De sancto Nicolao
Thesaurus desiderabilis el oleum in habitaculo iusti, Proverbiorum vigesimo prirao.
(Prothema). Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugerel mel de petra oleumque de saxo durissimo, DeuteroDomii Irigesimo secundo. tunc facile est superaedificare. Et ideo quilibet debet ca,ptivare intellectum suum ad credendum mysteria fidei, nt perficiatur illa summa veritate; et qui non adhibet intellectum circa cognilionem horum, ul in eis perficialur, adulter est; quia beatitudo est gaudium de veritate visa.
Itera, secutus est pede munilo ad verura defendendum; ad Ephesios: Induli loricam iusliliae et calceati pedes in praeparatiom Evangelii pacis. Sed dictura est Moysi: Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo slas, terra sancta esl. Hic dicitur Moysi, quod debet «otoere cafcecM?!mtum, et Apostolus dicit: calceati pedes; ideo sciendum, quod pes affectionis debet esse discalceatus ab istis temporalibus, sed pes considerationis, scilicet pes intellectus, debet esse calceatus per ea quae sunt defensiva fidei christianae, quam praedicamus; unde dicitur in Deuteronoraio: Benediclus in filiis Aser; sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum. Ferrum et aes calceanientum eius. — Tingat in oleo, id est, debet habere intelligentiam instructam per unctionem, quia, sicut dicit loannes in Canonica, unctio docel de omnibus. Per ferrum, quod est durum el forte inter alia metaJla, intelligitur auctoritas divinarum Scripturarura, quae sunt stabiles; sed per aes sonorum ratiocinationes doctorum intelliguntur, ut scilicet intellectus habeat auctoritates et eloquenliam ad fidei defensionem. — Sic habuit Sanctus iste contra Aegeam. El ideo, quia Aegeas non potuit suae eioquentiae resistere, usus est contra ipsum potentia; sed tamen propler hoc diabolus tenuit ipsum. Et ideo habenda sunt arma, ut pugnemus pro fide Christi, per quam habetur hereditas aeterni regni.
Item, secutus est pede accelerato ad veruni divulgandura, quia m omnem terram exivit sonus eorum, quia pedes eius cucurrerunt usque ad Graeciam; et nos ad unura railliare nolumus ire ad praedicandam fidem Christi.
Inter beneficia, quae largitus est Deus, duo sunt, in quibus fulcitur et confirmatur homo in vita spirituali. Unum consistit in consideratione exemplorum sanctonun Palrum; aliud est documentum Scripturarum. Ista duo tangit Moyses in verbis propositis; et quantum ad primura dicit: ut comederet fructus agrorum, qui sunt fructus, videlicet exerapla, virorum probatoruni in bonis operibus
exercitatorum, exeuipla virorum iustorum; unde Isaac, quando benedixit lacob, filium suum, dixit: Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus; ecce, fructus agrorum. Sed islis adiunguntur documenta Scripturarum, intelligentia spiritualis Scripturae, quae se liabet ad modum mellis et olei; propter quod subditur: ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo. Documentum sacrae Scripturae se habet ad raodum mellis et olei quantum ad duplicem sensum, qni in ea reperitur, scilicet tropologicum et anagogicum, per quae informannir et instruimur quantum ad duplicem vitam, activam scilicet et contemplativam: per tropologicum sensum in vila activa, quae docet, quid sit agendum et non agendum; per sensum anagogicum informamur quantum ad vitam contemplativam, quae docet, quid sit sperandnm et exspectandum; et ista consideratio elevat animam ad caelestia et aeterna contemplanda. Per oleum igitur et mel intelliguntur duo sensus sacrae Scripturae, qui sunt dicti, per quos informamur in vita activa et contemplativa. Per oleum. vita activa, quae consistit circa opera misericordiae, convenienter intelligitur; per mel dulcedo vitae contemplativae; ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo. — Nusquam legitur in Scriptura, quod totus populus Israel acceperat mel de petra vel oleum de saxo. Bene legitur, quod accepit aquam de petra. In Numeris legitur, quod Moyses ex mandato Domini percussit petram virga, his scilicet, et fluxerunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta; sed non invenitur in Scriptura, quod oleum accepit de saxo vel mel de petra. Ideo istud oportet spiritualiter intelligere, ex. quo ad litteram non legitur esse factum. Saxum durissimum ipsa littera sacrae Scripturae, quae, quantum est de se, nihil habet vitae, nihil dulcedinis spiritualis, nihil refectionis internae, sed quando Spiritus sanctus accedit ad litteram dando spiritualem litterae intelligentiam, tunc dat mel et oleum de petra et saxo durissimo. Et de isto melle et oleo pascitur populus Dei, quae fugit de littera sacrae Scripturae per donum Spiritus sancti. — Carissimi, non est humanae virtutis aut potentiae educere mel de petra et oleum de saxo durissimo, spiritualem aediflcationem intelligentiae de littera et historia Scripturae, sed Spiritus sanctus hoc potest facere, qui, ubi vult, spirat, loannis tertio. Ideo in principio ipse invocandus est, ut educat nobis mel de petra et oleum de saxo durissimo, hoc est intelligentiam de littera spiritualem, et det nobis aliquam melleam dulcedinem ibi reperire in consolationem spiritualem, scilicet in verbis sacrae Scripturae, ad honorem sui nominis et commendationem beati Nicolai, id est ad consolationem animarum nostrarum.
Thesaurus desiderabilis et oleum etc.
Et licet convenire possint ista verba cuilibet Sancto, tamen specialiter beato Nicolao per quandam praerogativam; et in verbis propositis Spiritus sanctus ostendit eum conimendabilem a duobus, scilicet a praeclarUale meritorum, cum dicitur: Thesaurus desiderabilis; et a plenitudine et copia gi-aliarum, quod notatur in oleo, cum dicitur: et oleum in habitaculo iusli. Quantum ad primum dicitur hic thesaurus desiderabilis; et ad litteram verum est, quod secundum ista temporalia sive in istis dives fuit et abundavit; unde et thesaurum habuit, et etiam oleum de eius ossibus emanavit. Et sic Spiritus sanctus, scilicet ista duo, quae dicuntur in verbis propositis, operatus est.
I. Quantum ad primum debemus intelligere, quod triplex est thesaurus, scilicet exterior, qui est thesaurus possessionis terrenae; et thesaurus interior, qui est sanctificationis internae et intrinsecae; et thesaurus superior, qui est contemplationis arcanae. — Primus thesaurus est valoris permodici; unde Salomon in Proverbiis: Melius est parum cum limore Domini quam thesauri magni et insatiabiles. Quare? Quia divitiae vel thesauri temporales modici valoris sunt et magni periculi; unde Salomon in Ecclesiaste: Est el alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole, divitiae conservalae in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima. Periculosus est iste thesaurus, quia occasio est mortis aeternae; perierunl in afflictione pessima. dixit aeterna Sapientia, Filius Dei: In viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam, non pecunia, sed gratia. Bona est ista repletio; et Apostolus dicit: Propter vos egenus faclus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis, scilicet in donis gratiae et virtutibus; primae ad Corinthios primo: In omnibus diviles facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia etc, ut nihil vobis desit in ulla gratia. Est igitur valoris magni, quia non solum valet in praesenti, sed in futuro ad habendam vitam aeternam; in Proverbiis dicitur: Nil proderunt thesauri impietatis; iustitia vero liberabit a morte. Ecce, quantum producibihs thesaurus gratiae, qui liberat ab aeterna morte, quae vere mors est. fictione didici, sine invidia communico et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt pariicipes facti sunt amicitiae Dei. Iste thesaurus est valoris immensi et multimodae utilitatis; unde in eodem libro
dicitur: Venerunt mihi omnia bona pariler ciim illa, cum Sapientia sive cura contemplatione aeternae Sapientiae; el innumerabilis honeslas per manus illius, ubi aUingilur honeslas pro abundantia et opulentia. Ista opulentia opulenti et divites sunt Angeli. Quanto enim plus replentur illi illuminatio- Nicoiacs. nibus aeternis, tanto diliores sunl. — Hic Iriplex thesaurus fuit in habilaculo viri iusti, beati Nicolai, quia fuit dives; ecce, primus thesaurus; sanctus, ecce, secundus; et sapiens, ecce, tertius. Quae tria de difficili simul reperiuntur. In his consistit praeclarilas meritorim beati Nicolai, de qua diclum fuit a principio.
Primus Thesaurus, quia valoris est permodici Qaid sit fa- et magni periculi, est pertmUandus; &ecmdas, qma "Afb est valoris magni et multimodi commodi, est diligentheaaaris. servandus; tertius, quia est valoris immensi, est desiderandus et appelendus. In permutatione primi thesauri est perfecta iusCitia; in custodia secundi, perfecta gratia; in adeptione terlii, aeternae beatitudinis perfecta consummatio.
Primus, dico, Thesaurus permutandus; et ideo Primas est Apostolus primae ad Tiraolheum sexto: Divilibus "fm huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum;
bene agere, diviles fieri in bonis operibus, facile tribuei-e, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant verani vilam. — Videte, non dicit consule, sed praecipe, ui non confidant in incerlo diviliaruni, in thesauris suis materialibus, sed potius illos communicent el acquirant sibi videlicet Ihesaurum verum; hoc est, quod vocat Apostolus fundamentum bonum, ul apprehendant veram vilam. Iste igitur thesaurus permutandus est coramunicando sua, facile tribuendo.
Sed qualiler debet fieri istius thesauri permu- Haec permn- ralio? Beatus Nicolaus docet nos; vellem, ut omnes ritwaT aspicerent ad beatum Nicolaum. Docet enim nos, quod debet iste thesaurus materialis permutari permutaprimo, ni tione pwa, pitt et perfecta. — Pura per declina- '"sitTnra. tionmi cupiditatis, quia cupiditas inquinat animam et facit eara impuram, quia cupiditas ipsa inclinat cor ad pecuniam et Ihesaurum et iungit sive unit per amorem, ex quo inficitur et fit impura. Gregorius: « Sic anima ista terrena possideat, ut a se cupiditatem abiicial ». Ideo Sapiens in Ecclesiastico:
Bealus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia el thesauris. Quis est hic, et laudabimus emn? Fecit enim mirabilia in vita sua. — Beatus dives, qui inventus esl sine macula, scilicet cupiditatis, quae inficit et maculal animam, quia cor applical et inclinat ad ista teinpoi'alia; qui inventus e.Usinemacula, hoc est, qui pecunias aut divitias non amavit, aut concupivit. Ubi invenimus eum? Ecce, beatus Nicolaus, qui dives fuit et sme j??acH/a cupiditatis, mventus est. Quare? Quia post aurum non abiit, immo aurum proiecit, ac si esset lapis, in domum pauperis. Sciebat enim, scriplum esse in Proverbiis: Qui congregat thesauros lirigua mendacii vanus et excors est. Exemplum in Giezi, luda et Anania: Giezi, lingua mendacii, qui vendidit Spiritus sancti donuni; similiter ludas, qui vendidit Dei Filium, thesaurum inaestimabilem et ineflabilem vel irapretiabilem pro triginta denariis dedit; et Ananias retinuit partem pretii agri et mentitus est de pretio illo. Et isti tres percussi sunt: primus percussus est lepra, secundus suspensus crepuit medius, tertius morluus est per sententiam Pelri;et omnes isti in damnationis interilum descendernnt, non fuerunt beati. Quare? Quia abierunt post aurum. Ideo Ni- s colaus post aurum non abiit, sed proiecit illud, ut esset beatus et mirabiUa faceret in vila sua, secundum quod dicitur in Ecclesiastico: Quis cst hic, et laudabimus eumf Fecil enim mirabilia in vita sua. — Quem igitur sequimur? Islos, qui vaduntpo*/ au- i ritm et in fine descendunt in aeternae mortis interitum, aut beatura Nicolaum? Certe, beatum Nicolaum, si sapientes sumus. Quare igitur, miser avare, aurum sequeris, ut in infernum praecipiteris et forte nunquam quod cupies consequaris? Magna caecitas est!
Item, perrautandus est iste thesaurus permutalione pia; et lioc per largitionem piam eleemostjnarum. In Evangelio Lucae, duodecirao dicitur: Facite vobis sacculos, qui non velerascunt; thesaurum non deficienlem in caelis, scilicet per eleemosynarum largitionem, per istius materialis thesauri distributionem, ut pro isto thesauro habeatis alium in caelo. Melius consilium est ergo Domini, quod thesaurus materialis distribualur el in eleemosynas pauperibus erogelur. Hoc consilium non segniter servavit beatus Nicolaus, non tantum ad vitam corporalem proximi servandara et sustentandam, sed ad infamiam proximi et morlem spiritualem cavendam, ne puellae illae nobilibus ortae natalibus lupanari infamiae macularentur. — 0 quot et quanti sunt hodie, qui bona non sua, sed proximorura, limmo) Christi, dispergunt ad virgines corrumpendas et deflorandas! Miseri homines! Iste fuit laudabilis, qui virginum, exsecrans stuprum earum, diffamalioni occurrit et obviavit. Praedicti autem sunt vituperabiles et reprehendendi. — Quare id fecit beatus Nicolaus? Sciebat
quod dixit Raphael Tobiae, duodecimo capile: Bona esl oratio cum ieiunio et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere; quoniam eleemosyna a morte liberat et ipsa est, quae purgat peccata et facit invenire misericordiam et vitam aeternam; propterea non condidit vel abscondit thesaurum suum, sed potius illum in eleemosynas pias erogavit. Ita debent facere divites exeniplo beati Nicolai. Duram enim sententiam profert beatus lacobus contra divites: Agitenunc, divites, plorate, ululantes in miseriis vestris, quae advenient vohis; divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunl. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimoniuni vobis eril et manducabil carnes vestras sicut ignis; et postea: Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Sicut enim homo pius et misericors largiendo eleemosynas ihesaurizat sibi thesauros in caelo, sic avari et tenaces denegando thesaurizant sibi iram Dei in diebus novissimis, quando dicet eis iratus: Esurivi, et non ded.istis mihi manducare elc.; et postea sententiam proferet contra ipsos duram: Discedite, maledicti elc. — Exemplum de sole: si dediSset Dominus soli animam intellectivam et radios ad mnndam illuminandum, et ipse clauderet radios suos, ne illnminaret mundum, propter quod Deus fecit illum; nonne esset dignus poena? Certesic; ita dico tibi: si Dominus dedit tibi multa bona temporalia, quae tibi pro te et multis aliis sufTiciunt; si claudis ea et includis et non elargiris ahis, certe dignus es poena, non pertransibis sine magna poena.
Item, tertio permutandus est iste thesaurus permutatione perfecta; et hoc per abrenuntiationem perfectam omnium facuUatum. Dicitur in Matthaeo: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum indeficientem in caelo et veni, sequere me. Quis dixit hoc? Sapientia aeterna, Angelus magni consilii, Filius Dei, qui non dat nisi consiliura sanum et utile; et qui hoc facit thesaurum sibi in caelo acquirit, quia qui dat thesaurum materialem rerum huius mundi in caelo sibi thesaurizat; unde Dominus in Evangelio: A'o//fe thesaurizare vohis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, sed potius thesaurizate vohis in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, etuhi fures no7i effodiunt nec furantur. Hoc audivit Ijeatus Nicolaus, quia, quando utroque parente orbatus est, semper animo suo revolvebat illud Evangehi: Qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potesl meus esse discipulus. Unde non solum voluit temporalia spernere et suppeditare et ea in eleemosynas erogare, sed omnibus pro Christo abrenuntiare, ut posset esse perfectus cum Christo. Haec enim est doctrina Christi, ut habitum est, quia dixit in Evangelio: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus et veni, sequere me, pauperem, nudus nudum. Haec est etiam doctrina Pauli qui dicebat: Haec omnia arbitralus sum ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Et ideo beatus Nicolaus, doctrina et exemplo Pauli informatus, haec orania velut stercora proiecit. — Si quis autem non putat esse stercora, sed pretiosa, adversatur sacrae doctrinae. Unde Apostolus priraae ad Timotheum sexto: Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei quae secunduni pietatem est doctrinae; superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, existimanlium, quaestum esse pietatem. Est quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium,quod nec auferre quid possumus. Ideo pietas cum sufficientia magnae divitiae sunt homini mortali. — Non oportet, quod se oneret tbesauris istis temporalibus; ideo thesaurus iste exterior permutandus est in meliorem, ut dictum est. Et hcet in se modici valoris, masimi tamen valoris est ei qui bene scit eo uti secundum Deum. Bene tamen uteris isto thesauro, si illura spernis et contemnis; et melius, si ex misericordia et compassione proxirais illum largiris; optime, si pro Christo totum dimittis.
Secundus est thesaurus sanctificationis internae; et iste est custodiendus diligenter, quia est valoris magni; et magnae securilatis est habere talem thesaurum; et ideo cum summa cura est quaerendus ab eo qui non habet, et, cum habetur, cum summa diligentia est servandus. In cuius figura dicitur in libri tertii Regum septimo, quod intulit Salomon quae sanctificaverat David, pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini, id est dona gratiarum et virtutum, quae sanctum faciunt hominem et sunt custodienda in conscientia et corde proprio. Quod fieri debet cum liquore, sicut de pretioso balsamo et huiusmodi; et iste amitlitur effusione; thesaurus autem siccorum, videlicet bladi vel vestimentorum, (amittitur) subreptione; metallorum, aerugine. Sic et genter illum custodiamus —: effunditur per voluptatem lasciviae, surripilur per vanitatera superbiae, consumitur per pigritiam accidiae.
Et ideo custodiendus est isle thesaurus diligenter, et propterea cavendum, priino scilicet, ne = Phil. 3, 8.
effundalur thesaurus cordis nostri per voluplatem lasciviae; quod cito fit, nisi caveas, quia, secundum Apostolum S nos habemus thesaurum islum in vasis fictilibus. Corda et corpora nostra r)asa fictilia sunt, et si franguntur per voluptatem et lasciviam, totus thesaurus gratiae in corde conlentus effunditur. Ideo in omnimoda integritale debet cor et corpus custodiri, ne per corruptioneni et fractionem istorum gratia Spiritus sancti effundatur, sicut balsamum effunditur, fracto vase; et ideo cum magna soUiciludine et diligentia est uterque custodiendus. Hinc dicit Apostohis primae ad Thessalonicenses quarto- Ut sciat unusquisque vestrum vas suum possiciere in sanclificalione et honore: et inlerius per abstinentiam et sobrietalem, ne corrumpatur, aut frangatur cor per aliquid intrinsecus, quia Spiritus sanclus docet, quod per sobrietatem gratia custoditur. Sic eam custodivit beatus Nicolaus, quia a pueritia abstinere incepit, quarta et sexta feria semel bibeus manimas. Item, exlerius occasionem peccati fugiendo, sicut fecit beatus Nicolaus qui mulieres quasi pestem fugiebat. — Utinam sic facerent iuvenes nostri moderni, non ita frequentarent spectacula nec per villam ambularent, ut viderent mulieres pulcras et paralas! Quantae insaniae esset vas balsamo puro plenum portare in platea et exponere illud, ut quilibet posset percutere illud cum lapide et frangere! Qui sic faceret insanus iudicaretur. Ita insanus debet iudicari qui corpus et sensus suos exponit ad videndura muheres et spectacula, ut a qualibet pulcra muliere cor suum percutiatur, et si videat illam ad concupiscendum, frangatur, et balsamum gratiae, quod intus erat, effundatur. Semper, quoties vidisti mulierem aut mulieres ad concupiscendum eas, toties letale vulnus in corde tuo habuisli, et vide, si securum est ire ad spectacula et ibi mulieres respicere. — Et inde beatus Nicolaus fugiebat spectacula et frequentabat ecclesiae limina, secundum quod cantatur de ipso: « Ecclesiae sanctae frequentare limina » etc. Ita vellem, quod facerent iuvenes moderni, et si habeant duces et magistros, quod ab eis ducerentur ad ecclesiam et ad sermones, non ad spectacula, sicut ducunt multi. — « Non audeo ducere clericum meum ad sermones, ne audiat sermones et velit intrare ». Quid dicis miser? Non audes ducere clericum tuum ad sermonem, ne ibi concipiat Spiritum sanctum, et audes ipsum ducere per vicos et plateas ad spectacula, ubi perdat Spiritum sanctum et innocentiam suam? Quae maior dementia et insania est? Custodiamus igitur thesaurum islum, munditiam cordis nostri, ne per voluptatem lasciviae effundatur; quia dicitur Apocalypsis decimo sexto: Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. Quicumque perdit munditiam conscientiae et innocentiae perdit vestimenta sua, et apparet Deo et Angelis nuditas eius. Custodiendus est ergo thesaurus iste diligenter et sollicite, ne elfundatur.
Item, custodiendus est occuUe, ne surripiatur per vanitatem arrogantiae vel superbiae; ideo dicitur in Evangelio Matthaei, decimo lertio: Simile est regnum caelorum Ihesauro abscondilo in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, emit agrum illum. Ibi Gregorius: « Notandum, quod thesaurus absconditur, ut servetur »; et subdit: « Depraedari ergo desiderat qui thesaurum publice portat in via ». — Carissimi, nos ambulamus per silvas et nemora, ubi sunt raptores et latrones; caute debemus ambulare et humiliter, non arroganter aut superbe, ne sic bona nostra nobis surripiant; quia dicit Gregorius: «Qui sine humilitate virtutes congregat, quasi pulverem ante faciem venti portat, et unde aliquid ferre cernilur, inde deterius excaecatur ». — Non sic fecit beatus Nicolaus, sed thesaurum istum, prout poterat, abscondebat. Unde, quando fecit illud opus nobile, de nocte facere voluit, in secreto et in silentio noctis, ut inde soli conspectui divino se placere velle ostenderet. Item, quando deprehensus fuit a viro illo, qui eum agnovit per umbras, praecepit ei, quod, quamdiu mortales caperet auras, nunquam diceret, Nicolaum huius rei fuisse auclorem. Ipse etiam rogabal Dominum in orationibus suis, ut despecta laude humana, soli Deo placeret. Est igitur thesaurus iste occulte servandus, ne per vanitatem arrogantiae aut superbiae surripiatur.
Sed movetur quaeslio de hoc, quia Dominus dicit in Evangelio: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est; ergo non oportet bona sua occultare, sed bonum est propalare ea et ostendere. — Ad quod solvit Gregorius dicens: « Sic opus sit in publico, quatenus intentio maneat in occullo ». Potest ergo opus fleri in aperto, intentione occultata, et pro tanto opus dicitur occultum, quantumcumque appareat, quando de opere illo in aperto facto soli Deo placere intendit. Scitis, quid est? Inter perfeclos potest homo ostendere opera
sua, quia, quidquid faciat, comparalione aliorum meliorum nihil esse reputat. Videt enim alium sanctiorem se, devotiorem se, promptiorem se, el ideo inter tales non est periculum ostendere bona sua, quia non habet occasionem arrogantiae aut superbiae. Sed, quando est inter alios, qui non sunt tales, sed sunt mali, aut imperfecti, tunc periculum est, quia ille opus illud exstinguit detractione, alius adulatione; et ideo Ijonum est esse inter perfectos in bona socielate. — Exemplum de quodani, qui consulebat quendam sanctum virum, si eligeret coenobium, aut vitam solitariara; et ipse noluit ei respondere verba, cum praevideret mores eius, et quod forte vellet calumniari verba sua, et dixit ei: Vade, affer mihi vas plenum carbonibus vivis; et fecit. Tunc ille sanctus accepit carbonem vivum, magis inflammatum et accensum et posuit illum seorsum in terra, et alios dimisit in vase et exspectavit primum, et carbo ille exslinctus est. Quae enim est causa, nisi quia non erat cum aliis? Si enim cum aliis fuisset, fuisset ab eis fomentatus. Sic est de homine solitario, qui citius exstinguitur quam in bona societate; et sic respondit ei.
Item, iste thesaurus custodiendus est indefesse, ne consumatwr per pigritiam et malignitatem accidiae, ne consumatur vila Spiritus sancti, quae est in homine grato, per torporem accidiae et frigus, sed conservetur per gaudium et amorem spiritualem. Oportet ad custodiendum thesaurum istum ab accidia cavere, quia, sicut vermis nocet ligno et illud comedit et corrumpit, sic accidia viro iusto; accidia enim tollit totum bonum spirituale, quod est in homine. Non fuit piger et accidiosus beatus Nicolaus, sed cum summo studio et vigilantia intendebat spiritualibus. Ante omnes surgebat Nicolaus. Primus veniebat ad ecclesiam, et ideo omnibus est praepositus et superpositus. — Quid facit miser homo accidiosus et piger? Excitet se ad bonum et gaudeat in laudibus Dei et in his delectetur, non torpeat in lecto, quando debet divinas laudes decantare. Legitur S quod Isboseth dormiebat in meridie in strato suo, et venerunt latrones et occiderunt ipsum. Quid (hoc) signiQcat, nisi quod homo, qui non exsuitat in laudibus Dei pro loco et tempore, sed torpet et dormit in lecto pigritiae suae, spirituahter occiditur? Est igitur thesaurus iste custodiendus, ne per torporem accidiae consumatur.
Est tertius thesaurus, qui esl contemplationis arcanae; et iste est ferventer appelendus et desiderandus; Proverbiorum secundo: Si quaesieris sapientiam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem Domini, quod est summa sapientia. — Sicut thesauros effoderis. Isti quaerentes istas venas terrae, unde sumitur aurum et argentum, cum summo studio quaerunt venas huius terrae; et quam multum laborant et multas expensas faciunt et nihil inveniunt! Sic et cum summo studio quaerenda est sapientia, et invenietur. Unde dicit Sapiens: tunc inlelliges timorem Domini. Studium est illud quod facit hominem venire ad sapienliam. Et quid est studium? Tullius dicit: « Studium est vehemens applicatio animi ad aliquid agendum». Cum summa voluntate debet desiderare studium inveniendi sapientiam qui vult ad illam pervenire. Debet enim homo habere desiderium sublime, ut magnificet Deum; desiderium humile, ut cognoscat se ipsum; desiderium liberale, ut doceat proximum.
De primo dicitur Isaiae quadragesimo quinto: Haec dicit Dominus christo meo, Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius gentes el dorsa regum vertam; et postea: Et dabo tibi tltesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias, quia ego Dominus etc. — Cijrus iste Christum designat, quia sola fides christiana facit Deum intelligere esse Deum verum et hominem verura; sola fides christiana facit sentire vere de divina bonitate et raisericordia et potentia et sapientia; sola fldes Christi facit intelligere et sentire, quod Christus Dei Filius ex miser'icordia venit, ut per suam misericordiam et gratiam liberaret populum suura et ipsum bonis spiritualibus ditaret. Populo igitur christiano dat thesauros absconditos. Ubi sunt isti thesauri? In Christo; unde Apostolus ad Colossenses secundo dicit de Christo: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Hic est liber sapientiae aeternae in Christo. Iste liber unitus est carni, quando faclus est homo; et ideo sapientiam istara non dat Deus nisi Christianis, qui fldem habent de incarnatione eius, quia alii non recipiunt. Desideret igitur homo sapientiara istam desiderio sublimi, ut magniflcet Creatorem suura, eius potentiam, sapientiam et bonitatera, et Dominus dabit illi istam sapientiam. — Carissime, addiscis tu, ut de scientia tua magnifices Deum? Bonum est desiderium tuum et sublime, et tu es homo angelicus, quia et hoc faciunt Angeli, quantum possunt. Si autem addiscis, ut istud corpus infirmum ditetur et honor-etur et delicate vivat et nutriatur; non est sublime desideriuin, cum non quaeris sapientiara angelicam, sed terrenam et animalem, lacobi lertio; Psalmus: Qui producit ventos de Ihesauris suis. — Venti producti dc thesauris Domini sunt animae et Angeli producti de nihilo, quod potest solus Deus. Non sunt per traductionera ut corpora, et comparantur ventis, quia sunt agiles et fiunt sapientes desiderando Creatorem suum, a quo facti sunt.
Vers. 1.3. = Vers. 3.
Iteni, debes desiderare istam sapientiam sive thesaunim contemplationis divinae vel arcanae desiderio humili, ut cognoscas te ipsum, quia multitudo sapientiae divinae descendit ad corda humilia, sicut aqua descendit ad vailes, quia homo ad veram copiam aquarum sapientiae salutaris non polest pertingere, nisi se humiliet quadam abyssali humilitate. Quare fldes est fundamenlum sapientiae christianae, nisi quia humiliet et ccvptwet intellectum in obsequium fidei Christi? Propter- quod Salomon dicit in Proverbiis: Ubi humilikis, ihi sapientia. — Bene se humiliavit beatus Nicolaus, el ideo thesauro sapientiae repletus et ditatus fuit. « Quale nomen habes »? dixit illi episcopus. « Vocor, dixit ipse columbina simphcitate, Nicolaus, servus vestrae sanctitatis ». Nunquam permittet Dominus, hominem humilem errare; sed hominem, qui magnificat se et reputat, *e aliquid esse, cum nihil sit, permittit aliquoties errare.
Item, debet homo desiderare istam sapientiam, istum thesaurum, desiderio liberati, ut scilicet lijjgjjjgj, jiiij communicet et doceat proximum; in Matthaeo: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; scilicet bonam doctrinam et exhortationem ad proximum. « Bonum enim est sui ipsius diffusivum ». Sicut enim lux diffundit et multiplicat candorem, ita bonus homo de bono thesauro cordis sui diffundit et profert doctrinam. — Et quare hoc facit? Quia scit diclum a Sapiente: Sapientia absconsa
Chapter 2 of 22