Caput XX. An auctor Anonymus Tractatus de Libertatibus, ad tertiam propositionem Declarationis Gallicanæ rectum aliquid, aut ad rem dixerit
An auctor Anonymus Tractatus de Libertatibus, ad tertiam propositionem Declarationis Gallicanæ rectum aliquid, aut ad rem dixerit.
Nunc erit facillimum ex dictis aperire, quæ, de libertatibus Gallicanis auctor anonymus, vel perperam vel extra rem, et inani opera, toto volumine disseruit , et præsertim ad caput tertium Gallicanæ Declarationis .
Quo loco statim illud occurrit : « Potestatis usura, non potestatem ipsam Summi Pontificis moderandum censent illustrissimi antistites.1 » Ac paulo post : « Sed videtur, quemadmodum potestatem, ita potestatis usum, solus, qui concessit, posse moderari, nisi ea facultatem alteri permiserit. » Denique : « Scimus equidem inesse apostolicæ Sedi rerum spiritualium plenam potestatem, ut habet secunda propositio ; sed à quo possit illius potestatis usus impediri ac ligari, à quo habemus ? » Dissimulat Scripturæ locos, quibus supremam ipsam atque omnino [407] indecliflabilem auctoritatem in ipsa Ecclesiæ consensione esse positam, nostri ostendunt : dissimulat constantissimam Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ ea de re traditionem : dissimulat locos innumerabiles, quibus ipsi Romani Pontifices adversus canones se nihil posse prædicant. Hæc ergo expandere, non una interrogatiuncula solvere, ac velut difflare oportebat.
Quod Declaratio Gallicana non ipsam pontificiam potestatem, sed illius usum moderandum esse docet, à majoribus sumptum ; quorum locos toto hoc opere sæpe referimus . Concedimus enim in jure quidem ecclesiastico, Papam nihil non posse, cum necessitas id postularit. Quis sit autem in his modus, præscribunt canones totius mundi reverentia consecrati ; quod jam non ad potestatem illam in se, sed ad usum pertinet. Id si expendisset auctor, Gallicanos patres, ut diligentissime et accuratissime ex majorum sententia locutos, laudasset ; non inanibus vexasset cavillationes et quæstionibus.
Dispensationes necessarias esse docet anonymus.2 Quis enim id nescit, aut quis negat ? Quæ sit illarum ratio aut modus , quod ad rem pertinebat, levissime transilit. Nempe illud unum volebat, notare Gallos, ut qui assidue dispensationes implorarent, tanquam in reliquo orbe christiano plus canones obtinerent.
Litem movet anonymus episcopis Gallis, quod instituta commendent à regno et ecclesia Gallicana recepta ; quasi fraus aliqua in illis verbis lateat ; « nisi forte, inquit, regnum et Ecclesia copulative sumantur, quod magis crediderim,3 » quasi vero aliter sumi possint.
Metuere se fingit anonymus, ne probari videantur « abusus contra jura Ecclesiæ à magistratibus inducti. » At patres Gallicani studiosissime monent statuta et consuetudines, quæ pro legibus obtinere debeant, eas esse, « quæ apostolicæ Sedis et ecclesiarum consensione firmentur : » quo nihil est clarius. Quare anonymus nihil hic habuit, quod objiceret, nisi istud ; « Operæ autem pretium esset statuta ejusmodi et consuetudines percensere :... alioquin nequaquam tollitur suspicio, ne sub honestorum verborum specie, occultetur animus sanctæ Sedis decreta [408] propriis rationibus accommodandi.4 » Quid igitur ? Gallicanos antistites non generales regulas exponere, quod in animo habebant ; sed omnia statuta, consuetudines omnes, percensere oportebat ; ac nisi statim canones omnes compilarent, omnes probatas consuetudines recenserent, suspicari licebit eos, decreta sanctæ Sedis ad suas voluntates accommodare velle. Quid autem ineptius, aut malevolentius fingi potuit.
At illud etiam gravius, quod alibi scribit anonymus : « Posset etiam fortasse aliquis suspicari illustrissimos antistites Gallicanos, has quoque libertates, seu verius servitutes probasse verbis illis tertiæ propositionis : Valere etiam regulas, mores et instituta à regno et ecclesia Gallicana recepta .5 » Quasi metuendum sit, ne antistites Gallicani omnia Fevreti, Puteani, omnia ab antecessoribus rejecta toties, probasse videantur, eo quod non ecclesiam tantum sed etiam regnum nominarint.
Has postquam gravissimas in tot ac tantos antistites suspiciones injecit, excusare voluit, dum subdit, id non praesumendum. Tune id tantum ? At illustrissimi præsules non praesumptionibus, sed apertissimis verbis has suspiciones propulsarunt, disertèque expresserunt, commendari à se « statuta sanctæ Sedis et Ecclesiarum consensione firmata. »
Cur ergo regnum pariter et ecclesiam appellarunt ? Quærant imperiti ; non quærent, qui sciunt Ecclesiam in regno esse, regni paci consulere, regni tutela ac defensione uti.
Jam secundo capite quærit anonymus de auctoritate Summi Pontificis in ecclesiam Gallicanam.6 Quis enim hanc negat ? aut quid necesse erat operam in his perdere auctorem Declarationis Gallicanæ amplam discussionem pollicitum ? An non enim satis clare Gallicani antistites eam auctoritatem agnoverant Quæ deinde non pertractat anonymus ? Tanquam enim ea esset Gallicana Declaratio, quæ omnia commoveret, incipit agere de immediata jurisdictione Papæ in foro externo, interno ; de cauhis Romæ judicandis ; de ordine judiciario ; deque citationibus et probationibus ; de exigendis subsidiis ; de jure Summi [409] Pontificis circa beneficia7 ; et quid non ? Qua in tractatione quis commemoret, quot vera falsis, quot certa dubiis miscuerit ? quam nihil à novellis antiqua discreverit ? quam parum adverterit vera quoque et certa, quem habeant modum ? Sed hæc ad discussionem Gallicanæ Declarationis minime profectura, si pertractare aggredimur ; nempe huc omnia jura transcribi oportebit.
Unum est quod auctorem volo esse monitum. Si quidem id sperat se suasuram Gallis, ut arbitraria jura, et omnia Curiæ scita pro lege habeant ; ne agat ratiociniis è cerebro sumptis, ut facere amat, sed auctoritatibus et canonibus : ne confecta omnia putet, si scholasticos tantum canonistasve nominet, si denique Gallos aliquos, qua in re victoriam plerumque collocat, pro se afferat et laudet . Neque enim nos fugit multos etiam Gallos in posterioris ævi adulationem abreptos. Scholasticos canonistasve in honore habemus, suo quidem loco : sed nemo graviter feret, si Patres anteponimus ; si ad ecclesiasticas origines convertimus oculos, quas posterioris ævi scriptores, multis litterarum præsidiis, ut omittam reliqua, destitutos, nos satis explorasse constat.
Absurdissimum illud est, quod ad illimitatum pontificiæ potestatis usum, referre videatur insignem de exemptionibus sancti Bernardi locum8 : « Sic factitando, inquit Bernardus, probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed justitiæ forte non ita. Facitis hoc, quia potestis ; sed utrum hoc debeatis quæstio est.9 » Subdit Anonymus : « Adeo certum habebat sanctus ille abbas Pontificem in christianos omnes eliam laicos jurisdictionem immediatam haberet : » quod quidem nemo negat ; sed summæ potestati adhibendum eum, quem dicimus, modum sanctus Bernardus docet, dum in his plenitudinem deesse justitiæ, quo modestius, eo efficacius ostendit ; dum etiam illud subdit : « Vides quam verus sit sermo ille : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.10 Quid si forte non licet ? Ignosce mihi ; non facile adducor licitum consentire, quod tot illicita parturit.11 » Hæc Bernardus docet, cujus auctoritatem venerandam Gallis merito [410] prædicat anonymus. Sic extraordinaria et arbitram inter illicita reputat. Hanc Eugenio III proponit regulam.
Footnotes
-
Anonym., de Libert., etc., lib. VI, c. i, n. 1. ↩
-
Anon., de Libert., etc., lib. VI , c. i, n. 2, 3. ↩
-
Ibid., n. 4. ↩
-
Anon., de Libert., etc., lib. VI, c. i, n. 5, 7. ↩
-
Ibid., lib. X, Præf., n, 1. ↩
-
Ibid. , lib. VI, c. ii. ↩
-
Anon., lib. VI, c. iii et seq. ↩
-
Ibid., n. 6, 7. ↩
-
Bern., de Consid., lib. III, c. iv, n. 14 ; tom. I, col. 432 . ↩
-
I Cor., x, 22. ↩
-
Bern., de Consid., lib. III, c. iv, n. 16, col. 432, 433. ↩
Chapter 392 of 396