Capitulum XIV
Dicendum ad hoc, quod sicutosw credere dicitur dupliciter: uno modo, prout dicit possibilitatem, et sic est naturae; alio modo, prout dicit potestatem activam, et sic gratiae; sic et posse imitari passionem; quia posse imperfectum est in nobis, sed potestas completa per virtutem Spiritus sancti, qua nondum erant induti Apostoli.
Sed contra hoc est, qaia minima caritate potest quis resistere quantaecumque tentationi: ergo si Apostoli minimam haberent, ergo poterant.
Respondetur ad hoc secundum duplicem opinio- 1. nem. Quidam dicunt, quod ex minima, non tamen manente minima, quia augetur; et secundum istos solvendum, utprius, quod non poterant per id quod 2. habebant. — Secundum aliam opinionem respondeo: secundum minimam potesf, sed non faciliter, immo valde difjiciliter; et ideo pauci resistunt.
S4. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Mandatum novum do vobis etc.
Quare non praecepit eis de dilectione Dei, quod est primum et summum mandatum?
Item, quomodo dicit novum, quia ab inilio datum fuit? Unde primae loannis secundo, loquens de hoc mandato, dicit: Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus.
Seoando oonfimantur disoipuli eruditionis et oonsolationis TeTl>o tiiplioitei.
- Et ait discipulis suis: Non turbetur etc. Supra confortavit Dominus discipulos suos exemplo, in hac parte confortat eruditionis verbo; et continet haec pars tria capitula et dividitur in tres. In prima parte erudit eos Dominus, ut sint constantes in fide; in secunda vero, in dileclione; et haec incipit in principio decimi quinti: Ego sum vitis vera; in tertia vero, in spei exspectatione, parum post principium decimi sexti: Haec autem vobis ab initio.
Primo, oiioa constantiam in flde tria ponuntur.
Prima pars, quae continet praesens capitulum, io. tres habet partes. In prima Dominus hortatur ad fidem constantem. In secunda vero, quia « fides sine Respondeo: Dicendum ad primum, quod in dilectione proximi dilectio Dei intelligitur.
Ad secundum dicendum,quodetsiistud mandatum fuerit in veteri testamento datum, tamen in novo est innovatum quantum ad modum: quia ibi diligere amicos, hic inimicos; ibi amicis benefacere, hic inimicis mandatur; hoc importat quod subdit: Sicut dilexivos.
- Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod Dominus dixit Petro: Ter me. negabis. — Ex hoc videtur, quod revelaverit Petro lapsum suum, et quod coegerit Petrum desperare.
Respondeo: Dicendum, quod differt praedicere et revelare. Deus nuUi revelat, sed tamen bene praedicit; quia quod revelatur certitudinaliter scitur, quod vero praedicitur, non; quia aliquando creditur ex comminatione dictum, aliquando vero sub conditione. Unde et Petrus sub conditione intellexit: si non caveris tibi; et ideo non desperavit. operibus mortua est », hortatur ad bonam operationem, ibi: Si diligitis me, mandata mea servare. In tertia vero praedicit recessus sui accelerationem, ibi: Haec locutus sum vobis, apud vos manens.
Primo ergo hortatur discipulos, ut propter recessum suum non vacillent in fide, ostendens primo recedendi modum; secundo, viam; tertio, terminum; quarto, fructum.
(Vers. 1.). Hortatur ergo primo, ut, rantes recedendi modum, de recessu suo non turbentur nec in flde deficiant, sed magis credant. Propterea dicit: Non turbetur cor vestrum, sed credat; unde: Creditis in Deum, et in me credite. Non turbetur de absentia, sed in absentem credite; sicut in Deum creditis, quem non videtis. Et ratio, quare non debent turbari, sed credere, est: quia scilicet Dominus ab eis non omnino recedit, sed eos praecedit, ut iterum eos assumat ad gloriara, in qua
plures sunt mansiones iam paratae secundum electionem aeternam, sed parandae adhuc secundum merita; unde hoc verbum parare secundum expositionem Augustini in liltera accipitur secundum has duas significationes. Propterea debet li littera sic:
(Vers. 2.). In domo Patris mei mansiones multae sunt, iam scilicet paratae secundura aelernam eleclionem; quia ad Ephesios primo.- « Elegit nos ante mundi constitutionem »; Hieronymus: « Paratae sunt in caelo diversae mansiones diversis virtutibus, quas non personae accipiunt, sed opera ». Ita sunt paratae. Si quo minus, id est, si non ita esset; unde alia littera Chrysostomi, ubi dicitur: Si quo minus, dicit: « Si vero non », id est, si non essent paratae per praedestinationem; dixissem vobis: Quia vado parare vobis locum. Sed hoc est impossibile, quod ego modo parera; quia impossibile est, quod aliquem de novo praedestinem, sicut dicit Augustinus. Ideo dixi, quod « mansiones sunt in domo Patris » iam paratae per praedestinationem, sed adhuc sunt parandae per meritum fldei, quae maxime meritum habet in absentia. Ideo subdit:
(Vers. 3.). Et si abiero et praeparavero vobis locum, per fidem sciUcet vestram in mei absentia; unde Augustinus: « Eat Dominus Lesus et patet locura; eat, ne videatur; lateat, ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur; desideriura dilectionis est praeparatio raansionis». Cura sic praeparavero in absentia, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, per gloriam scilicet, ut, ubi sum ego, et vos sitis; supra duodecimo: « Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, ibi sit et minister meus ». Hortatur ergo eos ad fidem in absentia, quia ideo se absentat, ut fides meritum habeat. Sic legit Augustinus et Glossa.
Potest taraen exponi totum in una signifi-. catione huius verbi parare, ut sit sensus: Non turbetur cor vestrum, sed credite in me; quia in domo Patris mei mansiones multae sunt, in quibus requiescetis una mecum, ad quas ego viam praeparo, ideo non debetis dolere. Sed tunc deberetis, si quo minus dixissem, id est, si non dixissem: Quia vado vobis parare locum, iterum assumam vos etc. Sed hoc dixi et dico; unde: Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam. vos etc. Quocumque tamen modo legatur, flt exhortatio ad fidera.
(Vers. 4.). Et quo ego vado, scitis. Tangi- i tur hic secundum, scilicet via recessus. Et ne videretur eis dicere aliquid novum de suo recessu, dicit, quod ipsi sciebant et viam et terminum; ideo dicit: Et quo ego vado, scitis etviam scitis. Sed
scilicet Thomas et Philippus; unde:
(Vers. S.). Dicit ei Thomas: Domine, nescimus, quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Thomas dubius tarde intelligebat, et hoc ad nostrum profectum; quia, sicut negatio Petri profuit ad tollendam praesumtionem, sic nescientia Thomae ad fidei robur et distinctionem. Ideo certiflcat eum Dominus de via et termino; unde:
(Vers. 6.). Dicit ei Lesus: Ego sum via, veritas et vila. Veritas et vita quoad terminum, quia veritas intellectum, vita respicit affectum. Ego sum via quaerentibus, veritas invenientibus, vita sine morte permanentibus. — Ego sum via non errans; Psalmus: « Erraverunt in invio et non in via ». Ego sum verilas non fallens; Psalmus: « Fidelis Dominus in omnibus verbis suis ». Vita indeficiens; Lucae decimo: « Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ». — Ego sum via ducens; Proverbiorum quarto: « Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum ». Ego sum veritas lucens; Malachiae ultimo: « Orietur vobis timentibus Deum sol iustitiae ». Vita pascens; supra decimo: « Per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur et egredietur et pascua inveniet ». — Ego sum via exemplo; supra decimo tertio: «Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis ». Ego sum veritas in promisso; Psalmus: « Quae procedunt de lamio; ad Romanos sexto: « Stipendia peccati mors; gratia autem Dei, vita aeterna ». Et quod sit via, ostendit: Nemo venit ad Patrem nisi per me, et per me utique venit.
(Vers. 7.). Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovisselis; quia, sicut dicitur supra decimo « ego et Pater unum sumus »; Matlhaei undecimo: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius reveJare ». Et amodo cognoscetis eum et vidistis eum; cognoscetis eum, scilicet in adventu Spiritus sancti; infra decimo sexto: «Cumvenerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem». Veriflcabitur in vobis illud leremiae trigesimo primo: « Dabo legem meam in visceribus eorum, et in cordibus eorum scribam eam ».
(Vers. 8.). Dicit ei Philippus. Tangitur hic tertium, scilicet Christi recessus terminus, quem cupiebat Philippus videre; propter quod dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, quasi: nihil ultra a te quaerimus. Ipse enim est « omnia in omnibus », primae ad Corinlhios decirao quinto. Non tantum ipse, sed etiam gratia sua; secundae ad Corinthios duodecimo: « Sufficit tibi gratia mea ». Et quia Philippus quaerebat quod non oportebat, ideo erudit Dominus Phihppum, quod ipse quaerit quod scire debebat; unde:
(Vers. 9.). Dicit ei Lesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me? Quasi dicat:
cum de Palre quaeris, de me quaeris, quem nosse debes. Ideo dicit: Philippe, qui videt me videl el Palrem meum. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Videt oculo fidei, secundum quod Abraham, Genesis decirao octavo, dicitur quod « vidit tres et unum adoravit ». Et quod ita debeat credere, ostendit, quia unum sunt; propter quod dicit:
H. (Vers. 10.). Non credis-, quia ego in Patre, et Paler in me est? tanquam unum; quasi dicat: hoc debes credere. Et hoc manifestat per opus: Verba, quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor: Pater autem in me manens, ipso /u.o<.V opera, et ita, si una est operatio, et una est substantia; supra quinto: « Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit »; et octavo: « A me ipso facio nihil ».
(Vers. 11.). Non creditis, quia ego in Patre, et Pater inme? Simpliciter sine persuasione, sicut fides recta credit.
(Vers. 12.). Alioquin propter opera ipsa credite; supra decimo: « Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi ». Unde Augustinus: « Si separari essemus, nequaquam inseparabiliter operari possemus ». Et sic explicatum est, quo dixerat se iturum, quia non ibat ad Patrem ut ad aliquem extra se; sed Patri se aequalem credi facere volebat. Et hoc quidem discipuU iam sciebant, quia Deum verum esse credebant, et ita Patri aequalem per omnia; alioquin non esset verus Deus.
Amen, amen dico vobis. Tangitur hic quartum, scilicet recessus Christi fructus vel utilitas in credentibus; propter quod dicit: Qui creditinme, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet; Matthaei decimo septimo: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hincilluc,et transibit, et nihil impossibile erit vobis ». Et ratio huius est Christi recessus a nobis; propterea subdit: Quia ego ad Patrem vado, ut scilicet appaream vultui Dei « ad interpellandum pro vobis'»; ideo primae loannis secundo: « Advocalum habemus apud Patrem lesum Christum »; et ideo dicit:
(Vers. 13.). Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Ideo dicit, quod petere debemus a Patre in nomine Filii, ut scilicet honorificetur Pater in Filio, quia Filius propriam gloriam non quaerit, sed Patris; propterea dictum est supra septimo: « Qui quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est ». Et ad maiorem certitudinem, quia firmior fit promissio duplici afflrmatione; ideo subinfert:
(Vers. 14.). Si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam; et non iterat nomen Patris, ut ostendat, quod etiamsi petant ab ipso, obtineant, cum sit aequalis Patri; primae loannis tertio: « Si non reprehenderit nos cor nostrum, fiduciam habemus ad Deum; et quodcumque petierimus, accipiemus ab eo ».
Quaest. I. Sed quaeritur primo de hoc quod Dominus dicit discipulis: Quo ego vado, scitis et viam scitis:
Quia Thomas statim quaerit tanquam ignorans et dicit, se ignorare.
Item, Phihppus quaerit de termino, scihcet de Patre, et in hoc ostendit, se ignorare: ergo aut Dominus dixit falsum, aut ipsi quaerebant quod sciebant.
Respondetur ad hoc tripliciter: primo raodo, quod Dominus non de omnibus dicebat, sed de aliquibus. — Sed haec solutio non est conveniens, quia Dorainus in praecedentibus excipiebat ludam: Non de omnibus dico.
Aliter respondetur, quod sciebant et viam et 2. terminum, sed non sub illa ratimie, sub qua loquebatur, ut cognosco Coriscum, sed non in quantum est veniens; et ideo possum, Coriscum cognoscens, quaerere et dubitare de ipso sub ratione venieniis.
Alio modo dicitur, quod sciebant, sed non adver- 3. tebant vel actualiter considerabant; et ideo Philippus reprehensus fuit de inconsideratione.
- Quaest. H. Sed tunc quaeritur de responsione Domini ad Thomam: Eqo sum via, veritas et vita. — Quomodo idem ipse, qui vadit, est via? Quomodo etiam ipse est vita et terminus? Hoc valde videtur inconveniens.
Dicendum, quod ipse est, qui vadit, et per quem itur, et ad quem pervenitur; et ita «st veritas, quae vadit; via, per quam itur; vita, ad quam pervenitur. Et hoc propter pluralitatem naturarum: quia homo, vadit; quia Deus, terminat; quia mediator Dei et hominum S facit viam.
- Quaest. III. Item quaeritur de responsione, quam dat Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti?we?
Videtur ex hoc, quod Philippus nondum credidisset in Christum. — Sed tunc quomodo dictum est supra ei, quod esset mundus, cum nullus sit mundus nisi per fidem? — Si tu dicas, quod credebat; quomodo ergo, cum Patrem et Filium dicat esse unius essentiae, quomodo videre Patrem quaerebat? Videtur, quod contrarium fldei crediderit.
Ad hoc dicendum, quod Phihppus credebat in eum et credebat aequalem Patri et unum in substantia; in habitu hoc credebat. Sed quia tunc FiUum de Patre distincte loqui audiebat, volebat eum et quaerebat distincte videre; quod non quaesivisset, si considerasset essentiae unitatem. Ideo ex tah subreptione venialiter peccavit, et ideo reprehenditur a Domino.
- Quaest. IV. Item, quid est quod dicit: Qui videt me videt et Patrem?
Quia Fihus visibilis factus est, sed Pater mansit invisibilis. — Si tu dicas, quod loquitur secundum Divinitatem; hoc nihil est: quia Deum nemo vidit unquam, nec Patrem nec Filium, quia, si Filium, tunc et Patrem.
Respondeo: Dicendum, quod loquitur de visione Divinitatis, non humanitatis. Sed hoc est duphciter, scilicet per fidem, sicut videmus nunc per speculum in aenigmate; et per speciem. Et loquitur hic de visione per fidem; quia nullus perfecte credit in Fihum, quin etiam in Patrem.
- Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Ego in Patre, et Pater in me. — Contra: Tunc arguitur ex hoc: ergo Pater est in Patre. — Quaeritur etiam: quare non recipitur ista: Pater est in Patre?
Respondeo: Dicendum, quod haec praepositio in, qaia. praepositio, importat distinctionem; quia vero haec praepositio, importat essentiae unitatem; ideo conceditur, quod Pater in Filio, et Fihus in Patre. Sed non sequitur, quod Pater in Patre sil, immo est ibi accidens, sicut hic: ego sum similis tibi, et tu mihi: ergo ego sum similis mihi; accidens, quia similitudo importat simul convenientiam et distinctionem.
Quaest. VI. Item quaeritur de hoc quod dicit: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet.
Hoc falsum est: quia opera illa erant potentiae inflnitae: ergo nullus illa facit nisi Deus.
Item, quid est quod dicit: Maiora faciet? Quia maximum est suscitare mortuum et foetidum mortuum; quomodo potest esse maius miraculum?
Item, sj non esl smvus maior domino mo, non est fonveniens. quod Deus maiora opera faciat per servos Christi quam per ipsum Filium.
Respondeo! Dicendum. quod Dominus ad invocationem Apostolorum plura fecit miracula, qaam per se ipsum fecerat.
Quod autem dicitur, quod credens fadet: « hoo dicitur, quia ad ipsius invocationem fit; vel quia ab hominibus ipse facere putatnr.
Quod iterum dicitur, quod maiora; dicendum, quod maiara non quantura ad factum, sed quantum ad modum.; quia legitur Aotuum quinto, quod ad umbram Petri sanabantur inflrmi. Item dicitur de Apostolis, quod ad praesentiam indumentorum sanati et resuscitati sunt mortui.
Non tamen propter hoc servus maior domino, quia Apostoli nori, faciebant; non ad gloriam suam, sed ad gloriam Christi.
Quaest. YII. Iterum quaeritur de hoc, quod dicit: Qui credit in me, opera, quae ego facio, ei ipse faciet. — Quaeritur, utrum intelligat de fide informi, aut formata.
Quod de informi, videtur: 1. Quia dicitur priraae ad Corinthios decimo terlio: Si habuero fidem, ita ul montes transferam, caritatem autem noii habeam etc.: ergo per fidem informem sine caritate fiunt.
- Item hoc videtur, quia multi mali fecerunt miracula,, sicut dicitur Matthaei septimo.
Sed contra hoc est; quia peccator indignus est pane, quo vescitur: ergo si habens fidem informem st in peccato, nullo modo meretur exaudiri.
ResPONDEO: Dicendum, quod est exaudiri de congruo et de eondigno; habens fidein informem exauditur frequenter el meretur exaudiri tantum de congruo quantum ad ea, de quibus habet fidem, quod Dominus exaudiat eum.
- Quaest. VIII. Sed lunc quaeritur: si habentes fidem faciunt miracula; et hodie pauci ant nulli miracula faciunt: ergo pauci aut nuUi habent fidera. — In huius attestationem adducitur quort dicitur Matthaei vigesimo primo: Si habuerilis fidem et dixeritis m.anti huic: Transfer te in mare; fiet. Sed quis est, qui posset hoc facere?
Respondeo: Dicendum secundum Gregorium et Augustinum, quod duplicia sunt opera rairabilia: qii.eim sensibilia, quaedam spiritualia: sensibika, ut suscitare mortuos, et huiusmodi sunt necessaria ad astruendam fidem simplicium; sed spiritualia sunt suscitatio a raorte spirituali per Sacraraenta. Prima cessaverunt, quia fides est multiplicata; secunda semper manent propter nostram salutem. Unde intelligendum, quod Dorainus loquebatur eis vel de rairabilibus spiritualibus, vel loquebatur pro tempore Ecclesiae primilivae, in quo gentiles et idiotae informandi erant ad fidem. Nihilominus taraen modo fiunt, sed Dominus arctavit maoum, quia non est sic opus.
- Si diligitis me etc. Supra hortatus est Do minus ad fidem, in hac secunda parte, quia « fides sine operibus mortua est », hortatur ad obsei-vationem mandatorum; et hoc quidem facit hoc ordine. Primo hortatur promittendo auxilium; secundo, proraittendo solatium; tertio, praemium; quarto exprimit, quod sit horum meritum.
(Vers. 13.). Primo ergo hortatur ad observantiam mandatorum; et quia contingit, raandata servari ex timore, ut in Lege, et hoc non quaerit; contingit etiam servari araore, et hoc quaerit: ideo dicit: Si diligilis me, mandata mea servare, scilicet amore mei; secunda loannis: « Haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata, eius ». Talibus prQmittit auxilium; propter quod dicit:
(Vers. 16.). Ego rogabo Patrem, et alium Paracktum dabit vobis. Paracletus dicitur consolator vel advocatus; alium dicit, in qno innuit se consolatorem et advocatum; primae loannis secundo: « Advocatum habemus apud Patrem lesum Christum iustum». Alium advocatum promittit eis aeternum, quia ipse coDSolator in praesentia corporali non fuerat nisi ad tempus. Ut maneat vobiscum in aeternum; non sic in Saul, de quo primi Regum decimo sexto: « Spiritus Domini recessit a Saul » etc. Et quis sit iste advocatus, subdit:
(Vers. 17.). Spmiwm wmMw, qni a Patre procedit, dabit, scilicet alium Paracletum Spiritum veritatis etc. Hunc Spiritum describit quantum ad effectum, unde vocat Spiritum veritalis, quia docet vera, sicut spiritus erroris falsa; infra decimo sexto: « Cum venerit, docebit vos omnem veritatem ». Describit etiam quantum ad hospitium, quia non in iniidelibus, sed fidelibus, non in animalibus hominibus, sed spiritualibus; propter quod subdit: Quem mundus non potest accipere. Et ratio est, quia caecus est per infidelitatem; quia non videt eum, cognitione aperta, nec scit eum, quacumque intelligentia; Sapientiae prirao: « Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, quae sunt absque intellectu »; et primae ad Corinthios secTindo: « Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt ». Vos autem cognoscelii eum, quia apucl vos manebit et in vobis erit; Apocalypsis secundo: « Vincenti dabo manna absconditura, et dabo ilh calculum candidum, et in calculo nomen scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit». De hac notitia Sapientiae decirao quinto: « Nosse te consummata iustitia est, et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immorlalitatis ». Et notandam quod dicit: Apud vos manebil et in vobis eril, significans duplicem gratiam Spiritus sancti: praevenientem et subsequentem; Psalraus: « Misericordia eius praeveniet me »; et in alio Psalmo: « Et misericordia tna subsequetur me oranibus diebus vitae meae ».
(Vers. 18.). Non relinquam vos orphanos. Hic secundo discipulis mandata observantibus promittit solatium de sua visitatione; propter quod dicit: Non relinquam vos orphanos, id est desolatos; veniam ad vos, visitando sciUcet; Marci ultimo dixit Angelus: « Praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixitvobis». Et sicut Spiritus sanctus non mittitur nisi ad bonos, sic et Christi visitatio tantum bonis; propterea subdit:
(Vers. 19.). Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, quia post passionem non apparuit mundanis, sed Apostolis; Actuum decimo: « Dedit eum manifestura fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo ». Vos autem videbitis me; quia ego vivo, per vitam gloriae, et vos vivetis, per vitam gratiae, quae inchoatur in fide; de qua Habacuc secundo: « lustus autem meus ex fide vivit ». Et quod hanc vitam fidei perfectae tunc habeant, raonstrat:
(Vers. 20.). Jn iUa die vos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo; in quo notatur personarum distinctio et unitas essentiae; quod spectat ad fidera Trinitatis i; et vos in me, et ego in vobis, per gratiara, et hoe spectat ad fidem redemptionis. Vos in me, sicut palmites in vite; infra decinio quinto: « Ego sum vitis, vos palmites; manere in me ». Et ego in vobis, sicut inhabilator in habitaculo: « Templum Dei sanctum est, quod estis vos », priraae ad Corinthios tertio.
(Vers. 21.). Qui habet mandata. Tangitur hic tertium, scilicet quia observantibus mandata.promittitur praemium. Et ratio huius est, quia talis, qui servat mandata, diligilur a Doraino, et ideo beatiflcatur et glorificatur; propter quod dicit: Quihabet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; quia, sicut dicit Gregorius, « probatio dilectionis exhibitio est operis »; unde in Psalmo: «lustitia iUius in filios filiorum his qui servant testamentum eius el meraores sunt mandatorura ipsius ad faciendura ea». Qui sic servat, ille quidem diligit vere, non verbo tantum, sicut iUi, de quibus dipag. 292, nola 7. Cod. E lustus meus ex fide sua vivet. August.,
citur priraae loannis tertio: « Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate ». Qui autem diligit nie diligelur a Patre meo, et etiam a me, et ego diligam eum; Proverbiorum octavo: « Ego diligerites me diligo »; et dilectionem ostendam in praemio; unde: El manifestabo ei me ipsum, et hoc est praemium; unde in Psalmo: « Ostendam iili salutare meum »; Glossa: « Visio est tota merces »; infra decimo septimo: « Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti lesum Christum ».
(Vers. 22.). Dicit ei ludas etc. Hic quarto loco exprimitur, meritum esse in mandatorum ohservatione. Quia enim dixerat, quod manifestare se debebat Apostohs et non mundo; coepit dubitare discipulus, propter quid diceret. Propter quod sequitur: Dicit ei ludas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, id est, quae causa est huius, quia te ipsum nobis manifestaturus es et non mundo? Et respondet ei Dominus, quod meritum est in causa, quia illi mandata non observant, in quibus est meritum videndi; propter quod dicit:
(Vers. 23.). Respondit Lesus et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; Lucae sexto: « Quid vocatis me Domine, Domine, et non facitis quae praecipio vobis »? « Amor Dei non est otiosus; operatur enim magna, si est; si aulem operari renuit, amor non est ». Et ex hac observatione meretur Domini manifestationem; unde et Pater meus diligel eum; et ex hac dilectione sequitur manifestatio; ideo dicit: £1 ad eum veniemus. Et si venit Dominus, nullum bonum deest; Sapientiae septimo: « Venerunt mihi onmia bona pariter cum illa ». Et mansionem apud eum faciemus, et hoc merito observantiae mandatorum; unde Gregorius: « Qui Deura vere diligit et mandata eius perfecte custodit, in eo mansionem Dominus facit; quia sic eum Divinitatis amor penetrat, ut ab hoc amore tentationis tempore non recedat ». — Et ideo, supple, manifestabor vobis, qui mandata mea servatis, eo quod me diligitis, et id
(Vers. 24.). Qui non diligit me sermones meos non servat; et ideo talis non meretur me videre. Tahs est mundus et mundani; infra decimo quinto: « Si raundus vos odit, scitote, quia rae priorera vobis odio habuit »; et ideo raandata eius non servat; et ideo se non manifestat raundo. Et ne reputes, quod serraones suos proprios dixerit et non Patris, subdit: Et sermonem, quem audistis, non est meus, id est serrao; antiptosis est, in qua ponitur casus pro casu; sed eius qui misit me Patris; supra duodecirao: « Ex rae ipso non sura locutus; sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatura dedit, quid dicam et quid loquar ».
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Si diligitis me, mandata mea servare; et post: Ego rogabo Patrem, et alium Paraeletum dabit vobis. — Ergo videtur, quod possent diligere et mandata servare, antequara daretur eis Spiritus sanctus. Vel si habent, quare dabit et quomodo?
Respondeo: Dicendum, quod Spiritum sanctum habebant ad diligendura et mandata servandura; sed eis promittebatur a Domino ad ampliores effectus et maius munus. Unde Augustinus: « Restat, ut intelligaraus, Spiritum sanctura habere qui diligit et habendo mereri, ut plus habeat et plus habendo plus diligat ».
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Ego rogabo Patrem. — Augustinus dicit, de Natura et gratia, quod « nullus orat pro eo quod potest per se facere »: ergo si Filius orat pro datione Spiritus sancti, Filius non potest dare Spiritum sanctum.
Respondendum ad hoc, quod eo modo rogat, quo modo meretur; et hoc secundum humanara naturam, secundum quam passus et sublimatus sua passione et oratione meruit nobis Spiritus sancti donationem, et secundum illam naturam non poterat dare, sed impetrare.
cit: Alium Paracletum dabit vobis. — Si enim Paracletus dicitur advocatus, et advocatus est mediator; Spiritus vero sanctus non potest esse mediator: ergo nec Paracletus, ergo nec advocatus.
Respondko: Dicendum, quod Spiritus sanctus dicitur Paraeletus in duplici significatione: et quia consolator spe veniae, unde datus est nobis in pignus heredilatis aeternae; et etiam, quia advoi catus. Sed advocatus dicitur dupliciter: aut quantum ad personam, aut quantum ad officium. Filius est advocatus quantum ad personam advocati, quia est mediator; sed Spiritus sanctus quantum ad officium. — Triplex autem advocati est officium, scilicet postulare, et hoc habet Spiritus sanctus; ad Romanos octavo: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. — Respondere, et hoc facit Spiritus sanctus; Matthaei decimo: Nolite cogitare, quomodo, aut quid loquamini; dabitur enim vobu in illa hora, quid loquamini; non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. — Tertium est adversam partem arguere, et hoc Spiritus sancti; infra decimo sexto: Cum venerit ille, arguet mundum de peccato etc.
- Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod mundus non cognoscit Spiritum sanctum, vos autem cognoscetis, quia in vobis erit.
Sed obiicitur: quia Spiritus sanctus est in omnibus, tam in bonis quam in malis, cum sit Deus: ergo omnes cognoscunt. — Si tu dicas, quod non loquitur de esse per praesentiam, sed per gratiam; istud est falsum, quia nemo scit, utrum amore, an odio dignus sit: ergo nemo scit, utrum habeat Spiritum sanctum quanlum ad effectum gratiae.
Respondeo: Dicendum, quod hic loquitur de cognitione Spiritus sancti in suo effectu manifeslo; unde loquitur de esse eius in nobis, non per essentiam, sed per effectum, et ideo patet responsio ad primum. ritus sancti: quidam, qui est in nobis et nos respicit, tns s. sicut amare, credere et timere, et hos sumus certi nos habere, cum habemus; quidam, qui respicit aliquid supra nos, scilicet gratificare, quod est gratum Deo facere, et quantum ad hunc effectum non est nobis notus nisi per specialem revelationem; potest tamen esse notus probabiliter, hcet non certitudinahter.
Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicitur de Patre, quod Pater veniet; unde: Ad eum veniemus.
Propter quid potius dicit de se et Patre quam de Spiritu sancto?
Et videtur, quod non debeat de Patre dici, quia Pater mittit FiHum. Quodsi Pater simul veniret cum Filio, qua ratione mitteret Fihum, eadem ratione et se ipsum. — Item, quomodo venit qui ubique est et creaturam non assumit?
Respondeo: Dicendum, quod venire Dei ad nos, Resp. ad 2. sicut dicit Augustinus, intelligitur secundum e/e- Quii sit rectum, non per essentiam; unde Augustinus: « Veniunt ad nos, dum venimus ad eos; veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo». Quoniam ergo opera Trinitatis sunt indivisa, ideo, quando venit Spiritus sanctus, secundum veritatem venit Pater et Filius; tamen secundum appropriationem attribuitur Patri, alteri personarum. — Mittere vero, praeter hoc quod dicit effectum, im- Quw »» portat personalem distinctionem per auctoritatem et subauctoritatem; et ideo, etsi Pater veniat cum Filio, non tamen mittit se cum Filio. — De Spiritu san- d 1. cto non facit mentionem, quia supra dixerat. fuerit, credant. Et ne de hoc desolentur, non statim proponitur, sed praemittitur consolatio et subiungitur acceleratio, ibi: Nunc dixi vobis etc.
Et consolationem eis praebet multipliciter: pridemo, cx Spiritus soncti exspeclatione; secundo,ex pacis donatione; tertio, ex visilationis promissione; quarto, ex suae exaltationis congratulatione.
(Vers. 25.). Primo ergo ponit consolationem ex lit- Spiritus sancti exspectatione; propter quod dicit: Hoec locutus sum vobis, apud vos manens; Lucae ultimo: « Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum »; nec debetis turbari, si non intelligitis, quia inteliigetis in adventu Spiritus sancti; unde:
(Vers. 26.). Paracletus autem Spiritv, quem mittet Pater in nomine meo, id est, in flde nominis mei, quia non nisi credentibus in Christum datus est; supra septimo: « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae »; Actuum quarto: « Nec enim est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ». ille, inquam, Spiritus docebit vos omnia et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis; Sapientiae septimo: « Omnium artifex docuit me sapientia; est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus ».
(Vers. "iV. ). Pacem relinquovobis. Secmdo consolatur ex pacis datione seu donatione, in qua magna est consolatio; propter quod dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; ingeminat pacem, ut innuat pacem gratiae et pacem gloriae; unde Augustinus: « Pacem suam nobis relinquit, in qua manentes hostes vincimus; pacem suam dat nobis, quando sine hoste regnabimus »; Isaiae vigesimo septimo: « Faciet mihi Dominus pacem, pacem faciet mihi ». Hanc dat observantibus mandata; Isaiae quadragesimo octavo: « Utinam attendisses mandata mea; facta fuisset sicut flumen pax tua ». Exponit quod dicit meam; quia discretive dictum est meam, scilicet non mundi; et ideo subiungit: Non quomodo mundus dat, ego do vobis; quia mundus daX carnaliter, ego do spiritualiter; mundus dat temporaliter, ego autem aeternaliter; mundus exterius, ego vero interius. Propterea scribitur ad Philippenses ultimo: « Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu». Pax mundi custodit corpora et.possessiones; de qua Matthaei decimo: « Non veni pacem mittere, sed gladium ».
Non turbelur cor vestrum. Hic iam tertio con- solatur ex visitationis promissione, quam etiam supra promiserat; propter quod dicit: Non turbelur cor vestrum neque formidet; et ecce ratio:
- (Vers. 28.). Audistis, quia ego dixivobis: Vado et venio ad vos; supra eodem: « Et si abiero » etc.; infra decimo sexto: « Iterura videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis ».
Si diligeretis me. Hic iam quarto consolatur ex < suae exaltationis congratulatione; debent enim eius exaltationi congratulari, si eum diligunt; propter quod dicit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia in hoc itinere est mea exaltatio. Unde subdit: Quia Pater maior me est, et ita, cum vado sedere ad dexteram Patris, ego exaltor; de qua exaltatione ad Hebraeos primo: « Sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis, tanto melior Angelis eflectus » etc. Et de hac exaltatione caritas congaudet; unde ad Romanos duodecimo: « Gaudere cum gaudentibus » etc.
- Et nunc dixi vobis. Postquam praemissa est £ consolatio, subiungitur hic recessus acceleratio. Et primo notatur ratio praedicendi; secundo, ratio accelerandi; tertio, signuni accelerationis.
(Vers. 29.). Notatur ergo primo ratio, quare praedicit, scilicet ad fldei robur; propter quod dicit: Nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis; quia illud firmavit fldem eorum, quia viderunt ita evenire, sicut praedixeral. Si enim non praedixisset, dubitassent, utrum hoc voluntarie pertulisset. Unde post resurrectionem haec ad meraoriam reducebat; Lucae ultimo: « Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam oportet impleri, quaecuraque scripta sunt de me ». Et: « Quoniam scriptum est, et sic oportebat Christum pati » etc.
- (Vers. 30.). lam non multa. Tangitur hic: secundum, scilicet accelerandi ratio, et haec diaboli infestatio et divina volunlas: propter infesta- i tionem diaboli, qui armabat sateliites ad comprebendendum Christum; ideo dicit: lam non multa loquar vobiscum; venit enim princeps mundi huius, id est, diabolus accelerat. Diabolus veniebat in suis satellitibus, sed tamen hoc non cogit: Quia in me non habet quidquam; non habebat quidquam, quod
catum, et ipse principatur in peccatoribus; unde lob quadragesimo primo: « Ipse est rex super omnes fllios superbiae ». Unde est princeps tenebrarum; ad Ephesios sexto: « Adversus mundi rectores tenebrarum harum i»; et in Christo nulla tenebra, quia ipse « erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ». — Sed alia ratio, divina voluntas, magis trahebat; ideo dicit:
- (Vers. 31.). Sed ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem, ideo morior ad eius imperium; unde: Sicut mandatum dedil mihi Pater, sic facio. De hoc mandato supra decimo: « Hoc mandatum accepi a Patre meo ». Hoc mandatum dedit ei Deus Pater, non quia meruisset ipse, sed pro nostra salute; unde secundae ad Corinthios quinto: « Eum qui non novit peccatum, pro nobis peccatum fecit » Deus Pater, «ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso». Hoc autem fecit pro nostra dilectione; supra tertio: «Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret ».
Surgite, eamus. Tangitur hic tertium, scilicet signuM accelerationis recessus, quod est in hoc, quod discipulos suos monet inde discedere; propter quod dicit: Surgite, eamus hinc, in quo ostendit, se voluntarie pati. Simiie dicitur Matthaei vigesimo sexto: «Surgite, eamus; ecce, appropinquavit qui me tradet ».
- Quaest. I. Sed potest hic quaeri primo de hoc quod dicit, quod Spiritus sanctus suggeret omnia, quae Filius dixerat; suggerere enim est inferioris.
Ad hoc respondet Gregorius: « Quod Spiritus sanctus suggerere dicitur, non quod scientiam ab imo inferat, sed quia ab occulto». cit: Gauderelis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
Ex hoc arguit Arius, quod Filius est minor Patre. — Si tu dicas, hoc esse dictum secundum humanam naturam; tunc pari ralione deberet dicere, quod ego maior me ipso sum.
Item Hilarius dicit, quod Pater est maior Filio secundum divinam naturam; et tunc arguitur a relativis, quod Filius est minx)r Patre: ergo non aequalis.
Responsio ad hoc est per regulam Augustini in libro primo de Trinitate, quia omnia, quae dicuntur de Fiho aequalitatem ostendentia, referuntur ad divinam naturam, quae vero inaequalitatem, ad humanam; el sic in proposito intelligendum. Unde Augustinus: « Humanae nalurae congratulandum est, eo quod sic assumta est a Verbo unigenito, ut imraortalis constitueretur in caelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibihs pulvis sederet ad dexteram Patris ». Unde secundum determinationem concedendum est, quod Filius, secundum quod Deus, esl maior se ipso, secundum quod homo.
Quod vero obiicit de Hilario, dicendum, quod Hilarius accipit hoc quod est m.aior, non secundum quod dicit excessum magnitudinis potentiae vel virtutis, sed secundum quod dicit auctoritatem. Et quia Pater habet auctoritatem respectu Filii sicut principium; ideo dicit, quod maior est Filio. Tamen minor non dicitur Filius, quia est nomen importans imperfectionem.
Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Nunc dixi vohis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
Chapter 15 of 22