Capitulum IX
Respondeo: Dicendum, quod Paer dicitur dupliciter: uno modo essentialiter, et sic ludaei cognoverunt Patrem Deum, quia sic convenit toti Trinitati in comparatione ad creaturam. Alio modo nitatis verbrt mentes infidelium non valentes, ad lapides curdicitur personaliter in relatione ad Filium, et sic non cognoverunt, ut dicit Augustinus S sicut nec Filirnn.
- Quaest. IV. Item quaeritur de hoc, quod Dorainus se abscondit. — Videtur, quod timuerit et imperfectus fuerit, quia imperfectorum est timere et fugere.
Respondeo: Abscondit se in signum, quod « veritas, quando non invenit humilem mentem, fugit», dicit Gregorius. In exemplum, « ut, etiam quando resistere possumus, iram superbientium declinemus », sicut etiam dicit Gregorius. Ad tempus opportunum Seoundo, Filius Dei se ostendit luoem et direotorem miiaoulo potentiae.
- Et praeleriens Lesus vidit hominem caecum a nativitate. Manifestavit Dominus in duobus praecedentibus capitulis se directorem verbo sapientiae, hic ostendit istud idem miraculo polentiae. Illuminando enim corporaliter significat, se illuminare spiritualiter, et hoc quidem facit in praesenti capitulo. Dividitur autem praesens capitulum in tres partes. Primo enim insinuatur mirabilis caeci illuminatio; secundo, PharisUeorum disceptatio sive calumniatio, ibi: Et dixerunt ei: Ubiest ille etc; tertio, occasione illius disceptationis spiritualis caeci illuminatio, ibi: Audivit autem Lesus elc.
In parte prima insinuatur mirabilis caeoi illuminatio.
In prima igitur parte duo describuntur: primo mirabilis caeci illuminatio; secundo vero, ipsius publicatio, ibi: Itaque vicini etc.
Illuminationis igitur miraculum describit hoc de-ordine. Primo notatur divinae bonitatis miseratio, divinae sapientiae dispensatio; tertio, divinae potentiae mirabilis operatio.
(Vers. 1.). Divinae benignitalis miseratio tangitur in hoc, quod Dominus oculo misericordiae respexit caecum; unde dicit: Praeteriens Lesus vidit servandum abscondit se, qui inferius persecutionibus se obtulit, ut ostenderet se hominem verum: unde Augustinus: « Tanquam homo a lapidibus fugit, sed vae illisl a quorum lapideis cordibus Deus fugit».
- Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Est qui quaerat et iudicet. — Conlra: Supra quinto: Pater non iudicat qumiquam, sed omne iudicium dedit Filio.
Respondeo: Est iudicium corukmnationis et discretionis; de primo supra, de secundo habetur hic. hominem caecum a nativilate; vidit, inquam, oculo misericordiae, secundum illud Threnorum primo: « Vide, Domine, quoniam tribulor ». Vel: vidit, « studiose rospexit, ut discipulis sensum inspiciendi tribueret », ut dicit Chrysostomus; et propter hoc interrogaverunt discipuli.
(Vers. 2.). Et interrogaverunt eum discipuli eius. Tangitur hic secundum, scilicet divinae.mpiewtiae dispensatio, quam volentes discipuli scire, interrogaverunt eura: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut caecus nascereturf Supponentes, quod divina sapientia non infligit poenam sine culpa, quaerunt, in quo fuerit culpa. Hoc quidem didicerant ex curatione paralytici, cui dictura fuit supra quinto: « Ecce, sanus faclus es, iara araplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ». Sciebant, scriptuni esse Exodi vigesimo: « Ego sunt Deus fortis, zelotes, vindicans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartara generationera ». Et quia bene intendebant, sed male quaerebant; Dominus in responsione sua destruit quaestionem, cum dicit:
(Vers. 3.). Respondit Lesus: Neque hic peccavit neque parentes eius; et tamen salisfacit quaerentibus: Sed ut manifestentur opera Dei in illo; ideo scilicet caecus natus est. Opera Dei raanifestantur, quando Deus in suis operibus raanifestatur. Haec sunt opera miraculosa; supra secundo: « Manifestavit gloriara suam »; Ecclesiastae tertio: «Didici, e templo ad hoc [sanandum caecum] data opera venerit, inde
quod opera, quae fecit Deus, perseverant in aeternum » etc. Ideo ad manifestationem caecus natus est, quia se offert opportunitas manifestandi; unde dicit:
(Vers. 4.). Me oportet operari opera eius qui misit me. Haec sunt opera miraculosa, quae Patri attribuit, quia sibi appropriatur potentia; infra decimo quarto: «Pater in me manens, ipse facit opera»; supra quinto: « Opera, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, teslimonium perhibent de me, quia Pater misit me ». Opportunitas faciendi haec opera durat, donec dies est; veniet nox, quando nemo potest operari; tunc enim cessat opportunitas; Apocalypsis decimo quarto: « Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos »; et Ecclesiastae nono: « Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas ». Quis sit autera iste dies, hic explicat; unde dicit:
(Vers. 5.). Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Sicut igitur dies non est aliud quam praesentia lucis in terra, sic dies iste non est aliud quam praesentia Christi in mundo; Malachiae ultimo: t Orietur vobis timentibus Deum sol iustitiae». Ideo Dominus dicit infra duodecimo: «Ambulate, dum lucem habetis, ut tenebrae vos non comprehendant ».
(Vers. 6.). Haec cum dixisset. Tangitur hic tertium, scilicet divinae virtutis mirabilis operatio in hoc, quod sputo et luto opaco lumen reddit solo imperio. Ideo dicit: Haec cum dixisset, scilicet quae praedicta sunt; exspuil in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius; fecit quasi collyrium ad sanandum oculos; Apocalypsis tertio: « Collyrio inunge oculos tuos, ut videas ».
(Vers. 7.). Et dixit ei: Vade et lava in natatoria Siloe. « Siloe est fons ad radicem raontis Sion, qui non iugibus aquis, sed in certis horis ebullit per concava terrarum ». Et quia hoc non sine mysterio praeceptum est, subdit Evangelista nominis interpretationem dicens: Quod inter-pretatur Missus. Chrysostomus: « Ut discas, quoniam illic virtus mittentis operatur ». Et virtus exprimitur in effectu; unde subdit: Et abiit et lavit et venit videns; in quo notatur effectus virtutis et obedientia caeci. Unde Chrysostomus: « Vide caeci mentem ad omnia obedientem; non enim in aliquo angustiatur quaerens, vfil scandalizatur dicens: Quid opus est luto, cuius gratia inunxisti, cuius gratia lavari praecepisti? Sed nihil horum reputavit, sed ad omnia suasus obedivit ».
Secundum allegoriam: saliva sive sputum,: quod ex ore procedit, quod etiam falsum est, significat Dei sapientiam, de qua Ecclesiastici vigesimo quarto: Ego ex ore Altissimi produ primogenita etc. — Terra, caro Virginis; Psalraus: Terra nostra dabit fructum suum, — Saliva terrae coniungitur, quando Dei Filius ex Virgine nascitur, et flt lutum, cum Verbum caro factum est, et hoc ad nostram reformationem, secundum Augustinum >". « Sicut Deus hominem de limo terrae formavit, ita per idera genus luli humanura genus reparavit ». — Hoc luto inunguntur oculi nostri, dum in Christum credentes illuminantur unctione sancti Spiritus, de qua primae loannis secundo: Unctio docebit vos de omnibus. — Et lavamur in aquis Siloe, id est sacrae Scripturae, quae cum silentio fluunt, quia non strepitu verborura mundanae philosophiae fucantur vel colorantur, et in humilibus requiescunt et de montibus descendunt; Isaiae octavo: Aquas Siloe, quae fluunt cum silentio.
Secundum moralilatcm: spuere est peccati foeditatem extra nuntiare, ne forte pulrescat; Psaljjjgi. pnii-ugj-unt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae; et Proverbiorum vigesimo octavo: Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur. — Luto oculos inungere est peccata frequenter considerare; leremiae trigesimo primo: Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines; Isaiae trigesimo octavo: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. — Lavari, per lacrymas; Psalmus: Lavaou per singulas noctes leclum meum, lacrymis meis stratum meum rigaho; et Isaiaeprimo: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse.
Itaque vicini etc. Posita est et descripta mirabilis illuminatio, describitur hic ipsius manifestofto, ct Iioc ordine: primo inducitur dubitatio; secundo, dubitanlium certificatio; iexWo, mirabilis illuminationis expressio.
(Vers. 8.). Inducitur ergo primo dubitatio vicinorum, qui ex admiratione immutationis visus non cognoscere se dubitant illuminatum; propterea dicit: Ilaque vicini et qui viderant eum prius, quia mmdicus erat, sicut caeci mendicare solent. Tales personas miseras et contemptibiles et pauperes maxirae Dorainus benignus et humilis curabat; unde de consimili Lucae decimo octavo =: « Caecus quidam sedebat secus viam mendicans »; « stans autem Lesus » dicitur ibi quod illurainavit illum. IUi igilur, qui solebant eum videre, dicebant: Nonne liic est, qui sedebat et mendicabat? Dubitando hoc dicebant et in hac dubitatione dissentiebant; unde dicit: Alii dicebant: Quia hic est, considerantes corporis figuram.
- (Vers. 9.). Alii autem dicebant: Nequaquam, sed similis est ei; considerantes visus immutationem, credunt alium, sed similera.
lUe autem dicebat. Tangitur hic secundum, scilicet dubitationis cerlificatio, quae fit per caecum, qui se ipsum certitudinaliter cognoscebat; unde dicit: Ille autem dicebat: Quia ego sum, scilicet ille qui caecus mendicabat. Augustinus: « Vox grata, ne daranaretur ingratus ». Non erubescebat caecus conflteri, se fuisse caecura, ad gloriara Dei; unde Ecclesiastici quarto: « Est confusio adducens raortera », quae scilicet rainuit gloriam Dei propter « et est confusio adducens gloriara et gratiara », quae rainuit nostram gloriam et manifestat niani ad divinara gloriam manifestandam.
(Vers. 10.). Dicebant ergo ei. Tangitur hic tertium, scilicet mirabilis illuminationis expressio, et hoc ad inquisitionem dubitantium; unde dicit: Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? ex quo tu es ille qui caecus erat. Et insinuat eis auctorem et modum.
(Vers. 11.). Respondit: Ille homo, qui dicitur Lesus, quia nondum credebat Deum, lutum fecit et linivit oculos meos; ecce, operatio; et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe et lava; ecce, eius praeceptio; et abii et lavi et vidi; ecce, praecepti adimpletio et per illara illurainatio. Implendo enim mandatum Christi illuminatur horao, quia, sicut dicitur Proverbiorura sexto >, « raandatum lucerna est, et lex lux », quae observata illuminat; Psalmus: « Praeceptura Domini lucidum, illuminans oculos ».
Quaest. I. Sed incidit hic quaestio primo de hoc quod dicunt discipuli: Quis peccavit, hic, aut parentes eius? — Ex hoc videntur implicare, quod fllii puniantur propter peccata parentum.
CoNTRA hoc est illud Ezechiehs decimo octavo: Non portabit pater iniquitatem filii, nec filius iniquitatem patris: ergo non debet filius propter peeet de eo tanquam de aliquo Sanctorum et sentire videtur et loqui,
catum parentum puniri. — Contrarium huius dicitur Exodi vigesimo: Vindicans peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Respondeo: Dicendum, quod duplex est poena peccati: quaedam temporalis, quaedam aeterna. Dico, quod poena aeterna non punitur filius propter iniquitatem patris; unde etsi parvuli non baptizati aeterna visione privenlur, hoc non est propter peccatum patris tantum, sed suum, quia quihbet habet originale. — De poena vero temporali inteUigendum, quod filius portat iniquitatem patris; quia frequenter malus pater punitur in filio; ideo dicit: Usque in tertiam et quartam generationem, quia usque ad illam aetatem possunt parentes videre filios.
AUter dicunt aUqui, quod hoc inteUigitur de finis 2. imitantibus scelus paternum, sed primum melius est.
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Neque hic peccavit etc.
CoNTRA: Nemo purus a sorde, nec infans, cuius est unius diei vita super terram.
Respondet Augustinus, quod littera illa est supplenda sic: « Non peccavit peccato, propter quod infligeretur haec poena caeco». Et indiscrete petebant discipuh, ut dicit Chrysostomus quia, antequam nasceretur, peccare non potuit, ut caecus nasceretur.
Sed obiicitur tunc: 1. Quia, si omnis poena est propter culpam; et iste non peccavit nec parentes eius: ergo iniuste caecus natus est, et poena iniuste inflicta.
Item Hieronymus super illud leremiae quarto: Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tihi; dicit: « Quidquid suppUcii nobis accidit, vitii nostri est ».
Item, si dicas, quod propter gloriam Dei; nunquid non aliter potuit manifestari gloria Dei quam sic? Et Deus propter suam gloriam non indiget bonis nostris, ergo multo minus malis.
Respondeo: Dicendum, quod est causa sine qua non, et hoc modo omnis poena habet culpam causam, quia, si non fuisset culpa, nuUa prorsus esset poena. Alio modo est causa meritoria, et sic non omnis poena respicit culpam, et hoc modo loquitur hic Dominus. — Immo, sicut dicit Damascenus, ahquando poenae infliguntur propter reatum culpae. Quandoque ad virtutis probationem et manifestationem, sicut in Tobia et lob, qui dicebat: Non pcccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus, lob decimo septimo. Aliquando ad virtutis conservationem, sicut in Paulo, qui dicebat: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae, qui me colaphizet; propter quod ter Dominum rogavi etc, secundae ad Corinthios duodecimo. Aliquando propter divini consilii dispensationem, sicut in Christo. Aliquando ad divinae virlutis manifeslationem, sicut in hoc caeco. — Nec tantum propter Deum hoc factum est, sed propter nos instruendos et propter utihtalem caeci, quia occasione corporalis illuminationis est spiritualiter illuminatus; unde magna eius fuit utilitas.
- Quaest. III. Quaeritur de hoc quod dicit, quod oportet eum operari, donec dies est. — Sed Deo semper est dies: ergo nunquam cessat operari.
Dicendum, quod loquitur hic de operibus, quae operatur propter nos et in nobis, secundum illud Isaiae vigesimo sexto: Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Et quantum ad haec opera venit nox, quando clauditur nobis dies extremus, post quem nec nos operari poterimus, nec Deus in nobis nec propter nos in malis; unde Matthaei vigesimo secundo: Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores.
Quaest. IV. Quaeritur hic de modo curationis: 1. Cum Dominus a:hos curaverit solo imperio, unde est quod hoc facit luto?
Et quare praecipit lavari? pag. 850, nota 1, ubi ex Ezech. 5,16. similis sententia adduhoc ipse caecus illuminaretur et purificaretur.
alii excaecantur, caecus illuminatur.
rursum hominem.
'.poc. 22, 11: Qui in sordibus est sordescat
Quo autem ad praedictum iudicium notandum:
[ et doloso erue me». Ezech. 34, tionis ».
tem iudicium, quia lux venit in tionibus accusantibus, aut etiam
Omnipotens subvertet iudicium ».
tentiam ».
Prirao ergo describitur, quomodo nituntur re- i'rimo,, prehendere miraculum cura auctoritate per Imnc ne'"mir°i modum. Primo enim insinualur reprehendentium sollicitudo; secundo, reprehendendi occasio; tertio, ipsa reprehensio.
(Vers. 12.). Repreheiulentium soUicitudo in hoc Primom. notatur, quod curantem requirunt, et non invenien- tes, curatum non dimittunt; ideodicit: Et dixerunt ei: Ubi est iUe? scilicet curator. Ait: Nescio. Et quia curantem non possunt invenire, curatum ad I Pharisaeos perducunt; ideo dicit:
(Vers. IS.). Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat, quia illi erant ad reprehendendum soUiciti; Lucae sexto: « Observabant scribae et i Pharisaei, si in Sabbato curaret, ut invenirent, unde accusarent eum ».
(Vers. 14.). Erat autem Sabbatum. Tangi- secundo tur hic secundum, scihcet reprehendendi occasio, quae erat ex die feslo et modo curandi. Ratione diei dicit: Erat autem Sabbatum, quando lutum fecit Icsus et aperuit oculos eius; supra quinto: <t Propter hoc persequebantur ludaei lesum, quia hoc », scilicet opus curationis, « faciebat in Sabbato», quasi Legem contemnens. Aha occasio erat ex moclo curandi, quem ideo quaerunt, quia nisi Gorranus concwrerant. ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum ». et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem »., in die, cum iudicabit Dominus occulta hominum ». mus miraculum (cfr. infra n. 23.), quod codd. omittunt.
per confessionem caeci scire non possunt. Quaerunt de modo, ut, quia factum non valent reprehendere, calumnientur modum; ideo dicit:
(Vers. 13.). Et iterum interrogabant eum Pharisaei, quomodo videret; et modum quaerunt et modum audiunt; unde: ille autemdixit eis: Lutum posuit mihi supe7' oculos meos, el lavi et modo video; breviter repetit, quia ipsi iam ab aliis audierant, sed ad maiorem certitudinem ex ipsius ore requirebant. Et apparet hic constantia caeci, qui veritatem non timuit confiteri, servans illud Ecclesiastici quarto: « Pro anima tua non confundaris dicere verum ».
(Vers. 16.). Dicebant ergo ex Pharisaeis quidani. Tangitur hic tertium, scilicet in reprehendendo dissensio; unde dicit: Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam, fatui zelatores Legis; ad Roraanos decimo: « Aemulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam ». Dicebant: Nrni est hic homo a Deo, per conformitatem et complacentiam; qui Sabbalum non custodit, quod custodiri a Deo praeceptum est, Exodi vigesimo et in pluribus aliis locis. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et isti erant magis iiluminati; unde isti habebant aliquid luminis; sed alii obtenebrati; ideo sequitur, quod schisma erat inter eos, id est divisio, iusto Dei iudicio dividentis lucem a tenebris et bonos a malis; propter quod dixit Matthaei decimo: « Non veni pacem mittere, sed gladium ».
Dicunt ergo caeco. Tentaverunt supra de Pharisaei Christum reprehendere; et quia in reprehendendo non poterant concordare, tentant et satagunt miraculum negare. Et hoc quidem describitur hoc ordine: primo notatur Pharisaeorum versutia ad caecum tentandum; secundo, duritia ad credendum; tertio, diligentia ad quae?-endum; qua.Tto, parentum caeci timiditas ad respondendum.
(Vers. 17.). Notatur ergo primo Pharisaeorum vcrsutia ad tentandum; tentant enim caecum, quid de Christo sentiat, ut, si male, eum negare faciant Christi miraculum; si bene, verbis eius non credant. Propterea dicitur: Dicunt ergo iterum caeco, scilicet Pharisaei: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? utrum scihcet sit bonus, vel malus; et malitiose requirunt, caecus autem respondit simpliciter. Jlle autem dixit, quia Propheta est; Glossa: « Constanter exprimit quod sentit», sicut turbae, Lucae septimo: «Propheta magnus surrexit in nobis».
- (Vers. 18.). Non crediderunt ergo ludaei de illo, quia caecus etc. Tangitur hic secundura, scilicet ludaeorum duritia ad credendum; ideo enim credere nolebant, propter hoc scilicet, quia Christum laudabat; ideo suspectum habebant. Non crediderunt scilicet donec vocavenmt parentes eius qui viderat; sperabant enim per ipsos miraculum infirmare; unde Chrysostomus: « A parentibus putabant abortivura facere miraculum »; unde semper rebellare nitebantur, secundum illud lob vigesimo quarto: « Ipsi rebelles fuerunt lumini et ignoraverunt vias eius ».
2b. (Vers. 19.). Et interrogaverunt eos dicentes. Tangitur bic tertium, scilicet ludaeorum diligentia ad inquit-endum; quaerunt enim a parentibus tria: personam, conditionem et mirabilem immutationem. Propter quod dicitur: Hic est filius vester? Quaerunt de persona. Quem vos dicitis, quia caecus natus est? Id est, de quo dicitis, quia caecus natus est; interrogative quaerunt conditionem. Quomodo ergo nwnc videt? Quaerunt immutationem; prudenter et diligenter requirunt, quia, sicut dicitur Lucae decimo sexto, « fllii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua suiit ».
- (Vers. 20.). Responderunt parentes eius. Tangitur hic quartum, scilicet parentum timiditas ad respondendum. Et cum tria quaesivissent, ad duo respondent, ad tei'tium non audent respondere. Ad hoc, utrum sit eorum filius et caecus natus; responderunt eis parentes eius, id cst pater et mater, et dixerunt: Scimus, quia hic est filius noster et quia caecus natus est. Et in hoe confutantur Pharisaei certissimo parentum testimonio; unde Chry-
« Quis crederet, parentes talia mentiri de filio »? Et licet veritatem dixerint, tamen non totam; unde:
(Vers. 21.). Quomodo autem nunc videat, nescimus; aut quis eius oculos aperuit, nos nescimus; quia scilicet praesentes non fuimus, neque magis scimus quam vos, nec oportet nos interrogare, sed ipsum; unde dicunt: Ipsum interrogate, quia potest respondere; aetatem habet, ipse de se loqualur; quia ipse certior est nobis. Rationem huius responsionis assignat Evangelista. Illius responsionis ratio fuit timor ludaicae conspirationis, unde dicit Evangelista:
(Vers. 22.). Haec autem dixerunt parentes eius, quia timebant ludaeos; Isaiae quinquagesimo primo: « Quis tu, ut timeas ab homine mortaU et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescet »? Et primi Machabaeorum secundo: « A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius stercus et vermis est ». Et ratio timendi redditur: lam enim conspiraverani ludaei, ut, si quis eum confiteretur Chrislum, extra synagogam fieret. Conspiratio est coUigatio in malum, sicut, leremiae undecimo, « inventa est coniuratio in viris luda et in habitatoribus lerusalem ». Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum et conspiraverant nomen Christi delere; leremiae undecimo: « Eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ».
(Vers. 23.). Propterea parentes eius dixerunt: Aetatem habet; ipsum interrogate; adhuc enim erant de illis, de quibus dicitur infra duodecimo, quod « multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur ».
Vocauerunt ergo rursum hominem illum. lam frustrato conatu Pharisaeorum ad reprehenden- Bt negandum, hic conantur ad miraculum obumbrandum, ut ipsum Christo Domino non attribuatur, sed nomen eius taceatur. Ideo conantur hic caecum a confessione nominis Christi retrahere hoc ordine: primo scilicet blanditiis; secundo, atutiis; tertio, conviciis; quarto, iniurii-s.
(Vers. 24.). Primo ergo conantur ipsum retrahere hlanditiis. Blande enim admonent ipsum caecum, ut Christum non tanquam bonum credat hoc fecisse miraculum et illud confiteatur. Propterea dicit: Vocaverunt ergo rursum hominem, qui caecus fuerat, et dixerunt ei: Da glonam Deo, scilicet confitendo veritatem. Dare enira gloriam Deo est veritatem de aliquo confiteri, quasi Deo praesente; losue septimo: « Fili, confitere et da gloriam Deo ». Et veritas illa erat, ut hoc miraculum Christo non attribuat; propter quod dicunt: Nos scimus, quia hic homo peccator est; confitere igitur, te non ab hoc curatum, sed a Deo. Chrysostomus: « Sub specie religionis hoc facere tentabant»; et tamen ad malum inducebant. Unde Augustinus: « Negare quod accepisti non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare ». Et licet blandiantur, non tamen praevalent; quia caecus admonitionem spernit et veritatem dicit. Unde:
(Vers. 25.). Dicit homo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia, cum essem caecus, modo video. Quasi dicat: auctorem non iudico, sed beneficium recognosco. Augustinus: « Nec favet calumniae nec celal veritatem ». Sapienter caecus respondit, iuxta illud Ecclesiastici quinto: « Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris ».
(Vers. 26.). Dixerunt ergo illi. Tangitur hic secundum, quomodo scilicet tentant retrahere per astutias; ideo malitiose quaerunt, ut aliquid miraculo obiiciant; propter quod dicit: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? Chrysostomus: «Curationis modum scrutantur, quemadmodum canes undiquie investigantes ». Sed in hac astutia repre- Jienduntur a caeco, ideo renuit respondere, sed arguit; unde subdit:
(Vers. 27.). Respondit eis: lam dixi vobis, et audistis; quid ilerum vultis audire? Quasi dicat: si malitiose quaeritis, non respondebo; si autem studiose, respondebo; unde dicit: Nunquid et vos vultis discipuli eius fiet i? Q[a.si dicat: credo, quod
dens illud Proverbiorum nono: « Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit ».
(Vers. 28.). Maledixerunt ergo etc. Tangitur hic tertium, scilicet quod tentant retrahere conviciis; unde sic paulatim procedunt: Makdixerunt ergo ei et dixerunt: Tu discipulus illius sis, id est, maledicendo et conviciando dixerunt ei, quod esset Christi discipulus. Augustinus: « In me sit ista maledictio; tale malediclum sit super nos et super fllios nostros». Discipulatum Christi contemnebant et ei praeferebant discipulatum Moysi; unde dicunt: Nos Moysi discipuli sumus, non istius; et rationem subdunt:
(Vers. 29.). Nos scimus, quia Moysi locutus est Deus, sicut dicilur in Exodo et Levitico quasi per totum; Exodi trigesimo tertio: « Loquebatur Dominus Moysi facie ad faciem ». Hunc aulem neseimus, unde sit; ideo discipuli sumus illius quem Dominus approbat. Sed tamen falsum dicebant, quia, sicut dicitur supra quinto, « si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi ». Et in hac maledictione contra caecum non praevalent; immo arguit maledictionis rationem in hoc, quod dicebant, se nescire Christum; propter quod dicit:
(Vers. 30.). Respondit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirabile est, quod vos nescitis, unde sit, et aperuit oculos meos. Non dixit impium, ne provocaret eos, sed mirabile, quia ipse admirabatur eorum duritiam; et ralionem reddit, quia vident signum evidentissimum et non credunt. Ideo verificatum est illud Isaiae sexto: « Ut videntes non videant, et audientes non inteliigant».
(Vers. 31.). Scimus, quia peccatores Deus non audit; unde Isaiae primo Dominus ad peccatores: « Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam»; lob octavo: « Deus non proiiciet simphcem nec porriget manum malignis ». Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit; infra decimo quinto: « Si manseritis in me, et verba telis, et fiet vobis »; primae loannis tertio: « Fiduciam habemus ad Deum, ut, quodcumque petierimus, accipiamus, quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo, facimus ». Sed hunc praecipue exaudit; et hoc probat:
(Vers. 32.). A saeculo non est auditum, quod quis aperuit ocubs caecinati; sed hic aperuit: ergo est a Deo, quia a destructione consequentis:
(Vers. 33.). Nisi esset hic homo a Deo, non posset facere quidquam; infra decimo quinto: « Sine me nihil potestis facere ».
(Vers. 34.). Responderunt et dixerunt. Tangitur hic quartum: quia non valentes retrahere blanditiis nec astutiis nec conviciis, aggrediuntur iniuriis; unde ex indignatione moti, responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? qui scilicet insti reputamur. Vere isti erant Pharisaei similes illi qui se in oratione laudabat, Lucae decimo octavo. Et eiecerunt eum foras, pro verilate iniuriam intulerunt. Chrysostomus: « Vides praeconem veritatis, quanta passus est. Haec scripta sunt, ut et nos similiter imitemur ». Simile de Stephano Actuum septimo: « Et eiicientes eum extra civitatem.
Quaest. l. Sed quaeritur hic primo de hoc quod caecus dixit: Si peccator est, nescio. — Videtur fuisse mentitus, quia infra ostendit, quod non erat peccator.
Respondetur dupliciter: ex Chrysostomo quod nescio, id est, modo non enuntio; vel nescio, quia ipsius vitam ignoro; porro ut homo caecus, et qui nunquam eum vidi nec secutus fui.
- Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Scimus, quia peccatores Deus non audit. — Contra: Nonne audivit publicanum ''?
Respondetur dupliciter ex Glossa: primo modo, ut fiat vis iii hoc quod 4ict -.peccatores non audit, quia persistentes in peccato non audit, ad salutem scilicet. — Aliter respondet Glossa, quod caecus nondum inunctus erat nec interius illuminatus; et ideo falsum dixit, licet crederet verum dicere.
- Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Nisi esset hic homo a Deo, non posset facere quidquam. — Contra: Multi mali faciunt miracula plura, sicut ipse Dominus dicit Matthaei septimo: Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo virtutes muUas fecimus?
Respondetur, quod caecus intellexit, quod facepropria auctoritate; vel potest responderi, sicut de priori.
- Quaest. IV. Sed tunc quaeritur: cum Dominus omnem, quem sanavit exterius, sanaverit simul interius; quare iste caecus non fuit interius illuminalus?
Responderi potest dupliciter: aut quod caecus fidelis erat, sed tamen nondum fidem explicitam habebat, sicut catechumeni, et ideo infra instruitur; aut quod non oportuit, eum tunc simul sanari interius, quia non ex culpa sua infirmabatur exterius, sicut Dominus testatur.
- Quaest. V. Item quaeritur, quare dicant ei Pharisaei: /n peccatis nalus es totus.
Responderi potest, quod non dicunt ex ratione, ex indignatione. Vel quia a peccatis, in quibus natus fuerat, non recesserat per religionem, sicut Pharisaei; vel propter caecitatem, quae erat poena peccati, vocabant eum in peccatis natum.
In tertia parte describitai spiritualis caeci iUuminatio.
- Audivit Lesus. Haec est tertia pars capituli, in qua, iam descripta mirabili caeci illuminatione et ludaeorum disceptatione, tertio introducitur de spirituali illius illuminatione. Hanc autem describit i Evangelista lioc ordine: primo enim notatur ipsius caeci despecti vocatio benigna; secundo, consentientis iUuminatio interna; tertio vero innuitur ipsorum ludaeorum superborum excaecatio iusta.
(Vers. 33.). Primo ergo insinuatur caec/ atecii i vocatio benigna. Eiecerunt enim eum Pharisaei, eti Dominus suscepit; propter quod dicit: Audivit Lesus, quia eiecerunt eum foras; per se sciebat, sed nihilominus est ei relatum. Et cum invenisset eum Lesus, non casu, sed studia suscipiendi; Lucae decimo quinto: « Accendit lucernara et quaerit diligenter, donec inveniat »; dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Quaerendo excitat et excitando vocat, ut abiectum suscipiat, secundum iUud Psalmi: «Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumsit me »; leremiae quadragesimo nono: « Relinque pupiilos tuos, et ego vivere te faciam».
(Vers. 36.). Respondit ilk et dixit. Tangitur hic secundum, scilicet consentientis instructio vel illuminatio interna. Consensit enim caecus in fldem; unde dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? Quasi dicat: paratus sum credere; unde Chrysostomus: « Verbum inquirentis est et desiderantis»; ideo instruitur. Propterea:
(Vers. 37.). Dixit ei Lesus: Et vidisti eum, et qui loquilur tecum, ipse est. Vidisti, per 33. seqq. Cfr. August., in loan. Evang. Ir. 44.
miraculosam operationem; loquitur tecum, per mirabilem instructionem; supra octavo: « Ego principium, qui et loquor vobis ». Simili modo instruxit Dominus Samaritanam supra quarto: « Ego sum, qui loquor tecum». Et quia.« corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio flt ad salutem»; ideo sequitur vera caeci iliuminati confessio; et confessus est fidem suam verbo, dicens:
(Vers. 38.). Credo, Domine; et devolionis obsequio, unde: Et procidens adoravit euni, tanquam Deum, qui solus latria est adorandus; unde respondit Dominus diabolo Matthaei quarto: « Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies »; Deuteronomii sexto: « Dominura Deum tuum timebis et illi soli servies ».
(Vers. 39.). Et dixit ei Lesus. Tangitur lu- hic tertium, scilicet ludaeorum excaecatio iusta, quam Dominus manifestat caeco, ad quam etiam manifestandam ipsum corporaliter illuminavit. Propterea dicit: In iudicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. In iudicium, scilicet discretionis, ut qui vident, id est, se videre reputant, sicutludaei, caeci fiant. De hoc iudicio dicitur ad Romanos undecimo: « Nolo vos ignorare, fratres, ut non sitis vobismetipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret»; et iterum ad Romanos nono: «Gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; Israel vero, sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit». Et quod illud iudicium iustum sit, palet ex inquisitione Pharisaeorum et responsione Domini, in qua innuitur malitia et pertinacia ludaeorum; quia, cum viderent, noluerunt credere et intelligere: et ideo iudicio Dei et suo peccato sunt excaecati; ideo dicit:
(Vers. 40.). Audierunt quidam ex Pharisaeis, qui erant cum ipso, id est, praesentes aderant; et dixerunt: Nunquid et nos caeci sumus? Indignabantur verbo Domini, quia credebant, propter se fuisse dictum, quia se sapientes reputabant: et ex hoc ipso ostendit Dominus divinum iudicium, quod iuste sunt excaecati; propter quod:
(Vers. 41.). Dixiteis Lesus: Si caeci essetis, m)n haberetis peccatum; quia timc vos Dominus illuminaret; unde primae ad Corinthios tertio: « Si quis videtur.inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens ». Nunc autem dicitis: Quia videmus, et vos sapientes reputatis; pec catum vestrum manet, scilicet infidelitatis, secundum illud ad Romanos primo: « Dicentes, se esse sapientes, stulti facti sunt». Unde alloquitur Dominus leremiae quinto: «Audi, popule stulte, non habens cor, qui habentes oculos non videtis, etaures, et non auditis ». Et quia ipsi videntes noluerunt credere, ideo sunt excaecati; Psalmus: « Obscurentur oculi eorum, ne videant » etc.
Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod Dominus quaerit, utrum credat in Filium Dei.
Constans est, quod stat ibi pro divina natura; sed post subdit: Vidisli eum; eum est relativum, ergo refert secundum divinam naturaiu: ergo caecus vidit divinam naturam.
Item, si fides est de his quae non videntur, quoraodo hortatur Dominus, ut credat in eum quem videt?
Respondeo: Dicendum, quod idiomatum est communicatio propter convenientiam in una hypostasi Unde sicut dicitur idem mortuus et aeternus, sic idem, in quera credendum, quia aequalis Patri; idem qui loquitur et videtur, sed in forma servi.
- Quaest. 11. Item quaeritur de hoc quod dicit: In iudicium ego veni in mundum; quia supra tertio dicitur: Non misit Deus Filium suum, ut iudicet mundum.
Respondetur, quod venit in iudicium discretionis, sed non condemnationis.
Chapter 10 of 22