Skip to the text

Caput XIII. Jura novella necessaria ; ad vetera collimandum : patrum Gallicanorum ea de re in concilio Tridentino sensus : ipsum Tridentinum concilium eodem animo fuit

Jura novella necessaria ; ad vetera collimandum : patrum Gallicanorum ea de re in concilio Tridentino sensus : ipsum Tridentinum concilium eodem animo fuit.

Cum autem vetusta laudamus, atque in iis arcem nostræ disciplinæ libertatisque collocamus, non propterea contendimus immutabilem esse Ecclesiæ disciplinam. Agnoscimus enim à patribus nostris in concilio secundo Vasensi commendatos,1 non tantum antiquos, sed etiam novellos canones. Hos merito laudat Agobardus, factos videlicet : pro causis necessariis, quarum definitiones in illis generalibus conciliis non habentur.2 »

Et tamen ad antiqua semper niti nos oportet ; præcipuumque [391] id fuit Gallorum studium in concilio Tridentino. Itaque oratores regis, id, præ aliis omnibus, mandatum acceperant : in Ecclesia reformanda, « primum id videri, ut ad Ecclesiæ initia redeatur, ut Ecclesiae status ad originis suæ puritatem quam maxime accedat.3 »

Id vero Tridentini Patres, quoad iniquitas temporum tulit, egregie præstiterunt. Unde hæc habent passim ; « Sancta synodus antiquorum canonum vestigiis inhærendo decernit,4 » etc. Ac rursus : « Sancta synodus vestigiis vi canonis concilii Chalcedonensis inhærendo statuit,5 » etc. Denique id semper agit, eoque collimat ut antiqui canones, « qui temporum atque hominum injuria penè in desuetudinem abierunt, innoventur, « universamque disciplinam cleri restituit ex iis, « quæ alias à summis Pontificibus ac sacris conciliis sancita fuerunt.6 » Tum præcipit ordinariis, « si quæ ex his in desuetudinem abiisse compererint, ea quamprimum in usum revocari studeant, non obstantibus consuetudinibus quibuscumque ; ne subditorum neglectae emendationis ipsi condignas, Deo vindice, pœnas persolvant.7 »

Si ergo sanctissima atque omni veneratione digna synodus veterem disciplinam non omnino restituit, id factum vel maxime quod temporum ratio non sineret. Qua in re memorabilis est Caroli cardinalis à Lotharingiâ, archiepiscopi Rhemensis, una cum episcopis Gallicanis, de Tridentina reformatione declaratio et protestatio, anno 1563 : « Cum nudius-tertius meam de reformationis articulis dicerem sententiam, præfatus sum etiam me valde cupere, ut prisca illa ecclesiastica restitueretur disciplina : sed cum his corruptissimis temporibus et moribus, intelligam non posse ea, quibus maxime opus est, protinus adhiberi remedia, interim a sentiri et probare ea quæ nunc sunt decreta : non quod ea judicem satis esse ad integram ægrotantis reipublicæ christianæ curationem, sed quod sperem his prius lenioribus fomentis adhibitis, cum graviora medicamenta pati potuerit Ecclesia, [392] Pontifices maximos, et maxime sanctissimum Dominum nostrum Pium, pro sua insigni pietate et prudentia diligenter curaturum, ut ea quæ desunt implens et efficaciora inveniens remedia, in usum veteribus jamdiu abolitis revocatis canonibus, et maxime quatuor veterum illorum conciliorum, quæ quantum fieri poterit observanda esse censeo ; vel si expedire videbitur, frequentiori conciliorum œcumenicorum celebratione, morbum ab Ecclesia propulsans, eam suæ pristinæ restituat sanitati . Hanc autem meam mentem et sententiam, tum meo, tum omnium Galliæ episcoporum nomine, in acta referri volo, et ut id fiat, à notariis peto et postulo.8

Est ejusdem generis et spiritus protestatio circa ejusdem concilii caput Causæ criminales : et caput Causæ omnes , quibus episcopi Gallicani christianissimi regni privilegia, jura, sacrasque constitutiones tuentur.9

Footnotes

  1. Conc. Vasens. ii, male à Bin. iii, an. 529 ; præf. , tom. IV Conc., col. 1679 . ↩

  2. Agob., lib. ad Lud. Pium., n. 12 ; tom. XIV Bibl. Patr., p. 266. ↩

  3. Inst. à M. de Lansac. Avril, 1562. Mém. pour le Conc. de Trente, p. 173. ↩

  4. Conc. Trid., sess. xxiii, de Reform., c. vii ; tom. XIV, col. 867. ↩

  5. Ibid., c. xvi, col. 870. ↩

  6. Ibid., sess. vi, de Reform. , c. i, col. 769. ↩

  7. Ibid., sess. xxii, de Reform. c. i, col. 857. ↩

  8. Declar. et Protest., etc. Mém. pour le conc. de Trente, p. 571. ↩

  9. Ibid. Vid. Conc. Trid., sess. xxiv, c. v et xx, de Ref., col. 883, 892. ↩

Chapter 385 of 396