Skip to the text

Caput XXII. Anonymi liber II : primum multa agit extra rem : tum in eumdem sensum nobiscum congruit

Anonymi liber II : primum multa agit extra rem : tum in eumdem sensum nobiscum congruit.

Postea quam ex anonymi libro primo constitit ab universo quæstionis statu aberrasse eum, cætera expediemus promptius.

Libro ergo II hic impositus est titulus : De justitia libertatum Ecclesiæ Gallicanæ. At sub egregio titulo quid ad rem dixerit videamus.

Statim quidem profitetur duplicem à se tractandam quæstionem1 : alteram : De facultate retinendae antiquæ disciplinæ canonicæ ; alteram, In jus sit examinandi novas leges, easque repudiandi, si cum utilitate conjunctæ non sint ? Ac primo loco demonstrat, interdum necesse antiquis legibus derogari2 ; quod nemo nostrum negaverat. Postea adversus Marcam disceptat, an [414] vis legum ab acceptatione pendeat. Quæ, utcumque se habent, nihil ad quæstionem. Non enim necesse est de omni lege quærere generatim, sed an Ecclesia ita sit à Christo constituta, ut suprema ejus et indeclinabilis auctoritas in ipsa consensione sit posita ; quod ita se habere toto hoc opere Amavimus, ac generalem illam de acceptationis vi quæstionem omittimus.

Quæ deinde pertractat auctor, nihilo magis ad Declarationem Gallicanam pertinere, ipsi capitum tituli indicabunt ; nisi quod capite xii et ultimo id quærit : Quæ sint vera justitiæ libertatum ecclesiæ Gallicanæ fundamenta ? Quo loco hæc scribit : « Nihil differre Gallicanam nationem à cæteris in acceptandis vel recusandis legibus ecclesiasticis : siquidem nulli non licet legum executioni supersedere, si vel annuat Ecclesia, vel pensatis rerum, locorum ac personarum conditionibus injustum sit ejus mandatis ad litteram servire.3 » Ac deinde clarius : « Si sine causa repudiatæ sint à Gallis constitutiones (pontificiæ, de quibus hic agit) ab aliis receptæ , non nisi ob tacitum Ecclesiæ consensum, ab inobedientiæ peccato immunes sunt. Si autem is erat in Gallia rerum status, ut ei, sicut cæteris provinciis orbis christiani, leges illæ non convenirent ; jure naturali et ipsa legislatoris intentione , ab earum executione liberi extiterunt : nec enim nocet disciplinæ diversitas, dum eam exigit morum dissimilitudo.4 » Quo concesso, quid erat quod cum Petro de Marcâ tantopere litigaret ? Neque enim vir illustrissimus contendebat, ut à Gallis novellæ leges sine causa repudiarentur ; sed ideo certe, si non convenirent. Cæterum, si anonymus nihil hic agit aliud, quam ut Gallicana libertas naturali etiam lege asseratur, ac cæteræ christianæ gentes communi nobiscum libertate gaudeant, non invidemus. In repudiandis noxiis, Ecclesiamve aut rempublicam turbaturis legibus, sui cuique ritus moresque ; quos si probat anonymus, næ ille inique agit, qui solos Gallos ut apostolicæ Sedi suspectos insectatur. [415]

Footnotes

  1. Anod., Præ. , lib. II. ↩

  2. Ibid., à cap. ii ad ix. ↩

  3. Anon., ibid., c. xii, n. 4. ↩

  4. Ibid. , n. 5. ↩

Chapter 394 of 396