Caput XVI. Hæc doctrina non obest dispensationibus apostolicæ Sedis ; concilii Basileensis locus : Gersonis doctrina à sancto Bernardo ducta
Hæc doctrina non obest dispensationibus apostolicæ Sedis ; concilii Basileensis locus : Gersonis doctrina à sancto Bernardo ducta.
Neque vero putent, à nobis tanta canonum et conciliorum auctoritate constitutas Sedis apostolicæ dispensationes esse sublatas. Absit : has enim nemo catholicus, nemo veri regiminis sciens, aut rerum ecclesiasticarum gnarus abstulerit. Has toto animo complectitur, ea quam pontificiæ potestati maxime adversari putant, Basileensis synodus. Sic enim loquitur : « Per concilium autem statuta in nullo derogant suæ potestati, quin pro tempore, loco causisque et personis, utilitate vel necessitate suadente, moderari dispensareque possit, atque uti summi Principis ἐπιείκεία, quæ ab eo auferri nequit.1 » Anno 1435.
Itaque in decretis synodalibus Papæ auctoritatem exceptam intelligunt, nisi aliter caveatur. Quam exceptionem Gerson egregie explicat, atque ita vult dari locum pontificiæ dispensationi, « non ut sit effræna libertas, sed si necessitas vel evidens utilitas postularet, nec recursus pateret ad generale concilium ; alioquin non esset uti plenitudine potestatis, sed abuti plenissime.2 »
Qua sententia vir doctissimus juxta ac modestissimus mediam [400] tenebat viam : « Ne talis esset restrictio papalis potestatis, ut semper ad concilium recurrendum esse propter raritatem ; nec talis laxatio, quæ conciliorum robur enervaret.3 »
Grave illud ac memorabile, quod idem christianissimus doctor coram Alexandro V apostolica libertate prædicabat : « Leges recte latas, quantalibet importunitate petentium fatigeris, nunquam dispensabis, nisi aut necessitas urgeat aut communis provocet utilitas. Alioquin fuerit potius crudelis dissipatio, quam justa dispensatio. Cavebis dispensationem ipsam lege communiorem facere ; ne turpe sit, si regulam sua vincat exceptio.4 » Quo fere loco res esse, boni omnes lugent.
Cæterum eruditus lector in oratione Gersonis, beati Bernardi verba recognoscit. Notum id melliflui doctoris : « Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est : ubi utilitas provocat, laudabilis dispensatio est. Utilitas, dico, communis, non propria ; nam cum nihil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est.5 »
His igitur causis, multa in jure permissa sunt sublimioribus ac litteratis personis ; multa episcopis, ut episcopatus non tam dignitatem quam onera sustinere possint : multa principibus, quorum rationes publicis atque etiam ecclesiasticis rationibus prosint : cujus generis est illud Tridentini concilii : « In secundo gradu nunquam dispensetur, nisi inter magnos principes et ob publicam causam.6 »
Nec desunt quæ indulgere privatis, publica etiam utilitas postulat, ne pereant, ne abundantiori tristitia absorbeantur7 ; ne Ecclesia infirmis materna viscera claudere videatur, excidatque ab Ecclesiastico regimine apostolicum illud : Infirmum autem in fide assumite .8 Sed nobis non vacat prosequi singula ; summa attigisse sufficiat.
Illud prætermittere non possumus, aliud esse quod Ecclesia jubeat, aliud quod indulgeat, aliud quod toleret. Id jubet, ut [401] quam maxime observentur canones : id indulget, ut causis necessariis interdum relaxentur : id tolerat, quod sine gravi perturbatione punire non potest : quæ quidem tolerantia pars quædam est ecclesiasticæ disciplinæ ; sed ea quæ peccantes non excuset, imo etiam gravet ; quippe qui divinæ ultioni reserventur.
Bernardo et Gersoni adjungere longo ordine poteramus scriptores antiquiores. Verum posterioris ævi doctores, hoc loco, vel maximæ auctoritatis esse omnes fatebuntur : quippe ex his æstimare liceat quid primis sæculis Ecclesia senserit, cum priscus canonum obtineret vigor ; oportetque omnino immota esse ea, quæ corruptissimis quoque temporibus ac profligata disciplina, suo tamen pondere steterint.
Footnotes
-
Ibid. , n. iii, p. 691. ↩
-
Gers., de Potest. Eccl. cons., x, tom. II, p. 240, 241. ↩
-
Gers., serm. de viag. Reg. Rom., iii, part. direct, ii ; ibid. , n. 279. ↩
-
Id., serm. coram Alex. Pap., ibid., p. 140. ↩
-
Bern., de Consid., lib. III, c. iv, n. 18, col. 433. Vid. quoque lib. de Præcep. et Disp., c. iv, ibid., col. 503, 504. ↩
-
Conc. Trid., sess. xxiv, c. v, de Reform., tom. XIV, col. 878. ↩
-
II Cor., ii, 7. ↩
-
Rom., xiv, 1. ↩
Chapter 388 of 396