Caput XV. Libertates quo sensu privilegia dicantur, nempe ut jura antiqua, libertatum radix : an Petrus de Marca audiendus, qui conciliorum superiorem potestatem à libertatibus …
Libertates quo sensu privilegia dicantur, nempe ut jura antiqua, libertatum radix : an Petrus de Marca audiendus, qui conciliorum superiorem potestatem à libertatibus separat.
Omittimus notum illud, libertates nostras non privilegia, sed libertates dici ; ut quæ non venia et indulgentia, sed ipso antiquo jure nitantur ; quanquam jura ecclesiarum apud antiquos passim privilegia etiam appellantur ; vulgatumque illud, τα πρεσβεία, hoc est, antiqua et vetusta, quæ nostri privilegia vocant, ipsa antiquitatis commendatione fulta, sua vi stare oportere.
Radix autem libertatis ecclesiasticæ eo maxime constat, quod in ipsa catholica Ecclesia vigeat suprema illa vis et indeclinabilis, [396] qua ipsa catholica Ecclesia gubernetur ; valeatque illud beat Hieronymi, quod est à majoribus nostris toties celebratum : « Si auctoritas quæritur, orbis major est Urbe.1 »
Haud me fugit virum illustrissimum atque doctissimum Petrum de Marcâ ,2 dum Romanis auribus parcit, aliam ac novam de libertatibus Gallicanis protulisse sententiam- Is enim profitetur confutari à se communem opinionem, quæ docet præcipuam libertatum regulam hanc esse ut concilium œcumenicum superius Romano Pontifice dicatur3 ; quamvis tamen hæc sit scholæ Gallicanæ sententia, non esse unam ex libertatibus Gallicanis : illam niti eo fundamento, quod sit expendendum, an nova constitutio vel novum rescriptum rebus Gallicanis consulat aut noceat : ac fruatur licet Summus Pontifex, aut æquo jure cum conciliis generalibus, aut superiore, nihil hoc ad libertatem ; cum et ea perinde utamur erga conciliorum, atque erga Pontificum nova decreta : quod certum fieri aiunt, ex modificationibus Basileensi concilio, ac deinde Tridentino adhibitis ; atque omnino sufficere illud, ut Romani Pontifices canonibus derogare velle non censeantur, etsi fortasse, formulis rescripti ex stylo Curiæ, aliter cautum sit.
Hæc docet vir summa doctrina summoque ingenio ; at quod nemo neget, versatili, et in utramque partem æque composito. Profecto ut verum sit id quod exponit, nihil tamen vetabat libertatem Gallicanam duplici fundamento niti : nec à Gallo jurisconsulto ac præsule, circa libertatem antiqua et vulgata rejici oportebat, dum ei muniendæ nova fulcimenta quærit.
Nam neque consultum id erat, ad Scholam referre tantum, nostram de conciliorum potiori potestate sententiam, quæ Constantiensibus canonibus innitatur. Cùmque nostra libertas [397] conciliorum, maxime œcumenicorum, canonibus contineatur, non erat inficiandum ejus partem vel maximam in canonibus Constantiensibus esse repositam, quos ecclesia Gallicana non modo summa pietate receperit, verum etiam, ut conderentur, omni studio, procurant. Tum illud libertati erat congruum, ut adversus extraordinaria mandata, certa praescriptione uterentur, quod esset in canonibus firmum aliquid et invictum constitutum ab ipsa Ecclesiæ potestate, quæ pontificiam potestatem, si quando extra limites efferretur, coercere ; quin etiam interdum, in gravibus scandalis, castigare posset. Quo enim alio firmiore telo usa est Ecclesia Gallicana ad tuendam libertatem, quam appellatione ? At illa nulla est, nisi concilium statuas potiore potestate esse. Quin Ecclesia Gallicana clare et aperte legitimæ defensionis fundamentum in Constantiensium canonum auctoritate reposuit. Id docent ea verba appellationis capituli Parisiensis et Joannis Dauvet Procuratoris regii, quæ supra memoravimus4 ; placetque hæc addere haud minori emolumento futura. Capitulum quippe Parisiense, repetitis, ut supra descripsimus, Constantiensibus sessionis quintæ et aliarum canonibus, hæc subdit : multa à synodo Constantiensi esse decreta, « ut Romanis Pontificibus congregandi concilii universalis occasio necessitasque inesset, Sponsæque Christi universali Ecclesiæ sic congregatæ ; id honoris singularisque præeminentiæ locum deferre consuescerent : ut si quid forte tam arduum contingeret, quod omnes tangat universorum que statum, commodum aut incommodum spectare videatur, ipsius universali concilio atque veritate testante, supremo infallibilique judicio deliberandum determinandumque committerent ; eoque pacto, non se jam rerum dominos et omnipotentes, et quibus à nemine dici possit : Cur ita facis ? sed Domini sui Christi Sponsæ famulos se, servorumque Dei servos, non verbo et lingua, sed opere et veritate faterentur.5 » Hoc ergo fundamento, nempe invicta auctoritate Constantiensium canonum de suprema et absoluta concilii œcumenici potestate, ipsa libertatis adversus imperatam pecuniam [398] defensio nitebatur. Quanto magis uteremur illa defensione, si nobis præriperentur ea jura, quæ omni auro contra æstimamus ?
Neque patres nostri unquam ab ea sententia discesserunt. Audivimus enim cardinalis Lotharingii è concilio Tridentino scriptam epistolam, qua Papæ quoque ipsi testatum esse voluit, Gallos ad necem usque in ea sententia perstituros, quæ Constantiæ atque Basileæ, de conciliorum potestate firmata est, quippe qua omnia regni privilegia innitantur.6
Idem professus erat Henricus II, cum in ipsis concilii Tridentini initiis, hæc suis oratoribus declarat ac mandat, tanquam rerum suo nomine agendarum certissimum fundamentum : « Nos pro nostro munere ac titulo, quem à majoribus accepimus, cupientes ecclesiasticam libertatem sartam-tectam manere, et sacrorum generalium et œcumenicorum conciliorum, et Sedis apostolicæ auctoritatem illaesam conservari, simul et Gallicanæ Ecclesiæ, regni ac dominiorum nostrorum jura ac libertates salvas esse et incolumes7 ; » etc . Ecclesiæ igitur universæ, ac privatim Ecclesiæ Gallicanæ libertates, cum apostolicæ quidem Sedis, sed primum cum œcumenicorum conciliorum auctoritate conjungit ; quæ à viris ea tempestate maximis limata, atque ex intimo totius Ecclesiæ Gallicanæ sensu deprompta esse constant.
Ergo Gallis non placent, à Gallo homine et præsule, Gallicanæ expositæ libertates diversissimo modo, quam antea fuerat à Gallis summa consensione factum : perstititque Facultas, ut omittam cæteros, in pristina sententia, quam exposuimus,8 cum de Vernantii et Guimenii censuris ageremus.
Atque haud scio an probari debeat universim ea libertas, quam vir illustrissimus statuit, ut in novis morum decretis, ab œcumenicorum etiam decretorum auctoritate libere recedatur. Factum id quidem semel in recipiendo concilio Tridentino,9 non solum à Francis nostris, sed etiam à Belgis ditioni Hispanicæ subditis ; cujus rei multæ causæ sunt, et quædam à nostris [399] tactæ in ipso Tridentino concilio,10 peculiares illæ quidem, nec trahendæ universim ad generalia concilia, neque satis cautum aut honestam videtur passim in eo reponere libertatem, ut ab universalis Ecclesiæ decretis recedere liceat. Atque id quidem monere interim, at excutere penitus, alieno loco non libet. Quod sane aiunt, ab Ecclesia Gallicana certis conditionibus ac modificationibus receptum esse Basileense concilium, supra retulimus eas ita esse adhibitas, « sub spe scilicet, quod per sacrum concilium admittentur.11 »
Footnotes
-
Hier., ep. , ci, ad Evan., al. lxxxv, ad Evagr., tom. IV, col. 803. ↩
-
Dans le précédent volume, page 26, on signalait ainsi Pierre de Marca ; Clarissimum ingenium, sed in theologia non satis exercitatum ; ad hoc versatile ac lubricum, et nimia facilitate per varias ambiguasque sententias de re ecclesiastica ludere solitum. Maintenant on l'appelle virum illustrissimum atque doctissimum ; et tout à l'heure il sera vir summa doctrina summoque ingenio. On voit partout que l'illustre auteur n'a pas mis la dernière main à son ouvrage. ↩
-
Marc., de Concord., lib. III, c. vii, n. i. ↩
-
Sup., lib . X, c. xxviii. ↩
-
Appell., ii, c. Paris. Preuv. des Libert., c. xxii, n. 29. ↩
-
Lett. du card. de Lorraine à Breton son secrét. Mémoire pour le Conc. de Trente , p. 556. ↩
-
Pouvoir envoyé par le roi Henri II à son Ambassad., etc., Ibid., p. 20. ↩
-
Sup., lib . VI, c . xxvii. ↩
-
Vid . Mém. pour le Conc. de Trente, ↩
-
Sup., lib. VI, c. xii. Vid. Pragm., tom. XII Conc., col. 1429 et seq. ↩
-
Conc. Basil., epist. synodi., n. v ; tom. XII Conc., col. 706. ↩
Chapter 387 of 396