Skip to the text

De sancto Laurentio martyre

sufBcit una, oportet faciem commutare, quod non potest fieri absque omnipotenti virtute. Huius faciei commutatae quadruplex est similitudo Prima est facies hominis, et hanc habuit per knitalem dementiae; secunda est facies leonis, et hanc habuit per magnanimitatem eonstantiae; tertia est bovis, et hanc habuit per humilitatem obedienliae; quarta est aquilae, et hanc hshmX ev perspicacitatem prudentiae. — Prima est facies hominis, et hanc habuil per lenitatem clementiae; Ezechielis primo: Similitudo vultus eorum, facies hominis. Hanc, dico, habuit per lenitatem clementiae, quae esl nobilissima pars iustitiae et maxime competit homini, quia eius proprie proprium est, secundum Philosophum, « esse mansuetum natura », et ab hac humanitas, id est benignitas, et in hac Salvator principahter fulsit, secundum illud ad Philippenses secundo: In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, et in hac (etiam) primus homo, secundum illud Genesis primo: Faciamus hominem ad imaginan et similitudinem nostram; et secundum istam omnis lex scripta est in corde hominis: Ne facias alii quod tibi non vis fieri. — Hoc fuit in beato Patre; unde implevit illud Ecclesiastici tertio: Fili, in mansuetudine opera tua perfice. Unde fuit similis Moysi, de quo dicitur Numerorum duodecimo =: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra.

Secunda esl facies leonis; Ezechielis primo: Facies leonis a dextris ipsorum quatuor. Et hanc habuit per magnanimitatem constantiae, secundum illud Proverbiorum trigesimo: Leo, fortissimics bestiarum, ad nullius pavebit occursum. — Sic iste beatus Pater, cui convenit illud Elisei: in diebus suis non pertimuit principem, Ecclesiastici quadragesimo octavo. Nam cum iutentarent ei minas, dicebat: « Utinam me totum frustatim divideretis et dimitteretis in meo sanguine volutari ».

Sermo I

Probavil me quasi aurum, quod per ignem transit, lob vigesimo tertio.

Verba ista beati lob, cuius virtus fuit a Deo multipliciter probata, et competere possunt beato Laurentio, qui non tantum secundum metaphoricam si- S6b Tertia (est) facies bovis, de qua Ezechiehs primo: Facies bovis a sinistris ipsorum quatuor. Hanc habuit per humilitatem obedientiae, secundum illud Apostoli primae ad Corinthios nono: Non alligabis os bovi Irituranti, et sumitur de vigesimo quinto Deuteronomii, quod Apostolus vult intelligere de praedicatione veritatis, cuius est sulcare terram el praescindere vomere verbi Dei. Quod enim per vomerem praedicatio intelligatur, insinuat illud Isaiae secundo: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et Michaeae quarto: Concident gladios suos in vomeres. Hunc vomerem non potest trahere bos nisi iugum portet; ideo: Tollite iuguni meum super vos etc, Malthaei undecirao; quia nullus aptus est ad evangeUcam doctrinam nisi iugo obedientiae suppositus, ad quod convenientius ponuntur duo quam unus bos. — Ideo novissimis his temporibus duo Ordines instituti sunt, quorum mysterium praecessit in libri primi Regum sexto in duabus vaccis fetis, portantibus arcam Domini de terra Philisthiim, de quibus dicitur: Ibant in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram. Sic ergo ad trahendum iugum Domini iunctus est Paulus Petro, Bernardus Benedicto et Franciscus Dominico.

Quarta autem est facies aquilae, de qua Ezechielis primo; Facies aquilae desuper ipsorum quatuor, et hanc habuit per perspicacitatem prudentiae, de qua lob trigesimo nono: Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila etc, ubi describitur prudentia in conversando; ubi enim fueril cadaver, statim adest propter vigilantiam, quam habuit ad convertendum peccatores. Haec aquila provocavit ad volandum pullos suos, id est per contemplationem veritatis et exercitalionem virtutis, filios ad videndum divinam lucem et degustandum aeternam pacem. Ad quam nos Christus perducat etc militudinem, sed etiam secundum propriam veritatem in igne probatus fuit. Commendatur autem in verbo praemisso gloriosi Martyris passio tripliciter, scilicet quantum ad acceptionem divini beneplaciti, quod respicit patiendi causam, cum dicit: Probavit me, id est Dominus, cuius est electos probare, id est approbare; ad perfectionem proprii meriti, quod

respicil patientis personam, curn subditur: qmsi aurum, quod est perfecti decoris et valoris inter omnia metalla; ad affliciionem inflicii supplicii, quod respicit patienlis poenam, cum subinfertur: quod per ignem probalur, quod est acerbissimum genus tormenti. VI ergo videtur testimonio Angeli, Tobiae duodecimo necesse est, eos qui accepti sunt, in tribulatione probari; dicitur enini ibi ab Angelo Tobiae: Quia acceplus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probarel te. Qui enim acerbiori tribulatione probantur sunt acceptiores; qui acerbissima, sunl acceptissimi. Ergo, si beatus Laurentius probatus fuit a Domino acerbissimo martyrio, concluditur, quod acceptissimus fuit Deo aeterno, qui suorum probat virtutes Sanctorum. Probat Dominus Sanctos suos, et praecipue beatum Laurentium probavit in quadruplici virtute, secundum quam est regimen tolius vilae, scilicet: in prudentia, iustitia, modeslia et conslanlia. Probavit namque beatum Laurentium prudentia in praedicatione divini verbi; iustitia, in exsecutione suscepti ofQcii; modestia, in ostensione boni exempli; constanlia, in perpessione acerbi martyrii. In his autem omnibus a Deo probatus et a nobis merilo approbandus (est).

I. Igitur probata fuit beati Laurentii prudentia in praedicatione divini verbi; hoc enim officium committi solet diaconis, quorura interest legere et exponere verba sancti Evangelii, quod diligentissime fecit, sicut ex verbis eius colligi potest. Unde sibi recte competit illud Apostoli primae ad Thessalonicenses secundo: Exhorlaiio enim nostra non de errore neque de immunditia neque in dolo; sed sicut probari sumus a Deo, ut crederelur nobis Euangelium, ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda noslra. Neque enim aliquando fiiimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae. In quibus verbis duo tangit Apostolus, quae prudentem virum in praedicatione decet habere, scilicet, ut iuste praedicet et recto fine. In hac autem prudentia non est dubium beatum Laurentium fuisse probatum, et omnem bonum praedicatorem et clericum debere se probabilem exhibere, secundum quod dicitur secundae ad Timotheum secundo: SoUicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium ineonfusihilem, recte traclantem verbum veritatis, scilicel, ut omnia tua regantur secundum prudentiam.

Ad hoc autem, quod simus in prudentia probati, Oorinthios undecimo: Nam oportet, el haereses esse, ul et qui probati sunt manifesli fiant in vobis. Qui enini possunt declinare et convincere tot baereses pullulantes manifesle probantur esse prudentes. Ad hoc necessarium est, ut ne quis sit (nimis difficilis et nimis) pronns ad credendum.... Propter primum, primae loannis quarto: Nolite omni spiritui credere, sed probare spiritus, si ex Deo sunt; propter secundum, Psalmus: Probavi te apud aquam contrculictionis. Recte aqua contradictionis est error, quia conlradicit veritati, contradicit communitati, contradicit etiam sibi. Utrumque enim eorum est paris periculi et aequaliter a probatis debet caveri: et omnibus credere, quod est insipientium, et omnibus contradicere, quod est fatuorum; unde recte dicitur leremiae decimo: Pariter insipicntes et fatwi probabuntur; quia aequaliter damnantur et reprobanlur.

Eligentia consiiiorum, in qua est perfectionis probatio; primae ad Thessalonicenses quinto: Omnia autem probare, quod bonum est tenere. Sub hac autem distinctione non continentur mala; quia statim subditur: Ab omni specie mala abstinere vos; sed bona, de quibus dicit Apostolus, semper eligenda esse magis bona. Oportet enim, sicut dicit Hieronymus et Apostolus, semper sectari meliora. Et propler hoc dicit esse probanda; nam qui bene discernit et male eligit ipse se condemnat. Propter quod ad Romanos decimo quarto: /?eaft«, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat, id est, qui se non condemnat in hoc quod bene videt et male eligit. Scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi. Cum autem dubilatur plurimum, quid magis debeat eligi, tunc ad consilium prudentiorum debet recurri, secundum quod fecit ludith, ludith octavo, quae a presbyleris super eo quod debebat facere, consilium requisivit: Probare, inquit, si ex Deo est quod facere disposui, et orate, ut firmum faciat Deus consilium meum. Si autem dissentiunt, duplex est remedium, scilicet iudicium discretionis, ut credatur probalioribus, et suffragium oralionis; et haec duo tangit.

Intelligentia mysto-iorum, in qua est probationis perfectio; quae quidem sunt divinae voluntatis consilia et beneplacita. Propterea ad Romanos duodecimo 1°: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, utprobetis, quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Optime dicit, quod non eonformcnlur saeculo, quia tales non merentur divini beneplaciti dispensationem probare; Lucae duodecimo: Hypocritae! faciem caeli « Vers. 1; sequuntur Ps. 80, 8. et ler

el terme noslis probare; hoc aiUem iempiis quomodo non prohatis? illud quidem tempus pietatis et clementiae, tempus gratiae, tempus poenitentiae, in quo Deus volebat eos ad se vocare; quod quidem probare nolebant, quia intellectum ad Deuin non convertebant. Sed aliqui sunt, qui convertnnt intellectum, addentes affectum; et hi sufficienter probant; quorum personam gerebat Eliud, lob trigesimo sexto, qui dicebat: Repetam scienliam meam a principio et operatorem. meimi probabo iusliim. Verbo dicebat, sed improbabat facto. Tales fuerunt philosophi, de quibus ad Romanos pi'imo: Quoniam nun probaverunt Deum habere in nolilia, Iradidil illos Deus in reprobum sensum. Haec auteni indubitanter credendum est fuisse in beato Laurentio.

II. lustitia in exsecutione suscepti officii, quod quidein fuit custodiendi et dispensandi thesaurum; hoc enim erat officium archidiaconi. Haec aulem iuste exsecutus fuit. Unde sibi competit illud Ecclesiastici trigesimo primo: Beatus dives, qui inventus est sine macala et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enini mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo et perfectus inventus est, erit illi gloria aeterna. Talis fuit beatus Laurentins, qui dispersit et dedit pauperibus, non cumulavit nec congregavit nec distraxit bona pauperum. — In huiusmodi autem iustitia omnes ministri Ecclesiae debent esse probati, quod fit (per tria, quae sunt ):

Unitas concordiae propter confornritalem naturae, ut nihil faciat alii quod sibi nolit fieri; Ecolesiastici vigesimo quinto: In tribus bene placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo el hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentienles. Primum vinculum et tertium aliquo modo reputatur; sed medium fere omnino despicitur; nam pauci sunt, qui proximis copulentur, quia facti sunt ad. imaginem Dei, cnm dicat Apostolus ad Romanos decimo tertio: Qui diligit proximum Legem implevit. Unde plus placet Deo dilectio et aediflcatio proximi quam maceratio corporis proprii; propter quod ad Romanos decimo quarto: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus; et ideo subditur: Itaque quae pacis sunt sectemur.

Severitas vindictae propter deformitatem culpae; Sapientiae primo: Perversae cogitationes separant a Deo, scilicet propter deformitatem culpae; probata autem virtus corripit insipienles, scilicet propter zelum iustitiae. Tafis est virtus, qua non solum iustus est aliis, sed etiam sibi ipsi; quia, secundum quod dicit Gregorius, <t qni nescit tenere moderamina vitae propriae, quomodo iudex fiet alienae »? Et propterea Deuteronomii primo: Date ex vobis viros sapientes el gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes; in quo ostenditur, quales debent eligi, scilicet instructi litteris, experti in negotiis, informati moribus bonis.

Pietas clementiae propler informitalem penuriae; ad Romanos decimo quinto: Probaverunt Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in lerusalem. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Optinie dicit probaverunt et approbaverunt pauperum facere beneficia eleemosynarum, quoniam aliis dare eleemosynam pauperum quam pauperibus non est iustitia nec pietas, sed impietas et iniquitas. Unde Ecclesiastici trigesimo quarto: Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum; et rationem subdit, quia qui ojfert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Panis egenlium vita pauperum est; qui defraudat illum homo sanguinis est. Et propter hoc dicil, quod probaverunt collationem facere in pauperes sanctorum; et ratio subditur: quia debitores sunt eorum. Si enim spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. Qui ergo spiritualia non seminat, cum carnalia metit, quod alienura est sibi usurpat. Seminantur aulem spiritualia modo per dictae conversationis exempla, per orationis suffragia, per praedicationis documenta. Qui ergo negligit officium clerici non facit.

III. Modestia in oslensione honi exempli. Omnium modestia nota debet esse onmibus, maxime modestia clerici in sacris ordinibus constituli, et praecipue diaconi secundum mandatum Apostoli recte promoti, primae ad Timotheum tertio: Oportet, diaconos esse pudicos, non bilingucs, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes; habentes mysterimn fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. In quibus verbis ostendit, quod in clericis quantum ad ea quae sunt operis et quantum ad ea quae sunt hominis interioris, sicut per ordinem

patet. Talem non est dubium fuisse beatum Laurentium, secundum quod ipse dixit ad beatura Sixlum: -c Quid in me ergo dispiicuit paternitati tuae? Nunquid degenerem me probasti »? etc. In lioc eius niodestia fuit. Oportet, omnes bonos diaconos esse pro- batos, quod ut perfecte fiat, tria sunt opportuna:

MundUia cordium, quae respicit cordis simplicitatem quoad Deum; unde primi Paralipomenon ultimo: Scio, inquit David, Deus mea.i, quod probes corda et simplicitatem diligas. Haec autem simplicitas cordis excludit omnem dolum, simulationem et bypocrisim, quia non quaeritp/ftcere hominibus, sed Deo, qui probat corda nostra. Cuius evidens signum est, quando liomo laudibus liominum non delectatur; propter quod Proverbiorum vigesimo septimo: Quomodo probalur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Si enim extoUitur et gioriatur, quia ab hominibus laudatur et commendatur, probalur quidem et reprobatur, qmmam mzWplacent hominibus. Si aulem non gloriatur, sed humiliatur, probalur et approbalur; et hoc quidem est valde diflicile, nisi homo ducat gloriam a testimonio conscientiae, secundum quod dicitur ad Galatas sexto: Opus autem suum probet unusquisque, el sic in semetipso lantum gloriam habebit et non in altero; non enim debet plus credere alii quam sibi de se. Unde Bernardus: « Non est committenda gloria conscientiae alienis labiis, quia nullus sibi ipsi potest secure gloriam committere, quia opus suum non potest sufficienter probare ». Unde primae ad Corinthios tertio: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis p7-obabit. Qui ergo divinis oculis cor suum mundum et modestum vult custodire, studeat in Domino, non in homine gloriari, ne forte dicatur sibi illud divinum improperium; Isaiae vigesimo nono: Populus iste ore suo et labiis suis glorificat me; cor aulem eius longe est a me. At non talis vir sanctus, in cuius persona, leremiae duodecimo: Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum. Tale est cor mundum, simplex et modestum.

Pudicitia corporum, quae respicit corporis sanctitatem quoad proximum. Haec vitam hominis ut aurum resplendere facit in oculis proximorum; propter quod Apocalypsis tertio: Suadeo tibi emere a me aurum ignilum, probatum, ut locuples fias, quantum ad castitatis incorruptionem; et veslimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae; hoc quantuni ad honestatis ostensionem. Et bene dicit aurum incorruptionis pudicitiae emendum, quia, sicut dicitur Sapientiae oclavo, non possum esse continens, nisi Deus det, ideo oportet a Domino sanctum desiderium emere. Hoc attendens clamabat in Psalmo: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum etc. Non enim efficitur homo perfecte pudicus, donec renes eius igne sancli Spiritus adurantur. Propter quod Ecclesia petit in Collecta: <t Ure igne sancti Spiritus renes nostros » etc. Hoc maxime petere debent clerici, qui sunt altaris ofQcio dedicati, de quo edere potestalem non habent nisi mundi corde et corpore pudici; immnndi enim non poterant manducare phase; propter quod primae ad Corinlhios undecimo: Probet autem.ie ipsum homo, et sic de pane illo edat et de ealice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini.

Parsimonia victuum, quae respicit sobrietatem oris qnoad se ipsum; quod bene figuraliter demonstratur ludicum septimo: Dixit Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos; et sequitur ibidem, quod dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; et hi fuerunt probati: qui autem, curvalis genibus, biberint in altera pwrte erunt; hi reprobati et reiecti de proeho. Primi fuerunt trecenti, secundi novem millia septingenti. Per aquas significatur abundantia ciborum, quos qui parce et sobrie sumunt apti sunt ad proelium; qui vero ad eas incurvanlur tanquam miseri et carnales reprobantur; et istorum maxima est multitudo et inepta ad proelium. Qui autem sunt in divino exercitu debent vigilare et nuctis vigilias custodire et adversarioruni astutias deprehendere. Illi vero, qui sunt gravati in crapula et ebrietate, vigilare non possunt; propter quod primae Petri quinto: Sobrii estote et vigilatc etc. Unde militibus Christi pugnantibus in Ecclesia necessaria est discretio et fortitudo.

Sed tollit ebrietas discretionem; Proverbioruni vigesimo: Luxuriosa res vinum, et lumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur non erit sapiens. Propter quod, Ecclesiastici trigesimo primo, sicut ignis probat ferrum durum, sic vinum corda superborum arguet in ebrietate polatum. Unde ubi regnat ebrietas, nihil potest esse celatum; et propterea necessario sequuntur contumeliae et rixae innumerae; Proverbiorum vigesimo tertio: Cui vae? cuius patri vae? cui rixae? cui foueae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis?

Chapter 17 of 22