Skip to the text

Caput XVII. Dispensationes sine causa ; canon Lugdunensis in earum gratiam à Petro de Marcâ citatus, an id efficiat

Dispensationes sine causa ; canon Lugdunensis in earum gratiam à Petro de Marcâ citatus, an id efficiat.

Quam autem ex Bernardi Gersonisque temporibus projecta ac prolapsa sint omnia, vel ex eo patet, quod dispensationes, etiam sine causâ, valere tam multi sentiant, quorum auctoritas apud cordatiores nulla est.

Omnino enim, quæ ratione constituta sunt, quæ publica utilitate, non debent sine ratione, sine publica utilitate laxari ; tales autem sunt leges ; non ergo sine ratione, sine publica utilitate laxari possunt.

Ligant ergo potius quam solvunt, illæ nunc à multis tanto studio celebratæ dispensationes sine causâ : ligant, inquam, non modo impetrantem, sed etiam dantem : et cum Dominus incipiet rationem ponere cum servis suis,1 et egredietur illud ab alta Christi sede : Redde rationem villicationis tuæ,2 non credo valebit illud postremis demum temporibus natum : Pro arbitrio feci. Meminisse enim oportebat sancti Cœlestini dicentis : « Dominentur nobis regulæ, non regulis dominemur.3 » [402]

Præpositis Ecclesiæ dominantur regulæ, primum, cum eas exequuntur, deinde cum certa ratione solvunt. At profecto regulis dominantur, cum pro arbitrio solvi à se posse confidunt.

Vir illustrissimus Petrus de Marcâ satis sibi disciplinæ cavisse videtur, si dispensationem sine causa diceret, « in his quæ vel jura tertii, vel statum publicum lædunt , nec licitam esse, nec validam ; » alioquin absque crimine suscipi et concedi4 : tanquam status publicus non statim lædatur, aut vero ullo modo possit consistere, solutis etiam sine causa legibus.

Profert ille quidem Lugdunense concilium sub Gregorio X, quod, inquit , ad Romani Pontificis arbitrium retulit, « æstimare quem modum beneficii sui esse velit5 : » ex quo infert licere summo Pontifici « sine causæ cognitione aliquem canonibus solvere, dummodo status publicus non lædatur. » Quo etiam refert nomen beneficii, eoque significari vult , « gratiam ex mera principis liberalitate collatam. » Sed profecto hanc gratiam et liberalitatem merum, in exequendis canonibus, Ecclesiæ traditio non agnoscit.

Ego vero diligentius expensum vellem illud, æstimare, quid sit . Non enim, quod infert , sine causæ cognitione aliquem canonibus solvere ; sed considerare, ponderare, quæ sit mens canonum, et quatenus boni publici intersit eos temperari certis et extraordinariis casibus, pensata ea, quam Ivo noster celebrat,6 honestâ vel utili compensatione , unde existat illa, quam ipse Ivo memorat, provida dispensatio ; aut, ut idem definit, auctoritate præsidentium diligenter deliberata dispensatio ; quæ synodus Lugdunensis, æstimandi voce, complexa est.

Cæterum ille canon Lugdunensis agit de iis qui plures dignitates et ecclesias ex dispensatione obtinent ; quod unum vel maxime, certâ atque optima causa fieri oportere, et omnia jura clamant, nec ipse Marca inficietur. [403]

Footnotes

  1. Matth., xviii, 24. ↩

  2. Luc., xvi, 2. ↩

  3. Cœlest., ep. i, ad Illyric. ep., Coll. Holst., part. i. ↩

  4. De Concord., etc., lib. III, c. xv, n. 3. ↩

  5. Marca, ibid. Vid. conc. Lugd. II, const. xxiii ; tom. XI, col. 985. ↩

  6. Iv. Carn., præf. Decr. ↩

Chapter 389 of 396