Skip to the text

Caput XI. De Decretalibus epistolis, deque consuetudine recepta, et canonum origine

De Decretalibus epistolis, deque consuetudine recepta, et canonum origine.

Canonibus annumeramus decretales Romanorum Pontificum epistolas, quanquam illæ sero, Dionysii Exigui opera, Ecclesiæ codici et canonum corpori adjunctæ sint ; idque in Occidente tantum : atque initio ducto à beati Siricii epistolis, quarto sæculo per provincias missis. Namque anteriores interciderant, aut remanserant penes Ecclesias, Sedem apostolicam consulentes, neque in unum corpus collectæ erant, quæ innumerabiles hinc inde dimissæ certis casibus providebant.

Cur autem postea in unum collectæ corpus, ad Ecclesiæ cano* nes accesserint, in promptu erit juris ecclesiastici origines repetenti Namque Ecclesiæ primitus traditione regebantur. Hinc ex traditionibus apostolicarum Ecclesiarum conscripti canones apostolorum, qui à Latinis sero, neque simul omnes, in auctoritatem adsciti. [386]

Conditi vero postea sunt canones per provincias, aut in universalibus synodis, cum vel labente tempore, à priscis institutis deflecteretur, vel aliquid novæ difficultatis occurreret. Sibi Ecclesiæ id honoris mutuo exhibeant, ut statuta ab aliis aliæ plerumque ut sua ducerent, à communi scilicet profecta spiritu. Utebantur ergo singulæ Ecclesiæ canonibus, vel universalium conciliorum, vel suis, vel adoptatis, et consensu receptis. Hæc origo canonum. Horum executionem prima et apostolica Sedes ubique terrarum urgebat. Hinc ortæ epistolæ decretales, de quibus Hincmarus hæc : « Sunt leges et canones ac decreta Sedis apostolicæ es iisdem canonibus promulgata1 : » ac paulo post : « In decretis suis (scilicet Romanorum Pontificum), ex sacris canonibus promulgatis, » etc Quæ quidem totidem verbis in Pontigonensi synodo repetuntur2 ; ut non unius Hincmari, sed omnium episcoporum Gallicanorum esse constet.

Manant hæc ex anterioribus Sedis apostolicæ decretis, quale est illud quod sanctus Sixtus III scribit ad Illyricanos episcopos : « A canonum præceptis vestrum nemo discedat, nec ab his deviet, quæ justa regularum ordinem frequens ad vos directa Sedis apostolicæ decrevit auctoritas.3 » Sic ea quæ scribebant, ac per universas mittebant ecclesias, et è canonibus prompta erant, et canonum executioni serviebant.

Cæterum ratio postulabat, ut qui canones firmarent et exequerentur, iidem, cum opus esset, interpretarentur, et dubia jura reserarent, et pro tempore sancirent, quæ canonibus congrua viderentur. Itaque merito in auctoritatem admissæ decretales, sed quæ canonibus congruæ, quæ eorum executioni profuturæ, quæ denique probatæ et usu receptæ essent. Quo pertinet illud in professione Romanorum Pontificum supra memorata : « Ut custodirent decreta canonica prædecessorum apostolicorum Pontificum, quæcumque ipsi synodaliter statuerunt et probata sunt : » hoc est, communi usu et consensu recepta. In constituenda enim ecclesiastica disciplina, universalem assensum ab antiquis [387] Pontificibus postulatum, supradicta4 satis probant, et qui ampliora velint nostros consulant. Nobis in re trita, summa quæque capita proferre est animus.

Consuetudines, ac mores universalis Ecclesiæ usu receptos, vim canonum obtinere constat : quandoquidem plerique canones si rerum originem attendamus, primum consuetudines fuerunt usu receptæ et probatæ. Nicæna synodus sedium jura sanciens, canone vi : « Antiqua consuetudo servetur.5 » Et canone vii : « Quoniam obtinuit consuetudo et antiqua traditio, ut Æliæ (hoc est Hierosolymorum) episcopus honoretur, » etc. Sanctus Basilius ille canonum vindex, canonica epistola ad chorepiscopos, canonibus accenset « consuetudinem, quæ in ecclesiis versabatur.6 » Epistola etiam ad Diodorum, consuetudinem quæ in ecclesiis Caesariensis tractus obtinebat, vim legis habere decernit ; « propterea, inquit, quod hæc statuta à sanctis viris sunt nobis tradita.7 »

Jam in citatis locis consuetudines canonibus æquiparatas passim audivimus ; laudantque omnes beatum Augustinum, cui mores populi Dei et instituta majorum pro lege sunt .8 Unde ad intolerandissimam insaniam refert contemptum eorum, quæ sunt universalis Ecclesiæ consuetudine roborata, epistola ad Januarium,9 et alibi sæpius. Ac passim in decretalibus et in conciliis, conjuncta hæc duo, tanquam æqualis ponderis, de jure vel consuetudine. Atque hæc de universalis Ecclesiæ regulis.

Footnotes

  1. Hincm., epist. xli ad Adr., tom. II, p. 692. ↩

  2. Conc. Pont., sess. i, tom. IX Conc., col. 281. ↩

  3. Sixti III epist. ad lllyric. episc., in Synod. Rom., cap. xvii, col. Holst., part. i. ↩

  4. Sup., hoc lib., c. viii. ↩

  5. Conc. Nicæn., can. vi, vii ; tom. II Conc., col. 32. ↩

  6. Basil., ep. liv, alias clxxxi ; tom. III, p. 148. ↩

  7. Id., ep. clx, alias cxcvii, n. 2 ; ibid., p. 249. ↩

  8. Aug., ep. xxxvi, al. lxxxvi, n. 2 ; tom. II, c. 68. ↩

  9. Id., ep. cxviii, cxix, al. liv, lv, col. 123 et seq. ↩

Chapter 383 of 396