Skip to the text

De sancto patre nostro Francisco

In Ecclesiaslico: Fili, accedens ad servilulem Dei, sta in iuslilia el limore et praepara animam licam ad tentationem. Non est sapiens niiles, qui inermis vadit per terram inimicorum suorum; Baruch: Quid est, Israel, quod in terra inimicorum tuorum e*? [n Canonica l'etri dicitur: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuil, quaerens, quem devoret; semper sumus sine induciis. — Secundo exspoliant se homines ad accelerationem, ut citius currant, nt palel de currentibus ad Ijraviuni; hic enim est currendum; Apostolus: Omnes quidem currunt, sed unus accipit hravium; sic currite, ut comprehendatis. Sic fecit beatus Bartholomaeus. Cursus vitae nostrae est labor noster; ut citius veniamus ad bravium vitae aelernae, debemus iios exspoliare; ad Colossenses: Circumcisi estis cii-cumcisione non manufacla in exspoliatione corporis carnis,.ml in circumcisione Christi, consepulti ei in baplismo, in quo et resurrexistis per fidem etc.

Item, homines solent se exspoliare ad quietationem, ut dormire volentes exspoliant se, ut suavius dormiant et quiescant. Quae est isla dormitio nisi

Sermo I

Assumam te, Zorobabel, fUi Sulathiel, serve meus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, Aggaei secundo.

Haec verba Aggaei competunt beato Francisco; sicQt enim Zorobabel, qui interpretatur princeps translationis, populum de Babylone eduxit et templum reaedificavit, sic Beatus iste multos de confusione peccatorum ad Christum adduxit et Religionem instituit. In his autem verbis commendatur a tribus, scilicet a merito acceptabilis servitutis: Assumam te etc.; a signaculo spectahilis sanctitatis: etponam te etc.; a privilegio caelestis electionis: quia te elegi.

  1. Circa primum notandum, quod ipse fuit acceptabilis Domino servus, quia humilis per aspernationem mundanarum subhmitatum, iuxta illud Apoliber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem, imitando Christum, qui cum in forma Dei esset, exinanivii semetipsum, formam servi accipiens. Et bene servitium Dei ab humilitate incipit. Dicil enim Gregorius: « Qui alias virtutes sine humiUtate congregat, quasi pulve- > Episl. 1. c. 5, 8. pax cordis? pro qua habenda debent homines se exspoliare a divitiis mundanis, in quibus nunquam aliquis habet pacem cordis; loannes: Jn mundo pressuram hahehitis, in me pacem. Augustinus: « Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor noslrum, donec requiescat in te ». Sic fecit bealus Bartholomaeus. Nota, quod pediculi multum infestant dormire volentes. Isti pediculi sunt remorsus conscientiae; in Canticis dicitur: Spoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinaho illos? — Quarto et ultimo exspoliant se homines propter vestrum mutationem. NuUus ponit vel induit novam vestem super veterem, sed primum exuit veterem; sic fecit beatus Bartholomaeus, qui exspoliavit se veteri veste, et induit eum Dominus nova veste, scilicet veste gloriae. Stola gloriae induit eum, sine qua veste non intrabimus ad nuptias. Unde dicitur: Amiee, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? In Levitico dixit Dominus Moysi: Vestietur tunica sacerdos et feminalihus lineis et spoliahitur prioribus veslimentis. Ad illas nuptias perducat nos etc. rem ante ventum portat, et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius excaecatur». — Et beatus Franciscus ita humilis fuit, quod eliam leprosis servivit; et propter huiusmodi magnara humilitatem assumtus est ad revelationem divinorum secretorum; Isaias: Ecce, intelliget servus meus, exaltahitur et elevabitur et sublimis erit valde; Matthaeus: Ahscondisti haec a sapientibus e.t revelasti ea parvulis. — Item, quia fuit virilis propter mortificationem carnalium voluptatum, iuxta illud Psalmi: Calicem salutaris accipiam etc. 0 Dominel quia ego servus tuus. Calix iste est carnis mortificatio; ad Romanos sexto: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. Per huiusmodi autem mortiflcationem servitur Deo; ad Romanos: Humanum dico etc, sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibere mmnhra vestra servire iustitiae in sanctificationem. — Hoc fecit beatus Franciscus, ita ut etiam in hieme asperrima, ut carnis libidinem exstingueret, se in nive undique volutai'et; et per huiusmodi assumi meruit ad caeleslem consolationem; Lucas:

Sinl lumhi vestri praecincli etc.; Gregofiiis: « Lumbos praecingimus, ciim carnis luxuriam per continentiam coarctamus». Et sequitur ibi, quod Dominus, cum tales invenerit, praacinget se et faciet illos discumbere, id est, consolari. Ab hac consolatione omnes immundi excluduntur; unde in Apocalypsi: Foris canes et venefici et impudici. — Item, quia fuit fi.deiis per abdicationera terrestrium cupiditatum, iuxta illud Numerorum: Servus meus Moyses fideiissimus esl in omni domo mea. Fidelis quidem est servus, qui non quaerit humanam laudem; ad Galatas: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Bernardus: « Fidelis re vera servus es, si de multa gloria Domini, etsi non exeunte ex le, tamen transeunte per te, tuis manibus nihil contigerit adhaerere ». F idelior 3.nlem est qui non quaerit carnalem quietem; Matthaeus: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus suus super familiam suam? etc. Et sequitur: Beatus, ille servus, quem, cum venerit Dominus eius, invenerit sic facientem. Dominus in morte venit; ergo ante non est a labor'e huiusmodi quiescendum. Unde et de Sarauele — de quo in libro Regum dicitur: Cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samiiel prophela esset Domini — de ipso in Ecclesiastico dicitur: Pecunias et usque ad calceamenta ab omni came non accepit, el non accusavit illum homo. — Hoc beatus Franciscus evidenter implevit, qui evangehcae regulae se penitus conformavit, ita ut nec in zonis aes nec calceamenta in pedibus portaverit, imitalus in hoc Dominum. Nam, sicut Hieronyraus ait, « non potuit habere Dominus quod prohibuit in servis». Et per huiusmodi Gdelilatem assurai raeruit ad regium honorem; Matthaeus: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui; ad quod non assumuntur avari; Apostolus: Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod esl idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Unde blasphemanl qui temporalia amanda praedicant; Hieronymus: « Turpe est, ante fores sacerdotis Doraini cruciQxi et pauperis, qui cibo vescebatur alieno, lictores consulum et milites excubare »; non enim est servus maior Domino suo. — Item, quia familiaris per adimptetionem caelestium iussionum; lob: Nunquid considerasti servum meum lob, quod non sil ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? De hac servitute in libro primo Regum dicitur: Servire ei soli, el eruet vos. Nemo enira potest duobus dominis servire, scilicet diabolo et Deo, nisi sub pacto tali, quale Naas cum filiis Israel facere volebat, cum dixit: M hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobriim in universo Israel; oculus dexter, inlentio respiciens aeterna; sinister, respiciens terrena. Vult enim diabolus, ut servi sui, etiam si boni quid agant, aeternorum intentionem perdant. — Beatus autem Franciscus oculum dextrum in omni opere habuit; simplex enim et rectus fuit. Et quia simplicem oculum habuit, totum corpits operum suorum lucidum fuit, et per huiusmodi familiarem servitutem as.sumi meruit ad Dei contubernium. Isaias: Ecce, servus meus electus, quem elegi, posui super eum spiritum meum. Ad hoc aulem contubernium qui Dei praecepta adimplere renuit (inutilis est); Matthaei vigesimo quinto: Servum inutilem proiicite in tmwbras exteriores. — Sic igitur beatus Franciscus fuit servus Doraino acceptabilis, quia humilis, virilis, fidelis, familiaris, contra vanitatera sublimilatum, carnalitatem voluptatum, terrenitateiu cupiditatura, pertinaciam malignitatum.

II. Sequitur de secundo: ponam te quasi sigvaculum, ubi comraendatur a signaculo spectabilis sanctitatis, quod multum patuit per impressa sibi stigmata passionis. Notandura ergo, quod ipse fuit signaculum reformatum per geraituin compunctionis; lob: Reslituetur ut lutuni signaculum et stabit sicut vestimentum. Angelus, qui signaculum Dei fuit, non est reparabilis, quia poenitere non potest, sed homo; et dicit ut lutum signaculum, quod fil ex aqua contritionis et pulvere humilitatis, et talis.stobit ut vestimentum, quod indutum corpori stat et non per se. Huiusniodi fuit Franciscus signacuLum restitutum ut lutum per contritionem, et stabat sicut Pone me ut signaculum super cor luum; Hugo a S. Victore: « Sentio, anima mea, quod ea vis est amoris, quod in eius quera diligis, similitudinem Iransforraaris ». — Item, expressum per exemplum perfectae virtutis, secundum illud Apostoli ad Romanos: Signum accepit circumcisionis signaculuni iustiliae fidei, non quidem circumcisioiiera corporalem, sed spiritualem. — Itera, expressivum per zeluni supernae salutis, secundum illud Apocalypsis: Vidi alterum Angelum ascendentem ab orlu solis, habentem signum Dei vivi. Hoc quidem signura est zelus huroanae salutis; unde in Ezechiele: Signa lliau super frontes virorum gementium et dolentium super

cunclis abominalionibus etc. Hinc etiam est, quod in Aeg3'pto percussit eos qui hoc signo caruerunt. — Sic igitur fuit signaculum reformalum, Iransformatum, expressum., expressivum.

  1. Sequitur de tertio: quia ego.elegi te, ubi De commendatur a privilegio caeleslis eleclionis; et no- °. tandum hic, quod, licet non sit assignare causam divinae electionis nisi ipsius voluntatem, qui dicit: Miserebor cui voluero, el ckmens ero in quem mihi placueril; tamen est reperire huiusmodi elesi- ctionis signa, quae potissime sunt septem, scilicet reverentia divini nominis; Ecclesiastici primo: Initium sapienliae, limor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis, id est animabus, graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur.WmceivAxa sententiae praemittit: Timenti Dominum bene erit in exlremis, et in die defunctionis suae benedicelur. Econtra dicitur ibidein: Qui sine limore est non poterit iustificari; iracundia eiiim animositalis ilUus subversio illius esl. Unde tota sacra Scriptura ad hoc nilitur, ut timor Domini in homine generetnr; Ecclesiastes: Deum time et mandala eius observa; hoc est enim omnis homo. — Item, amor sanctimoniae corporalis; ad Ephesios: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculali in conspectu eius in caritate; Petrus: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta etc. — Item, dulcor ingenitae miserationis; Aposlolus: fnduite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae; et quod hoc signum electionis (sit), idem ostendit ad Timotheum: Pietas ad omnia utilis esl, promissioneni habens vilae eius, quae nunc est, el futurae. lob: Ab infantia mea crevit mecum misoicordia et de utero matris meae egressa esl mecum. Econtra Ecclesiasticus: Cor durum male habebit in novissimo. Bernardus: « Si vis scire, quid est cordurum, interroga Pharaonem ». — Complacentia voluntariae paupertatis; et hoc sive assumtae, sive inflictae; Isaias: Elegi te in camino paupertatisj lacobus: Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, diviles in fidc el heredes regni, quod repromisit Deus diligentihus se? Beati, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. — Item, humilHas devolae menlis; primae ad Corinthios primo: Videte vocalionem vestram, fralres, quia non mulli sapientes secundmn cai-nem, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; infirma mund.i elegit Deus, iit confundat forlia etc.

Exod. 33, 19; cfr. Roni. 9, 15. Hoc etiam fuit signum electionis in David, qui dixit ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, et ludam el vilior fiam plus, quavi faclus sunt, et ero humilis in oculis meis etc. Econtra, Lucas: Quod hominibus altum est abominatio est ante Deum.. — Item, lenitas innatae mansuetudinis; Ecclesiasticus: In fide el lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne. Econtra est in Proverbiis: Sexsunl, quae odit Dominus, et seplimum detestatur anima eius: eum qui seminat inter fratres discordias. — Item, assistentia supernae benignitatis; Sapientia: Respectus eius m electos illius. Respectus enim Dei est providentiae eius assistentia; loannes: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos etc.

Quia ergo haec septem in beato Francisco erant evidenler, eum electum ostendebant.

Sermo II

Ecce, servus nieus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi Spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet, Isaiae quadragesimo secundo.

(Prothema). Quis, putas, est fidelis servus et prude7is, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Verba ultima sunt in Matthaeo, in quibus explicatur nobis, quod difDcile est invenire hominem idoneum ad pronuntiandum verbum Dei, pro eo quod huiusmodi hominem oportet esse fidelem et prudentem. Quis, putas, est fidelis? Salomon dicit: Multi homines misericordes vocantur; viruni autem fideleni quis inveniet? Ille fidelis est, qui in omnibus, quae agit, non quaerit nisi gloriam Dei, nihil commodi proprii, nihil laudis, nihil favoris, sed solum gloriam Dei et salutem animarum; dilTicile igitur est invenire viruni fidelem. Sed cum hoc difficile est invenire virum prudentem. Prudens est qui cibum dat in tempore; alius Evangelista dicit: Qui dat in tempore tritici mensuram. Prudenter mensurare verbum divinum secundum capacitatem auditorum, ut nec minus alte nec abbreviate loquatur, nec nimis alte nec ninis infime, hoc est magnum. Quis facit hoc? Si homo facit semel, deflcit pluries. Fateor, quod quando considero modum, quem tenere debet praedicator in praedicando, sum senex (?) et video, quod modicam habeo idoneitatem. Deus est, qui loquitur. Homo credit aliquando.bene dicere et cogitavit multa bona; nihil

ilicel quantloque; /wminis est animam praeparare, et Domini esl gubernare linguam; si nimis tepide loquor, limeo, ne irascatiir milii Deus; si abuudanter velim explicare laudes beati Francisci, credent aliqui, quod laudando eum velim laudare nie ipsum. DitTicile est mihi loqui de materia ista. Intendo vobis describere hominem spiritualem et perfectum, et quilibet studeat ipsum iraitari; et servato stilo veritatis, intendo exemplificare de beato Francisco. In principio rogabimus Dominum, ut ipse etc.

Ecce, seruus meus etc.

Secundum principalem intelligenliam verba ista dicuntur de Doniino nostro Iesu Christo; sed quae capitis sunt transferuntur ad membra propter assimilationem et connexionem; ideo secundum convenientem intelligentiara dicuntur de quolibet viro iusto et perfecto, et secundum quandam praerogativam explicatur haec eximia et perfecta sanctitas, quae fuit in beato Francisco et quantum ad perfectae sanctitatis radicem et sanctitatis celsitudinem et quantum ad sanctilatis perfectae dijfusionem. Perfectae sanctitatis radix consistit in Immililate profunda; celsitudo sanctitatis consistit in virlute probata; sed dijfusio sanctilatis perfeclae consistit in caritate plenaria. Profunda humilitas est, per quam homo suscipitur a Deo; in virtute probata ei complacemus; sed in caritate plenaria ad Deum erigimur et ad proxinuun inclinamur. Propler hoc in verbis istis beatus Franciscus commendatur ab humilitate profunda, per quam a Doraino susceptus est; et hoc notatur, cum dicit: Ecce, sei-vus meus, suscipiam eum; secundo a virlute probata coraraendatur, per quam Domino complacuit, cum dicit: electus meus, in quo sibi complacuit anima mea; tertio commendatur a caritate plenaria, per quam in Deum (se) erexit et in proximum se dilatavit, cum dicit: dedi Spirilum meum super eum etc. Quis est iste perfectus Sanctus? Audite: ille qui habet in se profundam humilitatem, (probatam) virtutem el caritatem plenariam. Sanctitatis radix in humilitate incipit, in virtute probata proficit et in caritate plenaria consummatur. Humilitas facit, quod a Deo suscipimur; virtus facit, quod ei complaceraus; sed caritas plenaria facit, quod in Deum totaliter excedamus et aliis communiceraus quod habemus.

I. Primo, dico, beatus Franciscus comraendatur De hic ab humilitate profunda ab ore Dei, cnm dicit: Ecce, servus meus, suscipiam eum. Convenit ei quod dicit Dominus: In illa die assumam te, Zorobabel, serve meus, et ponani te quasi signaculum, quia te elegi. — Ponam te quasi signaculum, scilicet in signis et stigmatibus irapressis tibi verbo Omnipotentis. Dicit: et ponam te quoM signaculum. Et quare? Quia servus meus es: humilis, pro reve- Prov. 16, I. rentia Dei; humilior, in supportatione proximi; et humillimus, pro contemptu sui. Admiror humilitatem beati Francisci super omnes virtules suas.

Primo, dico, fuit servus Dei humilis pro i-eve- rniti rentia Dei; unde convenit ei quod dicit Dominus in p™ rt lob: Nunquid considerasti servum meum lob, quia est vir simplex et reclus ac timens Deum et recedens a malo? — Servum vocat eum propter humilitatem; quia est simplex in intentione menlis; timens Deum, in aflectione; et recedens a malo, in operatione divina, servus fuit coraputatus et cultor Dei magnificus; in omnibus, quae egit vel sustinuit, Deum laudavit. Nati sunl ei septem filii et tres filiae. lob interpretatur dolens, et bene signiQcat beatum Fran- s. f ciscum, quia vita eius plena dolore fuit; semper fuil in lacryrais, deflens peccata propria vel aliena. Si respiciaiuus primara eius genituram, primo habuil Nobn septem fratres, et ipse fuit octavus, et Domino im- f"tribi perante, divisit eos in quatuor partes mundi el misil eos binos et binos. Et secundum suum desiderium Dominus reduxit eos simul. — Habuit etiam tres filias, Tres imi quia in principio conversionis suae Ires ecclesias fundavit: unara in honorem sanctorura Cosraae et Damiani; aliara aedificavit Apostolo Petro; tertiam beatae Virgini, et in ista tertia Dominus revelavit ei vitara, quam ducere debebat. Et tres Religiones instituit: priraa Religio fuit Ordo Fratrura Minorum; secunda, Ordo Sororum beatae Clarae, quae primo dicebantur pauperes Dominae sanctorura Cosmae et Damiani, modo, postquam beata Clara est canonizata, dicuntur Sorores beatae Clarae. Et instituit tertiura Ordinem, qui vocatur Ordo poenitentium, qui dicuntur fratres continentes. Istas Rebgiones quasi tres fllias instituit, et ordinantur ad cultum Dei. Fuit igitur beatus Franciscus cultor Dei et.servus humilis; unde potuit dicere cum Psalmista: 0 Domine, quia ego servus tuus, ego.servus tuus et filius anciUae tuae. In istis deberaus imitari beatura Franciscura et esse cultores Dei reverentes. — Tiraeamus illura quipotesta- noriauo tem habet corpus et animam mitlendi in gehennam ignis, et colamus et obsequamur illura; aliter conqueretur de nobis, dicens: Si Pater ego sum, ubi est honor meus, et,ii Dominus ego sum, ubi est I timor meus? Et similiter dicet illud lob: Servum m meum vocavi, et non respondit mihi. Vocat nos 1 Dominus per internam inspirationem, per praedica- 1 tionem, per flagella, per beneficia et perfectorum exempla; et nos nihil facimus; tamen scribitur in Luca: Servus,.sciens voluntatem Domini sui et non faciens, vapulabit multis. Fuit igitur servus Dei humilis pro reverentia Dei.

Secundo, fuit servus Dei humilior pro suppor- 1'™;; ratione proximi; Apostolus, priraae ad Corinthios pofijjj nono: Cum liber essem ex omnibus, omnium me Psalm. 115, 6; sequuntiir Matlh. 10, 28. et c. 18, 9.

Hlalach. 1,6; seqiuintur lob 19, 16. el Luc. 12, 47.

senmm feci. Sanclus Pater Franciscus oranibus omnia et servum omnium se fecit, etiam despicabilium personarum servus esse voluit, in via cuilibet Fratri obedientiam promittebat; quando fuit saecularis, leprosos maxime abborrebat, post conversionem suam obsequio leprosorum se deputavit, lavando pedes eorum et ligando eorum ulcera et plagas, putredi.nem et saniem educendo et pedes osculando; ut supportando proximum se contemptibilem redderet et gratiam a Deo jmpetraret. Apostolus ad Galatas dicit: Vos in libertateni vocati estis, fratres, tantum ne Ubertatem in occasionem detis carnis, sed per caritalem Spiritus sei-vite invicem; talis debet esse libertas nostra. — ei Dicet aliquis: verum est, quod debemus servire invicem, sed non oportet servire leprosis. Hoc servitium non despexit Deus, qui inclinavit se ad lavandum pedes lutosos discipulorum et Jixit: Vos vocalis me Magister el Domine, et bene dicilis; sum etenim. Si ergo ego, Magister et Dominus, lavi pedes vestros, el vos dehetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum. ego feci vobis, ita et vos faciatis. Amen, amen, dico vobis, non est servus maior Domino suo, neque Apostolus maior est eo qui misit illum. Dicit ibi Augustinus: « Faciamus invicem humiles quod humiliter fecit Excelsus. Magna est haec commendatio humilitatis, et faciunt sibi hoc invicem fratres, etiam opere visibili, et si non opere, faciunt lamen corde, multoque melius est; ut eliam manibus faciant, ne quod fecit Christus dedignetur facere Christianus. Cum enim ad pedes fralris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel, si iam inerat, confirmatur humilitatis affectus ».

Gregorius nonus, plenus sapientia, propter familiaritatem, quam habuil cum beato Francisco, factus est eius imitator et in sua camera habuit leprosum, cui serviebat in tunica Fralris. Quadam die dixit ille leprosus: non habet summus Pontifex nisi istum senem, qui mihi minislret? Nimis fatigatur. Bonum est servire proximo; propter hoc Apostolus: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Bonum est viro, cum porlaverit iugum ab adolescentia sua.

Beatus Franciscus fuit humilis pro reverentia Dei, humilior pro supportatione proximi, tertio fuit humillimus pro contempta sui, nt sequeretur illum, de quo dicitur ad Philippenses: Exinanivit semetipsum, foi-mam servi accipiens. In illa forma conceptus fuit et potuil dicere: Adolescens sunt ego et contemptus. Vermis et non homo; opprobrium hominum et abieclio plebis. Docuit Dominus raagnificentiam suam in caelo, quam appetentes angeli luciferiani, perierunt.et fecit lucifer secum ruere hominem, qui ad imaginem Dei fuit creatus. Humilitatem non docuit in caelo, ideo, volens ostendere radicem sapienliae, humiliavit se. Qui vult habere sapientiam Christi, oportet a radice sanctitatis incipere, sicut fecit beatus Franciscus. Quando primo fuit conversus, a concivibus suis luto platearum proiiciebatur et nudus venit coram episcopo et omnia temporalia dimisit, poslea fuit vir exiraiae sanctitatis; per hoc ostenditur, quod pervenit ad culmen sanctitatis et humilitatis. Dicit beatus Bernardus: « Verus humilis vult vilis reputari, non humilis praedicari ». Dicit beatus Gregorius, quod, « sicut superbi de sua exaltatione gloriantur, ita humiles de sui abiectione gaudent». Unde provenit humililas? vir magnae sanctitatis, et cum oraret in ecclesia cum beato Francisco quadam die et soporatns esset, vidit, caelum aperiri et in caelo pulcherrimam cathedram; petiit, cuius esset cathedra, et dictum est ei: cathedram istam amisit lucifer propter superbiam suam et reservatur beato Francisco propler suam humilitatem. Cum esset evigilalus, quaesivit a beato Francisco: « Quid tibi videtur de te»? Respondit beatus Franciscus: « Videlur mihi, quod sum maximus peccator de mundo». Dixit Pacificus: « Sunt homicidae et latrones et alii mali ». Respondit ei beatus Franciscus: « Non est ita pessimus de mundo, si haberet tot dona gratiae, quin esset devotior me ». Audite mirabile, (quod) inter omnia, quae admirari possumus, unum est de maximis: inter omnes, quos Deus exaltavit in novo et veteri Testamento, nullum exallavit nisi deiectum et humiliatum. — Tres exaltavit Dominus in veteri Testamento stabiliter; non exaltavit Saul, quia non fuit stabilis, sed exaltavit loseph, Moysen et David. Quid legitur de loseph? Dicit Psalmus: Misit ante eos virum; venundatus est in servum; dicitur ibi, quod fuit incarceratus et ligatus ferro et serviebat illis qui erant secura in carcere. Postea Pharao constiluit eum dominum domus suae. Item, Moxjsi, qui fuit adoptatus in filium filiae Pharaonis, in terra Aegypti non promisit Dominus exaltationem; sed quando exarsit in eum Pharao et fuit in deserto et factus est pecorarius et pastor ovium, tunc Dominus apparuit ei el locutus est ei iudicia sua. Et de /)aii2«Z quid dicitur vel legitur? Quid dicis tu, David? Dicit David r Elegit David, servum suum et sustulit eum de gregibus ovium, de post fetantes accepit eum, pascere lacob, servum suum, et Israel, Psalm. 104, 17. seqq.; de Moyse v. 26. seqq.; rfr. Exod.

/leredilalem suam; smU eihm n nomine tno omnes (se) Immiliabant; quia Christus magis appreliatur humiles. — Sed si quis haberet lapidem pretiosum, et quanto lapis ille magis despiceretnr, tanto pretiosior redderetur; libenler eum ostenderet illi qui eum viluperaret. Virtus aninii crescit in viluperio; niagna igilur fatuitas est velle laudari. Voluerunt Sancti despici ab hominibus, ut placerent Deo. Dicit Gregorius: « Si sancti viri, etiam cum magna faciunt, de semelipsis vilia sentiunt; quid in sua excusatione dicturi sunt qui sine opere virtulis intumescunt »? — Anselmus dicit, quod sunt sex gradus humilitatis, et qui potest pervenire ad sextum gradum habet plenitudinem gratiarum. Primus gradus humilitalis est se ipsum conlcmpliliileni reputare; secundus est se ipsiiin conliMnplibileHi ilicere; tertius est se ipsum conteniplibilem i)eisnailere; quartus gradus est, quod velit contemptibilis credi; quintus, quod velit contemptibilis dici; sextns autera est, quod velit lanquam contemptibilis contrectari, et Innc est proxiraus Deo el servus humilis. « Quantuni homo est corara Deo, tantura est, et nihil plus '»,61 quantum Deus reputat eum, tantura valet. Mirum est, quod volunt homines placere horainibus, ex quorura coniplacentia non est homo melinr, et non curant complaeere illi, cuius coraplacentia est perfectio virtutum. Sic igitur beatus Franciscus commendatur primo a profunda humilitate.

Et propter humilitateni susceplus est ad misericordiara Triplicem; Psalmus: Suscipe servum luum in bonum, non calumnienlur me superbi. Fac cum servo tuo secundvm misericordiam tuam. Iste servus Dei hurailis, quia fuit adeo humilis per contemptum sui, ideo susceptus esl ad misericordiam condonanlem; et quia fuit supporlator proxirai.siii, susceptus est ad mmricordinm prolegentem; el tertio, quia fuit venerator Dei, ideo snsceptus est ad misead ricordiam liberanlem el exuUtvrdem. — Primo, dico, Franciscus fuit conlemplor sui; ideo snsceptns est ad misericordiam condonantem. Dicitur in cantico beatae Virginis: Deposuit polentes de sede et exaltavil humiles. Suscepit IsraeL, puerum suum, recordatus misericordiae suae. Israel sive lacob luctatus est cumAngelo, factus est claudicans, susceptus est ad raisericordiara, ut de genere eius susciperetur Dei Filius, per quem condonarentur peccala; sed oportet, prius marcescere nervum, id est mortificare carnem. Unde in Daniele dixerunt tres pueri::on est locus primiliarum; sequitur: In animo conlrito et spiritu humilitatis suscipiamur a Doraino. Si vis suscipi ad raisericordiam condonanlem, oportet, te luctari cnm Angelo in oratione, ut marcescat concupiscentia; et tunc poteris offerre sacrificium cordis contriti. Inflaramatnr enira hic aninius horainis ex concupiscentia et ex seiisibilibus exterioribus, ac si totus esset in fornace; sed si descendat Angelus in fornacera et illabatur nientibns nostris per gratiara, et horao hurailiet se et incipial mortificare carnem suara et placere Deo; faciet medium fornacis quasi ventum roris flantem, et tunc in venis non sentit carnis prurituin, vel si.senlil, non laeditur ipso. — Beatus Franciscus non cessavit a lacrymis, quandoconversns fuit, usqiie dum Dominns apparuit ei et dixil, quod dimissa essent ei peccata multa- usque ad ultimum quadranlem. Istud ego libentius audirera quara aliquid aliud in raundo; istud audivit (etiam) Magdalena. Sic igitur beatus Franciscus, quia fuit contemplor sui, susceptus est ad misericordiam condonantem.

Secundo, quia fuit supporlalor proximi, susceptus est ad misericordiam protegentem; unde Isaia: Seruus meus es tu; elegi le et non abieci te. Et auxiiialus stim libi, el suscepit le dextera Justi mei. Non est conversus relrorsuni, postqnain misit manum a.d aratrwm, non respexit relro; electus est et non abiectus. Solum a morlalibiis non cavebat sibi, sed etiam a venialibiis, in iuantiim possibilitas huraana potuit. Suscepit le dextera iusti mei. Quis est iste Iustus? Dicit Apostohis: Advocutum habemus in caelis a.pud Palrem lesum Christum iuslum. Dextera lusii mei, id estdexlera omnipolenliae Dei, quae enm defendit ab oraiiibiis adversantibus ei. Quando corporaliler daemnnes ipsuni aflligebant et percutiebant eum, semper reciirrebat ad Deura. Poluit dicere illud Psalmi: In velamento alarum tuarum exsultabo..Adhaesit anima mea post te; me smcepit dextera ftsa. Qui vult prolegi, oportel, quod sit sub dextera Dei. — Tertio beatus Franciscus fuit venerator Dei, ideo susceptus est ad misericordiam Uberanlem.; Psalraus: Tenuisti manum dexteram meam et in voluntale tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Saloraon: Ilumilem spiritu suscipiet gloria; superbum sequilur humilitas. Misericordia est, quae liberat, exaltat, honorificat, glorificat; unde dicit Dominus: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum. Magna est potenlia Dei solius, et ab humilibus honoratur.

Qui Deura honorant, illi solum honorantnr et gloriflcanlur; sed soli humiles Deum honorant: ideo soli humiles glorificabunlur. Vis igitur sumi ad triplicem misericordiam, esto servus humilis ex contemptu tui, ex supportatione proximi et ex reverentia Dei. Ista esl prima pars philosophiae christianae. Dioscorus quaesivit ab Augustino, quid principaliter esset philosophia christiana. Respondit Augustinus dicens: « Si quaeras, quid principalius sit in

rhetorica; resiMudeo tilji: eloquentia; similiter, si secundo quaesieris, aut tertio, aut si centies quaesieris, seniper respondetur tibi: eloquentia. Ita tiico tibi ex parle ista; si quaeras: quid est philosophia christiana? respondeo tibi: humililas; siniiliter, si bis aut ter aut cenlies quaesieris, semper dicam libi: bumihtas ». Hoc suadel Evangehum, nec est pagina nec linea in sacra Scriptura, quae non praedicet humilitatem. Si superbiraus, cadimus a vera sapientia Prophetarum et Apostolorum. — Patet modo de humilitate beali Francisci profunda.

II. Aliquantulum dicamus de virlule eius probala, quae notatur, cum dicit: eleclus meus, complacuU sibi in illo anima mca. Electio signiflcat eminentiam, per quam aliquis superponitur alii;electus fuit beatus Franciscus uon solura e malis, immo inter bonos sublimatus est; unde convenit ei illud quod dicitur in Ecclesiastico: In muUiludine electorum habebit laudem el inter benediclos benedicetur. Beatus Franciscus dicitur electus et probatae virtutis propter tria: primo, propter Legis et Evangelii integram observantiam; secundo, propter fidei christianae insuperabilem zelum; tertio, propter Christi crucifixi superfervidam dileclionem. — Primo, dico, beatus Franciscus fuit eiectus propter Legis et Evangelii integram observantiam; unde Isaias: Excoxi te, sed non quasi argentum; elegi tc in camino paupertatis. Paupertas est caminui aliquos consumens et alios probans; est autem consumens illos qui cum impatientia et cupiditate ad acquireoda terrena sunt pauperes; nequissima est paupertas in ore impii. Sed voluntaria paupertas, quae habet adiunctam Christi conformitatem et Christi iraitationera, illa est caminus probans electos, in qua fornace fuerunt pueri; et dicitur ibi: sicut in fornace ignis ardenlis inter tres pueros apparuit similis Filio Dei, ita apisaret in raundo inter pauperes. Dicit Dominus: Qui non rcnunliat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus; subdit statim: El qui non baiulal crucem suam et sequilur me non est me dignus. Paupertas, quae est cura cruce, est carainus probans, et habet coniunctam vitam evangelicam, quae est in asperitate, in integritate, in simplicitate, in humilitate et in omni benignitate. Asperitas exterminat gulam; integritas, luxuriam; humihtas, superbiara; siraplicitas, curiositatem; et benignitas, iram. Sic sequitur homo Christum nudum in camino paupertatis. — Si velim esse gulosus, luxuriosus vel superbus, non est iste caminus purgans, sed exterminans. — Beatus Franciscus fuit aimira electum, quia fuit in camino paupertatis. Miserrimi, qui ingrediuntur istum caminum et resiliunt foras; non sunt digni purgari. Carissimi, nobilis est iste caminus; fecit Angelus medium fornacis quasi ventum roris flanlem. Unus Frater, qui vixit cum beato Francisco extra castrum iuxta Senas, ubi est Mons Pulitianus, dixit, quod non invenerunt nisi panem durum; iverunt ante ostium ecclesiae et coraederunt panera et biberunt aquam. Postea intraverunt ecclesiam, et (Franciscus) coepit repleri magna exsultatione; per magnam horara stetit in ecclesia, et fatigabatur Frater; postea quaesivit ab eo Frater, quomodo sentiebat de se; et dixit beatus Franciscus, quod postquam conversus fuerat, nunquam tantam iucunditatem sensit. Placet Deo paupertas cum austeritate et integritate et hurailitate et simplicitate et benignitate. Et ivit ad beatum Petrum, ut eius fideiussor esset, qui non discedebat a voto suo. Et sicut, quando Deus pluit filiis Israel manna, cibum habenlem omne delectamentum in se et omnis.laporis suavilalem; sed illi qui desiderabanl pepones et allia non senserunt illam suavitatem: ita qui desiderat consolationem terrenam amittit caelestera. Deus ludaeis produxit aquam de petra. Qui essent in camino paupertatis in asperitate, in integritate, in humilitate, in simplicitate et in benignitate, ilhs daret Deus gratiam suam, et essent aurum electum.

Secundo beatus Franciscus fuit eleclus propter fidei christianae insuperabilem zelum. De Paulo dicitur: Vas electionis esl mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus el regibus el filiis Israel. Istum zelum habuit beatus Paulus, quia voluit raultiplicare fidem Christi apud ludaeos, apud Graecos et postea apud Romanos. Et beatus Franciscus propter Christum pauper esse voluit et propter zelum fidei vas electionis fuit Deo; per universum orbem ivit, ut fldes dilataretur. Tribus vicibus voluit ire ultra mare et non potuit propter naufragium, et ivit ad Miramolinum in Hispania et apud Marochium, ubi postea Fratres nostri fuerunt martyrizati. Tertia vice ivit ad Soldanum et praedicavit fldem christianam et desiderabat, quod discerperetur pro flde christiana; et dixit Soldanus: « Adducamus sapientes nostros et disputeraus de flde nostra et vestra »; et respondit beatus Franciscus: « Fides nostra est super rationem, et ratio non est efflcax nisi credenti, et non possum arguere per sacram Scripturam, quia ipsi non credunt sacrae Scripturae; sed flat ignis ex silva, et intrabo ignem cura sapientibus vestris, et qui combusti fuerint, illorum lex est mala »; et stalim sapientes Soldani recesserunt; et incepit Soldanus subridere et dixit: « Non credo, quod invenirem aliquem, qui intraret vobiscum ignem ». Et dixit beatus Franciscus: « Ego solus volo intrare, et si comburar, iraputetur peccatis meis; si non, recipiatur fides nostra christiana ». Et respondit Soldanus: « Non auderem Psalm. 77, 21; seqimnliir Sap.

Respicitur Num. 20, 8. seqq.

hoc lacere, quia tiiiieo, i]uod mei lapidarent me; sed credo, quod fides vestra bona sit et vera >. Et ex illa liora semper liabuit fidem christianam impressani in corde suo.

Tertio fuit eiectus beatus Franciscus propter Christi crucilixi super fervidam dileclionem. De sponsa dicitur in Canticis: Dileclus meus candidus et rubicundus, eleclus ex minibus. Chvs.lm candidus fuit in incarnatione propter innocentiam, et rubicundusln passione. Beatus Franciscus maximam habuit devotionem ad Christi incarnationem et Christi crucem. Prontcr amorem Filii Virginis et in vita sua, appai-eiik J>ei'aihiin cnm scitis alis, est translormatus m Clirisluin criicilixiim, et habuit clavos magnos nervosos, et erat replicatio clavorum ex parte opposita subtus pedem, et in latere habuit plagam -; potuit dicere: Vulnerasli me. Niger fuit, et similiter propter poenitentiam; in morte apparuit caro eius candidissima et rubicunda, et rogavit, quod dimitteretur nudus ad spatium unius leucae. Poluit dicere cum Paulo: Chrislo confixus sum cruci. Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini noslri Iesu Chrisli. Fuit igitur electus a Domino. Rogabimus.

Ecce, servus meus etc.

Dicebalur hodie ad commendationem istius sancti vici, quod fuit perfectus et sanctus et commendatur a perfectae sanctitatis radice et a sanctitatis celsiludine et a perfectae sanctitatis dijfusione. Perfectae sanctitatis radix consistit in profunda humilitate; sanctitatis eius celsiludo consislit in probata virtute; sanctitatis dijfusio consislit in plenaria carilate. In his tribus commendabilis fuit beatus Franciscus; propter profundam eius humilitatem a Domino est susceplus; propter virtutem probatam Domino complacuit; propter caritatera plenariam ad proximos se dilatavit. Et dixi, quod profunda eius humilitas commendatur, quia dicit: Ecce, servus meus, suscipiam eum etc. Fuit autem servus humilis propter reverentiam Dei; humilior, propter supportationem proximi, et humillimus, propter contemptum sui; et ideo susceplus est a Domino ad misericordiam condonanlem; propter supportationem proximi susceptus e.st ad misericordiam p7-otegenlem; propter reverentiam Dei susceptus est ad misericordiam liberantem. Dictum etiam fuit, quod fuit electus a Domino tripliciter: primo, propter Legis et Evangelii integram observantiam; secundo, propterfldei christianae insuperabilem zelum; tertio, propter Christi cruciflxi profundam dilectionem. Restat modo dicere, quomodo placuit et quomodo protulit spiritum et dedit iudicium gentibus. Rogabimus Dominuin, ut illud quod restat, det mihi utiliterdicere et vobis saporare, quod sit ad eius honorem etc.

Ecce, servus meus etc.

Sicut dicebamus, quod profunda humUitas est via, quod suscipiamur a Domino, ita probata virlus potissime via est, qua complaceamus Deo. Quando Deus dicit animae: comptacuit sibi in te anima mea; hoc esl delectabile animae audire. Voluntas Dei condescensiva complacet sibi ad gubernationem aniluarum; divinae voluntalis alfectus propriissime complacet sibi in Filio, quia in ipso sunt virtutes in summo; probata virtus est, per quam quis placet Domino virtutum. Rex exercitus non complacet sibi nisi in milite vigoroso. — Ut loquamur (de beato Francisco), complacuit beatus Franciscus Deo propter obedientiae promptitudinem; secundo, propter rectitudinis aemulationem; tertio, propter devotionis suavitatem. Inter alia ista tria faciunt, quod Deo placeamus, et si ista sunt in nobis, complacet sibi in nobis Deus. — Primo, dico, placeamus Deo propler obedientiae promptitudinem; unde Isaiae sexagesimo secundo: Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolala; sed vocaberis Voluntas mea in ea, quia complacuil Domino in te. — Nunquam terra nostra derelinquetur a Domino, quia (ipse) recedit ab ea; certe non, sed quia nos recedimus ab eo; et quando Deus dereliquit nos, tunc quasi terra nostra desolatur. Loquilur Dominus ad aniraam obedientem, quando dicit: vocalmis Voluntas mea in ea, hoc esl, quando anima nihil facit, nisi quod Deus acceptat, et quando totaliter subiacet voluntati divinae. Beatus Franciscus vere nitebatur imitari Christum, potuit dicere vere: iion derelinquo te, eum qui misit me, sed facio, quae placita sunt ei, quia si infirmus (sum), et infirmus esse volo. — Complacentiam suam circa beatum Franciscum ostendit Dominus, quia voluit loqui ei non sicut extraneo, sed sicut amico speciali, ut (narratur, quod in ecclesia) sancti Damiani sermone vocali locuta est ei crux. — Dices forte: quis fuit ibi? Quis fuit cum beata Virgine, quando Angelus dixit ei: Ave, Maria, gralia plena? Quis fuit cum Zacharia, quando Angelus locutus est ei, qui stetit a dextris altaris incensi? — Si essemus prompti ad divina beneplacita facienda, revelaret nobis voluntatein suam; unde Apostolus: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vesti-i, ut probetis, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens etpcrfeeta. Deus, qui creator est, sanctificator et beatificator, non vult nisi bonum. — Semel fuit disceptatio apud beatum Franciscum, utrum deberet vacare orationi, vel praedicationi. Per septimanam conferebat de hoc, quia (non)

luculenler apparebat ei verilas; et cum notura esset ei, quod deberet praedicalioni vacare, praedicavit hoininibus et succinctus exivit ad sex milliaria. Invenit agrum plenum avibus, et audierunt eum aves. Obedientissimns Deo fuit; ideo et creaturae ei obediebant: aqua, aer, terra, caelum, et bestiae lerrae accurrebant ad eum.

Secundo placuit beatus Franciscus Domino pro-!. pler reciUudinis aemulalionem. Scribitur S quod Phinees in bonitate el alacritate animae suae placuit Deo pro Israel, quando percussit fornicatorem et fornicatricem insimul. Nullum sacrificiam acceplius est Deo quam zelus animarum. Propter istum zelum descendit Christus in terram et niulta mala perpessus est; et propter istum zelum Henoch et Elias iranslati sunt in paradisum. Salvabit iustos Dominus et impios condemnabit. — Propter istum zelum raptus et sublimatus fuit beatus Franciscus. Apparuit visio Fratri Pacifico, et vidit beatum Franciscum transversis ensibus valde fulgentibus in modum crucis signatum, quorum unus a capite usque ad pedes, alius a manibus usque ad pectus. Propter istum zelum raeruit rapi, (praedicaturus) in ecclesia (cathedrali); el erant Fratres sui in locello, et distabat ab eo per milliare unum, id est per dimidiam leucam istius terrae, et apparuit Fratribus Iransfiguratus in curru igneo, et illustrati sunt in tantum Fratres, quod unus vidit quod erat in conscientia alterius. Iste raptus fuit cura Elia, placens factus est Deo et in rectitudine aemulationis placuit Deo. Pauci modo curant de strage, quam facit diabolus; sed beatus Franciscus ilebat quotidie pro peccatis suis et alienis.

Terlio coraplacuit Deo in eo propler devolionis suavitatem; Psalmus: Laudabo nomen Dei eic; sequitur: et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me. — Ita infrenalus fuit beatus Franciscus laude divina, quod, ut dixit socius suus, dicendo horas rapiebatur; el dixit Fratri: « Recede », cum deberet rapi. Quaesivit ab eo Frater: « Nonne raelius esset, quod diceres horas primo »? Et respondit ei dicens: « Istam visitationem non possura semper habere, quando volo, quia non est in potestate raea; sed possura, quando volo, incipere horas; et raalo illas postmodum incipere quam istam visitationein perdere ». Quando pro aliis orabat, illi sentiebant dulcedinem spiritualera. Obviavit ei quidara abbas Cislerciensis Ordinis. Rogavit eura, quod pro eo oraret; et cura oraret, (ille) tantara dulcedinem sensit, quod nunquam antea tantam senserat. Coraraendatur igitur bealus Franciscus ab huniilitate profunda et a virtute probata.

III. Tertio comraendatur a caritate plenaria, cum dicitur: Spiritum meum dedi super eum, iudicium gentibus proferet. Apostolus ad Roraanos dicil: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Spiritus sanclus datur, quando caritas datur. Posuit Dominus in eo Spiritum. suum et postea dedit iudicium; unde in Evangelio: Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vohis. Dicit, quod dedit super eum Spiritum suum. Quem Spiritum? Qui alios posset docere, id est, dedil ei spiritum hierarchicum. Scribitur: Spiritus eius ornavit caelos. Gregorius: « Ornamenta caelorum sunt virtules praedicantium ». Dico, quod dedit ei spiritum purgativum, illuminalivum et perfectivum '», quia Spiritus Domini primo ipsum purgavit, secundo ipsura illuminavit, tertio ipsura perfecit. — Primo dedit ei Dorainus spirituni purgativum, de quo in Ezechiele: Spiritus quoque levavit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei; manus enim Domini erat niecum, confortans me. — Spiritus noster est purificatus, quando ab araore terrenorum est sequestratus; sicut lux aerera reddit purioreni, ita aniraa, quando unitur Deo aeterno, pura efficitur, et quando unitur creaturae per amorem, flt ei similis. Dicit: levavit me; scribitur in lob: Snspendium elegit anima mea. Et quando anima elevatur ad Deum, tunc necesse est, quod in ea sit amaritudo, el quod aboininetur creaturara praesentem. Unde dixit rex Ezechias: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. — Iste spirilus purgalivus, confortativus et elevativus elevavit beatum Franciscum; quando ivit Romam, stabat elevalus in aere a terra, et vidit sacerdos quidara, quod elevatus erat a terra ad spatium unius dolii; et etiam Fratres viderunt eum frequenter elevatum a terra. Istud facit summa puritas. Angeli levabant eum in aerem, et etiara, ut legitur, Angeli levabant Magdalenam, quando orabat. Istud nulli conceditur nisi homini elevato.

Secundo dedit illi Dominus spiritum «7/MmMiMtivum; unde convenit ei quod dicilur in Ecclesiastico: In medio Ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus. — Litteras non scivit nec instructorem habuit; tamen praedicavit nec verbum unum reprehensibile dixit; similiter Antonius. Apostoli litteras non addidiscerant, pleni

tamen sapientia fueruiU et praedicaverunt el alios instruxerunt. Beatus Franciscus sermonem fabricaverat ex consilio domini Papae Gregorii, quem debebat praedicare corara Honorio; et cum debebat praedicare, nihil scivit; et tunc dixit: « Fabricaverat mihi quidam, scilicet Gregorius nonus Papa, sermonem subtilem, quem volui vobis praedicare, et modo totum snm oblitus. Exspectare, et rogabo Dominum, ut det mihi aliquid dicere »; et cum orasset, optime praedicavit. Super senes intellexit; magnus fuit, de creaturis et de siinplicilate aeternitatis recle respondebat. Non habuit potestalem aliigatam; lolus illuminatus fuit; arcana revelabat et absentibus apparuit. Habuit spiritum illuminativum. Si volumus istura radium sapientiae suscipere, non sistamus circa sensibilia.

Tertio dedit ei Dominus spiritum perfeclivum, qui solidum facit hominem et inconcussum, perficit hominem et facit eum plenum. De isto spirilu dicitur in Ecclesiastico: Tramile ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spirilus enim meus super mel dulcis, el hereditas mea super mel et favum. Implevit eum Dooiinus spiritu isto et dedit ei saporem et cibum soliduiii; perfectorum cibus solidus est. iste spiritus facit condescendere ad ea quae sunt perfectae virtutis. « Caritas meretur augeri, ut aucta perficiatur », et dicebat cum Apostolo: Cupio dissolvi et esse cum Christo. De isto spiritu dicitur in Psalmo: Redde mihi laeliliam salutaris lui el spiritu principali confirma me. Et Apostolis dictum est - Accipietis virtulem supervenientis Spiritus sancti in vos.

Modo, quando istura triplicem spiritum habuit, tunc protulit iudicia: primo, per exempkvritalem deiformium virtutum; secundo, per infallibilitatmi propheticarum revelationum; tertio, per arduitatem sublimium prodigiorura.

Primo, dico, protulit iudicia per exemplaritatem deiformium. virlutum; quando horao ita exhibet se, quod nihil reprehensibile, nihil iracundiae, nihil dolositatis est in eo; tunc credit homo, quod sit iustus et quod sit angelus Dei. Non snlvat impios Dominus et iudicium pauperibus Tribuit. ludicium Dei, iudiciale mandatum. Beatus Franciscus praedicavit divina praecepta, divina promissa, divina iudicia. Dicit: iudicium pauperilms Tribuit; unde dixil Dominus Aposlolis: Amen, dico vobis, quod vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, sed.ebitis et vos super sedes duodecim, iudicanles duodecim tribus Israel. Scribitur: iudicia profert omnis homo (?). De praelato dicitur: Speculatorem dedi te. Deberes sic Psalm. 118, 100. vivere, quod vita tua praedicet oranibus. « Bene loqui et male vivere est se lingua sua condemnare ». « Qui male vivunt et praedicanl bene, Deum instruunt, qualiter debeat eos condemnare». Legilur, quod Angehis, qui venit ab ortu solis, signavU;ib omni tribu seruos Dei Israel. illi sunl signati, qui sunt sursum in conformi vita Chrisli.

Secundo protulit beatus Franciscus iudicia per infallibilitatem propheticarum revelationum. Quidam fuil impudicus, gulosus, incurvalus; rogaverunl horaines beatum Franciscura, quod ipsura visitaret; et dixit: «Faciam libenter, quia rogatisme; sed sciat, si ad vomitum redierit, deterius erit ei ». Tetigit eum, et sonuerunt ossa sua, et qui curvus fuit prius stetit rectus super ossa. Fostea per aliquod tempus ille incepit oblivisci eorum quae beatus Franciscus ei dixerat, et rediit ad vomilum.. Quadam die comedit cum canonicis, cecidit domus, et omnes evaserunt praeter ipsum.

Ultimo protulit iudicia per arduitatem miraculorum; Apostoli potentes fuerunt in miraculis; in vita sua monslra faciebant et in morte mirabilia operati sunt. Similiter beatus Franciscus fecit in vita sua et post vitam rairacula.

Rerolatis, quomodo beatus Franciscus asseculus est humilitatem profundam, virtutem probatam et caritatera plenariam, ut sic pervenire possilis ad gloriam aeternam; ad quam nos perducat qui cum Patre etc. »

Sermo III

Creavit Deus hominem ad imaginem et simililudinem suam, Genesis primo.

In prirais, antequara prosequar verba proposita, volo respondere cuidam quaeslioni cuiusdam admirationis, quam possent facere aliqui, et forte multi vestrum faciunt in cordibus suis. Illa quaestio est, quara fecerunt Angeli, Domino ascendente in caelum: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Isaiae sexagesimo tertio. ita dicunt multi, vel possunt dicere de me: quis est iste qui venit de terra longinqua, quia Edom interpretatur longinqua; qui ausus est loqui in praesentia tot magnorum et praelatorum, inter tot sanctos, sapientes et gnaros? — Ad hanc quaeslionem possum ego respondere, quod duo moverunt me el induxerunt ad proponenda aliqua verba inter vos tales et taiitos, licet insufficiens in scientia et indignus in vita. Ununi enira, quod raovet me et induxit ad hoc, fuit praeceptum

domini Papae sive oijedienlia, quia placuit summo PontiQci, cui est obediendum et in nullo resistendum, quod aliqua verba dicerem inter vos, quae vobis dicam in line sermonis niei. Et lioc est unum, quod induxit me, licet indignum et insunicientem ad proponendum aliqua verba inter vos. Aliud est praesumtio cuiusdam specialis amoris, quem ego habeo ad beatum Franciscum, quia liabui eum propilium mihi in meis necessilatibus; et ista praesuratio amoris induxil nie ad hoc, ut aliqua dicerem inter vos in festo beali Francisci. Ista fecerunt, ut securus accederem et proponerem aliqua verba. Quare etiam vos in principio rogabitis ipsum, quod dignetur rogare pro me Dominum lesum Christum, qui facit mutos loqui el Hnguas infanlium, hoc est minus peritorum el provectorum, fecit disertas, ut det mihi proponere verbum suuni ad suum honorem et beati Francisci commendationem et ad nostrarum animarum aedificalionem (et) consolationem.

Crewvit Deus hominem etc, in principio Genesis.

Et debetis scire, quod duplex est creatio: quaedam in esse naturae, quaedam in esse gratiae. Priraa creatio dat esse naturae; secunda, esse graliae. De prima dicit Ecclesiasticus: Deus creauil de terra hominem, scilicel ut esset; de secunda creatione, Psalmus: Eniittes Spiritum tuum, et creabuntur, scilicet in esse gratiae, ut sinl boni. Primus modus essendi intelligitur de Adam; secundus, de beato Francisco et aliis Sanctis, qui per gratiam instituti sunt et a Deo vocali el magnificati. Et dicuntur duo de beato Francisco, videlicel (quod creatus est) ad imaginem, videlicel Divinitatis, et ad similitudinem, huraanitatis.

I. Dico, quod primo creatus est ad imaginem Divinitatis per quandam conformitatem, quam habuit cum Divinitate, quae consistit in tribus personis. — Conformitatem enim habuit cum Patre sive cum persona Patris in polentia; quia Patri appropriatur potentia, quae consistit in duobus, videlicet in praesidemlo et operando. Habet enim Pater potentiam in praesidendo, quia ipse est Rex regum et Dominus dominantium. Item, habet potentiam in operando, quia ipse est Creator omnium omnipotens. Onmia eniin, quaecumque voluit, fecit et facere potest. Potentiae Patris in operando conformitatem habuit beatus Franciscus, quia multa mirabilia operatus est. Ipse enim leprosos mundavit, mortuos suscitavit, aegros sanavit, linguam mntis restituit. Item, potentiam habuit in praesidendo, quia non solum praefvil hominibus, sed etiam piscibus maris, volatilibus caeli et bestiis terrae. — Legilur enim de ipso, quod cum ipse semel iret a civitate in civitatem et transiret per quoddam nemus, cervi fugiebant ante ipsum et socium suum. Cnidara autem illorum dixit: Quare fngis? sta; et ipse ad imperiura eius stetit, et tunc ipse venit et posuit raanus suas super humeros eius et dixit: « Vade, lauda Deum ». Simihter volalilia caeli eranl ei subiecta. Legitur enim de ipso, quod cum transiret de loco ad locum et invenit in quodam campo ranltas aves cantantes et in cantu suo magnam melodiam facienles, ipse praecepit eis, ut tacerent; et in continenti omnes tacuerunt; postea praecepit eis, quod cantura suum resnmerent, et resumsernnt. — Item, super pisces habuit potentiam praesidentiae, secundum quod legitur in vita sua.

Item, conformis fuit Filio in sapientia, quae consistil in duobus, scilicet in scientia occnltorura et praescientia futurorum, sicut dicit Ecclesiasticus: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientcs omnes vias hominum. — Ipse autem beatus Franciscus habuit scientiam occultorum, quia multa scivit et praedixit futura. Audivi enim a domino Alexandro Papa, quod beatus Franciscus praedixit morlem Honorii et creationem Gregorii noni, qui tunc erat Ostiensis. — Item, praedixit terraemotum futurum certa die et hora; et sic accidit, sicut praedixit. — Item, habuit eliam cooformitalem cum Spiritu sancto in bonitate. Bonitas enim consistit in caritate; ad Romanos quinto: Caritas Dei dilfusa esl in cordibus nostris per Spiritum sanctumi, qui dalus est nobis. Mirabilem caritatem habuit beatus Franciscus et ad Dorainura et ad proximos. Tanta erat eius dileclio ad Christum et lantns (araor), quod quando fiebat mentio de Christo, totus rapiebatur, non solus ille, sed quidara Fraler, qui diu fuerat cum ipso, exemplo eius instructns, quod Deum timeret et amaret, quando fiebat mentio de Christo, totus rapiebatur, ita quod fiebat sicut lignum immobile. Magnam dilectionem habuit ad Christum. Ipse voluit sequi Christum et imitari in dilectione. Christus enim dedit nobis omnia bona teraporalia ista sub pedibus ad bene vivendum, non ad diligendum. Sic etiam Franciscus, cum esset dives mercator, omnia dimisit propter Deum et dedit pauperibus. Item, sicut Deus Angelos dedit in ministerium peccatorum, sic beatus Franciscus Fratres suos et filios, ut portarent peccata populorum. Item, Doininus Christus ex sua caritate sustinere voluit passionem et mortem pro nobis; sic et beatus Franciscus pro Christo et eius fide voluit passionem sustinere. Ita affectabat mori pro Christo, quod ipse ivit ad paganos ad praedicandam fidera Christi, ad crudelissiraura Soldanura, in desiderio habens pati pro Christo; quod considerans Soldanus, noluit eum facere marlyrem, ne tantus honor ei deberelur. — Item, ad proximos

suos habuit mirabilem caritatem, quia ipse et Fratres siii ministrabant infirmis et serviebant, quaerebant eis victum et procurabant manibus propriis, stabanl in hospitalibus et domibus leprosorum et miserabilinm personarum et eorum qui non poterant sibi subvenire, el eis serviebant et minislrabant. Certe poterat de illo dici illud Psalmi: lucundus liomo, qui miserelur el commodat etc. Advocatus, qui habet causam coram iudice bonam, iucundus vadit coram iudice, quia scit, quod bene respondebit de sua causa (et) de quaestione sua; sic iustus homo coram ludice summo erit iucundus. El beatus Franciscus dicet: fnfirmus fuisti, ei ego visitavi le; nudus (msl, et ego cooperui le etc. Et tunc habebit bonam sententiam et gratiosam pro se, cum dicet ludex: Venite, benedicH Patris mei etc. — De hoc deberent honiines multum cogitare. Vae illis! qui nesciunt tunc respondere, qui non bene poterunt dicere Domino dicenti: Esurivi, et ego refeci te; sitivi, et ego potavi te, visitavi etc. Talesenim exspeclabunt sententiam divinam contra se, illam, inquam, qua dicetur eis: Ite, maledicli, in ignem aelernum etc.

II. Item, beatus Franciscus fuit creatus ad similitudinem humanitalis Christi, videlicet quantum ad tria, quantuni ad vilam, quantum ad passionem et quantum ad resurrectionem. — Quantura ad vitam, quia Dominus duxit vitam in paupertate et huniilitale. De eius paupertate dicitur in Matthaeo: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem liominis non habet, ubi caput reclinet; unde et cum natus (esset), fuit positus in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. — Sic Bt beatus Franciscus duxit vitam in paupertate et humilitate. Omnia, quae habebat, pro Domino dimisit et pauperibus erogavit; et voluit, quod fllii sui et Fratres ita facerent. Noluit enim in carnalibus voluptatibus et deliciis commorari, quia, sicut dicit Apostolus, qui in carne sunt Deo placere non possunt; et in libro Sapientiae dicitur, quod Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, quia principium eorum est a sensualitate, non a rationis discretione et rectitudine. Multa pericula sunt in habendo ista temporalia. Tunc esset (melius) ea non habere et ea non appetere. Ista enim temporalia non debemus appetere, quia vana sunt, sicut dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitalum etc. Nihil enim permanet sub sole. Sunt enim sicut somnium; unde in Psalmo: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. — Item, sunt instabilia, quia non stant, sed fugiunt velut Psalm. III,.=>. _

umbra. Unde Aposlolus dicit, quod mundus transit et concupiscentia eius; praeterit enim figura huius mundi; el in libro Sapientiae: Transierunt omnia illa tanquam umbra. Exemplum de divite, qui credidit uli divitiis bonis suis; et dictum fuit ei, quod illa nocte totum amilteret: Stulte, hac nocte repetunt tibi animam tuam a te. Quae autem parasti, cuius erunt? — Item, sunt molestiis plena, quia "« magnus labor est in acquirendo, timor in possidendo, ne fures veniant et latrones, dolor in araittendo. Exemplum de hoc in mercaloribus, qui tantum laborant, ut divitias acquirant, tot Instrant provincias, mare navigant et transeunt; timent sibi, cum acquisierunt, et dolent graviter et affliguntur, cum eas perdunt. — Ista tria debent nos inducere ad ista temporalia contemnenda, ut saltem non desideremus nec diligamus. Gregorius: «Contemnendus esset mundus iste, etsi rebus prosperis animum demulceret; at, postquam tot doloribus pulsat, tot calamitatibus fatigatur, tot nobis quotidie dolores ingeminat, quid clamat aliud, nisi ut non amemus, vel ut fugiamus »? Miseri ergo sunt qui appetunt el desiderant ista temporalia, quibus nondum sciunt se fruiluros.

Secundo, fuit similis Christo quantum ad passionem. Ipse enim gavisus esset martyrium pro ipso sustinere el suscipere, sed non potuit; per ipsum non stetit; ipse enim voluit sequi Christum et portare crucem Chrisli. Unde ipsi in oratione posito apparuit Seraphim unus, et tunc apparuerunt in corpore eius, hoc est in manibus eius et in pedibus, stigmata passionis Domini nostri Iesu Christi; unde (unc potuit dicere: Stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porro. Vere igitur potuit et potest dici, quod fuit creatus ad imaginem et. similitudinem Christi quantum ad passionem. — Tertio, quantum ad resur-- rectionem. Et hoc dupliciter, quia ad litteram ita affligebat carnem suam, ul carnes eius efficerentur nigrae. In morte autem apparuit caro eius fulgida et splendidissima, quasi iam esset resuscitatus. Secundo creatus est ad similitudinem eius quantum ad resurrectionem, quia, sicut Dominus a morte corporis surrexit per virtutem Divinitatis, sic Franciscus a morte peccatorum surrexit per gratiam sui Conditoris. Dedit enim illi Dominus remissionem omnium peccatorum adhuc viventi in corpore. Peccatorum remissio est quaedam a morte resiwrectio, quia peccatores velut mortui sunt sine sensu et sine molu; unde peccator potest dicere illud propheticum: Verberaverunt me, sed nondotui; traxerunt me, et ego non sensi. Sunt ergo sine sensu. — Item, sine motu bonae operationis, quia non est qui faciat bonum, non I ''P- '

est usque ad unum. Beatus Franciscus resurrexit a mortuis; unde Apostolus: SM/-e, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Sed qualiter surgendum esl a peccato? Sic enim peccator quilibet debet cogitare, ut se iudicet et accuprimo, antequam a Domino iudicetur. Debemus enim cogilare, quod ipsum offendimus, quod ab ipso iudicabimur, nisi prius nos ipsos iudicemus. Debemus autem nos iudicare per cordii) contritionem, compunctionem habendo de peccalis; Psalraus: In cubilibus vestris compuvgimini; et alibi: Lavabo per singulas noctes leclum meum, cor meum et conscientiam meam lacrymis contritionis et compunctionis. Cor enim contritum et liumiliatum, Deus, non despicies. — Item, iudicare debemus per oris confessionem; lob: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me, quia scilicet ore meo confitebor peccata mea; unde Isaias dicit: Narra, si quid habes, ut iuslificeris; et alibi: Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur. — Item, per operis satisfactionem, sicut beatus Franciscus, qui mirabiliter mactavit carnes suas, ieiunavit, nudis pedibus ambulavit et alia multa sustinuit; unde potuit dicere illud apostolicum: Casligo corpus meuni et in servitutem redigo. Volebat sic satisfacere pro peccatis in vila ista, ut non oporteret, eum timere in alia.

Sed sunt aliqui, qui nolunt se iudicare per eo- cordis contritionem, quia considerant vitam aliorum et conversationes inhonestas: ita facit ille magnus, ita et ego possum facere; non oportet, me conteri de hoc. Mala consideratio est ista, quia non minus ardemus, si Pnpa vel cardinalis vel aliquis praelatus tuus talis est. Non propter hoc tu; quia quae dicunt facite, secundum opera vero eorum nolite facere. — Item, alia ratio esl, quare non veniunt ad poenitentiam, quia promittunt sibi longam vitam: ego sum iuvenis et fortis, diu potero vivere et facere voluntatem meam; in fine poenitebo, Miseri sunt isti. Isaiae quinquagesimo octavo dicit Dominus: Clama, ne cesses. Et dixi: Quid elamabo? Omnis caro foenum, et omnis jloria eius quasi flos agri. Foenum, quod in mane est viride, in occasu solis est siccum velut herba sicca. Sic est de homine; lob: Breves dies hominis sunt, numerus mensium apud te est etc, et alibi: B7-evi vivens tempore repletur multis miseriis. Si natus es, ut brevi tempore vivas, quomodo exspectas longam vitam? Nescit homo finem suum. Qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet. Ideo mirum est et niirabile, quomodo aliquis ponit in corde suo, quod longius debeat vivere. leremias dicit, quod videt virgam vigilanlem. Semper enim virga vigilat; haec est senlentia divina, ut veniat conlra nos, nisi et nos pro nobis vigilemus. — Alia ratio est, quia sperant de misericordia Christi et dicunt: Misericordia Domini plena est terra. Tanta est, quantus ipse qni creavit me ad imaginem suam, et sic miserebitur mei. Verum est, quod plena est terra, et quod tanta est, quantus est ipse, sed non tanta, ut non sit infernus. Ergo si moriaris sine misericordia et vadas ad infernum, non poteris postea habere misericordiam. Si ergo, vivens hic in carne mortali, misericordiam petiero, ego habebo et obtinebo; si sine misericordia de mundo isto transiero, postea misericordiam habere non potero, sed in fletu et stridore ero. Ibi enim erit fletus et stridor den tium. — Alii dicunt: Confitebor in mea infirmitate, in flne, quando infirn:us ero. Sed quomodo tunc poterit homo bene cogitare de peccatis suis, quando inflrmitatibus ita fatigabitur, quod non poterit de alio cogitare, quando habebit dolores tanlos et tantum cogitabit tunc de separatione animae a corpore? Ista poenitentia nec est multum appretianda nec tamen vituperanda. Dicit Augustinus, quod « talem nec laudo nec vitupero », quia nescitur, qua intentione flat, utrum timore mortis tantum poeniteat, aut amore iustitiae et Dei. Si tamen amore Dei, laudanda est, quia, quacumque hora ingemuerit peccator, iniquitatum eius non recordabor amplius. — Ista ergo quatuor impediunt, ne inducalur aliquis ad iudicandum se ipsum. — Sic non fecit beatus Franciscus; sed hic iudicavit se, ne aDomino iudicaretur. Merito ergo possumus dicere de ipso: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem Divinitatis, ad similitudinem humanitatis. Rogabimus Dominum, quod det nobis sic conformari et conflgurari ipsi ad similitudinem beati Francisci, quod ipsi configurati, ad videndum ipsum in gloria mereamur introduci precibus beati Francisci, quod nobis concedat Christus. Amen.

Sermo IV

Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, Matthaei vigesimo quarto.

(Prothema). Mane semina semen tuum, et vespere ne ce.iset manus tua, quia nescis, quid magis oriatur,

aul hoc, aul Ulud; et si ulnimque simul, melius eril, Ecclesiastae undecimo. Et est verbum, quod sapiens Ecclesiastes dicit praedicatori veritatis, quod non debeat esse contentus, quod mane annuntiet verbum Dei, immo omni liora, immo et in vespere debet illud annuntiare et instare annuntiationi verbi Dei, iuxta illud Apostoli secundae ad Timotheum quarto: Insla opportune, imporlune, argue, obsecra, increpu in omni patientia et doctrina. Hodie cardinalis seminavit vobis, el credo, Deo adiuvante, quod semen suum fructificabit in vobis. Et si possemus vobis aliquid dicere modo, quod in vobis fructirKCt, boiium esset. Aliqui dicunt: Quid tot faciunt modo sermones, qui vertuntur in laediuin el derisionem? Sed non est veruni; aniinae bene dispositae non vertuntur in taediniii; aniiiia eniin bene disposita libenter omni hora audit loqui de Deo suo et de Creatore sno. Sic enim anima, quae libenler addiscit, quacumque hora libenler audit, ul addiscat, nec propter lectionem ordinariara, quam audit in mane, dimittit cursoriam in nona, nec negligit eam, sed libenter eam audit. Sic est de anima bene disposila ad audiendum verbum Dei, quod propler sermonem, quem audit in mane, non dimittit, quin audiat libenter in sero, et si non proficiat et quandoque neque multum addiscat, tamen si placet ei (et) libenter audit loqui de Crealore sao, magnum meritum est. hitcr consuetudlnes approbatas haec est una de melioribus, quod scholares huius civitatis libenter veniunt ad audiendum verbum Dei. Est ergo praedicandum et seminandura verbum Domini et in mane et in sero. Sed sicut semen corporale et materiale parum fructificat, aut nihil, nisi desuper effundatur pluvia faciens illud germinare el fructificare; sic nisi pluvia divinae benedictionis snperveniat, parum fructificabit semen meum. Ideo in principio rogabimus qui segregat pluviam voluntariam hereditati suae, secundum quod dicitur in P.salmo, Dominum nostrum lesum Christum, ut del mihi aliquid dicere, quod sit ad honorem suum el ad laudem et commendationem beati Francisci et ad aliquam consolationem animarum nostrarum.

Tunc apparebit signum Filii hominis etc.

Inter cetera dona, quae largitus est Deus beato Francisco humih et pauperculo, istud fuil unum privilegium speciale, et si audeo dicere, singulare, quod stigmata Domini noslri /esu Christi in corpore suo porlavil per duos annos ante mortem suam, quia latus eius erat perforatum, et inde fluebat sanguis; et similiter habebat cicatrices in manibus, in quibus erant clavi nigri et retorti. Istud est certum, sicut aliquid certum de mundo potesl esse. Istud viderunt multi, quorum aliqui vivunt. Istud signum iinpressit Dominus isti pauperculo et humillimo, qui ex sua humilitate fecit se servum leprosorum, ut hodie audistis..d commendationem istius privilegii specialis, sive potius singularis, sumtum est verbum illud Matthaei, quod secundum litteram et historiae veritatem significat apparitionem signi dominici, id est crucis, in die iudicii; secundum allegoriam significat apparitionem signi crucis in corpore Christi in sna passione; secundum Iropologiam signiflcat apparitionem signi dominici in corpore beali Francisci.

Caelum secundum verilalem est illud, quod videmus; et in isto caelo in die iudicii apparebit si-( gnum crucis in signum severitalis iudicis, ut plangant se super eum omnes tribus terrae, in Apocalypsi; et in Ilabacnc dicitur: Ibmit in splendore fulgurantis hastae Uiae. Hasta, qua stravit David Goliam, hoc est diabolum, crux est, dc qua Chrysostomus dicit, quod apparebit in die iudicii splendidior cunctis aslris. — lioc eliain signum apparuit in caelo inlellectuali, hoc est in corpore Doinini nosti'i Iesu Christi in die suae passionis; unde dicitur in Isaia: in die illa radi.r. lesse, qui stat in signum populorum, in signum misericordiae; nam crux, quam sustinuit, et in qna passus est Christus, signum esl misericordiae ad omnes populos, ad oinnes nationes; ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum. Utinain attenderent hoc ludaei et intelligerent, qui nolunt recipere (et) intelligere Christum. Videant, si alicuius honiinis sepulcrum est tam gloriosura. — In corpore Christi mystico apparuit istud signum, et apparebit in membris Christi, quia dicit Apostolus: Qui autem sunt Chrisli curnem suam crucifixerunt cum vitiis el concupiscentiis. Nullus de exercitu Christi (est), nisi porlet signum eius, crucem Christi. In omnibus ergo debel apparere signum istud; sed speciahter duobus de corpore Christi mystico ostendit Deus signum crucis, videlicet Constantino primo, quia a magno tempore usque ad Constantinum fuerunt reges et imperatores infideles, et erant bella et discordiae inler homines in mundo, et erat quasi datum oblivioni totaliter beneficium crucis; ipsi autem Constanlino, qui debebat ire ad bellum contra Maxentium, apparuit signum crucis in caelo in signum victoriae illius, eo quod dictum fuit ei: Constantine, tout<p vix«, quod esl: in hoc signo vince, vel vinces et tunc ipse Crucifixum recognovit et signum crucis in fronte sua fecit, et tunc volavit crux de patibulis latronum ad frontes imperatorum, et misit Ilelenam matrem suam lerusalem, ut requireret lignum sanctae crucis, quod et ipsa invenit et misit illud lerosolymis; et de hoc

habentur omnes reliqniae preliosissimi ligni crucis, quae habentur per universum orbem.

Placuit ergo Doraino, sicut ipse voluit tempore illius Constantini finem imponere tribulationibus et hellis, quae erant in mundo, per signum vicloriae, hoc est per signum crucis ostensum Constantino, et sic voluit signum victoriae ponere in beato Francisco. Ipse enim ad hoc elegit homiiiera siinplicera et pauperera et humilem, ut exemplar esset poenitentiae. Ipse enim maxime exercuit se in humilitate et poenitentia, et placuit Doraino iniprimere in eo stigmala crucis, stigraata suae passionis; unde et de ipso potesl intelligi illud verbum Apocalypsis: Vidi alterum Angelum ascendenlem ab orlu solis, habentem signum Dei uiui, ut scilicet imprimeret signum illud super frontes virorum gcmenlium el dolentium. Unde duo notantur in verbo proposito: primo notatur hic privikgium gratiae specialis, quod habuit beatus Franciscus in conformitate ad Christum, cum dicitur: Tunc apparebit signum Filii hominis; secundo tangitur eius excellens merit.um, cum dicitur: in caelo, quia Spiritus sanctus replet caelos donis suis, hoc est caelestes viros

II. Et debemus notare, quod multae sunt proprietates cueli, quia caelum consideratur et quantum ad existentiam et quantum ad continentiam et quantum ad influentiam, omissis aliis proprietatibus, quae multae sunt. Quantum ad existentiam est sublime in situ, per quod intelligiraus in viro iusto, in beato Francisco, excellentiam paupertatis; est etiam.spe«o-.nim in ornatu, per quod intelligiraus munditiam castitatis; est etiam imperturbabile in apparatu, per quod intelligo in beato Francisco obtemperantiam humilitatis.

Fuit igitur beatus Franciscus caelum sublime in situ propter excellentiam pauperlatis; Isaias: Caelum sedes mea est; lerra autem scabellum pedum meorum; et post immediate: Ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum el contritum spiritu et trementem sermones meos? Doraine Deus! quare iungis pauperculum cum caelo? De quo caelo intelligis? In quo caelo libenter (habitat) Dominus? Certe in pauperculo; probabo per illud: Dominus, in caelo sedes eius; et statim post: Ocdi eius in pauperem respiciunt. Paupertas horainibus cnpidis videtur esse res multum abominabilis, sed non in conspectu Dei, quia, etsi secundum apparentiam sit inflrma, secundum virtutem tamen est res excelsa et altissima; unde Apostolus dicit secundae ad Corinthios octavo: Et altissima paupertas eorum abundauit in divitias simplicilatis eorum. Et sicut caeli secundum gradus ordinantur, quia est caelum altum, altius et altissimum; sic est paupertas bona, quae est in patientia; melior, quae est in desiderio et concupiscentia; optima, quae est in gloria, quando homo gaudet et gloriatur in paupertate sua. Paupertas igitur facit, hominem coraparari caelo, quia inlroducit in regnum caelorum; unde Dominus, Matthaei quinto: Beati, pauperes spirilu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Et alios excludit, qui pauperlatera non amant, sive qui eam diffamant. Faciiim enim esl, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum, divitera amantem divitias et confidentem. Sic ergo cupidilas reddit hominem ponderosum, quia qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Ecce, quod praecipitat in profundum; sed paupertas facit et reddit hominera caelestera, et inter omnes illa paupertas, in qua homo gloriatur et gaudet. — Sed non invenietis aliquem, qui ita professus fuerit paupertatera sicut beatus Franciscus, nec qui ita in paupertate glorietur. Nihil voluit penitus habere, nec in comrauni nec in particulari, nec voluit, quod Fratres sui haberent. Si ergo crux Christi signum est paupertatis, recte signum Filii hominis, hoc est crux Christi, in eo debuit situari. — Sed dicet aliquis: Laus in pro- 1 prio ore sordescit, et ideo non debemus ista dicere, quae faciunt ad coramendationem nostram, nostri Ordinis et nostri Patris. Sed non debent ista taceri, per quae Spiritus sanctus mirabiliter professionem paupertatis conflrmavit. Ipse enini rairabiliter in hoc signo professionem paupertatis coramendavit et confirmavit; nam eodem tempore, quo beatus Franciscus petiit confirmationera sui Ordinis a Papa, irapressa sunt ei stigmata Doraini nostri. Non fuit ista confirmatio ab homine, sed a Deo. Homo enim decipi potest, el ideo non solus homo in confirmatione huius Religionis, in qua est professio altissimae paupertatis, apposuit bullam, sed ipse Dominus bullara suam apponere voluit ad confirmationera paupertatis, stigmata suae passionis beato Francisco humili et pauperi imprimendo. Non est datum oranibus habere aut eligere sibi talera paupertatera; sed omnibus datum esl acceptare eam, et placere debet horaini in alio talis paupertas, etsi non sic potest esse pauper.

Item, caelum speciosum est in ornatu; et tale caelum fuit beatus Franciscus propter munditiam castitatis; unde dicitur Ecclesiastici quadragesirao tertio: Altitudinis firmamentum pulcritudo eius est, species caeli, in visione gloriae. — Firmamentum, quod habet speciera, est anima, quae firmata est castitate quasi impressione recte facta ad irapressionem contrariam; in Exodi vigesimo quarto dicitur, quod seniores /.srael viderunt Dorainum Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum, cum serenum est; quod significat Cap. 66, I. suq.; seiuunUir Ps. 10, 4. seq. el II. Cor.

Vers. 3; soquuntur c. 19, 2i. et 1. Tim. 6, 9.

animam illam, quae depurata est ab omni iramunditia, ab omni sorde et corruptione peccati carnalis. Talis est anima Nazaraeorum, de quibus dicitur in Threnorum quarto: Candidiores Nazaraei eius nive, nilidiores lacte, rubicundiores ebore anliquo. Hoc dicit (de his) qui erant consecrati Domino el debent servare munditiam castitatis. Sunt ergo isti Nazaraei candidiores nive, quia hominibus castis hoc convenit propler munditiam carnis; nitidiores lacle, propter munditiam alTectionum; nilidiores lacle, propter munditiam cogitalionum; rubicundiores ebore anliquo, propter concursum omnium istorum; *a/Jphiro pulcriores, hoc est caelo mundo et ornato, quia sapphirus habet colorem sereni caeli. — Caelum igitur potest dici bealus Franciscus propter istam omnimodam munditiam. Ipse enim castravil se el eunuchizavit propler regnum caelorum, carnem suam castigando el exercendo, ne spinas et Iribulos germinaret sibi, hoc est motus carnalium cogitationum et afTectionum. Sic fecit beatus Benedictus, qui in principio suae conversionis fuil aliquantuium tentatus de peccato carnis, « ita ut pene eremum proponeret deserere, quando superna gralia respectus, proiecit se nudum inler vepres seu veprium aculeos et urticarum; et ibi voluptatem Iraxit in dolorem, ita ut in se tale quid de cetero minime sentiret». Sic et beatus Franciscus in principio suae conversionis aliquam habuit carnis tentationem; et quoniam pugnavit cum ea, proiecit se nudum in noctibus in medio nivium, quando frigus erat, ila quod carnem suam peroptime domavit, et tamen non multum indiguit tunc, quia satis caro per alia, quae faciebat et sustinebat, domabatur; sed omnino volebat dominari et motibus carnis et cogitationibus et affeclionibns mentis Iste bene habuit munditiam castilatis, caelestem munditiam. Sciatis, quod castitas est decus virtulum et reddit tolum ornatum et honestum. 0 quando dicetur: homo est honestae conversationis, castus est et mundus, hoc est dictum, quod mirabiliter bene est ornatus in conspectu Dei I Crux aulem Christi signum est castitatis, mortificationis carnis, agninae simplicitatis et puritatis; ideo in ipso recte debuit collocari.

Tertio dicitur caelum quantum ad suam exiet sic potest caelum dici beatus Franciscus propter obtemperanliam humilitatis. In lob: Nunquid nosli ordinem caeli? Quis est ordo Caeli? Ecce, videmus, quod sphaera superior suo motu Trahit omnes alias sphaeras; licet proprio motu moveantur omnes, tamen cum ipsa moventur, quae trahit omnes alias; sic in caelesti hierarchia est ordo, quod supremus ordo omnes alios trahit. Et quis facit hunc ordinem? Certe ex hoc est ille ordo, quod supremus ordo sive supremi spiritus obtemperant legibus aeternis, et inferiores spiritus subduntur eis. Si dicas Angelo inferioris ordinis: Quare obedis tu superiori ordini, cum tu sis creatus a Deo immediate, sicut ille? dicet tibi: Quid mirum, si obedio ei? Cum nihil proprium inandet mihi, sed tantum quod accepit a Deo; oporlet, rae obedire Creatori meo. Per hunc modum est in Ecclesia Dei bene ordinata et in anima sancta, quod inferiores superioribus obediunt et obtemperanl, vires inferiores animae superioribus obediunt et obtemperant. — Quare est rebellio in carne conlra spiritum? i Non est hoc de prima condilione; absit hoc, nt sic homo creatus fuerit. Si enim stetisset, nunquam seu- sibilitas aut concupiscentia contra rationem se moverent, nec esset ignorantia in homine eorum quae scire oportet. Hoc ergo est propter originale peccatum; quia enim ratio superior non obtemperavit Deo, nec inferiori sensibililas, nec superiori inferior obtemperat. Haec autera omnia reordinantur per obtemperantiam humilitatis. Et tunc est obedientia humilium, quando sic obedit homo legibus divinis, ut sine aliqua repugnatione, sine aliquo errore viyat, sine aliqua retardatione; et tunc est homo vere caelum, in quo est omnino obtemperantia inferiorum sphaerarum respectu ultiinae et superioris. — Et beatus. Franciscus veram habuit humilitatera; unde et ab ista voluit denominari ipse et Ordo suus; dicilur enim Ordo Minorum, quod simpliciter dicitur. Ergo minor omnibus fuit, vel saltem se minorem reputavit. Primus Minister Ordinis, qui fuit (missus) ab eo, Pacificus vocabatur et fuit socius beati Francisci; et quadam die in somno videbatur sibi, quod rapiebatur in paradisum, et videbat sedes plurimas plenas et supra omnesalias unara altiorem vacuam, et quaesivit, cuius esset illa sedes; responsumque est ei, quod Francisci. Et ideo quadam die quaesivit ab eo, quid sibi videretur (et) de (se) ipso sentiret. Et respondit: « Videtur raihi, quod ego sum maximus peccator de mundo. Haec sentio de me sine dubio ». Qui dixit ei: « Quomodo hoc dicis? Nonne sunt multi latrones in mundo, multi fornicatores, multi homicidae»? Tunc beatus Franciscus dixit ei: « Non est in mundo, cui si Deus tot et tanta beneficia fecisset, quanta mihi, qui non esset magis gralus ipsi quam ego; et ideo reputo me maximum peccalorum ». Sic et Paulus: Quorum primus ego sum, non primus tempore, quia plures peccatores ante ipsum; sed primus, id est summus, qui et fuit humilliraus et modicus. — Et raagnum pondus impositura est super nos, dico vobis, quod de hoc Minores vocamur, quia debemus nos reputare omnibus inferiores el viliores. Displicet vobis

aliquando de nobis, si videtis aliquando aliquem ex nobis superbuni; cerle multo raagis displicet Deo. Si igitur crux Christi est principaliter signum humilitatis, quod patet; audi Apostolum: Humiliavil semetipsum, factu.1 obediens usque ad morlem, morlem autem crucis; crux enim Christi signura est hurailitatis suramae et vilificationis, qui tantura pro nobis humiliatus fuit in cruce et vilificatus; et ideo in eo debuit collocari, qui habuit suminam hurailitatem, in beato Fraijcisco, qui huraillimura et vilissiraura se reputabat. Ipse enim dicebat Doraino in orationibus suis: «0 Domine! quare iinposuisti mihi onus istud et super me; fecisti me caput istius Religionis, rae simplicera et idiotam et despectum »? « Ad hoc constitui, ut quae in te fecero non humanae industriae, sed gratiae meae ascribantur ».

Secundo commendatur caelum quantum ad continentiam, quia habet amplam continentiam; orania enim continet. Et sic fuit caelum beatus Franciscus plenitudine caritatis, quae ad omnes se extendit; in Ecclesiastico: Gyrum caeli circuivi sola. £t circa hoc potest dici caritas, et quae est in Deo et quae esl in nobis, quoniam ipsa circuit caelum, quia caelum est continentia universalis omnium, et tamen non babitant in caelo nisi boni; sic caritas diligit orania ex caritate diligenda, et taraen non habitat nisi in bonis. Caritas enira fecit, quod Divinitas uniretur carni, quod Christus se hurailiaret et subiiceret morti. Vide arcum el benedic emn qui fecit illum. Quis est iste arcus nisi crux Christi? Ergo in viro caelesti, in quo fuit dilatatio caritatis, debuit crux Christi poni, in beato Francisco. Ipse enim habuit latissimam caritatem ad oranes. Caritas enim libentissime se impertitur pro peccatoribus. Ipsi autem non suffecit praedicare Christianis et fidelibus, ubi bene recipiebatur et libenter audiebatur, sed ivit ad Saracenos, ut eis praedicaret, ut sic videret, si aliquis sanguinem (eius) vellet fundere et eura pro flde Christi occidere. — Sed quomodo habemus nos miseri ita frigida corda, ut nihil pro Domino sustinere velimus? Non ardent nec fervent corda nostra dilectione. Sed quomodo calor est una de proprietatibus cordis, et in quo est maior calor circa cor, eius sunt fortiora opera et magis virtuosa: sic qui habet calorem dilectionis sive caritatis in corde ex se ipso potest magis virtuosa opera exercere. Vis tu iraprimere Christum crucifixum in corde tuo? In se ipsum vis tu transformare te, in quantum ardeas caritate? Sicut est de ferro, quod (cura) bene calet, ita quod liquescit, tunc potest imprimi in illud quaelibet forma vel figura: sic in corde bene fervente per amorem ad Christum crucifixum imprimilur ipse Cruciflxus vel crux Cruciflxi, et amans transfertur vel transformatur in Crucifixum, sicut fecit beatus Franciscus. — Aliqui mirantur, quod Seraphim raissus est ad eum, quando debuerunt ei imprimi stigmata passionis Christi. Nunquid, dicunt, Seraphim fuitcruciflxus? Non; sed Seraphim spiritus est sic dictus ab ardore, in quo signiflcatur, quod ardens erat caritate, quando raissus fuit ad eura Seraphira. Hoc signiflcabat ille spiritus. Crux autem sive signura crucis impressum corpori eius significabat affectum, quem ipse habebat ad Christura crucifixum; et tunc ex illo ardore dilectionis totus fuit transformatus in ipsum. — Exemplura ad hoc confirmandum (sit) quod in illa provincia accidit, quod quaedam inflrmitas erat in aniraalibus illius terrae, quod coraedere non poterant, et cito vel subito moriebantur, et nesciebant homines, quid facerent pro salute suorura aniraalium. Quidam de illis venit ad quendam sanctum et narravit ei, quomodo sua peribant animalia, quaerens consilium ab eo. Et (hic) dixit ei, quod quaereret de lotura manuum el pedum beali Francisci et inde aspergeret super animalia, et sanarentur. Sic fecit, et continuo concurrerunl ad cibum et comederunt. Qui vidit mihi narravit. Quia ergo beatus Franciscus fuit caelum continentiae ampiae per caritatem, et crux est signura suinraae caritatis et dilectionis; ideo in ipso debuit situari.

Itein, caelum est continentiaearcawae; ideo dicitur « caelum a celando*», et sic fuit (Franciscus) caelum per celsitudinera conteraplationis; Psalraus: Extendens caelum sicut pellem, qui legis aquis superiora eius, vere aquis claris, sapidis et splendidis, et ibi, hoc est in conterapiatione, videt homo efflgiera suam et resplendentiam luminis divini in concursu aquarum illarum. Tantae ceLsitudinis fuit in contemplatione, quod ipse praevidebat futura, videbat cordium secreta, praesentem se absentibus ostendit, sicut et beatus Antonius, de quo habetur in principio de Doctrina christiana Ideo, cum crux Christi sit signum sapientiae et revelationis mysteriorura Dei, secundum quod patet in Apocalypsi, quia ibi dicitur, quod Agnus, qui occisus esl, aperuit septem signacula libri, id est universa mysteria sacrae Scripturae, per crucem suam; crux enim Christi clavis est David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit: isti ergo Sancto, beato Francisco, debuit dari istud signum, in quo fuit tanta celsitudo contemplationis et sapientiae. — Estote ergo simplices sicut columbae; ameraus cordis simplicitatem et cordis raunditiara, si volumus illuminari a Domino per sapientiae lumen et claritatem. Sicut enim est de luna, quae, cura est in opposito situ ad solem, tunc illuminatur et apparet illuminala; quando est in coniunctione ad solera, non apparet eius lumen nec eius illuminatio. Sed si

luna est vicinior soli, quanlo magis appropinquat soli, tanlo eliam magis illuminalur; tunc ergo raagis illuminatur secundum virtulem, quam sit, quando est in opposito situ cum sole; sic est de homine, quod quanto magis ostmdat suam sapientiam el vult apparere sapiens, tanto minus est tunc iiluminatus; quando fugit homines et recolligit se in se et cogitat, quod uniatur Deo suo, tanto magis est illuminatus. Licet unus appareat esse illuminatus, oportet, eum summa humilitate et cordis siraplicitate ire ad Dorainum. Exemplum ad hoc. Venerunt ad Praepositivum 1 scholares sni et dixerunt ei: Quid credis tn? Dic nobis, quid credere debeamus. Et vocavit unum simplicera transeuntera per viara, et quaesierunt ab eo, quid crederet; et respondit sirapliciter, Deum Patrem omnipotentem et eius Filium et amborura Spiritum similiter esse unum Deum. Optirae, respondit. Et ego sic volo credere in simplicitate et humilitate.

Item, caelum est continentiae completuc, quia continet orania el a nullo continetur; sic (Franciscus) fuit caelum continentiae corapletae propter impletionem gratiae septiformis, quae fuit in ipso. Suspice caelum et numera stellas, si potes; sic erit semen tuum 2. Non est ita parva stella, cuius immensitas non irapleal terram et illuminet eam;et sunt simul luminositates et radii earum in raedio, distinguuntur per aspectuni ad stellas; sic et animae sanctae illuminautnr splendoribus divinis a Spiritu sancto, cuius semen esl in ipsis. Fuit enim semen eius sicut stellae caeli, quia fecundatus fuit rairabiliter a Spiritu sancto; inde dicitur in lob: Spirilus eius ornavit caelos, hoc est caelestes viros; et obstetricanle manu eius, educlus esl coluber tortuosus. Mirabile de Scriptura sacra, quomodo iungit unum cum alio, quod videtur esse impertinens; non tamen est. Quae est manus Dei, per quam operatur? Ratione operationis naturalium rerum potest dici manus Dei Filius, per quem fecit omnia; ratione distinctionis articulorura, Spiritus sanctus, quia ipse distincte dal dona gratiarura, dividens singulis, prout vult. Manus ergo est Spiritus sanctus ralione distinctionis donorura et gratiarura. Quot sunt articuli in raanu hominis? Quatuordecira. Et coluber tortuosus non educitur de homine nisi raanu ista, hoc est, (nisi) Spiritus sanclus influat homini septem charismata gratiarura ad inchoandum horainem in bono, et septem charisraata gratiarura ad consummandum in bono, (id est) septera dona Spiritus sancti, quae sunt in anima ad expedite bene agendum. Et crux Christi signum est diffusionis gratiae Dei, quia de cruce Christi, hoc est a passione, fluunt charismata gratiarura; et ideo signum Filii hominis, hoc est signura crucis Christi, in illo debuit collocari, qui fuit repletus charisraatibus Spiritus sancli.

Tertio possumus loqui de caelo quaiilum ad influentiam, et hoc quatuor ofBciis. Est enim caelura splendoribus illuminans haec inferiora, nubibus irrorans, caloribus inflammans et fulgoribus coruscans. Et ista quatuor conveniunt beato Francisco; fuit enira caelum spleiuloribus illuminans vel illustrans inferiores sive proxiraos per documenta virlutis; «m6nbus irrorans per exempla perfectionis et virtulis... Cura igitur crux Chrisli sit signuni operum perfectorum Dei el omnium miraculorura; et beatus Franciscus fuit caelum omnia ista faciens: in ipso debuit crux Christi situari, ut sic per signuni illud exaltaretur. Ipse enim Dominus humilia respicit; ideo respexit beatum Franciscum humilem et pauperculum et signum suum illi impressit; el alta alonge cognoscit, hoc est superba; ipse enim humilibus dat gratiam et superbis resistit.

Rogabimus ipsum, quod det nobis sic in praesenti humiliari cura beato Francisco, ut ipsius meritis raerearaur cum ipso in caelo exaltari; quod nobis concedat amator et exaltator humilium Lesus Christus Dominus noster. Amen.

Sermo V

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Verbura istud est surami Doctoris et sumitur de Matthaei undecimo; verbum etiam islud potest esse perfecti imitatoris Christi, scilicet beati Francisci, et suraitur de Evangelio, quod legitur in eius festo. Sive autera dictum verbum sit Christi, sive beati Francisci, est verbum abbreviatum et consuramatura, quia in eo clauditur summa totius evangelicae perfectionis breviter et plane: breviter, ne quis se excusaret propter librorum inopiam; plane, ne quis se excnsaret propter imperitiam. In hoc autem verbo duo tanguntur, scilicet exordium et documentum. In exordio fit auditorum excitatio, in documento fit auditorum informatio. Excitat autera, cura dicit: Discite a me; sed informat, cum subiungit: quia mitis sum et humilis corde, id est, ad meum exeraplum sitis mites et humiles. Potest autem excitatio duplex intelligi, cum dicit: Discite a me, scilicet, ut sit sensus: discite a me, id est, formam discipulorum a rae assumite, vel discite a me, id esl, a me doclrinam accipite; et uterque sensus competit beato Francisco secundum duplicem statum, scilicet conversionis et consummationis. Quantum ad

slatum conversionis fuit verus discipulus, sed quantuni ad stalura consummationis fuit doctor bonus.

I. Quantuni igitur ad primum statum potest dicere bealus Franciscus: Discite a me, id est, a me formam discipuM assumile, quia fui discipulus verus. Forma autem veri discipuli Iesu Christi, quae specialiter claruit et apparuil in beato Francisco, in hoc consistit: primo, ut sit homo segregalus a perversa socielate qnantnm ad convictum; amicus enim slultorum similis efficietur; quod significatur Marci quarto, ubi dicitur de Christo: Seorsum discipulis suis disserebal om.nia; seorsum, id est a malis, seorsum etiam a turbis. In quo oslenditur, quod discipulus Christi seorsum debet esse, ut sit segregatus a societate pervertente et conturbante. — Quod attendens, bealus Franciscus slatim ad Domini inspirationem reliquit societatem iuvenum.qui erant socii in peccatis, quoniam haec societas perversa erat. Reliquit etiam societatem mercatorum, quae erat societas mundana; el solus ibat ad loca secreta, sciens, quod Christus seorsum disserit omnia. Per hunc modum oportet, eum qui vult discipulus fleri Christi perfectus, relinquere socielatem mundanam et perversam. Quodsi non vult rehnquere mundanam, quod perfectionis est, saltem relinquat perversam, quod necessitatis est. Scribitur enim in Psalmo: Commixti sunt inter gentes ct didicerunt opera eorum et servierunt sculptilibus eorum; et factum est illis in scandalum. Gentes dicuntur hic gentiliter viventes; eis comnhsceri est eis associari, ex quo oportet, quod addiscat quis opera mala; quia Ecclesiaslici decimo tertio: Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea, et qui communicaverit superbo induel superbiam; Proverbiorura vigesimo secundo: Noli esse amicus liomini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas eius el sunias scandalum animae tuae; et in Psalmo: Et cum perverso perverteris. — Secundo debel esse expeditus a superflua occupatione; et hoc quantum ad actum; nam qui sollicitatur circa superflua non potest vacare his quae sunt utilia. Sollicitudo enim saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur, Matthaei decimo tertio; ideo scribitur Lucae decimo quarto: Omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus; non quia malum est possidere, sed quia malum est circa possessiones animum superflue occupare, et impossibile vel diflicile multum est possidere et noncurare; ideo dicit: qui non renuntiat etc. — Quod cernens, beatus Franciscus statim, ut audivit vocem Dei, cuncta dimisit, in tantum, ut nec filum vestimenti ad cooperiendam nuditatem sibi reservaveril; immo, sicut omnia interius contempserat, sic omnia exterius dimittebat. — Per hunc etiam modum qui vult esse perfectus discipulus Christi vadat et vendat omnia, quae habet, et det pauperibus; quod si quis non vult facere, saltem a sollicitudine et occupatione et vanitate necesse habet animum revocare; alioquin non erit discipulus Christi, sed discipulus diaboli. Non enira possumus simul Deo servire et mammonae; secundum quod dicilur primae ad Timotheum ultimo: Omnes, qui volunt divites fieri, incidunl in tentationem et in laqueum diaboli; non enira omnes addiscunt Christi doctrinam, sed capere praedam, sicut dicitur Ezechiehs decimo nono: Eduxit unum de leunculis suis, el leo factus est et didicit capere praedam hominesque comedere.

Tertio debet esse abstraclus ab inordinata affectione; et hoc quantum ad affectum, quia carnalis el animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei, primae ad Corinthios secundo; et ideo dicitur Lucae decimo quarto: Qui non odit patrem suuni el matrem et uxorem et filios ei fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Non prohibet, patrem et matrem ex caritate amari, cum in Lege praecipiat honorari, sed inhibet ad parentes carnales carnaliter affici, quia carnalis affectio repeliit doctrinam Christi. — Hoc videns, beatus Franciscus patrem et matrem odivit, affectionis carnalis vinculo fracto, eos penitus dereliquit. — Per hunc modum qui vult ad perfectum discipulatum Christi ascendere debet domum patris sui oblivisci et propriam animam, id est vitam carnalem, odire, utChristi imitator existat, qui in manu inimicorum tradidit animam suam praedilectam. Quodsi quis non vult carnalem affectionem omnino odire vel deponere, quam habet ad parentes, deliet tamen eam deponere, quam habet ad mulieres, alioquin non poterit pervenire ad scientiam veritatis, sicut dicitur secundae ad Timotheum tertio de talibus: Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis. Semper discentes et nunquam ad.scientiam veritatis pervenientes. — Quarto debet esse purificatus a contraria dispositione; et hoc quantum ad habitura, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis, Sapientiae primo; et ideo Isaiae primo: Quiescite agere perverse, discite bene facere; quasi dicat: non potestis iustitiam a Christo addiscere, nisi contrariam dispositionem volueritis exstirpare, sicut non potest introduci scientia, nisi ignorantia dispositionis contrariae fuerit expulsa. — Hoc attendens, beatus Franciscus de agro cordis per continuum gemitum studuit vitium et peccatum

exstirpare funditus nec cessavit deflere, quousque per revelationem audire meruit: Remissa sunl tibi peccata tua. — Per hunc modura qui Cliristi discipulus vellet esse perfectus deberet per singulas noctes ad modum beati Francisci lacrymis lectum conscientiae lavare; vel si verbum illud non capit, quia perfectum, saltem quiescat agere perverse, quod est necessarium, si vult Christi fieri discipulus. Unde qui non vult mala relinquere non potest bona addiscere, sicut dicitur leremiae decimo tertio: Si mutare potest Aethiops pellem suam, aui pardus varielates suas; et vos poleritis bene facere, cum didiceritis malum..d eos loquitur, qui per longam assuefactionem sunt in malitia obstinati, ut iam quasi Don possit exstirpari, ac per hoc non possint addiscere, quia discunl non parura a iuventute male assuescere. Vere igitur potesl dicere beatus Franciscus: Discite a me, id est, a me formam discipulorum assumite, quia sum verus discipulus.

Dicere etiam potest: Discite a me, id est, a me doctrinam accipite, quia de discipulo vero factus sum doctor verus; et hoc potest dicere beatus Franciscus quadruplici ratione: primo, quia docet quod didicit sine deceptione propler revelationis veritatem; est enim Deus verax, omnis homo mendax; et ideo doctrina, quam quis per revelationem accipit, non potest esse nisi vera; unde de hoc modo discendi laudabat Paulus doctrinam suam ad Galatas primo: Notum vobis facio, fralres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ab homine accepi illud neque didici, sed per revelationem Iesu Chrisli etc. — Taliter didicit beatus Franciscus; unde et doctrina eius admirari potest, quomodo docere alios potuit, cum ab homine non didicerit; nunquid per se invenit? Audi, quod non; cuius signura est, quia, quando ab aliquo docebalur vel praecogitabat, sicut in eius vita legitur, omnino quod diceret non habebat. In quo magis est laudandus et admirandus quam imitandus; unde non inepte filii eius addiscunt, quia scire non per hominem non est omnium, sed privilegium paucorum. Unde quamvis Paulum et Franciscura docere voluerit Dominus per se ipsum, voluit taraen, eorum discipulos edoceri per ministerium humanum. — Secundo, quia docet quod didicit sine fictione propter dilectionis aviditatem, quae cor totum applicat ad capiendam doctrinam; unde et Sapiens gloriatur, se sic didicisse, Sapientiae septimo, loquens de sapientia: Quam sine ficlione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo; quasi dicat: sicut fervor caritatis me fecit addiscere sine ficiione, sic facit aliis communicare sine aemulatione ac invidiae livore. — Taliter didicil et docuit s beatus Franciscus, qui adeo amavit doctrinam, quod divitias nihil esse duxit in comparatione illius et omne aurum velut ai-enam exiguam reputavit et argentum quasi lutum aestimavil, et omnem substanliam domus suae dedit et quasi nihilum despexit eam; et quoniam adeo didicit diligenter, factus est multorum discipulorum magister, quos docet senti7'e de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerere illum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum, sicut ipsi beato Francisco, qui, quoniam sine fictione didicit sibi, et aliis communicavit.

Tertio, quia docet quod didicit sine oblivione i propler operum pluralitatera; non enira auditor operis obliviosus faclus, sed faclor operis, et ideo bonus doctor; quia Matlhaei quinto: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. Talem modum addiscendi comraendat Ecclesiasticus dicens: Vir in mullis expertus cogitabit multa, id est secure et sine reprehensione; et qui multa didicit enarrabit intelleclum, quia non aspexit ad pauca per scientiam contemplationis in universali, sed ad multa per experienliam in particulari. — Taliter; didicit beatus Franciscus, scilicet experiendo non deleclationes, sed passiones; unde de ipso potest dici quod dicit Apostolus ad Hebraeos quinto de eius magistro: Didicit ex iis quae passus est, obedientiani. Ipse enim in principio suae conversionis ludibria et verbera expertus et vincula et carceres, raendicitates et nuditates et angustias, didicit sicut Paulus, ad Philippenses ultirao, in quibus esset sufliciens (esse): Ego enim didici in quibus,mm sufficiens esse etc; et quoriiam doctrina veri discipuli per patientiani dignoscitur, beatus Franciscus in doctrina sua est laudandus et imitandus, et ab eo addiscendum esl. — Quarto, quia docet quod didicit sine dubitatione propter signorum firmitatem. Ex signis enim certissime scivit, quod doclrina, quam didicerat, salutaris erat; et ideo in ipsa securus permanebat, secundum quod dicitur secundae ad Timotheum terlio: Tu vero permane in his quae didicisti, et credita sunt tibi,.sciens, a quo didiceris. Ideo hortatur Apostolus Timotheum in doctrina solide permanere, quia sciebat et certus erat per signa et miracula, quod doctrina, quam didicerat, salutaris erat. — Per hunc modum beatus Franciscus in eo quod didicit, est confirmatus; ideo ad modum Apostolorum profectus praedicavit ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, Marci ultimo.

Placuit enim Doraino huius Sancti doctrinara et i Regulara non solum miraculorum prodigiis, sed etiam

stigmalum suorum signaculis authenlicare et confirmare, ut nemo possit nec ad exterius nec ad interius rationem sane de fide sentiens, contraire. Placuit enim divinae bonitati Regulae et doctrinae beati Francisci suam bnliani apponere, quia ipse non ausus fuit docere nec scribere, nisi quod a Domino accepit. Nam, sicut ipsemet contestatus est, totam Regulam suam per revelationem didicerat; el ideo, sicut moris est Summo Ponlifici bulla sua lilteras confirmare, sic et Christus, recognoscens, Francisci doftrinam esse suam, bullain suorum signaculornm apposuit, per quain ipsius doctrinam irrefragabiliter. confirmavit. — Vel certe, quia doctrina Francisci ex ipso firmitatem apud homines habere non polerat, utpote quia sine litteris mercator, non lilteratus doctor exstiterat, ne quis sapientum auderet eius doctrinam vel Regulam tanquam ignorantis hominis parvipendere; placuit Doinino eam signis evidentibus tanquam supercaelesti bulla et mirabili confirmare. In quo apparet, altitudinem divini consilii esse mirabiliter admirandam, quam in principio huius Evangelii Christus insinuat, cum ait: ConfUeor libi, Paler, Domine caeli et terrae, quia. ahscondisli haec a sapientibus et prudenlibus et revelasti ea parvulis. Quis parvulus nisi beatus Franciscus, humilis et despectus, qni inter parvulos, hoc est Fratres Mino- res, retinet principatnm? — Valde igilur duri cordis est qui doctrinain et Regulam beati Francisci tantis signis confirmatam dubitat esse viam iustissimam ad perveniendum ad vitara, maxime cum multipliciter constet, Deum talia signa eius corpori mirabiliter impressisse: Inm propter lestium pluralitatem, tum propter testium auctoritatem, tum etiam propter testium sanctitatem. Testium pluralitas indubitatam facit fidem, quia mulli saeculares fide digni, qui oculis aspexerunt, ultra centum suo testimonio confirmarunl clerici. Et si in ore duorum vel trium testium omne verbum debet stare, quanto magis in ore centura testium! — Testilicantium aucloritas certitudinaliter roborat mentes credentium. Hoc enim a Roraana Curia, cuius auctoritas in terris suprema, confirmatum exstat et approbatum, et contrarium praedicantes eiusdem auctoritate, sicut a veritate elongantur, ita sunt a communione fideliuin separandi. — Testificanlium sanctitas irrefragabiliter omnem dubitationeni evacnat; quoniam socii sui, viri mirae sanctitatis, quorum vita probata et sanctitas manifesta, non tepide asserendo, sed cum iusinrandi firmitale certissime asseverant, se illa signa mirabilia oculis conspexisse, manibus contrectasse.

Omnis igitur mundus de tanto munere gratias referat altissimo Creatori, qui talibus signaculis in sancto Francisco dignatus est non solum viani veritatis ostendere, verum etiam mirabiliter, sed valde rationabiliter solidare. — Mirabiliter, inquam, si ad naluram et supra arlem: praeter consuetudinem; quis enini audivit unquam, quod in corpore alicuius apparuerint tam pulcherrimae margaritae? Contra 'naturam vero, quia latus perforatum erat et sacrum sanguinem emiltebat, et sine appositione ligaminis Sanctus Dei vivebal el laboriosis et continuis operibus diutius insistebat; supra artem vero, quia manus non habebat excoriatas aut perforatas, quia hoc polest fleri aliquo ferreo vel ligneo instrumento; sed clavi in ipsa carne creverunt, quia ex una parte caput habebant, ex altera plicabantur et divisi erant et ab alia carne distincti in manibus et pedibus adeo mirabiliter, ut nemo fidelium dubitare debeat, aliter quam admirando miraculo talia signa nullatenus imprimi potuisse.

Fuerunt tamen valde rationabiliter impressa, si ad causas superiores raentes nostras velimus aliquantulum elevare. Nam hoc requirebat divini regiminis providentiu, flnalis Eccksiae indigentia, suae voluit facere piscatorem liomimim et ducem eorum qui perfecte imitarentnr Christum; et ideo Tradidit ei ferendum suum vexillum, hoc est Crucifixi simdigentia. Nain in prmcipio Ecclesiae regnavit infidelitas, in progressu haeresis, in consummatione iniquitas, pro eo quod in fine refrigescet caritas niultorum. Ideo Dominus primo dedit miracula/70- tentiae ad idololatriam expellendam, postmodum doctoribus argumenta sapientiae ad haeresim exstirpandam, postremo beato Francisco signa pietatis et misericordiae ad caritatem accendendam. Et quae sunl signa caritalis inflammantia nisi illius passionis, quam sustinere voluit pro nobis Deus propter nimiam caritatem? — Hoc etiara exigebat suae virtutis eminentia, quae raaxime consi.fiebat in dilectione Crucifixi ardentissima, ob quam semetipsum compassionis lacrymis adeo affligebat, ut visum corporalem amitteret. Et quoniam « tanta est vis amoris, ul dicit Hugo de sancto Victore, ut transformet amantem in amaturn »; sicut amor Crucifixi in mente eius exeellenter et mirabiliter ardebat, sic Crucifixus in specie Seraphim, id est spiritus angelici, incendio amoris ardentissimi, exterius beatis oculis eius apparebat et suis membris sacra stigmata iraprimebat. — Nec hoc iiicredibile vel minus rationabile iudicari cum consimile beato Ignalio legatur contigisse. Cum

requireretur a tyranno, ut Christum negaret, respondit, quod Christus de ipsius ore renioveri non posset; et cuni ille minaretur, se caput ipsius abscindere et ita removere de ore; respondit, quod si auferret de ore, non tamen de corde. Cupiens igitur tyrannus saeviendo Sanctum Dei c.onvincere, capite abscisso, cor extra corpus extrahi inssil; quod cum fuisset extractum, inventum est habens in se litteris aureis scriptum nomen Doraini iesu Christi. Et hoc valde decenter est factum; posueral enim Christum ut signaculum super cor suum, ul signaciUum super bracMum suum. El quia Franciscus posuerat Christum crucifixum signaculum super brachium suum, ideo in carne eius gemniae stigmatnm Iesu Chrisli crucifixi exlerius apparuerunl, mirabili Dei virtute rationabiliter operante. — Non sit igitur oculus cuiusquam nequam, quia Deus bonus usl; sed omnes doctrinam Christi, immo Francisci audiant et addiscant lanquam boni doctoris, qui docuit quod didicit sine deceplione, sine ftclione, sine oblivione, sine (iubitatione. Dicat igitur beatus Franciscus: Discite, alios excilando; dicat nihilominus alios informando: quia milis sum et humilis corde.

II. Addiscite, hoc est, ad meum exemplura sitis miles cl humiles. Mitis est homo per affeclum fraternitalis; humilis, per affectum inferiorilatis sive minoritatis; unde esse mitem, hoc est esse omniuin fratrem; esse humilem, hoc est esse omnibus minorem: esse ergo mitem et humilem corde,hocest esse vere fralrem minorem; discite igitur a me esse mites et humiles, hoc est esse fratres minores. Quamvis autem non omnium sit, esse Fratrem Minorem habitu et professione, omnes tamen oportet esse fratres minores re, qui vohint salvari, hoc est esse miles et humiles, praescribenle illa sententia Domioi, Matthaei decimo octavo: Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Parvulus est mitis et hurailis; et talis debet esse servus Christi, ut s-milis per ordinationem sui ad proximum et humilis per ordinationem ad Deum; et in his consistit summa evangelicae legis et doctrinae beati Fcancisci. — Et primum praemittit de mansuetudine necessaria ad studium veritatis quantum ad accedentes, ad exercitium bonitatis quantum ad proficientes, ad iudicium aequitatis quantum ad praesidenfes, ad bravium aeternitatis quanlum ad pervenienles, et omni statui et generi competit.

Primum igitur ad studium verilatis est neces- *" o,udwndo quam in conferendo. In audiendo oportet esse mansuetum, utcapiat; Ecclesiastici quinto: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Sicut enira imago non relucet nisi in aqua quieta, sic verbum doctrinae non recipitur nisi in anima mansueta. Mansuetum etiam oportet esse in conferendo, quja « ira impedit animum, ne possit cernere verum »; Glossa: « Mitis est quem ira vel rancor non atficit nec asperitas seu amaritudo»; unde secundae ad Timotheum secundo: Sei-vmn Domini non oportet tiligare, sed nmnsuetum esse omnes, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati; quanto magis mansuete eos debet audire, qui veritatem requirunt. — Secundo necessaria est ad exercitium bonitatis, et hoc tain interius quam exterius: interius, ut complaceat iudicio interiori; exte?'itis, ut coniplaceat iudicio et animo proximi. Ad inansuetudinem interiorem habendam hortatur nos Ecclesiasticus decimo: Fili, in mansuetudine conserva anhnam luam et da illi honorem secundum meritum suum. Servare animam in mansuetudine est in pace custodire affectum; dare illi honorem secundum meritum est ipsam non perturbare nisi propter peccatum. Ad mansuetudinem exteriorem hortatur Ecclesiasticus tertio, dicens: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Ideo homo mansuetus diligitur, quia naturalem proprietatem hominis conservat, et aftectus socialis est hominis ad hominem per naturam.

Tertio necessaria est ad iudicium aequitatis; quia sine mansuetudine non fit correctio, sed destructio. Ideo dicitur primae ad Corinthios quarto: Quid vultis? Jn vi7'ga veniam ad vos, un in caritate et spiritu mansuetudinis? quasi dicat: in utroque veniam; quia non est vera aequitas iudicii, nisi mansuetudini iuncta sit virga, nec e converso. Sine virgu enim mansuetudo est remissio in praelato, quemadmodura patet in Heli, priini Reguin secundo. Et ideo dicitur Sophoniae secundo: Diligite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius eslis operati. Similiter sine mansuetudine virga perimit, non corrigit; unde Psalmus: Supervenil mansuetudo, et corripiemur. Non desaevit in subdilum tanquam in adversarium, sed corripit tanquam fratrem et socium; ideo Ecclesiastici quarto: Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et oppriquod scribitur Matthaei quinto: /?ea/j, mites, quoniam ipsi possidebunt terram; et in Psalmo: 3/ansueti autem heredilabunt terram et deleclabuntur in multitudine pacis. Quia enim in terra pacifice et bene conversati sunt et iniuste a litigiosis oppressi, ideo iusto Dei iudicio, electis immitibus, mansueti terram hereditabunt, non hanc materialem, sed terram viventium, quae eis concedetur et adiudicabitur

per fiUuram iudicium, sicut pauperibus caelum, qui voluntarie terram dimiserunt caelestia appetentes; unde Isaiae undecimo: iudicabit in iustitia pauperes, ut scilicet det eis caelum, el arguel in aequitate pro mansuetis lerrae, ul det eis terram viventium. Hanc igitur mansuetudinem tanquam periiecessariam a beato Francisco debemus addiscere, qui non tantum ad tiomines, sed etiam ad animalia bruta miram servabat mansuetudinem; unde et omnia aoiuiatia nomine fratrum vocabat, el animalia indomita ipsum tanquam ad sibi familiarem et domesticum recurrebant, sicut in eius vita legitur. Unde bene potest in eius laudem cantari quod dicitur de Moyse Numerorum duodecimo: Eral Moyses milissimus super omnes homines, qiii morabantur in terra. Dicat igitur beatus Franciscus quasi alter Moyses: Discite a me, quia mitis sum etc.

Dicat etiam: Discite a me, quia humilis sum id esl, discite esse veraciter humiles, non fallaciter, sicut illi qui nequiter se humiliant, ut hypocritae, de quibus legitur Ecclesiastici decimo notio: Est qui nequiler se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo; et Aposlolus ad Colossenses secundo: Nemo vos seducal, volens in humilitate el religione Angelorum, quae non vidit, ambulans, fruslra inflatus sensu carnis suae. Ad hanc non hortatur, sed ad illam humilitatem, quae cordis est, de qna dicit Bernardus super Cantica: « Verus humilis Yult vilis rcputari, non humilis praedicari >. — Hanc humilitatem habuit excellenter beatus Franciscus, hanc amauil et exquisivit ab initio Religionis usque in finem; pro hac mundum reliquit, nudum se Trahi per civitatem praecepit, leprosis servivit, peccata sua in praedicatione manifestavit, sibi etiam exprobrari mandavit. Hanc virtutem ab eo maxime debemus addiscere. Ut autem hanc cupiamus, considerandus est fructus, propter quem est desideranda; modus, per quem acquirenda; usus, secundum quem conservanda. — Fructus aulem eius est multiplex: primus est, quia miligat Dei iram, dum compellit Deum j]j(jgj.,g poenam, quam meruit quis per culpam; quod bene significatur tertii Regum vigesimo primo, ubi dicit Dominus ad Eliam: Nonne vidisli humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius. Mira humilitatis efQcacia, ut possit continere raanum divinam! Ideo dicebat Propheta in Psalmo: Custodiens parmdos Dominus, humilialus sum, et liberavit me. Dominus enim superbis resislit, humilibus autem dat graliam et eos conservat et custodit, quia aUa de longe, sed humilia de propinquo respicere non desistit nec potest despicere; Psalmus: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor conlritum et humiliatum, Deus, non despicies. — Secundus, quia invenit gratiam. Sicut enim qui vult invenire aquam necesse habet fodere in terram; sic qui vult invenire aquam vivam puteum humilitatis in se ipso fodiat; unde Ecclesiastici tertio: Quanto magnus es, humilia le in omnibus, et coram Deo invenies gratiam; Deus enim superbis resistit etc. Hoc modo beata Virgo inmnit gratiam, apud Deum, sicut ipsamet testatur Lucae primo: Respexit Dominus humilitatem ancillae suae; nec mirum; quia humilitas caritati locum praeparat, dum mentem a vanitate evacuat.Propter quod dicit Augustinus: Quanto sumus a tumore superbiae inaniores, tanto sumus dilectione pleniores ». Et sicut aqua confluit ad valles, sic gratia Spiritus sancti defluit ad humiles; et sicut aqua tanto altius ascendit, quanlo magis descendit, sic oratio, quae de corde humiliato procedit, magis propinquat et resonal auribus Dei, ut impetret gratiani; unde Ecclesiastici trigesimo quinto: Oralio humiliantis se nubes penelrabit, et donec appropinquet, non consolabitur; quia Deus volunlatem limentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet el salvos faciet eos.

Terlius, quia consummat iustitiam; nmk Matthaei tertio: Sine modo, sic enim decet, nos implere omnem iustitiam; Glossa: « Id est humilitatem perfectum, quae est perfecta iustitia ». Consislit enim in perfecla humilitate abundans iustitia, et in abundanti iustitia humilitas, quae est virtus maxima, secundum quod dicitur Proverbiorum decimo quinto: In abundanti iustitia virlus maxima est. Haec humililas est virtus maxima, quia maximum facit hominem coram Deo, vel quia haec est virtus sola, quae Deum reveretur et honorat ut maximum; unde Ecclesiaslici tertio: Quoniam magna potenlia Dei solius, et a solis humilibus honoratur. Soli humiles Deum honorant, quia alii se ipsos volunt honorari, non Deum. Si igitur omnis nostra iustitia el totius christianae religionis summa in horiorilicatione Dei consistit. planum est, in humilitate esse abundantem iustiliam, et in abundanli iustitia virtutem maximam. Unde Augustinus ad Dioscorum quaerentem summam perfectionis evangelicae, respondit, sicut respondit quidam philosophus interrogatus, quid doceretur in rhetorica, respondit ille primo interrogatus, quod ibi doeeretur eloquentia; interrogatus secundo, respondit: eloquentia; interrogatus tertio, respondit: eloquentia. Similiter Augustinus respondit: Si quaeras,quae sit summa perfeclionis evangelicae, i-espondeo: humilitas;

6 Vers. 48; sequitiu-.ugust., VIII. de Trin. c. 8. n. 12.

si secuiuto requinis, respondeo: humilitas; et si lertio, respondeo: luimilitiis. El quidam sanclus paler interrogatus: quae esset perfeclio hominis, respondit: humilitas. Et Dominus interrogatus a discipulis, ut augeret eis iustitiam (idei, Lucae decimo seplimo, respoisdit: Oum fecerilis omnia, quae pmevepla mnt vobis, dicile: Servi inuliles sumus, quod d.ebuimus facere fecimus. — Quarlus fruclus est, quia perducit in gloriam; et hic est fructus ultimus et perfectus; et de hoc dicitur lob vigesimo secundo: Qui humilialus fum'il eril. in gloria, el qui inclinaveril oculos suos, ipse salvabilur; quasi dicat: per huniilitatem evitalur oinne nialum, et per eandem oblinelur omiie bonum. Et bene dicit: eril in gloria; quia, quanto hic esl humiiior, tanto in caelo erit altior et subliinior, secundum rectam retribntionem. Qui enim in via est vilior ct humilior, Christo est proxiinior, qui sedit in loco novissimo; et sicut proximior Christo fuit in via, ita etiain proximior debet esse in patria; et super omnes constat esse Christum: oportel igilur, gloriosura inter oiniies esse Christi ministrum, quia, ubi ipse esl, illic ctminisler suus erit; vel certe, quia, quanto quis vilior, tanto minus de vana gloria habuit; et ideo liic nihil habet de sna remuneratione, et propterea maior et gloriosior in vera gloria debel apparere, utpote qui illam solam desideravit et quasi nnicam desponsavit. — Propter huiic quadruplicem fructum totis praecordiis est amplectenda humilitas, quia, licel testa exterior inutilis videatur et arida, lamen nucleum celat arida testa bonura. Et quemadmodum agricola frumentum mandat terrae cooperiendum el putreflendum propter fruclum, quem intuetur, sic liilariter debet quis desiderare sui contemptum; ideo dicit beatus lacobus in Canonica, primo: Glorietur frater humilis in exaltalione sua. Hic est igitur fructus.

Deinde considerandus est modus, secundum quem haec virtus tam nobilis est acquirenda. Atten- 'dendum, quod ad hanc pervenitur quadruplici se- - mira: prima est consideratio Dei; haec enim est via recta ad nostram humilitatem deducens, si quis recte consideret. Debet enim Deus considerari ut auctor omnium bonorum et ut remuneralor meritorum. Quia auctor est omiiium bonorum, debemus illi dicere: Omnia opera noslra operatus es nobis, Domine; et ita omne bonum sibi atlribuere et nihil nobis. Et hoc facit nos humiles; unde primae Petri ultimo: Hum,iliamini sub potenti manu Dei, consideranles, quod non fortitudo nostra aut robur manuum nostrarum fecit bona, quae habemus, sed ipse Dominus fecit nos, ct non ipsi nos; et hoc evacuat superbiam, quae dicil: Manus nostra excelsa, el non Dominus fecit Iiaec omnia. — Debet etiam considerari ut iustissimus retributor et adeo severus, quod nulli defert, immo pro unico motu cordis nobilissimos spirilus angelicos in perpeluum deiecil de caelo; et ideo Ecclesiastici septimo: Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis est.

Secunda semita est rememoratio Cliristi; rememorari debemus, quod Christus humiliatus fuit usque ad vituperabilissimum genus inortis in nostrae redemplionis pretium et in nostrae directionis exemplum: in nostrae?-edempiionis pretium, sicut dicitur Isaiae quinquagesimo terlio: Reputavimus eum quasi leproswm et percmsuni a Deo et humilialum. Et si ipse humiliavit se propter noslram salutem, nonne et nos debeinns humiliari propter suum honorem? Rursus, humiliavit se in wosXvAe, directionis exemplum, sicut dicit loannes, decimo tertio: Exempkmi dedi vobis elc. Si ergo ipse est noster Dominus et Mugister, et non esl servus maior domino -mo, el discipalus non esl super magistrum; si servi Chrisli suiiius, humiles et conlemptibiles esse debemus. El ad hoc hortatur Apostolus ad Philippenses: Hoc enim sentire in vobis, quod et in Cliristo Iesu; et post: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad morlem elc. 0 quam incurialis est ille Christianus, qui Dominnra suuin videt humilialura et despectiira, et ipse exaltat cor suum et amlndat in magnis et niirabilibus super se!

Terlia semita est circumspectio sui; tunc homo se circuinspicit, quando non solum se, sed extrema sua recogitat, scilicet quo vadat, vel unde veniat; el tunc in medio suarura raiseriarura se considerat; unde Michaeae sexto: Humiliatio tua in medio tui. Considera, unde veneris, quia de massa perditionis et de pulvere et limo terrae factus et in peccatis natus es lotus et in peccatis conversatus; et nunc exules a beatitudine paradisi. Et haec lua consideratio spiritura lumoris abiicit et excludit in tantum, ut clamare incipias cum Iribus pueris, Danielis lertio: Sumus hodie humiles in universa terra propler peccala nostra. — Conspice etiam extremum aliud, scilicet quo tendis. Tendis enim ad corruptionera et incinerationein; pulvis es et in pulverem reverteris, Genesis tertio. Quid ergo superbis, terra et cinis? Si hodie es, cras non eris; si hodie sanus et fortis, cras infirmaberis; si hodie dives, forte cras mendicabis; si hodie sapiens, cras forte stultus efficieris. Quis ergo, in tanta calamitate positus, audeat superbire? Nisi forte qui se non circumspicit, sed praesens bonum ut nunc aspicit et dicit quod dicitur Apocalypsis tertio de superbo: Dicis, quia dives sum.

Psalm. 99, 3; sequuntur Deut. 32, 27. et Eccli. 7, 19.

quoad bona naturalia; et locwplelatus, quoad spiritualia; et nullius egeo, quoad temporalia. Sed considera te ipsum, et tunc scies, quod es miser et miserabilis, in naturalibus; pauper et caecus, in spiritualibus; et nudus, in teraporalibus, quia nudus existi de utero malris et nudus illuc reverleris, quia nihil inlidisii in liunc mundum neque quidquam auferes tecum.

Quarta semita est honorificatio proximi. Haec autem consistit in hoc, ut homo proximum honoret exterius, secundum quod dicit beatus Petrus in prima Canonica sua: Omnes invicem humililalem insinuate, el hoc maxime ad maiores. Est etiam honoratio interior, quando scilicet reputat alium meliorera se; et hoc unusquisque debet facere, sicut dicitur ad Philippenses secundo: In humilitate superiores sibi inviceni arbitranles. Et hoc pro certo debet homo habere, quod quilibet proximus aliquam graliam habet, vel occultam, vel apertam, propter quam debet eum meliorem se reputare. Unde Elias, credens, se solum esse Domini servum, reprehensus est, cum dictura est ei: Derelinquam mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal. Unusquisque sua mala melius novit quam aliena.

Postremo considerandus est usus, secundum quem custodienda, et hic est sub quadruplici dilferentia. Qui eniin vult hurailitatera continue custodire necesse habet, se ipsum assuefacere ad ea, per quae conservatur; et prinio ad gemitum cordis; Proverbiorura duodecimo: Moeror in corde viri humiliabil illum. Moeror de peccatis deiicit inflalionem spiritus, et continuus dolor non patitur, aliquod adulationis verbura resonare in corde, quod mentem extollat. Quod bene signiflcatura est lob secundo, ubi dicitur, quod nemo loquebatur ei verbuni; videbant enim, dolorem esse vehementem. Vehementia enim doloris, quae in rugitu cordis consistit, tolam mentis intentionem ad Deum convertit et etiam mentera a vanitate evacuat et replet humilitate; unde Psalraus: Affliclus sum et humilialus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. — Secundo vero ad silentium oris, et hoc humilitatera conservat; unde in Psalmo: Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis. Humilitas enira conservatur per silentium, sed non per silentiura a malis, sed a bonis; quia non debet bona, sed mala sua publicare, sicut mos est mendicantibus suas infirraitates ostendere; unde Ecclesiastici decimo octavo: Ante languorem humilia te et in tempore infirmitatis oslende conversationem tuam. Hoc autera fit per veram el puram confessionem.

Tertio ad exercitium laboris; nain labor et afflictio hurailitatem conservat; unde Esther decimo quarto dicitur, quod Esther corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceralione complevil. Taliter homo humilitatem poenitentiae semper in se debet conservare, sicut dicebat ille verus poenitens: Humiliabam in ieiunio animam meam. Unde qui vult hurailitatem continuam habere, continuis macerationibus carnis, utpote ieiuniis, vigiliis, orationibus et disciplinis, debet insistere. — Quarto ad contemptum honoris; el hoc facit homo per obsequia vilitatis, quae ab aliis contemnuntur. Sic faciebat rex David; secundi Regum sexto: Ludam ei vilior fiam., plus quam factus sum, el ero humilis in oculis meis elc.; sic beatus Franciscus, qui se nudum per civitatem sicut glutonem trahi fecil et etiam leprosis servivit. Et quia exemplum hurailitatis excellentissimum posteris reliquit, ideo secure dicit: Discite a me, non solum esse mites, sed etiam humiles corde, quoniara ego milissimus et humilliraus sura. Unde sibi recte competit illud quod dicitur Ecclesiastici undecimo: Est homo marcidus ei egens recuperatione, propter asperitatem poenitentiae, plus deficiens virtule et abundans paupertate, propter altitudinem paupertatis et inopiae; et oculus Dei respexit ilUm in 60/10, dando ei munera gratiae, ei erexii eum ab humilitate ipsius el exaltavit caput eius, liberando a statu praesentis miseriae et perducendo ad culmen gloriae, ad quod nos perducat ipsius precibus unigenitus Dei Filius, Dominus Lesus Christus. Araen

Chapter 19 of 22