Caput XXIII. De reliquis libris à III usque ad XII et ultimum uno verbo transigitur : ostenditur quod in toto opere viæ tertia pars ad confutandam Declarationem spectet
De reliquis libris à III usque ad XII et ultimum uno verbo transigitur : ostenditur quod in toto opere viæ tertia pars ad confutandam Declarationem spectet.
Jam de reliquis anonymi libris rem uno verbo conficimus1 : ac de libro quidem III perspicua res est. Primum enim quod in libertatibus explicandis, canonibus potius quam exemplis, ac si exemplis, probati duntaxat agendum ; nihil erat necesse, ut nos singulari capite auctor commoneret.2 Quæ deinde toto libro de Gregorio Turonensi et Hincmaro narrat,3 ad curiosa ; quæ de Petro de Marcâ, de Joanne Launoio, de Edmundo Richerio, de Puteano tractat,4 ad aliena ; quæ adversus episcopos Gallicanos anno 1681, Parisiis congregatos impotenter agit,5 ad facta particularia referimus. Declarationis Gallicanæ doctrinam, quam unam hic tuemur, his minime tangi res ipsa clamat. Pauca quæ de Joanne Gersone atque aliis Parisiensibus theologis rem propius spectent,6 suo loco pertractavimus.
Libros Anonymi iv, v, vi, vii, ad rem pertinere fatemur ; toto tamen libro v, ubi est comparatio Summi Pontificis cum concilio generali, ab ipso quæstionis statu aberratur : cum auctor profiteatur loqui se de concilio, à quo absit Pontifex ; falsòque supponat Declaratione Gallicana nihil aliud agi, quod est falsissimum, et rem suo loco ostendimus7 : hic tantum admonemus, quod jam supra demonstratum est,8 librum sane vi, quo cœtus Gallicani propositio iii expenditur, unum habere caput primum, atque illud fallacissimam, quod ad Declarationem faciat.
Jam librum viii, de Origine jurisdictionis ecclesiasticæ, quo episcopalem à Papa, non à Christo deducit libro nostro vii, [416] expendimus ; atque ibidem docuimus quam pauca hic dicat anonymus quæ ad rem conducant. Quatuor postremos libros ; ix, quo Richerius ; x, quo Puteanus, libri de Libertatibus Gallicanis ac Probationum volumina duo ; xi, quo Petrus de Marcâ ac Stephanus Baluzius ; xii, quo appellationes ab abusu, Marca quoque ac Carolus Fevretus iis patrocinantes oppugnantur, ad Declarationem Cleri Gallicani nihil pertinere constat, præter paucissima, quæ suis notamus locis. Reliqua partim contemnimus, partim ab instituto nostro aliena, aliis tractanda relinquimus . Ac si quæ sint quæ vera Gallicana jura lædant, speramus è Gallis vindicem non defuturum. Nec desunt in ingenti opere, quæ etiam probemus, ac tantum validiora ac moderatiora esse cupiamus. Sane constat illam tanto hiatu promissam Declarationis discussionem ejusmodi esse, ut vix tertia pars ad eam confutandam saltem collimarit.
Hæc igitur sunt quæ universum hunc tractatum, non satis solidum aut theologicum probent. Illud neque theologicum, neque christianum, quod auctor modestiam professus, sævire, non docere, ac de Gallis ubique falsa comminisci ; si quæ etiam, ut in rebus humanis, vera mala sunt, ea non medicâ aut leni manu tractare, sed animo hostili insectari et exprohrare videatur. Quæ nos partim contemnimus, partim, ubi ad rem nostram pertinere visa sunt, suo loco confutavimus.
Footnotes
-
On nous disait au chapitre précédent, p. 412 : Cæterum probationes nullæ : auctor anonymus de tripode pronuntiat. On verra si ces paroles ne s'appliquent pas de point en point à la prétendue réfutation qui va suivre. ↩
-
Anon., lib. III, c. i. ↩
-
Ibid. , à cap. ii ad vii. ↩
-
Ibid., c. vii, ix, xii. ↩
-
Ibid., c. xiii, xiv. ↩
-
Ibid., c. viii, ix, x. ↩
-
Sup., lib. X. ↩
-
Sup., hoc lib.. c. xx. ↩
Chapter 395 of 396