Skip to the text

Caput IV. Idem probatur ex gestis sub Bonifacio II ; et ex concilio Romano sub Joanne IX, de translationibus

Idem probatur ex gestis sub Bonifacio II ; et ex concilio Romano sub Joanne IX, de translationibus.

Hinc fit, ut vix ullos habeamus ordinandæ in Romana Ecclesia disciplinæ peculiares canones constitutos ; sed quæ per omnes ecclesias jubebantur, ea in Ecclesia Romana, vel primitus obtinebant, vel diligentissime recipiebantur et custodiebantur. Sic annexus sacris Ordinibus cælibatus ; sic sacræ electiones ordine celebratæ ; sic vetitæ translationes ; sic eadem omnia quæ cæteris ecclesiis, Ecclesia Romana sibi vel maxime interdicta esse intellexit.

In Vitis Pontificum legimus de Bonifacio II : « Hic congregavit synodum in basilica beati Petri Apostoli, et fecit constitutum, ut sibi successorem ordinaret. Quo constituto cum chirographis sacerdotum et jurejurando, ante confessionem beati Petri Apostoli, in diaconem Vigilium constituit. Eodem tempore facta iterum synodo, hoc cassaverunt sacerdotes omnes, propter reverentiam Sedis sanctæ ; et quia contra canones fuerat factum, et quia culpa eum respiciebat, ut successorem sibi constitueret, ipse Bonifatius Papa reum se confessus est Majestatis, quod diaconem Vigili um sui subscriptione chirographi ante confessionem beati Apostoli Petri successorem constituisset, ac ipsum constitutum in præsentia omnium sacerdotum et cleri et senatus incendio consumpsit.1 » Ad reverentiam sanctæ Sedis pertinere intelligebant, ut , quæ in ea contra canones fierent , cassarentur. Neque Bonifacius allegabat plenitudinem potestatis, qua supra canones evectum se esse [364] jactaret ; sed ipse primus omnium canonibus serviebat. ita rem gerebant optimis Ecclesiæ Romanæ temporibus.

De translationibus memorabile illud ; nullum in Sedem apostolicam ab episcopatu translatum videri, ante Marinum anno 882, aut Formosum anno 891, ex episcopo Portuensi assumptum : ut totis fere nongentis annis Ecclesia Romana nullam translationem noverit : adeo canonibus, quibus Ecclesiam regeret, serviebat .

Et id quidem Marino à Basilio Macedone imperatore exprobratum : Stephanus vero V, à Marino tertius, sic respondet : « Quicumque dicunt Marinum fuisse antea episcopum, ac proinde non potuisse ad aliam sedem transferri, ostendant illi id aperte . Scito, dilecte , et omni honore digne imperator, quod licet illi impedimento fuisset, quod objicitur de canone, cum tamen id nunquam fuerit, multitudo tamen sanctorum Patrum, et illorum auctoritas et judicium potuit illum constituere in primo gradu.2 » Quo loco, per multitudinem sanctorum Patrum , significat sacrum concilium Ecclesiæ ac provinciæ Romanæ, vicinarumque ecclesiarum, quæ Papæ electionem facere vel firmare consueverant ; quarum auctoritate Marinus per dispensationem transferri potuerit.

Tum profert Gregorium Nanzianzenum et alios, qui è sitis sedibus ad alienas translati sunt. Nec ille quidem dicit Romanam Ecclesiam, aliis eminentem, canonibus non teneri ; imo dispensationem ex sacri concilii auctoritate, in ea, ut in aliis, locum habere potuisse.

Cætera quæ subdit, tametsi peccatum fuisset in Ecclesia Romana, tamen primam Sedem à nemine judicari ; eo pertinent, non ut Ecclesia Romana canonibus non obligetur ; sed ut ejus Pontifices, etiamsi peccasse videantur, non tamen subsint particulari concilio, quale adversus Marinum Constantinopoli ab imperatore congregari potuisset ; quod alterius loci est.

De Formoso quidem omnes norunt ejus cadaver à Stephano VI (septimum passim vocant) refossum, objectumque illud mortuo : « Cum Portuensis episcopus esses, cur ambitionis spiritu Romanam Sedem usurpasti3 ? » Ac deinde tribus abscissis [365] digitis, quibus Pontifices benedicere solent, projectum in Tiberim.

Hæc quidem infanda acta à Joanne IX damnata sunt in concilio primo Romano, septuaginta quatuor episcoporum, cujus synodi capitulum tertium sic habet : « Quia necessitatis causa de Portuensi ecclesia Formosus pro vitæ merito ad apostolicam Sedem provectus est, statuimus et omnino decernimus, ut id in exemplum nullus assumat ; præsertim cum sacri canones hoc penitus interdicant, et præsumentes tanta feriant ultione, ut eliam in fine laicam eis prohibeant communionem ; quippe quod necessitate aliquoties indultum est, necessitate cessante, in auctoritatem sumi non est permissum.4 »

Canon memorabilis, Ecclesia Romana ut forma cæterarum, adeo communi reliquæ Ecclesiæ canone se teneri testata est, ut id etiam vereretur, ne laxata apud se disciplina, aliis quoque laxata esse videretur : adeoque et ipsa laxati erga se canonis causam, ipsam, quæ cæteras quoque excusaret Ecclesias, necessitatem affert : tum cavet canonibus ab exemplo Romanæ Sedis, et eos innovat ac firmat. Fixum ergo illud atque perpetuum, ita à Domino Ecclesiam Romanam cæteris præsidere jussam, ut quibus Ecclesiam universam regeret, iis canonibus ipsa regeretur.

Footnotes

  1. Lib. Pont. Anast. in vit. Bonif. II ; tom. IV Conc., col. 1682. ↩

  2. Steph. V. epist. i, ad Basil. Imp. tom. IX Conc., col. 367. ↩

  3. Luitprand., ib. I, c. viii, Vid. vit. Steph. VI ; tom. IX Conc., col. 475. ↩

  4. Conc. Rom., sub Joan. IX, c. iii ; ibid., col. 503. ↩

Chapter 376 of 396