Caput III. Ecclesia Romana iisdem canonibus regit ecclesias, quibus ipsa regitur : probatur ex Romanis Pontificibus
Ecclesia Romana iisdem canonibus regit ecclesias, quibus ipsa regitur : probatur ex Romanis Pontificibus.
Hæc igitur singillatim exponere potius quam probare nos oportet. Exponimus autem maxime ex Sedis apostolicæ decretis, quæ obvia ac toties amplis voluminibus memorata, nunc compendiose recensere placet.
Id fundamenti loco ponimus, Ecclesiam Romanam eo maxime [361] eminere cæteris, quod canones et aequatur, et aliis sequendos sua auctoritate praescribat.
Id sanctus Gelasius profitetur loco celebri , quo docet : « Uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, non aliquam magis exequi Sedem præ cæteris oportere quam primam , quæ et unamquamque synodum sua auctoritate confirma et continuata moderatione custodit.1 » En quæ Romana Sedes exequi, atque exequenda mandare velit ; ea nempe quæ et ipsa firmavit, et universalis Ecclesiæ probavit assensus.
Et ante eum Zozimus : « Indecens autem,... hoc ab episcopis ob certas causas concilium agitantibus extorquere, quod contra statuta Patrum et sancti Trophimi reverentiam, qui primus Metropolitanus Arelatensis civitatis ex hac Sede directus est, concedere vel mutare ne hujus quidem Sedis possit auctoritas.2 Cujus rei causam egregiam subdit his verbis : « Apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui statuta Patrum sanxere reverentiam. »
Hæc occasione Arelatensis Ecclesiæ dicta sunt à Zozimo de juribus peculiaribus ecclesiarum, quæ secundo loco in hoc tertio capite Declarationis Gallicanæ contineri vidimus. Et his quidem obligari se Sedes apostolica profitetur ; quanto magis iis quæ universalis Ecclesiæ) firmavit assensus.
Hinc Leo ille Magnus : « Nimis improba sunt, nimis prava, quæ sanctissimis canonibus probantur adversa .3 »
Sanctus Gregorius Magnus : « Si canones non custoditis et majorum vultis statuta convellere non agnosco qui estis.4 »
Sanctus Martinus, doctissimus Pontifex et Martyr egregius, « Canones ecclesiasticos solvere non possumus, qui defensores et custodes canonum sumus, non transgressores.5 »
Et sanctus Leo III, ad Caroli Magni legatos : Ego me illis (concilii Patribus) absit ut præferam, sed etiam illud absit ut [362] coæquare praesumam6 ; » cum ab eo peteretur ut in disciplina canendi Symboli aliquid innovaret .7
Sanctus Leo IV : « Non potuimus præfixos Patrum terminos immutare.8 »
Nicolaus I, auctoritatis apostolicæ vindex acerrimus, de Ignatio deposito ac Photio contra canones substituto : « Talibus itaque, qui juris nostri, id est, canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus.9 » Ac postea : « Canonum paternorum vetus forma servetur, » Atque alia epistola eadem de re ; « Romana Ecclesia semper sanctorum Patrum sincerissimas auctoritates in omnibus actibus suis sequitur.10 » Verum hæc tractatio in volumen excrescet , si omnia congerimus.
His ergo evincimus duo : canones in Ecclesia Romana maxime observatas ; canonum observantiam ab Ecclesia Romana ut capite, in omnia Ecclesiæ membra, et exemplo et auctoritate diffusam. Hoc enim est quod aiebat Papa Zozimus : « Apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas11 ; » et hæret apud nos , et inde pullulat per omnes ecclesias. Quo etiam spectant illa sancti Innocentii ad Victricium Rothomagensem : « Recte postulasti, ut in illis partibus istiusmodi, quam tenet Ecclesia Romana, forma servetur ; non quo nova præcepta aliqua imperentur ; sed ea, quæ per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus observari cupiamus, quæ tamen apostolica et Patrum traditione sunt constituta.12 »
Sic Ecclesia Romana antiquas regulas, quas ipsa omnium prima servaret, servandas mandabat cæteris . Hinc etiam Nicolaus I, epistola ad Photium hæc docet ; quod Ecclesia Romana sit caput omnium ecclesiarum, illas « ab ea rectitudinem atque ordinem in cunctis utilitatibus et ecclesiasticis institutionibus, quas secundum canonicas et synodicas sanctorum Patrum sanctiones [363] inviolabiliter atque irrefragabiliter retineret , exquirere et sectari.13 » Ergo firmum illud apostolicæ Sedis perpetua traditione, hinc ad omnes ecclesias, à Romana Ecclesia omnium Principe, ordinem propagatum ; quod eas iisdem canonibus regeret, quibus ipsa prima omnium regeretur.
Footnotes
-
Gelas., ep. xiii, ad Ep. Dard., tom. IV Conc., col. 1200. ↩
-
Zozim., ep. vii, ad episc. Prov. Narb. et Vienn., tom. II Conc., col. 1570. ↩
-
Leo. Mag., epist. Lxxx, al. liii ad Anast. Constant. ↩
-
Greg. Mag., lib. III, indict. xi, ep. liii, al. lii, ad Joan. Constant. ; tom. II, col. 663. ↩
-
Mart. I. ep. ix, ad Pantaleo. , tom. VI Conc., col. 33. ↩
-
Rescrip. Leo. lll ad Carol. Mag., tom. VII Conc., col. 1195. ↩
-
Leo nunquam potuit eo adduci ut verbulum Filioque Symbolo adderet : quippe, inquiebat, Patres Chalcedonenses, in Symbolo Nicæno, tollendo, addendo, mutandove quidquam inserere prohibuerunt Deinde, paucis interjectis, ea dixit quæ à Bossuet in textu allegantur, (Edit. Leroy.) ↩
-
Fragm. Ep. Leon. IV ad Loth. imp., tom. VIII Conc., col. 35, male 33. ↩
-
Nicol. I epist. ii, ad Michael. imp., ibid., col. 272. ↩
-
Id., ep. v, ad eumd., col. 279. ↩
-
Zozim., ep. vii, jam cit. ↩
-
Ep. Innoc. I ad Victr. Rothomag. ; tom. II Conc., col. 1250. ↩
-
Nicol. I epist. vi, ad Phot., tom. VIII Conc., col. 283. ↩
Chapter 375 of 396