Caput VI. Nova et inaudita Gratiam interpretatio, XXV. Quœst. i, p. 2. Si ergo
Nova et inaudita Gratiam interpretatio, XXV. Quœst. i, p. 2. Si ergo.
Neque me fugit quem in sensum Gratianus hæc, post aliquot sæcula detorserit ; nempe is primus omnium mortalium, anno demum circiter 1150, de suo, neque ullum, ut alias solet, auctorem allegans hæc scripsit : « Quemadmodum Christus sabbati ac legis Dominus se sabbato submisit ; sic, inquit, summæ Sedis Pontifices, canonibus, sive à se, sive ab aliis sua auctoritate conditis, reverentiam exhibent, et iis se humiliando, ipsos custodiunt, ut aliis observandos exhibeant.1 » Durius est, quod subjungit, neque antea usurpatum à quoquam, quod iidem Pontifices « nonnunquam, seu jubendo, seu definiendo, seu aliter agendo, se decretorum dominos et conditores esse ostendunt, » Neque levius istud : Aliis imponitur necessitas obsequendi : summis vero Pontificibus ostenditur inesse auctoritas obsequendi ; ut à se tradita observando, aliis non contemnenda demonstrent, exemplo Christi, qui sacramenta quæ Ecclesiæ servanda mandavit, primus in se ipso suscepit, ut ea in se ipso sanctificaret. » Quæ si quis ante hæc tempora à Romanis Pontificibus, vel à quopiam probatioris notæ auctore conscripta legerit , nihil repugno, quominus auctoritatem obtineant. Valere autem quæ contra toties anterioris ævi traditionem, duodecimo demum sæculo, Gratianus commentus est, theologicæ disciplinæ ratio non sinit. Sed, omisso Grati mo, ad prisca et anteriora redeamus. [368]
Footnotes
-
Caus. xxv, quæst. i, Si ergo ; c. xvi, part. ii. ↩
Chapter 378 of 396