Caput VII. Concilium Mosomeme : Rodulphi Glabri locus : concilium Ansanum : de eo anonymi responsiones : de exemplaribus obiter ; Petri Venerabilis, et sancti Bernardi loci : an…
Concilium Mosomeme : Rodulphi Glabri locus : concilium Ansanum : de eo anonymi responsiones : de exemplaribus obiter ; Petri Venerabilis, et sancti Bernardi loci : an monachis Cluniacensibus profuerit, quod Romanum Pontificem peculiarem episcopum habere vellent.
Cum ergo Ecclesia Romana communi canone et regeretur et regeret, sancti Patres nostri Gallicani episcopi, referente Flodoardo,1 ad annum 948, in Mosomensi synodo, mirantur allatas litteras ex nomine Agapeti Papæ per clericum, qui eas Roma detulerat, nihil auctoritatis canonicæ continentes, hoc tantum, præcipientes, « ut Hugoni Rhemensi redderetur episcopium. »
Hoc nostris novum et insolens videbatur, quippe à consuetudine Romanæ Ecclesiæ alienum. Pergit Flodoardus : « Quibus lectis, ineuntes episcopi concilium, cum abbatibus et cæteris sapientibus, qui aderant, responderunt... ut quod regulariter cœptum fuerat, canonice pertractaretur . » Itaque, recitato capitulo xix Carthaginensis concilii,2 « de accusato et accusatore, judicatum est secundum definitionem ipsius capituli, ut Artaldo præsule retinente communionem et parochiam Rhemensem, Hugo qui ad duas synodos evocatus venire contempserat, à communione et regimine Rhemensis episcopii abstineret, donec ad universalem synodum (ex Germanis et Gallis episcopis congregatam) se purgaturus occurreret. »
Suspectas habent allatas Roma ex nomine Papæ litteras, quod sola jussa, nihil canonicæ auctoritatis continerent Ipsi ex canonibus Roberto Trevirensi legato apostolico auctore, inchoata exequuntur. Sic Germani, sic Gallicani episcopi judicabant .
Notum illud, neque omittendum Rodulphi Glabri, de episcopis Gallicanis ægre ferentibus, cardinalem à Joanne XVII delegatum, ut Romani Pontificis auctoritate, basilicam in agro Turonico à Fulcone Andegavensi comite constructam consecraret : quod [369] Hugo Turonensis archiepiscopus ex causis canonicis facere recusasset. Qua de re Glaber hæc scripsit : « Quod utique audientes Galliarum præsules præsumptionem sacrilegam cognoverunt ex cæca cupiditate processisse. » Ac rursus : « Licet Pontifex Romanæ Ecclesiæ, ob dignitatem Sedis apostolicæ, cæteris in orbe constitutis episcopis, reverentior habeatur, non tamen ei licet transgredi in aliquo canonici moderaminis tenorem. » Denique : « Universi pariter detestantes, quoniam nimium indecens videbatur, ut is qui apostolicam regebat Sedem, apostolicum primitus ac canonicum transgrediatur tenorem. » Itaque turbinem repente coortum, quo concussa basilica ac disturbata consecratio est divino judicio imputarunt . Anno 1004.3
Sunt qui Rodulphum Glabrum falsi convictum putent, tabulis ab illustrissimo viro Petro de Marcâ summatim relatis.4 Atqui vir doctissimus his tabulis, Glabrum non confutatum, sed illustratum voluit : deinde has tabulas visas lectasque oportet integras, antequam candidissimo hujus ævi historico detrahamus fidem : denique utcumque est, ejus testimonio firmatum videmus, de observando etiam à Romano Pontifice canonico ordine, communem Ecclesiæ Gallicanæ sensum.
Neque ita multo post, concilium Ansæ in pago Lugdunensi congregatum est. Ibi Gauslenus de Viennâ episcopus Matisconensis gravem expostulationem habuit, de ordinatione Cluniacensium monachorum à Burchardo Viennensi facta, vi privilegii, quoi Cluniacenses habebant à Romana Ecclesia. Qua de re sancta synodus sic statuit : « Relegentes sancti Chalcedonensis concilii, et plurimorum authenticorum conciliorum sententias, quibus præcipitur qualiter per unamquamque regionem abbates et monachi proprio subesse debeant episcopo, et ne episcopus in parochia alteterius audeat ordinationes vel consecrationes, absque licentia ipsius episcopi, facere, decreverunt chartam non esse ratam, quæ canonicis non solum non concordaret, sed etiam contrairet sententiis. Archiepiscopus ratione convictus, à Gausleno veniam petiit.5 » Eidem, mulcta imposita, satisfecit, anno 1025. [370]
Neque propterea omnia privilegia cassa habebantur. Hoc tantum cavebant ne pro arbitratu, ne necessitate nulla, ne inconsultis iis quorum intererat, concessa viderentur. Itaque ea privilegia, quæ hactenus invaluerant, concedi solebant auctoribus episcopis vel synodis certe consentientibus, et ad certum modum magnoque respectu ad canonicum ordinem. Quod etiam vir doctissimus Ludovicus Thomassinus luculentissime demonstravit.6
Ansanæ synodi auctoritatem elevare nititur auctor anonymus qui de Gallicanis libertatibus scripsit.7 Ac primum quidem ex ea synodo nihil memorat, præter fragmentum à Marcà relatum.8 At dissimulat narrationem integram optimae notæ, in editione Labbeana conciliorum insertam.9 Ait postea narrationis hujus non adeo indubitatam esse veritatem .10 Sed id pronuntiasse non sufficit ; docere oportebat. Addit « monachos Cluniacenses privilegiis apostolicis usos fuisse, quantumvis renitentibus, sed tandem cedere coactis episcopis. » Quis enim hæc nescit ; et gliscente licentia , prævaluisse in mullis contra canones absolutam illam et arbitrariam potestatem ? Id ex Ansano concilio notum esse volumus, majores nostros, sæculo quoque undecimo, canonum ac priscæ disciplinæ memores extrordinariis illis imperiis, quoad fieri salva pace potuit, obstitisse.
Quare nihil ad nos illud quod idem anonymus memorat, « Joannem XIX et monachos privilegia jam concessa defendisse. » Neque magis ad rem illa Joannis XIX epistola ab anonymo memorata, qua Burchardo Lugdunensi Ansani concilii præsidi, « gratum animum testetur, quod Cluniacensi monasterio faveret contra Gauslenum. » Qua epistolà anonymus ad infringendam Ansani concilii auctoritatem frustra utitur. Potuit enim Burchardo Lugdunensi licet præside refragante, adversus Cluniacense privilegium Patrum vicisse sententia : potuit idem Burchardus ab ea sententia recessisse, quam in Ansano concilio protulisset. Quibus modis à Joanne XIX grati animi significationem retulerit, illæsa [371] Ansani concilii veritate, illud interim constiterit, et privilegium contra canones Chalcedonenses datum, Gallicanis episcopis usque adeo nullum fuisse visum, ut Burchardus Viennensis, quod eo usus esset, Gausleno Matisconensi satisfecerit.
Neque hic quærimus an et quibus casibus Papa potuerit, absoluta illa potestate, hujusmodi privilegia concedere, repugnantibus licet episcopis ; quam quæstionem anonymus invidiose movet : sed id tantum volumus, quod Gallicana Declaratio docet, illam plenitudinem apostolicæ potestatis per canones moderandam ; idque à patribus nostris, lapsis Ecclesiæ rebus, atque etiam undecimo sæculo, pro virili parte propugnatum fuisse.
Hic laudat anonymus Petrum Cluniacensem duodecimo sæculo hæc scribentem : « His additis et multa invectione extollitis, quod proprium episcopum habere refugimus : nos vero respondemus istud veritati contrarium opposita fronte existere ; quoniam patet nos proprium episcopum habere. Quis rectior, quis dignior Romano episcopo episcopus potest inveniri11 ? » Hæc quidem scripsit Petrus ille Venerabilis ad beatum Bernardum seu potius, modeste licet, adversus ipsum et Cistercienses. Nunc lector viderit, Petrine Cluniacensis, an Bernardi Claravallensis potior sit auctoritas. Paucos equidem esse reor qui Petro non anteponant Bernardum accusantem eos, qui huc specie ab episcoporum auctoritate recesserint. Nempe conqueritur is, « istis emancipationibus, monachos dissolutiores fieri, imo et pauperiores ; peccare licentius vagum ac male liberum vulgus ; noxiæ libertatis geminam sobolem esse ; paupertatem et sæcularitatem,12 » sanctitatis nomine in monasteria introductam. Cætera omnibus nota commemorare nihil attinet. Cæterum eventus docuit, haud frustra hæc conquestum esse Bernardum. Quod enim monachi passim magnum quidem et omnibus praesidentem ; sed tamen longe positum et omnium ecclesiarum sollicitudine occupatum, habere voluerint peculiarem episcopum ; hinc maxime provenisse vidimus, ut tot monasteria prope jam immedicabili vulnere prostrata jaceant. Sed nos hæc [372] aliis tractanda et deploranda relinquimus ; quæ à nobis sunt inchoata prosequimur.
Footnotes
-
Flodoard., in Chron., an. 948. Vid. tom. IX Conc., col. 622, 623. ↩
-
Cod. can. eccl. Afric., c. xix ; tom. II Conc., col. 1060. ↩
-
Rodulp. Glab., lib. II, c. iv ; apud Duches., tom. IV. ↩
-
Marc. de Concord., etc., lib. IV, c. viii, n. 2. ↩
-
Conc. Ans., an. 1025 ; tom. IX Conc. col. 858. ↩
-
Thomass., Discipl. de l'Egl. touch. les Bénéf., tom. II, part. iv, lib. I, c. xlii, p. 194 et seq. ↩
-
Anon., de Libertat., etc., lib. XI, c. vii, n. 9 et seq. ↩
-
Marc., de Concord., etc., lib. IV, c . viii, n. 1. ↩
-
Tom. IX Conc., col. 859. ↩
-
Anon., loc. cit., n. 10. ↩
-
Anon., ibid., Petr. Clun., lib. 1, Epist. xxviii, ad Bern. Cist. ↩
-
Bern., de Consid., lib. III, c. iv, n. 10 ; tom. I, col. 432. ↩
Chapter 379 of 396