De translatione sancti Francisci
Amice, ascende supenus, Lucae decinio quarto Verba sunt Domini ad humilitatein invitanlis. Praemisit enim: Cum vocalus fueris ad nuptias, vade, recumbe in novissimo loco; et quia beatus Franciscus, vocalus ad nuptias Crs,. in novissimo loco recubuit, cum habitum abiectissimum assumsit, cum Ordinem Minoruni instituit, quem non aliquo speciali modo Minorum, sed simpliciter et absolute Minorum Fratrum appellavit; Christus ad ipsum bene dicere potuit: Amice, ascende superius. — Et in ipso est impletum quod in Psalmo legitur: Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Sed in praemissis verbis tria notantur, scilicet in praesenti vita, gratia; transitus ab hac vita, et futurae vitae gloria. Primum: Amice; secundum: ascende; tertium: superius.
I. De primo, Sapientiae septimo: In animas *«"''' transfert, amicos Dei constituit. Et bene potuit Christus hunc Sanctum vocare amicum, quia re vera fuit etiam in hac vita eius amicus fidelis in commisso per veram humilitatem; unanimis in proposito per puram cordis sinceritatem; amicus familiaris in conlubernio per elevatae mentis serenitatem; amicus conformis in ornamento per expressam crucis conformitatem. — De primo, Ecclesiastici sexto: Amico fideli nulla est comparatio, et non esl digna ponderatio auri et argenli conlra bonitatem fidei illius. Re vera hic Sanctus fidelis fuit m commisso, quia nec fraudem nec negligentiam fecit. Gregorius: « Duo sunt cavenda in opere Dei, fraus et negligentia; fraudem facit maior amor sui; negligentiam, minor amor proximi ». Quia autem hic sibi fuit austerus, proximis propitius, de utraque cavit, et ideo fidelis fuit. Item, fidelis, quia mandatis Domini plenissime obedivit et nihil de bonis Domini sibi attribuit. Fidelis re vera es servus Domini, si de bonis Domini, quae transeunt per te, etsi non sint ex te, nihil contigerit tuis manibus adhaerere. — De secundo, Proverbiorum vigesimo secundo: Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Hanc cordis puritatem duo faciunt, scilicet poenitentia in afflictione sponte assumta et patientia m tribulatione aliunde inflicta. Ilaec enim sunt duo purgatoria, quae animam purificant; primum est per aquam, secundum est per ignem; Psalmus: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Et sicut impossibile est, vestem inquinatam mundari, nisi transeat per lavacrum, sic et animam, nisi transeat per poenitentiae et patientiae purgatorium. Et quia amicus omni tempore diligit, oportet cordis munditiam semper habere. Qui enim baptizatur a mortuo et iterum tangit, quid proficit lavalio illius?
De tertio, loannis tertio: Amicus sponsi.qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Amicus, Franciscus, sponsi, Christi, eius vocem audivit, quia multum sibi familiaris per elevatae mentis serenitatem. Unde de ipso illud dici potest: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Moyses, raptus de aquis, Franciscus, de mundanae conversationis fluctibus, quem Dominus misit in virga crucis educere populum de Aegypto vitiorum iii desertum Religionis Minorum. — De quarto, primi i Machabaeorum decimo: Alexander misit lonathae purpuram et coronam auream, ut quae nostra sunt sentiat, inquit, nobiscum. Alexander, allevians tenebras, Christus; misit, Francisco, purpuram, passionis suae insignia, dum sibi impressit vulnerum suorum stigraata. Unde hoc apostolicum bene sibi compelit: Stigmala Domiyii Iesu in corpore meo porro. — Sic ergo iste amicus Christi fuil fidelis in commisso, unanimis in proposito, familiaris n contubernio, conformis in ornamento.
II. Tali ergo dicitur: Ascende: per me, pos/. me, ad me, propter me: per me, pie invocandum per orationem; post me, expresse imitandum per conversationem; ad me, praeclare speculandum per contemplationem; propter me, finaliter comprehendendum per gloriflcationem. — De primo figuratum est in Genesi, ubi lacob vidit scalam, cuius sumniitas caelos tangebat, et Angelos ascendentes et descendentes. Christus est scala secundum humanitatem terram tangens, secundum Deitatem super caelos eminens. Per hanc hic Sanctus ascendit; Canticorum terlio: Quae e.st isla quae ascendit per desertum? poenitentiae; sicut virgula fumi ex
Chapter 11 of 22