Skip to the text

Caput VIII. Conditum Lemovicense II : Gregorius VII : concors Romanorum Pontificum et episcoporum professio de regendo et obediendo secudum canones

Conditum Lemovicense II : Gregorius VII : concors Romanorum Pontificum et episcoporum professio de regendo et obediendo secudum canones.

Anno Christi 1031, paulo post Ansanam synodum, habitura est Lemovicense secundum concilium, in quo hæc legimus ; « Episcopus Petracoricensis de quodam canonico suo tantum clerico, qui uxorem duxerat, inquirendo proposuit dicens, ut judicarent quid de eo ageretur. Ad hoc verbum in concilio responsum est : Canones judicent : quomodo enim possumus nostro arbitrio judicare quidquam1 ? Qua regula, eliam à Romanis Pontificibus gesta æstimabant : « Inconsulto, inquiunt, episcopo suo, ab Apostolico pœnitentiam et absolutionem accipere nemini licet.2 » Ac subdunt, neque Petrum ipsum aliter facturum fuisse. « Certe beatus Petrus, si sciret illum (quem absolvit) esse à beato Martiale excommunicatione obligatum, potius eum damnaret quam absolveret. Sic Apostolici Romani episcoporum omnium sententiam confirmare, non dissolvere debent ; quia sicut membra caput suum sequi, ita et caput membra sua necesse est non contristare. »

Neque aliter Romani episcopi sentiebant. In eodem enim concilio refertur Pontium comitem Arvernensem à suo episcopo excommunicatum, à Papa absolutionem accepisse ; conquestumque episcopum, hoc responsum à Papa tulisse : « Debueras certe mihi antequam illa mortua ovis Romam veniret, ejus causam tuis innotescere apicibus ; et ego eam omnimodo abjicerem, tuamque firmando auctoritatem, eam anathematis ictu repercuterem. Profiteor quippe omnibus consacerdotibus meis, ubique terrarum adjutorem me et consolatorem potius esse quam contradictorem : absit enim schisma à me, et à coepiscopis meis. Itaque illam pœnitentiam et absolutionem, quam tuo excommunicato ignoranter dederam, et ille fraudulenter accepit, irritam facio et cassam ; ut [373] de illa nihil aliud speret quam maledictionem, quoad satisfactum tu juste absolvas.3 »

Aliud exemplum afferunt Papæ episcopum « rogantis, ut pœnitentiam, quam imposuerat , affirmaret4 ; » episcopi verò renuentis his verbis : « Non credere possum hoc mandatum ab eo exortum, » quod canonibus repugnaret. Quibus commemoratis : « Dixerunt episcopi, hoc ab ipsis apostolicis Romanis et cæteris Patribus cautum tenemus, » quod contra canones elicita, robore careant, ac praeter sententiam apostolicæ Sedis expressa videantur.

Neque eo minus pontificiam auctoritatem reverebantur sancti et humiles episcopi, qui Papam caput suum ubique praedicant, asseruntque illud : « Judicium enim totius Ecclesiæ maxime in apostolica Romana Sede constat. » Sed illud judicium canonico ordine proferri volebant, non mandatis extraordinariis præter canonum sententiam .

Hac disciplina Gregorius VII vixit : « Solet, inquit, sancta et apostolica Sedes pleraque considerata ratione tolerare ; sed nunquam in suis decretis à concordia canonica, hoc est, à canonum consensione discedere. » Alibi commendat « statuta Romanæ Ecclesiæ, quæ à tramite sanctorum Patrum non recedit5 ; » reprehenditque episcopos, « quoniam sanctorum Patrum decreta, et ecclesiasticæ religionis statum, non ea, qua oportet diligentia custodirent.6 » Sic canonum observantia ipsum religionis statum fulciri putabant :

Itaque episcopi in ipsa consecratione Romano Pontifici profitebantur « canonicam obedientiam, et secundum canones, et, servato ordine suo7 ; » quæ professio etiam nunc in episcopali consecratione viget . Romani vero Pontifices, rite appellatis octo universalibus conciliis, dato jurejurando profitebantur se, « quæ prædicaverunt et statuerunt, omni modo sequi et prædicare ; omnia decreta prædecessorum apostolicorum Pontificum, quæcumque ipsi synodaliter habuerunt et probata sunt, confirmare [374] et indiminuta servare ; et sicut ab iis statuta sunt, in sui vigoris stabilitate custodire.8 » Sic totius disciplinæ ratio antiquis constitutis nititur : profitenturque et episcopi, ut secundum canones pareant ; et Romani Pontifices, ut secundum canones regantur, ac regant.

Hæc Papæ professio Diurno Romanorum Pontificum continetur : hæc post octo prima concilia, post octingentos annos vi sua stabat : hæc Ivonis Carnotensis, imo et Gratiam tempore, viguit, quippe quam memorarunt et in canones transtulerunt.9

Quam autem viguerit illa, quam episcopi Romano Pontifici profitebantur secundum canones obedientiam, testatur Hincmari Rhemensis in Tricassinâ synodo, Joanne VIII præside, ipsi ac Sedi apostolicæ facta professio, in hæc verba : « Quod in omnibus secundum sanctarum Scripturarum tramitem sacrarumque canonum decreta, Sedes Romana tenet per omnia et in omnibus, pro scire et posse meo, perpetuum prosequor et teneo.10 Quam professionem aptiori loco integram retulimus .11

Footnotes

  1. Conc. Lernovic. ii, sess. ii ; tom. IX Conc., c. 906. ↩

  2. Ibid. col. 909. ↩

  3. Conc. Lemovic. ii, sess. ii ; tom. IX Conc. , col. 908. ↩

  4. Ibid., col. 909. ↩

  5. Greg. VII, lib. I, ep. xii ad Guill. Papiens., tom. X Conc., col. 14. ↩

  6. Id., lib. II. ep. i, ad Episc. Brit., col. 69. ↩

  7. Pont. Rom. ↩

  8. Diurn. Rom. Pont. ↩

  9. Iv. Carn., epist. lx, lxxiii. ↩

  10. Conc. Tricass., ii ; tom. IX Conc., col. 307. ↩

  11. Sup. lib . IX, c. xxi. ↩

Chapter 380 of 396