitia vestra vertetur in gaudium, et ideo dictum est: Modicum, et videbitis me; Tobiae tertio: «Post lacrymationem et fletum exsultationem infundis ». Ideo dicitur Ecclesiastae septimo: « Cor stultorum, ubi laetitia; cor sapientium, ubi tristitia est ».

  5. (Vers. 21.). Mulier, cum parit. Tangitur hic quartum, scilicet exemplificatio. Et exemplificatio est de hoc, quomodo cito et in modico tempore tristitia convertetur in gaudium; et est exemplum de muliere parturiente, quae, cum parit, tristatur, quamvis bonum faciat; sed cum peperit, gaudet statim. Propterea dicit: Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit Aoro eiu, scilicet pariendi, quam adhuc vellet difierri prae dolore; quia vehemens dolor est in parturitione; Isaiae decimo tertio: « Quasi parturiens dolebunt»;et primae ad Thessalonicenses quinto: « Et sicut dolor in utero habenti, et non effugient ». Cum autem peperit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus esl homo in mundum; prae gaudio, quod habet de prole; Genesis vigesimo primo: « Risum fecit mihi Dominus; quicumque audierit, corridebit mihi », dixit Sara.

  6. (Vers. 22.). Et vos igitur. Hic est exempli adaptatio, quod ipsi tristabuntur similiter in Chrisli passione, sed gavisuri erant in eius glorificatione sive resurrectione; propter quod dicit: Et vos igitur nunc quidem tristiliam habetis, et hoc de recessu sponsi; Matthaei nono: « Venient dies, quando ab eis auferetur sponsus; et tunc lugebunt». Sed ista tristitia modicum durabit; ideo dicit: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum; infra vigesimo: «Gavisi sunt discipuli, viso Domino ». Et hoc non ad tempus, sed in aeternum; ideo dicit: Et gaudium

vestrum nemo tollet a vobis; quia Christus, qui erat ipsorum gaudium, « resurgens a mortuis, iam non moritur »; Apocalypsis septimo: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum » elc. Et tunc erunt, terminatae quaeslioncs vestrae nec turbabunt vos, ut modo; ideo dicit:

  1. (Vers. 23.). Et in illo die me non rogabitis quidquam, id est, non interrogabitis. Si hoc refertur ad diem gloriae, verum est, quia tunc omnia videbunt clare; Isaiae quinquagesimo quarto: « Ponam omnes flhos tuos doctos a Domino». Si autem intelJigatur post glorificationem Christi, adhuc verum est; quia tunc habuerunt internum doctorem, iuxta illud quod dictura est supra eodem: « Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem »; et: « Unctio docebit vos de omnibus ». — Vel: non rogabitis, quia non indigebitis, sed eritis beati, quibus ad votum cuncta succedunt.

  2. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Modicum, et non videbitis me, quia vado ad Patrem.

  3. Quia dicitur Matthaei ultimo: Ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.

  4. Item, quid est quod dicit: Modicum, et videbilis me? quia dicitur supra eodem: Ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Quomodo recedit et manet, videtur et non videtur?

Respondeo: Intelligendum, quod in Christo est esse divinum nunquam recedit ab electis; quantum ad esse humanum et invisibile sub Sacramento non reUnquet usque ad consummationem saeculi; quantum ad esse humanum visibile et impassihile non rehquit usque ad ascensionem; quantum ad essehumanum visibile et passibile reliquit in passione; quia non visus fuit passibiiis nec cum eis ut passibiiis postea conversatus.

  1. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicil: Plorabitis et flebitis vos etc. — Quaeritur, utrum Apostoh in illa tristitia meruerint, vel demeruerint. Quod meruerint, videtur:

' Card. Hug., B. Alberl. et S. Thomas (in suo Comment.)

  1. Quia dicitur secundae ad Timotheum secundo: Si compatimur, et conregnabimus: ergo compati erat eis meritorium.

  2. Item, tristitia mala convertitur in maiorem tristitiam, sed illa quae convertitur in gaudium, illa, inquam, bona tristitia est; sed tristitia Apostolorum conversa est in gaudium, sicut dicitur in littera: Tristitia vestra convertetur in gaudium: ergo fuit bona et meritoria.

CoNTRA hoc est: 1. Quia aut vokbanl, quod Christus moreretur, aut non. Si nm, tunc peccabant, unde Petrus fuit de hoc reprehensus; si vero volebant: ergo non dolebant.

  1. Item videtur per textum, quia Dominus hortatur eos, ut non turbentur; sed Dominus non dehortatur bonum: ergo turbari non est bonum.

  2. Item, supra decimo quarto dicitur: Si diligeretis me, gauderetis utique: ergo gaudendum erat de passione; sed qui tristatur, unde gaudendum est, inordinate tristatur: ergo Apostoli inordinate et culpabiliter turbabantur.

Respondeo: Dicendum, quod dupliciter est iudicare de tristitia, cuiusmodi sit, scihcet ex parte originis et ex parte modi. — Ex parte originis tristitia ortum habet ex dilectione Quaedam igitur est ex dilectione voluptuosa et carnali, ut gulosus tristatur in amissione boni morselli; quaedam ex na turali, ut anima in separatione a corpore, aut mater in morte filii; quaedam ex sociali, ut tristatur amicus, quando corporahter seiungitur ab amico, cuius conversatio placet; quaedam ex spirituali, ut quando ahquis diligit ex caritate et compatitur patienti. — Prima tristitia est culpabilis; secunda et tertia supportabilis; sed quarta laudabilis.

Intelligendum est ergo, quod Apostoli dupliciter diligebant Dominum, scilicet amore sociali, quo diligit aliquis socium, quia non vult ab eo separari; et amore spirituali; ideo fuit in eis tristitia quaedam laudabilis, qua compatiebantur Christo; et quaedara supportabilis, qua nolebant separari a Christoi.

A parte modi tristandi intelligendum, quod dus habendus est in tristitia; unde dicit Apostolus: Non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent; unde debet tristitia teraperari gaudio. Et

quantum ad hoc excesserunt Apostoli el reprehensibiles fuerunt, quia nullo modo gaudebant, immo ut desperantes dolebant. Et quantura ad hunc modum sive immoderantiam amovendam hortabatur Dominus, ut non trislarentur; hortabatur, ut gauderenl. Unde Chrysostomus: « Magna est tristitiae tyrannis, et raulta nobis virilitate opus est, ut resistamus huic passioni; et quod utile castificantes, quod est superfluum dimittamus ». Ideo laudabiles erant in tristitia, sed viluperabiles in modo.

Tertio consolatur disoipulos ex petitionum suarum exauditione.

  1. Amen, amen dico vobis. Haec est tertia pars capituli, in qua Dominus discipulos consolatur ex petitionum suarum exauditione; et procedit in 2 hac parte per hunc modum. Primo notatur Domini liberalis promissio; secundo vero, discipulorum consolatio, ibi: Dicunt ei discipuli eius etc.

Primum igitur describitur sic. Primo notatur Domini liberalitas ad promittendum; secundo, temporis opportunitas ad petendum; tertio, voluntatis promptitudo ad exaudiendum.

(Vers. 23.). Primo ergo fit sive notatur Domini Uberalilas ad promittendum sub certitudine; propter quod dicil: Amen, amen dico vobis, signum est certitudinis; si quid petieritis Patrem in nominemeo, dabit vobis. Si quid, id est, si aliquid; illud aliquid est vita aeterna; unde Augustinus: « Quidquid ahud petitur, nihil petitur, non quia res nulla omnino sit, sed quia in tantae rei comparatione, quidquid aliud concupiscitur, nihilest»; ideo lacobi primo: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus afiluenter, et dabitur ei».

  1. (Vers. 24.). Usque modo non petistis. Hic tangitur secundum, scilicet aptitudo temporis ad petendum, quae hactenus non fuerat, sed deinceps erat futura; propterea dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, quia non erat tempus opportunum; quia Dominus ipse erat cum eis, qui omnia dabat; unde infra decimo septimo: «Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo ». Sed amodo venit tempus; ideo dicit; Petite, et accipielis, ut gaudium vestrum sit plenum, quia omnis vestra petitio ad illud gaudium referri debet. Hoc gaudium plenum consistit in dotibus animae et corporis; de quo Isaiae ultimo: « Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt ». Et quod tempus aptum ad petendum adveniat, patet, quia usque modo nescierunt nec cognoverunt, a quo deberent petere; sed amodo cognoscenl; ideo dicit:

  2. (Vers. 2B.). Haec in proverbiis locutus sum vobis; ideo in similitudinibus, quia, primae ad Corinthios tertio, « non polui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus ». Sed venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, occulte scilicet, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Hora ista erat tempus missionis Spiritus sancti.

  3. (Vers. 26.). In illo die, hoc est tempore, petetis in nomine meo, quia tunc rae et Patrem cognoscetis; unde leremiae Irigesimo primo: «Non dicet vir fratri suo: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum ». Et hoc fuit in tempore post acceptionem Spiritus sancti, qui non tantum docebat, sed etiam petere compellebat; ad Romanos octavo: « Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus », id est, postu- Jare facit.

Et non dico vobis. Notatur hic tertium, scilicet arf exaudiendum promptitudo, quia Pater paratus erat exaudire Apostolos rogantes sine aliquo intercessore medio; propterea dicit: Etnon dicovobis, quia ego rogabo Patrem de vobis, quia non oportet 1".

  1. (Vers. 27.). Ipse enim Pater amat vos, et ideo libenter exaudit; et ratio huius est: Quia vos me amastis; supra decimo quarto: « Qui diligit me diligetur a Patre meo»; non solum amor erat in causa, immo eliam fides; et credidislis, quia a Deo exivi. Et merito fidei merentur exaudiri, quia « Vers. 14. — Cfr. IV. Sent. d. 49. p. I. q. S. et p. II. per

dicitur Matthaei vigesimo primo: « Omnia, quae petieritis in oratione credentes, accipietis ». Quia ergo credjdistis, meremini exaudiri. Sed usque tunc suffecerat credere, quod exiisset a Deo; deinceps oportebat credere, quod rediret ad Deum. Unde ad fidem eorum perficiendam subdit:

  1. (Vers. 28.). Exivi a Patre et veni in mundum: exivi, per aeternam generationem, «m«, per incarnationem, et hoc credidistis; unde supra undecimo: « Tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti ». Iterum relinquo mundum, per passionem, et vado ad Patrem, per gloriosam resurrectionem. Unde cum resurrexit, misit discipulis suis dicere per Mariam, infra vigesimo: « Dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum ». De his duobus dicitur in Psalmo: « A suramo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius ».

. 43. Dicunt ei discipuli eius. Postquam posita est Christi promissio, ponitur discipidorum consolatio, quae describitur hoc ordine. Primo notatur consolatio; deinde, quia decipiebantur, ponitur instructio; tertio, quia vacillabant, ponitur confirmatio.

(Vers. 29.). Primo igitur insinuatur discipulo- rum consolatio, quam habebant de verbis Doraini, quae iara intellexerant, et iara tempus consolationis promissum adesse credebant. Propter hoc dicunt ei discipuli eius: Ecce, nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis; et ita venit tempus, de quo dicis: « Venit hora, cum iara non in proverbiis loquar vobis, sed palam annuntiabo».

  1. (Vers. 30.). Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget. Et ita venit hora, de qua dixisti supra: « In illo die me non rogabitis quidquam». In Iioc credimus, quia a Deo existi, quia scilicet orania nosti; supra sexto: « Nos credidimus et cognovimus, quia tu es Christus, Filius Dei » etc. Solius enim Dei est scire occulta; leremiae decimo septirao: « Pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans corda et probans renes».

  2. (Vers. 31.). Respondit Lesus. Tangitur bic secundum, scilicet discipulorum eruditio. Quia enim, ex sermone Domini confortati, credebant se consolatos et in flde perfectos; docet eos Dominus humiha sapere, sicut supra fecit Petro; ideo resumit verbum eorura, ut corrigat. Propterea dicil: Respondit eis Lesus: Modo creditis, id est, iactatis vos de hoc, quod creditis.

  3. (Vers. 32.). Ecce, venit hora et iam venit, id est, propinquat; ut dispergamini unusquisque in propria, id est, ut dispergamini, ita quod unusquisque in propria, quia unus cum altero non remansit nec fide nec corpore; Zachariae deciino tertio: « Percute pastorera, el dispergentur oves gregis». El me solum reiinquatis; Isaiae sexagesimo tertio: « Torcular calcavi solus, et de gentibu.; non est vir mecum ». Sed haec solitudo non eral per defectum divini auxilii, sed humani; ideo dicit: Sed non sum solus, quia Pater mecum cst; supra octavo: « Qui me misit raecura est et non reliquit me solura ». Nec est contrarium quod dicitur in Psalmo: « Ut quid me dereliquisti »? quia istud intelligitur de expositione ad poenam.

  4. (Vers. 33.). Haec locutus sum vobis. Tangitur hic tertium, scilicet discipulorum confirmatio. Quia praedixerat dispersionem futuram, subiungit confortationem, quia hoc non dixerat, ut desperarent, sed ut per confidentiara pacem haberent. Propterea dicit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis;6e qua Isaiae ultimo: « Dechnabo super eara quasi fluraen pacis ». Ad hanc pacera non venitur nisi per pressuras; ideo dicit: In mundo p7'essuram habebitis; Actuura decimo quarto: « Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei ». In his pressuris non est desperandura, ideo subdit: Sed confidite, ego vici mundum; primae ad Corinthios decimo quinto i: « Gratias Deo, qui dedil nobis victoriam per lesum Christura Dorainura nostrum ». Hanc victoriam adipiscuntur credentes in Christum; primae loannis quinto: «Haec est victoria, quae vincit mundura, fides nostra».

  5. Quaest. 1. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

i. Quaeritur: cum illud idem dixerit supra decimo quarto et cfecimo quinto, ut quid nunc iterat decimo sexto? — Videtur superfluum: ergo si in verbis Christi nihil fuit superfluum, quare toties dicit? piatur remissive [cfr. supra pag. 266, nota 9.J, exprobrat fldei

  1. Item quaeritur, quia hoc videtur falsum; quia Paulus petiit stimulura amoveri carnis a se, et tamen non obtinuit, secundae ad Corinthios duodecimo — Item, lota die videmus, quod Sancli petunt, et tamen non exaudiuntur. Quid est quod dicit: Si quid etc?

Respondeo: Dicendum, quod ad hoc, quod aliqua oralio sit digna exauditione, requiritur, quod orans sit dignus, sit assiduus; quod petat quod sit ad salutem; quod petat pro se. His conditionibus concurrentibus, intelligitur Christi promissio; et tunc non fallit, quin exaudiatur. — Ad hoc autem, quod sit dignus, necesse est, quod habeat fidem, spem et caritatem; ideo ter ista promissio facta est. Primo merito fidei, secundo caritatis el hic iam tertio spei. — Ad hoc, quod sit assiduus, necesse est, quod pluries petat; ideo multoties iteravit: Si quid petieritis, ut ostenderet, multoties idem esse petendum. — Necesse est, quod petitio sua sit salutaris; ideo saepe dicit, quod petieritis in nomine meo; Augustinus: Hoc est in re nominis, quia Lesus salus. Petere in nomine Iesu, hoc est petere quod est ad salutem; et ideo Paulus non fuit exauditus. — Quarto, pro se, ideo dicit: Dabit vobis, non dicit: dabit aliis, sed vobis.

  1. Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Haec in proverbiis locutus sum vobis.

  2. Quia dicitur Matthaei decimo tertio: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris aulem. in parabolis: ergo non debebat discipulis loqui in proverbiis.

  3. Item, quomodo loquitur in proverbiis, quia statim sequitur: Ecce, palam loqueris et proverbium nullum dicis? Ergo aut discipuli dixerunt falsum, aut Doniinus.

  4. Item, cum ipsi haberent modicum intellectum», quare in proverbiis et occulte eis loquebatur? — Videtur, quod vellet amittere tempus.

Respondeo: Dicendum, quod proverbium aliquando dicitur dictio parabolica, aliquando dicitur obscura sententia. Dominus in sermonibus parabolicis loquebatur turbis, tamen nihilominus discipulis loquebatur in obscuris sententiis; turbis quidem in parabolis, ut videntes non viderent; Apostolis in obscuris sententiis, ut intelligentibus postmodum magis doctrina placeret, sicut dicit Augustiijus in hbro de Doctrina christiana.

  1. Quod ergo dixerunt discipuli, quod palam loquebatur, dixerunt tanquam non intelligentes, quia credebant, se ipsum intelligere, et non intelligebant >.

Chapter 17 of 22