Caput XXIV. An auctor anonymus Gallicanas libertates odiosas merito esse dixerit
An auctor anonymus Gallicanas libertates odiosas merito esse dixerit.
Libertatis nomen, quo perduelles et pessimus quisque abutuntur, suspectum evasisse legitimis potestatibus, etiam ecclesiasticis docet anonymus ; in eoque initio totius operis fundamentum jacit. Addit hujus nominis auctam invidiam, « quod aut nunquam, aut fere nunquam allegatur ecclesiæ Gallicanæ libertas, nisi adversus summum Pontificem ; quasi supremus Ecclesiæ Pastor et Pater amantissimus, tyranni loco à christianissima illa gente [417] haberetur1 ; » quod est, non jam in Gallos, sed in ipsos Romanos Pontifices invidiosissime et insidiosissime dictum. Cum enim tot ac tanta contigisse constet, quibus Romanos etiam Pontifices, non modo à Gallis, sed etiam ab aliis, summa cum reverentia, absit verbo invidia, cohiberi oportuerit ; an illi omnes ex anonymi sententia pro tyrannis habebuntur ? an vero ignorat, adhibitis legibus coerceri oportuisse etiam patriam potestatem ? Neque illud verum est, quod est ab eodem anonymo dictum, de iis qui Pragmaticâ-Sanctione sancti Ludovici utantur : « odiosum poni principium ; cum Romani Pontifices ab antiqua disciplina primum recessisse supponantur, ut beneficiorum collationem usurparent, tantosque in eo fuisse abusus, ut sanctissimus rex eos suis edictis cohibere coactus sit.2 » Hæc à viro erudito dici potuisse miramur ; cum è contra certissimum sit, ut supra ostendimus,3 Romanos Pontifices diutissime omnium canonibus servisse, atque in ecclesiastica disciplina perstitisse. Cui etiam sarciendæ tam firma jecerunt fundamenta, ut cum postremis sæculis extra lineas prosilirent, non aliunde ipsis fuerit adhibendus modus, quam ex propriis suisque canonibus : neque id piis christianisque regibus indecorum, ut eos modestissime ad sua et antiqua revocarent . Id quidem Galli docent, qui de libertatibus accurate scribunt. Quo quidem liquido constat Romanos Pontifices ecclesiasticæ libertatis, hoc est, canonicæ disciplinæ auctores potius ac primos defensores, quam primos oppugnatores, atque, ut ita dixerim, violatores extitisse ; pessimoque animo actum ab anonymo, qui contrariam sententiam nobis exprobrant.
Quid illud, quod objicit : « Si quis consideret quæ hodie geruntur in Gallia, libertates Gallicanas non inepte definierit, oppressionem jurisdictionis ecclesiasticæ à laicâ, et depressionem auctoritatis Romani Pontificis à clero Gallicano.4 » Quam infenso, quam amarulento animo dictum I Quam ad Declarationem nostram parum attinet ! An quia clerus Gallicanus vetera retinet ac renovat ; ideo pontificiam opprimit potestatem ? cum potius ea doceat, quibus maxime constet, sitque invictissima. De laicis [418] quod anonymus queritur, pridem intelligimus quam hostili animo ista tractentur à multis, qui regni Gallicani splendorem ac pacem moleste ferant . Nos autem queri juvat, cum decet et prodest : remedia enim, non dissidia quærimus. Id quidem confidentissime profitemur, nusquam verius ac sanctius libertates veras ac germanas fuisse tractatas : nusquam luculentius falsas ac spurias fuisse rejectas, quam in Declaratione nostra, ubi disciplinæ ratio in iis collocatur, quæ Sedis apostolicæ et ecclesiarum consensione firmata sint.
Quis ergo jam ferat auctoris anonymi haud invidiosam minus, quam ludicram definitionem libertatum ? « Vocantur, inquit, non incongrue libertates ecclesiæ Gallicanæ, arbitrium ex antiquis Ecclesiæ decretis retinendi, et ex novis admittendi ea, quæ videntur utilia.5 » Quem impugnat aut quem irridet vir tepidissimus ? An soli Galli sunt, qui ex antiquis novellisque ea retinent, quæ, usu probata, publicæ utilitati pacique congruant ? Quin ipse docuit ea in re omnium gentium æquam esse libertatem6 : sed quoquo modo Gallos derisos atque invidiosissime traductos oportuit.
COROLLARIUM
Quod doctrina nostra primatus romanus non obscuratur, sed illustratur et confirmatur.
I
Regimen ecclesiasticum in duobus positum ; docenda fide, administranda disciplina : Mennæ Patriarchæ dictum in Comtantinopolitana synodo ; hæc duo à nobis illustrari.
Jam exacto opere gloriari libet in Domino, non modo vindicatam Declarationis Gallicanæ majorumque doctrinam : sed etiam, quod ab initio polliciti sumus,7 adversus hæreticos, schismaticos et quoscumque obtrectatores, primatum Romanum ac Sedis apostolicæ majestatem, optima et exquisitissimâ ratione à nobis propugnatam, confirmatam, illustratamque fuisse. Id ita conficimus. Ea est optima et exquisitissimâ ratio tuendi et illustrandi Romani primatus ac papatus, quæ cum absurda, incommoda, invisa, ad hæc inania fugiat, maxima, plenissima ac sufficientissima æque docet. Talis autem est ea doctrina, quam, Galli præsertim, tuemur . Nostra ergo doctrina papatum Romanum, optima et exquisitissimâ ratione, confirmat et illustrat. Istud argumentum cum pertractavero, perorabo. Res autem planissime conficietur paucis ; cum ad id intelligendum non nova promere, sed antedicta repetere, et mente complecti oporteat.
Ut autem procedamus clarius, praemittimus ecclesiasticum regimen, cujus Romanus Pontifex Caput sit, duobus contineri Primum, docenda fide, tum regenda disciplina. Hæc igitur sunt, quæ in Sede Romana eminere debeant ; hæc sunt quæ de illa Sede, sancta etiam Orientalis ecclesia, et sacer ille Mennas Constantinopolitanus antistes, in Constantinopolitanâ synodo [420] prædicabat bis verbis : « Non mirum, si sua sequitur magna et apostolica Sedes, sacras sanctiones sanctarum Ecclesiarum inviolatas conservando, et quæ rectæ sunt fidei defendendo, et his qui peccaverunt clementem veniam tribuendo.8 »
Quibus quidem ea duo, quæ protulimus,9 paulum inverso ordine continentur, uti à Romana Sede recta doceatur fides, regaturque disciplina, quæ duobus item constat : servandis canonibus, atque, ubi necesse sit, relaxandis ; quod ad veniam, sive indulgentiam, atque ad eam quam vocamus dispensationem pertinet. Hæc ergo apostolica, pontificia ac vere Romana sunt ; hæc à nobis illustrari, confirmarique luce clarius ostendemus . Nam de directa indirectàve temporalium potestate nihil hic ultra dixerimus ; quippe quam Ecclesiæ catholicæ, Sedique apostolicæ minime profuturam, plerique ultro fateantur. Satis enim illi quidem, Davidem armis pastoritiis expeditiorem ac fortiorem futurum, alienis armis gravari et impediri, potius quam ornari intelligunt.
II
De fide : in quot absurda adversarii se induant, ê re ecclesiastica esse ea resecari ; ac primum in antiquis.
Primum igitur, ad fidem quod attinet ; à nobis tribuuntur Romanæ Sedi ac Romano Pontifici, quæ, remotis incommodis, sive absurdis, tum etiam invisis, denique inanibus, maxima et ad fidem docendam sufficientissima sint. Ea sic ordine colligimus.
Et quidem, qui à nostra abhorrent sententia, incommoda et absurda multa sectantur ; quæ nos fugimus incommoda, inquam, et absurda sectantur ; primum, in antiqua traditione explicanda, deinde etiam in explicandis postremæ ætatis decretis ac dogmatibus.
Antiqua memoramus, quæ octo primorum conciliorum tempore, hoc est, octo fere primis sæculis comprehensa, usque ad Photium et Græcorum incohatum schisma. In his si, quæ falsa [421] dixerint adversarii, commemorare vellemus, totum opus replicare oporteret : quæ autem aperte absurda sint hæc notamus.
Imprimis episcopos in fidei quæstionibus finiendis Romano Pontifici consultores, non condecernentes et conjudices assedisse, aut in Romani Pontificis auctoritate potius quam in ipsa consensione vim positam ; quæ si quis tueri velit, tot absurda dixerit quot argumenta solvat.
Quid enim absurdius, quam Nicænos illos Patres sancto Sylvestro tantum consultores datos ; aut ut suum symbolum assererent, illius expectasse sententiam ; aut in ejus sententia intellexisse vim positam, non quod omnes per orbem Domini sacerdotes, in eamdem consentirent fidem10 ?
Quid autem Constantinopolitani Patres ? An sancto Damaso consultores dati, qui in diversa orbis parte collecti edebant symbolum11 ; non autem id agebant, ut Occidentis Orientisque consensu, fides vera constaret ?
Item quam absurdum est, ut sancti Cœlestini ac sancti Leonis de Nestorio et Eutychete judicia, vel non tota Sedis apostolicæ auctoritate lata, quemadmodum Bellarminus12 ; vel certe cum cæteris, pro summa et irretractabili fidei regula fuisse habita ; et tamen ad examen æque ac aliorum privatam publicamve sententiam revocata dicamus13 ?
Idem de sancti Agathonis sanctique Gregorii II, atque Adriani I, deque Nicolai I et Adriani II, decretalibus epistolis esto judicium ; quæ et tota auctoritate prolatæ, et tamen examinatae rursus, nec sine synodica cognitione probatæ sunt.14
An etiam placebit absurdum illud, elucidationis tantum, non etiam auctoritatis causa, factum istud examen, definitiones editas, dicta anathemata, ac de novo quæsitum, rectene an secus, Romani Pontifices dixerint, docuerint, judicarint15 ?
Jam in uno Honorii facto, quot absurda congerunt ? Vel pro privato doctore egisse, cum trium Patriarcharum consultationibus responderet ; vel recte dixisse, quem vera falsaque juxta [422] improbantem, sexta synodus æque ac cæteros hæresis condemnavit ; vel falsata esse sanctæ Synodi acta ; falsata, inquam, toto orbe vulgata, toto orbe inscio, legatis apostolicæ Sedis, qui gestis interfuerant, consentientibus nec mussitantibus ; falsatas quoque Leonis II epistolas, queis acta firmentur ; dolosque Græcorum ad extremam usque latinitatis oram pervasisse, omnibus obdormientibus, sive potius emortuis16 ? Hæc omnino dicenda sunt, ac præfracte tuenda, adversam sententiam defensuris.
Quid quod nec ista profuerint ? cum vel si sit ab omni errato purus Honorius, sufficiat tamen tantum ejus erratum, aut à sexta synodo credi potuisse ; aut si sextæ synodi acta falsata sint, sufficiat id quoque pro veris fuisse habita ; totamque Ecclesiam in id consensisse, ut tribus patriarchis pro officio rescribens erraverit Honorius.
An vero quia ista assidue vexantur in scholis, et vanis distinctiunculis eluduntur, ideo viros graves ad ea cogi oportet ? Non ea cogitanda quæ Orientalibus Occidentalibusque schismaticis, ad nos utique, si Deus dederit reversuris, suaderi possint ? Non pudet denique in his causæ catholicæ collocare summam, quæ doctis irrisa, Scholæque altercantis ludibria, non docentis sapientisque responsa habeantur.
Vel de Vigilio quid dicent ? Egissene perperam sanctam synodum quintam, quæ ipso vetante, nedum absente, de tribus capitulis quæstionem habuerit, quæque hæresis condemnant lbæ epistolam, quam idem Vigilius, Constituto ad omnes ecclesias edito, comprobarit17 ? Ac si synodus quinta egit perperam, cur ejus judicium secuti Pontifices, Pelagii duo, et ipse Gregorius non reprehenderunt, sed ut legitimum comprobarunt ?
Hæc ergo tot ac tanta egisse episcopos Romano Pontifici tantum consultores datos ? Aut si ab adversariis extorquemus fuisse judices, inferiores licet, etiam concilio habito ; qui factum, ut concilio habito, de Romani Pontificis judicio toties judicarent ?
Quid Cyprianus ? quid Firmilianus totque Africani et Asiani Patres ? Nonne sancti Stephani Papæ rebaptizationem vetantis, [423] decreto per omnes ecclesias divulgato, factis etiam conciliis obstiterunt18 ? An et illud placebit, pro indifferentibus hæc habita ; quæ cum apostolica traditione constarent, tamen à diversa parte, apertissimis Scripturarum testimoniis adversa haberentur ? An eo decurremus : quod Stephanus ageret pro privato doctore, qui teste Augustino, pro officio præceperat ? aut, ut ait Bellarminus,19 quod noluerit rem de fide facere , is qui dissentientes communione abstineret ? Et hi tamen ab ipso quoque Augustino excusantur, quod in ambigua re Ecclesiæ universalis sententiam expectarent, non scilicet elucidationis causa, sed auctoritatis. Aut forte contumaces, quibus cum æqua et sufficientia Romani Pontificis judicia non satisfacerent ; superflua ex Ecclesiæ totius auctoritate remedia, tanquam ægris ac desperatis concederentur ? Hæc de Martyribus cogitari ? hæc sancto Augustino probari ? in his summam fidei adversus hæreticos collocari potuisse ?
Omnino enim aut ista tuenda sunt, aut causa deserenda. An ergo catholicos non pudeat talibus præsidiis nixam, non privatorum doctorum, sed universalis Ecclesiæ causam esse ? Absit hoc dedecus ab Ecclesiæ catholicæ majestate.
Cætera omittimus, quibus post decreta Romanorum Pontificum, viros etiam sanctos nationesque integras catholicas toties hæsitasse constat, Romanis pontificibus non ægre ferentibus.20 Nondum hæc novitia in mentem venerant. Hærebat animis antiqua traditio à beato Leone Papâ,21 à beato Simplicio, post illum tertio, explicata22 : fixa esse, quæ apostolico ministerio definita essent ; cum ea (Deus scilicet) universæ fraternitatis firmaret assensu : stare inconcussum, quod apostolicis manibus , sed cum Ecclesiæ universalis assensu constabilitum esset. Quid autem aliud jam Galli postulant, qui pontificia decreta summa quidem et indeclinabili auctoritate constare profitentur ; sed, cum Ecclesiæ consensus accesserit23 ? Quæ totidem verba à sanctis Pontificibus dicta, nunc pro novis ac suspectis haberi, omni absurdo absurdius est. [424]
III
De posterioris ætatis monumentis, quæ Constantiensem synodum antecesserunt, adversarii quot absurda congesserint.
Postquam Orientales à Sedis apostolicae communione sejuncti sunt, in Occidente fere solo remansit Ecclesia. Qua in Ecclesiæ parte Romani Pontificis potestatem , non modo summi primatus ratione valuisse constat ; sed eo etiam, quod à priscis temporibus, Romanus Episcopus Occidentali ecclesiæ peculiari titulo præsideret. Et tamen antiquam de Ecclesiæ catholicæ summa et irretractabili auctoritate doctrinam, non modo integram remansisse, sed eliam, occasione data, ab ipsa Ecclesia in Constantiensi concilio definitam esse, luce meridiana est clarius.
Quo loco adversarii ad incommoda illa et absurda coguntur : nostram sententiam occasione magni illius post Gregorium XI schismatis natam esse ; cum etiam oblitteratis, quod absit, antiquæ Ecclesiæ monumentis, hæc ante Gregorium XI ex novella quoque ætate prodantur.
A Papa ad concilium sæpe appellasse Anglos, appellasse Gallos, appellasse Franciscanos certum est24 : nihil ea gratia à Romanis Pontificibus reprehensos ; quibus certo constet conciliarem auctoritatem absque controversia habitam esse potiorem.
Ad hæc Clementis V tempore, cum is in eo esset, ut Viennense generale concilium celebraret, Guillelmum Durandum episcopum Mimatensem, ejus ævi virum maximum, ejusdem Pontificis jussu, de concilio celebrando tractantem hæc scripsisse25 : quod Ecclesia in capite et membris à sacro concilio reformanda sit : quod non nova à Pontifice, sine concilio decerni oporteret : quovis quod decennio generale concilium celebrandum esset,26 etc.
Addimus, suborta postea quæstione, de paupertate Christi à Joanne XXII propositiones duas hæreticas judicatas, edita Decretali Cum inter nonnullos : hinc ei objectam Decretalem Exiit : [425] qua Nicolaus III contraria determinasset ; ac denique hunc nodum à viris ea ætate præcipuis fuisse solutum, quod Romanum Pontificem, etiam determinando circa fidem et mores, errare contingeret : quod ejus responsa adversa Scripturæ, nullius momenti sint : denique quod unius Pontificis determinata, etiam circa fidem, à successoribus immutari possint27 : quæ nunc pro erroneis aut schismaticis haberi, nihil aliud esset, quam prodere omnibus fœdam in dogmatibus tradendis levitatem et inconstantiam.
Quid quod ipse Joannes XXII, decretali Quia quorumdam, cum fratres Minores objicerent, contrarium ejus quod ipse definisset ab ejus antecessoribus definitum primum quidem id negat : tum si vel maxime id fecissent, totum illud respondet esse irritum.28 Sed verba placet ponere ; « Procul dubio, inquit, falsa asserunt dicendo, prædecessores nostros definivisse talia, et adhuc sic loquentes, dum per talia Constitutiones nostras impugnare satagunt, Constitutiones illas, quibus se adjuvant, ostendunt (si eorum falsa assertiones veræ existerent) fore invalidas, erroneas et infirmas.29 » Nunc autem, si Deo placet, erronea erunt atque schismatica , quæ is Pontifex edita decretali docuit.
Huc etiam pertinet, quod Joannis XXII Decretalem supra memoratam, Cum inter nonnullos ; quanquam est definitio de fide, Glossa quidem Romana tolli cupit, remque in medio relinqui ut liberam,30 At sanctus Antoninus, potestatis pontificiæ assertor eximius, ideo pro certo firmoque decreto haberi vult, quod per prælatos et doctores acceptata, approbata et examinata fuerit31 : quæ Declarationi Gallicanæ aut gemina sunt, aut etiam fortiora et explicata clarius. Sic antiqua traditio in postremis quoque sæculis manet, sic Sedis apostolicæ studiosissimi, pontificias definitiones, prælatorum et doctorum, non modo acceptationi et approbationi, sed etiam examinationi subdunt. Nunc ea subito sunt erronea et schismatica. [426]
Hæc igitur xiii, xiv, xv sæculo dicta, facta, edita sunt : nec mirum, cum Gratiam dictis congruant, quæ omnium manibus ferebantur. His nempe constabat, Orbem Urbi etiam auctoritate esse majorem ; « Si enim auctoritas quæritur, Orbis major est Urbe, » dist . xciii legimus32 ; hoc est Glossa interpretante : « Statuta concilii præjudicare statutis Papæ, si contradicerent. » Nunc salva sunt omnia, si orbis extensive quidem, non autem intensive major esse dicatur : quasi de extensione, non de ipso pondere auctoritatis ageretur.
Neque minus clarum erat in Gratiani dictis vulgaribusque Glossis quædam statuta papalia fuisse contra Evangelium ; quasdam epistolas decretales ; quædam responsa authentica, « evangelicis præceptis, evangelicæ et apostolicæ veritati penitus esse adversas.33 » Nunc eas sanctiones, ea responsa, ea decreta, privata esse somniant ; Pontificemque pro officio consultum, etiam ab ecclesiis, tamen pro privato doctore respondisse. At Melchior Canus Gratianum accensebat iis, qui pontificiam infallibilitatem negasse videantur34 : nunc, credo, damnabitur, quem juris pontificii fontem, Romani Pontifices esse voluerunt.
His igitur constat quam falso dixerint, opiniones, quæ pontificiæ infallibilitati et superioritati derogent, fœdi illius post Gregorium XI schismatis esse fœtus, cum eam doctrinam per manus traditam, ad extrema quoque sæcula devenisse, tot acta demonstrent. Quo eliam factum est, ut Ecclesia schismati provisura, œcumenicam synodum imploraret, non ut eam, cui extraordinaria potestas in schismate daretur ; sed ut eam, « à qua et in qua solent gesta etiam Romanorum Pontificum quæcumque pertractari, decerni et judicari.35 » En quam consuetum esset illud remedium, quod nunc extraordinarium et schismati proprium esse contendunt. En quid synodis liceat in quæcumque gesta Romanorum Pontificum. [427]
IV
In Constantiensi synodo nihil novum ; sed antiqua in rei judicatæ auctoritatem necessaria causa transiisse : id qui negent in quot absurda cocantur.
Nunc postea quam omnium sæculorum traditione constitit, vim Ecclesiæ supremam et indeclinabilem in ipsa consensione esse positam ; intuendum sane, quomodo data occasione causaque necessaria, tanta res Constantiae in rem judicatam transierit.
Qui id judicium incauti aspernantur, incredibile est in quot quantaque sese manifesto conjiciant incommoda.
Ac primum quidem, ut sanctæ synodi mentem obscurent, sic verba torquent, ut quilibet, quacumque dignitate, etiam papali , præditus, sit tantum Papa dubius : tum, ut cujuslibet concilii generalis legitime congregati nomine, intelligatur concilium in schismate habitum : denique, ut ad causam schismatis concilii auctoritas constringatur, quam Patres non tantum ad schisma, sed etiam ad fidem, et ad reformationem in capite et in membris patere definiant.36
Hæc igitur ludibria vim illatam synodo tam aperte clamant, ut Turrecremata, hujus glossæ auctor, id ipse fateatur37 : clarissimèque patuit ex gestis, Constantiensem eamque secutam Basileensem synodum , non modo potestatem sibi vindicasse in Papam etiam certum ; sed etiam exercuisse, Romanis Pontificibus Martino V et Eugenio IV consentientibus, imo exequentibus.38
Ex quo infirmantur ea quæ de Constantiensium decretorum fluxa auctoritate commenti sunt .
Primum enim constitit à ducentis Patribus communi consensu, sessionum iv et v canones, de quibus agitur, fuisse conditos ; synodicoque decreto, non modo celeberrimas orbis academias, prælucente Parisiensi, omnesque religiosos Ordines ; verum etiam longe maximam Ecclesiæ catholicæ partem adhæsisse39 ; tum [423] horum canonum conditores eos fuisse, qui primi omnium extinguendo schismati manum admoverint, qui cæteros à schismate redeuntes in sinum susceperint, qui hæreticos Viclefum, Hussum aliosque compresserint ; ut profecto pudere debeat aspernari ; imo fœdis erroris ac schismatis notis tantum infamare cœtum, vel si etiam quod absit, pro œcumenica synodo non valeret.
Cum id negare nemo possit, tum vero Constantiensem synodum pro œcumenica jam inde ab initio valuisse, sessionumque iv et v canones conciliariter factos totaque Ecclesia approbatos, tot actis Martini V, Eugenii IV, Pii II, probavimus40 ; tot deinde decretis Senensis, Papiensis, Basileensis Florentinique œcumenicorum conciliorum ; ac profecto Basileensis, dum etiam ab Eugenio pro legitimoque œcumenico concilio habebatur,41 ut id in dubium revocari, nihil aliud sit, quam contemnendis synodis viam pandere, tot retro pontificibus illudere ; ut unus Papa, summa semperque indeclinabili auctoritate polleat, conciliis, ipsis pontificibus totique Ecclesiæ eam auctoritatem detrahere, uno verbo fidem evertere.
Jam quod aiunt, Constantienses canones in Florentina Lateranensique synodis antiquatos : primum quidem satis constitit, ne nominatos quidem, nec de illis quæsitum ; imo pro certis esse suppositos, cum eorum auctoritate in Florentina synodo, etiam Basileenses premerentur42 ; atque interim Græci Latinique, ipsaque Eugenius IV, dictis factisque firmarent, summam tractandæ fidei auctoritatem, non in solo Papa, sed in Ecclesiæ consensione esse positam.43
De Lateranensi vero sub Leone X synodo, quod aiunt ; tantum abest, ut Constantienses canones abrogant, ut ne Basileenses quidem, nisi post secundam dissolutionem,44 hoc est post sessionem xxiv ; anteriores vero sessiones præsertim usque ad xvi ; integras reliquerit ; quibus certe sessionibus Constantienses canones tot decretis, atque Eugenii IV non modo consensione et approbatione, sed etiam executione atque obedientia firmati sunt.45 [429]
Omnino enim Eugenius, et synodum dissolverat, et continuatam damnaverat ; et tamen ad obedientiam sessionis v Constantiensis auctoritate adactus, Basileensibus hæsit ; decreta sua rescidit, edito diplomate. An verax ac recte decernens ? confecta ergo res est . An errans ? haud minus confecta res ; erroremque semel fassus, frustra deinde infallibilitatem obtenderis.
Quo ex loco duo fiunt : primum, ut Constantienses canones, invicta auctoritate ; tum ut in Pontificem certum quoque et indubium, qualis erat Eugenius, valeant ; stentque omnino synodi Constantiensis, et sensus, et auctoritas ; neque jam revocari possint in dubium ea, quæ patres Gallicani sua Declaratione complexi sunt.46
V
Constantienses canones postremis quoque Romanis Pontificibus intactos, quam absurdum à privatis configi : quam item absurdum ea, quæ Tridentina synodus, ac nostra etiam ætas tuta esse censuerit, repente damnari, et de Papæ auctoritate postulari plura, quam ipse Duvallius aliique Romanæ Sedis studiosissimi poposcerint
Quæ cum ita sint, si quid Romani Pontifices contra Constantiensium canonum auctoritatem moliti essent, irritum caderet ; utpote tot anterioribus Armisque decretis contrarium.47 Nunc autem certum est, nihil ab ullo Romano Pontifice, contra eos canones gestum esse : imo tota Constantiensis synodus, æque ac cæteræ concilii generalis titulo insignita, in editione Romana Pauli V jussu prodiit. Unus Binius tanto concilio ausus est hanc notam apponere : Concilium Constantiense ex parte approbatum ,48 nullis ecclesiasticis gestis, nulla auctoritate nixus ; uno, scilicet Bellarmino,49 præeunte. Quæ si privatis liceant, nihil est quod theologi adversus hæreticos, conciliorum œcumenicorum fixa et irrevocabilia decreta jactemus.
Tantumque abest, ut Constantienses canones, ullo Ecclesiæ decreto læsi sint, ut Patres nostros eam fidem professos, [430] synodus Tridentina ac Pius IV susceperint50 : ex ea doctrina suos canones, ipsamque adeo fidei professionem temperaverint, diligentissimèque caverint, ne ea doctrina vel in speciem laederetur. Quæ si jam jaceant, nempe nihil in Ecclesia firmum fixumque est ; dogmata quoque, quod absit, temporibus serviunt, omnisque ecclesiastica prostrata est auctoritas.
Jam illud quis non doleat, tot Ecclesiæ lumina, Alliacensem cardinalem, Gersonem, pium illum Dionysium sanctissimi Carthusiani ordinis decus, Tostatum Abulensem Hispaniæ lumen, cæteros innumerabiles, ipsumque Adrianum VI, nusquam hactenus reprehensos, imo summa cum laude nominatos ; quin ipsam Parisiensem academiam studiorum decus ac lucem, repente damnari51 ? Quid Turrecrematam ? quid sanctum Antoninum ? quid alios tot ac tantos eximios potestatis pontificiæ defensores commemorem, qui ultimum fidei robur in communi Ecclesiæ auctoritate collocarunt ; qui in fidei negotio rebusque universam Ecclesiam tangentibus, concilium Papæ prævalere docuerunt ? Quid autem hæc memorem ? cum ipsum Turrecrematam ; Turrecrematam illum, quo capite tot illa absurda et nimia profluxerunt, plane et aperte docuisse constet fieri posse « ut Papa errorem definiat solemniter, et à Christianis asserat tenendum tanquam catholicum.52 » Ergo Eugenii IV tempore, cum summa omnia peterent, ab hoc tamen temperabant, ne mortalis unus infallibilis haberetur . An in eos quoque censura sæviat, novisque nova semper superstrui placet ? Quid vero privatos memorare libet ; cum ipsas synodos, earumque sacrosancta decreta susque deque habita lugeamus ?
An quia Bellarminus suam de pontificia superioritate sententiam, fere de fide ; Parisiensium Adrianique VI de infallibilitate sententiam, videri sibi erroneam atque hæresi proximam dixerit,53 nova ac trepida privati doctoris censura ; atque illud videri , pro certa firmaque Ecclesiæ catholicæ fide habeatur ; aut quia alii nunc de fide esse dixerint,54 eorum sententiam pro certa [431] auctoritate teneamus ; ac nunc illud habeamus illius loco, quod ubique, quod semper ? quam catholicæ fidei tesseram, cum Vincentio Lirinensi55 omnes catholici celebrarunt. Absit hæc ab Ecclesiæ catholicæ gravitate ac majestate levitas.
Quid Andreas Duvallius ? Nonne cum Edmundum Richerium et Simonem Vigorium adortus est ; Parisienses doctores à parte conciliorum generalium stetisse, atque ad ea ultimam analysim fidei retulisse confitetur ? nonne summi muneris loco postulat, ut non ea doctrina de fide habeatur ? nonne ipse palam edixit sententiam, quæ concilium Papæ anteponat, neque esse hæreticam, neque erroneam, neque temerariam ? pontificiam vero infallibilitatem, quam aperte, quam clare non videri de fide, dixit ? Neque tantum dixit, sed argumentis probavit non esse de fide, et contraria argumenta studiosissime solvit.56 Hæc cum anno 1612, 1614, 1636, doceret ac scriberet, tamen pontificiæ dignitatis acerrimus vindex Romæ quoque est habitus. Hunc cardinalis Ubaldinus Sedis apostolicæ nuntius præcipue fovit. Notæ in Urbe sunt, ac doctorum inter manus ubique versantur ejusdem cardinalis litterae, quibus id conscribitur ; constatque Duvallii adversus Richerium libros, Roma probante, Roma instigante, compositos et editos. Nunc adversarii Romam incendant atrocibus dictis, ut quæ nostra ætate pro indifferentibus habuit, acri censura configat. Quo operæ pretio ? An ut novitia ac repente de fide fiant, ipseque jam Duvallius dignitatis apostolicæ proditor habeatur ? Absurdum. Imo si hæc fierent, quod illi contendunt, nihil aliud ageretur, quam ut novum experimentum novumque monumentum extaret publicum, Pontificem falli posse. [432]
VI
De Pontificum lapsibus agnitis vel prævisis ; deque conciliorum congregandorum causa, quam vana et absurda dicta sint.
Antiquorum Pontificum lapsus alios negant ; quam inani opera res ipsa docet : alios, etiam corpori Juris insertos confitentur ; sed Romanos Pontifices non eo animo egisse, ut docerent universalem Ecclesiam, neque pro cathedra dixisse contendunt : qua quidem in responsione miris se involvunt ambagibus. Primum enim ea errata vidimus, quæ ad universalem Ecclesiam ederentur ; tum absurdum illud est, Romanum Pontificem jussum universim confirmare fratres, officio fungi, cum universos docet, non autem cum singulos ; imo cum rite consultus respondet Ecclesiis aut religiosis cœtibus ; atqui eo ritu consultos Stephanum II, Gregorium II, Caelestinum III, Innocentium III, aliosque egregios licet Pontifices, falsa et erronea respondisse in confesso est. Ergo apostolico officio confirmandi fratres defuisse constat ; eo quidem magis, quo viam salutis quærentibus, cum certa et infallibilia possent, dubia et errori obnoxia rescripta miserunt.
Jam illud toties dictum à doctoribus ipsoque Augustino ; dictum ab ipsis Pontificibus, ipsoque Gelasio, Innocentio III, Joanne XXII, cæteris57 ; dictum ad ipsos Pontifices in conciliis sedentes ; si quidem ipsi prava definirent, nihil id veritati, nihil Ecclesiae nociturum an elevari putant, cum responderint : Non id tanquam dubios, ut ipsa verba præferunt, sed per impossibile voluisse dictum ? Quem vero non pudeat58 doctrinæ catholicæ summam, ad hæc minuta et subtilia deduci ?
Denique illud quam invictum inconcussumque est ; frustra convocari generales synodos, si tota definiendæ veritatis ratio in uno Pontifice constat Quo uno argumento attoniti ac veluti [433] palabundi, in diversa fugiunt ; sed undique præcipitia, neque quidquam perfugii est.
Hi nempe respondent consultores dari judicaturo Papæ . Consultores vero ei qui jam judicasset, ut de sancto Caelestino, de sancto Leone, de sancto Agathone aliisque certum59 : consultores ei, qui tim longe abesset, qui legatos mitteret, non ad se relaturus, aut suam expectaturos sententiam, sed statim cum Patribus judicaturos : consultores eos, qui profecto non consultatoriam, sed decretoriam sententiam promerent. An non pudet episcopos toto orbe convocatos, non alio loco esse, quam academias ac theologicas facultates, consultatoria decreta proferentes ?
At forte illud melius : convocari synodos elucidandæ rei ? Cur ergo non tractatus et elucidationes, sed definitiones, sed anathemata, sed judicia et decreta jam irretractabilia produnt ?
Denique decurrunt ad illud : convocatas synodos, quacumque in quæstione, non ex necessitate, ad solvenda dubia ; sed ex abundanti ad frangendos contumaces. Frangendos vero, an potius adjuvandos ; si post infallibile, ut illi quidem volunt, Pontificis judicium, quæstio innovetur ? Vel enim illusoria deliberatio est, ludibriumque sit de re jam confecta quærere ; vel vera seriaque habetur quæstio. Jam dubitante synodo, non modo contumaces, sed etiam modesti probique dubitare coguntur .
His victi alii, neque quidquam aliud habentes, quod concilio tribuerent ; respondent Papam quidem per sese esse infallibilem ; sed congregata synodo, ad totam synodum infallibilitatem transmitti, nec jam Papæ fas judicare soli. Quæ primum nec sibi constant : absurdum enim est a Papa, convocata synodo, abdicatam innatam potestatem : neque quæstionem solvunt ; et remanet quæstio, cur operosa moliantur, cum prompta et expedita suppetant. Denique qualis Papa in adunata Ecclesia, talis in diffusa est : neque enim habet aliud adunata Ecclesia, quam ut toto orbe diffusam repræsentet. Quare quæ in adunata virtus, ejus profecto radicem in diffusa esse oportet. Quæ cum ita sint, quæstionem nostram ipsa conciliorum convocatione finitam contendimus. Compendiosa sanè et explorata demonstratio, quæ in ipso concilii nomine continetur. [434]
VII
Quam grave sit Ecclesiæ catholicæ causam in tot absurdis collocari, cum præsertim ea invidiosissima sint.
Hæc igitur absurda sunt, in quæ, nosque, seque, totamque Ecclesiam, quantum in ipsis est, conjectum eunt. Quis autem non videt, quam eadem invidiosa sint, summam Ecclesiæ ac fidei, uni homini summo quamvis, summaque dignitate prædito, sed mortali tamen, ne quid dicam amplius, permittendam ? convocari episcopos ac viduari ecclesias, ut unum audiant ? rem per se tantam, tam incredibilem, atque huc usque pro dubia saltem habitam, pro certo Ecclesiæ fundamento collocari ? denique ut id fiat, everti formulam ab apostolica usque ætate firmissimam, nempe illam ; Visum est, non Petro, sed Spiritu sancto et nobis60 ? Quanta autem audent, qui Petro negata, Petri successoribus tribuunt.
Atque hanc apostolici concilii formam sanctus Cœlestinus, et sancta quinta synodus ad omnia deinde concilia pertinere putant.61 Unde septima synodus : « Dominus Deus noster nos sacerdotii principes, beneficio suo undique convocavit, quatenus deifica catholicæ Ecclesiæ traditio, communi decreto recipiat firmitatem.62 » Et octava synodus, qua nulla sanctæ Sedi obedientior extitit : « Sanctissimi Vicarii senioris Romæ, et nos qui reliquarum sedium vicarii sumus, hæc omnia dissolvimus,63 gratia Domini nostri Jesu Christi, qui dedit nobis summi sacerdotii potestatem juste et congrue ligandi et solvendi.64 » En qui Papæ consultores atque vicarii habeantur. Tum illud : « Spiritus enim sanctus, qui locutus est in sancta Romana Ecclesia credimus, quod et in nostris ecclesiis locutus extiterit. » Meminerant enim illud : Visum est Spiritui sancto et nobis : quæ legati apostolici pronis animis suscepere ; atque adjecere insuper ad imperatorem : [435] « Sanctissimus Papa nos famulos suos direxit in hanc urbem, ad manifestationem veri et justi judicii in conspectu imperii vestri et sanctæ universalis synodi ; ita un non habeant (Photiani scilicet) vocem appellationis vel repedationis ; sed quemadmodum jam judicati sunt et dejecti, in sæculum maneant.65 » En in quo vim summam collocarent, cum scilicet capiti universa se Ecclesia conjunxisset. Quam modestiam omni elatione firmiorem qui infringere satagunt, Sedis apostolicæ principatum extollunt in speciem, re ipsa deprimunt invidiamque tantum non veram auctoritatem condiant.
VIII
Hæc absurda et invidiosa, etiam esse inania, neque prohiberi posse quin ad Ecclesiæ consensum necessario recurratur ; ex cathedra pronuntiari, quid sit.
At illa importuna, nimia, invidiosa sectati, nec sic proficiunt : huc enim illis res redit, ut quantumlibet judicante Pontifice, tamen ad ultimum fidei stabiliendæ robur consensus Ecclesiæ requiratur quod ita conficimus.
Sane qui Pontificem ut Pontificem, errare posse negant, non eamdem ineunt viam ; neque omnes conveniunt, illud, pro cathedrâ pronuntiare, quid sit. Turrecremata sic docet. « Si Romanus Pontifex efficitur hæreticus, ipso facto quo cadit à fide Petri, cadit à Cathedra et Sede Petri, ejusque judicium non esset judicium apostolicæ Sedis.66 » Quid ergo. Repetendum, donec verum pronuntiet ? Unde autem vera dixisse constabit, nisi cum Ecclesia consenserit ?
Nihil horum refugimus : placet non imputari Sedi apostolicæ, si quid erit noxium, si quid erroneum, si quid alienum ; quæ sanctus Antoninus paulo enucleatius explicare visus est. Is quidem sic distinxit : « Papam ut personam particularem, ex motu proprio agentem, errare posse in fide ; at Papam ut personam publicam errare non posse.67 » Personam autem publicam sic [436] interpretatur, « utentem consilio et requirentem adjutorium universalis Ecclesiæ, quæ non habet maculam neque rugam. »
Sit ergo Pontifex ex officio interpres Ecclesiæ : quoties avita et Ecclesiæ tradita interpres attulerit, toties è cathedra dixerit, toties Pontificem personamque agat publicam privatus habeatur doctor, teste Antonino, cum ex motu proprio in fidei negotiis egerit.
Hinc idem Antoninus pontificiam definitionem valere quidem dicit summa et ultima firmitate ; sed acceptatam, examinatam, approbatam, quemadmodum mox retulimus68 : ut cum varii varia, de eo quod sit pro cathedra dictum, attulerint, certissimum signum sit, pro cathedra esse dictum, cum Ecclesiæ consensus accesserit.
Decorum magnificumque Pontifici, ut pari fere loco atque concilia generalia habeatur. Certum est apud catholicos concilia generalia infallibilia esse ; at cum dubitari possit, conciliumne aliquod generale sit, id ex Ecclesiæ consensione repetatur ; ita certum Armumque, si velint, habeatur Pontificem pro cathedra docentem esse infallibilem ; at cum dubitari possit, an pro cathedra dixerit, adhibitis omnibus conditionibus, ultima nota ac tessera sit Pontificis ex cathedra docentis, cum Ecclesiæ catholicæ consensus accesserit.
Id si Romæ placeat pacique profuturum sit, haud equidem contradixerim ; sed alia Bellarmino ac Duvallio placent. Placet quippe Pontificem, quoties adhibita formula aliquid Ecclesiæ proposuerit, saltem cum anathemate, esse infallibilem. An vel sic Ecclesiæ consensum excludent ? Non sane Andreas Duvallius, cujus verba, alio loco relata, adversus Richerium disputantis, audivimus.69
Neque vero Bellarminus, tametsi in speciem asperior, summa ipsa discrepat. Is enim est, qui dixerit, « definitiones de fide præcipue pendere ex traditione apostolica et consensu Ecclesiarum : ut autem cognoscatur, quæ sit totius Ecclesiæ sententia, et quam traditionem servent, Ecclesiæ, non esse aliam meliorem rationem, quam ut conveniant episcopi ex omnibus provinciis, et [437] quisque referat Ecclesiæ suæ consuetudinem.70 » Addit necessaria videri concilia ; « quia nonnulli aperte dicunt summum Pontificem potuisse errare ; » quorum nullam rationem haberi oporteret, nisi aut vera, aut saltem probabilia dicerent.
Quare quidquid illud est, quod Bellarminus dixerit, Parisiensium sententiam sibi videri erroneam, atque hæresi proximam ; sane intellexit suum illud videri, minime prohibere quominus ea sententia adeo probabilis videatur, ut in celebrandis conciliis et quæstionibus summa et indeclinabili auctoritate finiendis, ejus rationem haberi necesse sit.
Neque aliud, si satis attendimus, patres Gallicani voluerunt. Hic enim patere volumus Gallicanæ Declarationis arcanum ; Gallicanos Patres non id edixisse, ne Romanus Pontifex infallibilis haberetur, de quo in scholis tantæ rixæ sint. Procul has scholæ voces rixasque habuerunt ; non id episcopale suumque æstimarunt. Ad praxim maxime respicere placuit ; atque illud pro certo figere, utcumque scholastica ac subtilis quæstio se habeat, tamen convenire inter omnes catholicos, pontificium decretum non haberi pro irreformabili, neque ultimum robur esse consecutum, nisi Ecclesiæ consensus accesserit. Quo dogmate constituto, tota infallibilitatis quæstio, speculativas inter vanasque quæstiones habeatur.
Hunc in sensum si accipi placet Gallicanam Declarationem, non ipsi Gallicani Patres, credo, refugient. Ego vero toto hoc tractatu id egi, ne tantopere pro ea infallibilitate litigent, quæ dubia saltem (pro dubia enim habemus in fidei negotio, quæ fide certa non sit) nunquam conciliare possit Pontificiis decretis certam et indeclinabilem auctoritatem : ut et illud omittam, nimis incredibile et absurdum videri, infallibilitatem, tantum munus à Christo Pontifici traditum, necdum Ecclesiæ revelatum fuisse. Interim quæ Sedis apostolicæ majestatem decerent et certa traditione constarent, asserui clarius,71 quam ut in dubium revocari possint Nempe in Sede apostolica semper vivere ac victurum Petrum fidei principem ; neque successionem ejus unquam à fide abrumpendam, et catholicam fidem ad finem usque sæculi, non aliam [438] quam Romanam futuram ; ex qua fide quoties Romanus Præsul dixerit, tunc ex cathedra dictum videri. Atque his confido me talem exhibuisse papatum, qui resecatis dubiis, incommodis, invidiosis omnibus, ad hæc inanibus ; sanctus et sanus, omnibus gratus venerandusque habeatur ; præterea tam sit ad fidem stabiliendam sufficiens, ut neque Duvallius, neque Bellarminus, quantumlibet infensus atroxque esse videatur, aliam postulent sufficientiam.
IX
De regenda disciplina discrepantes in speciem sententias summa ipsa convenire. Duvallii loci. Item locus anonymi, qui de Gallicanis libertatibus scripsit.
Jam ergo magna et apostolica Sedes, ex Declaratione Gallicana, secundum Mennam, circa fidem obtinuit, quod suum est ; nempe ut eam tueretur ; quod est præcipuum ecclesiastici regiminis officium. De altero, quod ad servandos dispensandosque canones spectat, audiamus.
Hic vero, sat scio, nihil difficultatis occurret, si quæ in confesso sint advertantur : namque Ecclesiam, et canone regi, et canones interdum relaxari oportere constat72 ; neque quis diffitetur.
At enim forte id postulant, ut Papa pro plenitudine potestatis, supra omnia concilia in omnibus pro arbitrio dispensare possit. At non ita Antoninus ; tametsi enim negat Papæ à concilio præfigi posse legem, id tamen addit : « Dico quod in concernentibus universalem statum Ecclesiæ, non potest Papa disponere contra statutum concilii, si statuendo decoloraretur status Ecclesiæ,73 » Ita Turrecremata ; ita omnes etiam pontificiæ potestatis studiosissimi confitentur.
Quid Duvallius : Quæstione, an sit absoluta Ecclesiæ monarchia, hæc habet : « Non potest suprema illa potestas (Romani Pontificis) statum ecclesiasticum in toto aut in parte minuere, nedum evertere : verbi gratia, uni eidemque sexcenta [439] beneficîa conferre : pueros ad episcopatum promovere ; ritus etiam generaliter per Ecclesiam ab omni ævo inviolabiliter observatos abolere, etc Sic enim Ecclesiæ dignitas et splendor maxime minueretur, et ad certissimum exitium devolveretur.74
Enumerant theologi canonistæque canones longe plurimos quos Romanus Pontifex rescindere nequeat : verbi causa, canonem latæ sententiæ adversus percussores clericorum ; quod, eo rescisso, ecclesiasticus status decolorari videretur : quasi non alii sint innumerabiles, quibus conculcatis honos Ecclesiæ deflorescat magis.
Quin addit Duvallius, Benedicto XIII « merito denegatam obedientiam, non modo quod schismaticus esset, sed quod de ecclesiasticis beneficiis, contra jus fasque, in detrimentum Ecclesiæ statuere præsumeret.75 » En quot canones Romanæ potentiæ invictos esse constet. Quid eos qui non universam, sed tamen singulares pessumdent ecclesias ? An Romanus Pontifex abolere, et alios canones pro arbitrio statuere potest ? Anonymus libertatum Gallicanarum oppugnator audiatur. Is uno verbo rem conficit ; sic namque decernit : « nihil differre Gallicanam nationem à cæteris, in acceptandis, vel recusandis legibus ecclesiasticis ; siquidem nulli non licet legum executioni supersedere, si vel annuat Ecclesia, vel pensatis rerum, locorum ac personarum conditionibus, injustum sit ejus mandatis ad litteram servire,76 » En quid de abolendis statutis veteribus novisque inducendis sanciant, qui nos vexatos volunt.
An autem supersedere tantum, non vero novam legem in totum respuere liceat, sequentia demonstrabunt : « Si is erat in Gallia rerum status, ut ei sicut cæteris provinciis orbis christiani, leges illæ non convenirent, jure naturali et ipsa legislatoris intentione, ab earum executione liberi extiterunt.77 » Quid Gallos exagitant libertatum defensores, si cæteræ gentes, alio sub titulo aliove ritu, idem jus observent et exerceant ?
At enim, inquies, se tutos Galli putant, non modo naturali [440] jure, aut intentione Pontificis, sed etiam concilii generalis auctoritate superiori ? Quid autem ? An ideo in nos Vaticana ab arce fulmina detonabunt ; quod concilii generalis decreto legem naturalem ac Pontificis intentionem congruere rati, omnia in unum conjungimus, ac disciplinæ ecclesiasticæ servire cogimus ?
Nempe, inquiunt, in Pontificem canonum eversorem, à concilio pro potestate, animadverti posse dicitis. Quo enim pertinebat concilii Constantiensis allegatus canon ? Nonne ut constaret Pontificem concilio contumaciter inobedientem, debite puniendum78 ? Jam ergo non nos Galli, sed tanta synodus, pacis ecclesiasticæ instauratrix, vapulat.
At enim Constantiense concilium de dubio Pontifice interpretandum erat. Absurdum. Fac tamen, ut mollioribus auribus parceremus, vim concilio illatam tortaque ejus verba. Quid deinde proficiunt ? Nempe ostendimus scandalosum et contumacem, utpote jam hæresis suspectum, pro dubio, imo pro nullo Pontifice haberi ab optimis ac pontificiæ potestatis studiosissimis doctoribus.79 Quid quod mitiores ne sententia quidem, si recte advertatur, sed verbis tantum ab aliis discrepant ? Hoc ergo peccamus, quod Parisiensium, imo concilii Constantiensis simplicitate magis, quam aliorum ambagibus ac subtilitate delectamur ? Certe bonus et æquus Pontifex nihil metuit ab illis extraordinariis casibus, qui vix mille annis eveniant, uti ex Joanne Majore discimus. Sed tamen mortalem tanta potestate præditum, tot tentationibus obnoxium, tanta adulatione circumdatum, aliquo canonum metu coerceri oportet.
X
Sedis apostolicæ majestas et potestas.
Hic subit admirari Romanam potestatem, uniendæ Ecclesiæ natam, unde perducamur ad æternam charitatem, qua in Deo unum simus. Petrus ergo et Petri successor, ne inter se [441] dissentiant Ecclesiæ, communis traditionis interpres ; ne incertis motibus fluitent, communium canonum executor, Sede apostolica auctore vel probante confectos custodit et vindicat. Hæc habens et exercens apostolica Sedes, tanta antiquitus auctoritate viguit, ut postea, fidens dixerim, imminuta magis quam aucta esse videatur.
En ille Leo Magnus ex Patrum traditione influentem in omnium animos edit epistolam ; imperatorem adversum nactus, ad Ephesinam generalem synodum, invitus, nec suo loco positus, cogitur, nec auditur . Itaque antiqua condemnatur fides. At ille latrocinalem synodum valere non est passus ; imperatoria potestate fretum Alexandrinum Dioscorum fregit, ad instaurandam cognitionem imperatorem perpulit ; Chalcedonensis synodi auctor, ac deinde executor, ad constabiliendam communem Ecclesiæ fidem, invicta potentia stetit.
Eadem exequendi auctoritate freti, Gelasius, ac deinde secuti Romani Pontifices, adversus imperatores ac regiæ urbis antistites, in Chalcedonensem synodum rebellantes, nulla nova synodo indigere se professi, tanta egere confidentia tantaque vi, ut imperatores totamque Orientalem ecclesiam, ad condemnandos perduelles, sola jam Sedis apostolicæ auctoritate perpulerint. Quid ubi nulla synodus intervenit ? Ecclesiarum consensione freti, haud minus fiducialiter egerunt ; Pelagianos nullo loco consistere passi sunt ; ac superbis ne illud quidem solatium reliquerunt, ut ab œcumenica synodo damnati viderentur. Quis autem Pontifex posteriore ætate, qua nonnullis potestate aucti videntur, tanta auctoritate tanta gessit ? Tanta potest, auctore et executore Petro, Capiti connexa ecclesiarum fides ?
An ideo putamus infirmam Sedis apostolicæ auctoritatem, quia ecclesiarum consensum postulamus ? Imo firmiorem. Id enim tantum tribuimus ecclesiis, ut agnoscant, ut sentiant, an communis interpres, satis ex communi traditione dixerit ; in ea acquiescant,80 in ea Spiritus sancti magisterium collocatum, neque unquam defuturum, certa fide credant. [442]
Nec minus invicti fuerunt Romani Pontifices, cum canones ab ecclesiis, Sede apostolica, sive auctore, sive probante, susceptos vindicarunt. His Constantinopolitanos præsules alta spirantes et principum gratia ferocientes, et à Nestorianis Acacianisque usque temporibus, Ecclesiæ graves, tanquam in schisma erupturos animo providerent, qua gravitate poterant, coercebant, Orientali ecclesiæ, quæ novæ Romæ faveret, Nicænos canones opponebant ; invictos se rati, quamdiu, ut ipsi profitebantur, secundum canonum regulas paternorum rem gererent.
Itaque eorum tanta vis fuit, ut Agapetus Papa exul, et supplex Constantinopolitanum præsulem ad pristinam Trapezuntinam sedem, contra canones dimissam, amandaret ; ab hac quoque dejiceret, nisi rectam profiteretur fidem ; ejus sociis certis conditionibus veniam indulgeret : ex quo illud, quod hujus Corollarii initio posuimus : « Magna et apostolica Sedes antiquum obtinet, rectam fidem tuens, sanctarum Ecclesiarum sanctiones servans81 ; » ubi oportuerit indulgentia utens.
Interim cum episcopis rectam fidem et regulam secutis, æquo propemodum jure agebant. Eulogius Alexandrinus episcopus scripserat se sancti Gregorii Papæ jussa capessere. At ille ea verba jussionis vocem procul à se amolitus, hæc ait : « Quod verbum jussionis peto à meo auditu removete : loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo jussi, sed quæ utilia visa sunt indicavi.82 » [443]
An non ergo ille se superiorem sentiebat ? Id hæretici, id imperiti jactent : non enim intelligunt quænam à Domino constituta sit ecclesiasticæ potestatis ratio ac vis. At Gregorius, tam modestus quam feriis intelligebat : « Nam quod, inquit, se dicit83 Sedi apostolicæ subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit : cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis æquales sunt.84 » Quam communem regulam omnibus præpositis esse voluit : « Sit, inquit, rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ erectus ; ut et bonis in nullo se præferat, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratûs agnoscat.85 » Quod ille multis exemplis, Scripturarumque testimoniis prosecutus, sic denique concludit : « Summus itaque locus bene regitur, cum is qui præest, vitiis potius quam fratribus dominatur. » Itaque ille Gregorius, tam humilis, tam modestus, tam æquo cum cæteris jure usus, summa potestate Constantinopolitanorum præsulum superbiam contudit86 : acta synodica per Sedem apostolicam dissoluta cassataque memorat, et antecessoris ea de re sententiam vindicat : neque ullus unquam Pontifex majore constantia apostolicam auctoritatem exercuit. Quid ita ? quia canones, quia priscas consuetudines, quia omnium fratrum jura æque ac sua servabat, ut vidimus.87
XI
Quam fœdam ecclesiastici regiminis pontificiœque potestatis ideam, adversarii, ac præsertim auctor anonymus proferant, quamque hæreticis faveant, dum papatui favere velle videntur.
Et auctor anonymus, qui de Gallicanis libertatibus scripsit, aliam papatus ideam informavit.88 Libro enim VI, quo caput iii [444] Gallicanæ Declarationis aggreditur, id agit, ut, quia Romanus Pontifex omnium fidelium Pastor etiam immediatus habeatur, omnia pro arbitrio ad se trahere possit, nullis obstrictus canonum vel avitæ probatæque consuetudinis vinculis. Ac primum quidem eos affert locos, quibus universa Ecclesia, atque etiam Gallicana, Romano Pontifici subjecta sit, quod nemo nostrum negat . Atque id ille sensit. Subdit vero : Hæc quidem ita in communi dicta negantur à nemine, quia nemini sunt incommoda ; sed cum ad praxim deducenda sunt, auctoritas concilii generalis, libertas Ecclesiæ, canones et similia opponuntur : quasi vero illa excepta intelligantur in verbis Christi, aut etiam in declarationibus solemnibus.89 »
Eo ergo nos adigit, ut non modo ex solemnibus obedientiæ Romano Pontifici præstandæ declarationibus, sed etiam ex Christi verbis ad omnia extraordinaria et arbitraria teneamur : ut, quia Christus generalibus verbis Petro dixerit : Quodcumque ligaveris, quodcumque solveris, jam neque Ecclesiæ libertatem, neque canones, neque concilia generalia allegare liceat.
Sane ille prævidit obstitura sibi primorum sæculorum tot ac tanta documenta, quibus Romanus Pontifex, antecessorum quoque auctoritate, canonibus servire jubeatur : quæ nos libro XI executi sumus. Quo loco id etiam ostendimus, promissam sane obedientiam, sed secundum canones et jure servato ; cui etiam professioni, Romanorum Pontificum antiqua professio responderet.90 At anonymus, ne prisca illa traditio, verborum Christi interpres , sibi objici possit, commento illo cavet, quod jam confutavimus.91
Ergòne, inquies, nulla tunc canonum relaxatio : imo aliqua, non promiscua ; extorta necessitate, non ad libitum proflua ; provida et modesta, non quæ se super omnia jura super ferret . Hæc ad undecimum usque sæculum permanasse ; hæc omnium cordatorum, præsertim vero Gallorum animis inhæsisse, hæc in concilio Constantiensi stabilita esse ; hæc paulo ante Constantiense concilium, à Durando Mimatensi, Clemente V jubente, scripta esse [445] vidimus.92 Ille per dispensationes et exemptiones, impunem regnare licentiam, ac perdita esse omnia conclamabat ; ille per synodos generales his adhiberi modum, utque Ecclesia Romana, non omnia ad se traheret, ne omnia perderet , postulabat.93 Cætera alibi memorata, ac præsertim egregiam illam, jubente Paulo III, de reformanda Ecclesia summorum virorum consultationem94 », atque ipsa decreta Tridentina praetermittimus. Quidnam ergo illud esse dicemus, quo potestatis pontificiæ, secundum anonymum, totus sese fulgor explicuit ? An cum non jam fere tutandis canonibus, sed exemptionibus, dispensationibus, reservationibus, denique extraordinariis arbitrariisque mandatis et imperiis eminere cœpit auctoritas, cum Papa longe positus, tot capitula, tot monasteria, de quibus ne cogitare quidem vacat, immediate regenda suscipit, proprios arcet episcopos, atque ab iis suum quoque clerum avellit ; cum episcopalem jurisdictionem in monachos atque in mulieres effundit aut effusam tutatur ; cum denique Romana Curia episcopos veluti adversos habere, in tot exemptis præsidium ac firmamentum ponere voluisse visa est ? Hiccine ille est Ecclesiæ Romanæ fulgor explicitus ? an fumus potius ? At nos ex illo fumo dari lucem votis omnibus supplicamus . Id in concilio Tridentino, pro temporum quidem necessitate, inchoatum, Ecclesiæ gratulamur ; certòque statuimus, nunquam Ecclesiæ catholicæ, nunquam Sedi apostolicæ suam dignitatem constituram, nisi defensis canonibus adscitisque episcopis, quos ipse Christus adjutores dederit. [446]
XII
Quam falso asserant Gallicana Declaratione contentam doctrinam dissidiorum occasione proditam aut innovatam : cleri facultatisque Parisiensis antiqua monumenta replicantur : nova etiam produntur ; quædam Gallis malevolentissime ab anonymo objecta refelluntur : votum auctoris ejusdemque erga Ecclesiam catholicam Sedemque apostolicam devotus animus*
Jam luce est clarius pessime objectum Gallis, quod de Sede apostolica male sentiant, cujus dignitatem confirmare et illustrare non cessant. Sed quandoquidem auctor anonymus Tractatu de Libertatibus Gallicanis ea de re mendacissime ac malevolentissima scripsit, non feremus christianissimi regni impune violari majestatem.
Ac primum grave illud est, quod semel atque iterum inculcat,95 à Bonifaciani dissidii tempore, Gallorum in Sedem apostolicam studia refrixisse : cum, ut cætera omittamus, id etiam imperitissimis rei historicæ notum sit, post ea dissidia, sub Benedicto XI et Clemente V, aliisque Pontificibus, Curiam pontificiam translatam ad Gallias, atque Avenione toto fere sæculo residentem, cum Gallicano regno conjunctissimam, ejus obsequiis floruisse . Sed nos insulsissimum commentum jam confutavimus.96
At anonymus graviora protulit. Nempe et id scribere ausus : quæ à Gallis scriptoribus de Romani Pontificis auctoritate proferuntur, « avitum ac fere ingenitum testari illius nationis erga sanctam Sedem studium magis forte quam modernorum affectum97 ; » tanquam ab eo studio moderni desciverint Postea : Quod Galli aliquibus schismaticorum nomine suspecti sunt, aut inimicorum esse invidiam aut politicorum minas ;... aut forte justum piorum metum ; ne si crescat pontificiorum mandatorum neglectus, in contemptum transeat, qui à schismate solet non longe abesse : o quasi jam Gallis solemne sit pontificia mandata negligere. Gravius et [447] acerbius illud : « Fere pœnitere Galliam, quod olim sanctam Sedem tanta reverentia prosecuta fuerit, tanta humilitate audierit, tanto zelo defenderit.98 » At illud dirum et abominandum de Gallicanis etiam antistitibus dictum : » Frustra antistites Gallicani auctoritati pontificiæ gravissimum vulnus illaturi honorifica præfaciunculâ ferrum occultant99 : » ut parum esse videatur, quod Romano Pontifici adversentur, nisi etiam blandientium ac venerantium specie, parricidiales manus inferant. Quo argumento ? qua probatione ? nulla : nisi quod avitam, Ecclesiæ catholicæ Sedique apostolicæ salutarem, certe tot retro sæculis , à studiosissimis Sedis apostolicæ salutarem, certe tot retro sæculis, à studiosissimis Sedis apostolicæ defensoribus pro innoxia habitam, sententiam, nulla cujusquam offensione proponunt.
Et quidem toto anonymi tractatu sparsum illud priscas illas de Ecclesiæ catholicæ et conciliorum generalium auctoritate sententias, in Gallia tunc esse prolatas, cum reges à Romano Pontifice dissiderent.100 » In his igitur Gallos « aulæ desideriis obsecutos, atque alicujus spei vel timoris impulsu » esse permotos ; quin ipsos episcopos Gallicanos, anno 1682, « odiosam et importunam objecisse doctrinam, ut summum Pontificem ab executione Lugdunensis de Regalia canonis deterrerent. » Sed hæc quam falsa sint, quamque iniquo animo exprobrata, alia ecclesiæ Gallicanæ acta testantur.
Vetusta omittimus ; posteriorum sæculorum exempla proferimus. Nullum sane erat christianissimo regno cum Martino V dissidium, cum sacra Facultas Joannem Sarrazinum, qui conciliarium statutorum vigorem in summo Pontifice reponeret, repellebat, et ad ista adigebat ; quod « tota auctoritas dans vigorem statutis conciliaribus, residet, non in solo pontifice, sed principaliter in Ecclesia catholica et Spiritu sancto.101 »
Nullum erat dissidium cum Romanis Pontificibus, eo tempore quo eadem Facultas ad hæc Lutheranos compellebat, ut Ecclesiæ catholicæ et conciliorum generalium determinationes absolute [448] admitterent ; decreta vero Romanorum Pontificum ita, « si ab Ecclesia recepta et approbata » essent.102
Nullum erat dissidium, cum editis adversus Lutherum articulis, ecclesiasticam potestatem exponere aggressi Pontifici quidem suam ; at, ut errare non posset, non nisi Ecclesiæ catholicæ et conciliis generalibus tribuebant.
Nullum erat dissidium, cum toti orbi christiano Tridenti collecto, atque ipsi Pio IV testatum volebant, se in Constantiensibus iisque conjunctis Basileensibus decretis persistere, ac porro perstituros, neque laturos unquam, ut sacrosancta decreta ulla vel ambigua formula læderentur.103
Recentiora ac nostri sæculi exempla postulas ? Nullum erat dissidium anno 1614, cum gravis illa extitit de tertii Ordinis articulo, ac regum suprema auctoritate dissensio : et tamen in actis Ordinis ecclesiastici conscriptum legimus : Lecto articulo, Patribus visum « eo articulo sterni viam ad schisma ; ac fieri ut civiles Ordines nulla auctoritate, nec potestate legitima de verbo Dei judicent, decernantque quid illi congruat ; damnent ac ligent conscientias ; quæ auctoritas concilio generali et Ecclesiæ universæ spirituali potestati reservata est.104 » Quo etiam pomeridiano conventu iteratum ; « hujus quæstionis judicium concilio œcumenico reservatum. »
At enim, inquies, non hic tractabant quæstionem, neque conciliarem potestatem cum pontificia comparabant. Recte. Tanto ergo magis, quæ animis erant insita, nullo contentionis studio proferebant ; arduam quæstionem summaque inter catholicos dissensione agitatam, ubi etiam de Papæ auctoritate quæreretur, concilio œcumenico, sive ut explicitius in superiori congregatione dictum erat, nec jam repetere necessarium, Concilio œcumenico et Ecclesiæ catholicæ potestati reservabant ; de fidei quæstionibus terminandis communem cleri consensum simplice animo testabantur ; sancti et orthodoxi mirificas laudes à Paulo V summo Pontifice, Brevi speciali edito, referebant.
Nullum erat dissidium anno 1625, cum clerus Gallicanus [449] Stephani Louytrii decani Nannetensis, apostolicæ Sedis auctoritate prolatam sententiam adversus episcopum Leonensem, declaratione edita , impiam, sacrilegam, nullam esse censuit : accepto deinde nuntio declarationem à summo Pontifice esse abrogatam, regi christianissimo totius cleri nomine supplicavit105 : si res pacifice neque Romæ, neque in Gallia componi posset, « permitteret nationale concilium, ut consuleretur quid factu opus esset, et ut concilium œcumenicum peteretur. » Concessum à Rege, cum legato actum, missum Romam commonitorium, allatumque imprimis, « non potuisse à Papa contra tot episcopos decerni, nisi illis auditis datâque commissione in partibus, juxta concordato et privilegia ecclesiæ Gallicanæ ; ab episcopis Gallicanis postulatum nationale concilium ; ac nisi Breve apostolicum premeretur, daturos ibi operam, ne quid libertates et privilegia ecclesiæ Gallicanæ detrimenti caperent.106 » Quid plura I Pressum Breve ; Louytrius à sententia destitit ; Leonensi episcopo satisfecit.
Nullum erat dissidium anno 1650, cum occasione viri illustrissimi Renati de Rieux de Sourdeac, episcopi Leonensis, à Commissariis apostolicis depositi, atque aliorum commissariorum sententia restituti, veritus est clerus ne provinciarum juri et canonico ordini noceretur. Itaque solemni protestatione edita, et nuntio rite intimata, id egerunt, « ut episcoporum judicia, congregatis in synodo provinciæ Patribus, salvo jure appellationum ad Romanam Sedem, antiqua canonum auctoritate reservarentur ; neve apostolicis litteris ullum sibi præjudicium fieri possit ; neve trahantur eadem in exemplum, quo quisquam sibi putet contra salutarium reverentiam regularum temere quid licere.107 » Sic cavebant ne adversus canones extraordinaria et arbitraria mandata valere putarentur.
Nullum erat dissidium anno 1656, cum sacræ Facultatis jussu, postulantibus ac probantibus episcopis, in ordinario ac frequenti consessu Lutetiæ congregatis, è Francisci Guillovii thesi hæc præsertim erasa sunt ; « Concilia ad melius convocari ; in his, a [450] Pontifice auditis episcoporum sententiis ac judiciis, pro sua auctoritate certoque et infallibili charismate, verbum fidei pronuntiari.108 » Substitutum illud : « Episcoporum jurisdictionem esse juris divini, et esse immediate à Christo, eosque in conciliis generalibus vere esse judices, atque in his ex eorum judicio summum Pontificem pronuntiare. »
Denique nullum erat dissidium, cum per eadem fere tempora tot adversus Jansenium acta confecta sunt, laudatique à Romanis etiam Pontificibus episcopi Gallicani ; cum tamen priscæ disciplinæ traditionisque memores, pontificias Constitutiones ita admitterent, exequendasque mandarent, ut à se facta deliberatione datoque judicio, acceptatas et interpretatas, ut ex actis publicis fuse docuimus.109
Memorat anonymus, libro VIII, inculcari frequenter ab episcopis Gallicanis, jurisdictionem episcoporum ita esse de jure divino, ut eam « à sanctâ Sede neutiquam accipiant ; eo fine, ut Summum Pontificem à proferendo circa controversiam de Regalia judicio deterrerent ; aut si quid pronuntiaret, minoris videretur esse auctoritatis.110 » Tum in eodem libro hæc habet : « Abstinuissemus ab hujus quæstionis tractatione, non solum propter ejus difficultatem, sed etiam quia, cum sacrum hunc Ordinem maxime veneremur, displicent nobis quæcumque venerationem illam possunt quavis occasione imminuere : nisi animadvertissemus illustrissimos episcopos Parisiis congregatos suam in Deum jurisdictionem referre tum maxime conatos, cum justis Summi Pontificis decretis repugnabant .111 » Quis ferat derisorem, reverentiæ specie, talia exprohrantem ? Qui si ecclesiæ Gallicanæ et sacræ Facultatis acta toties publicata et à nobis relata,112 amico animo perlegisset ; profecto fateretur jurisdictionem episcopalem, nullo non tempore, ut à Christo immediate profectam apud nos prædicatam ; neque nostra aut avorum memoria unquam contigisse, ut quisquam hominum contrariam sententiam impune propugnaret. Quæ nunc, si Deo placet, vir amicissimus et erga [451] episcopalem ordinem obsequentissimus, adversus Pontificem comparata esse prædicat.
Hæc quidem sunt iniquissima : hoc vero absurdissimum, quod appellationes ad concilium generale factas eo nemine elevat, quòd « occasione dissidiorum vel schismatis, natum sit genus illud appellationum, tum si Papa negaret, quod ex parte regis rogaretur, aut vellet contra ipsum ejusve subditos procedere.113 » Quis enim appellaret, nisi aliquod existeret gravamen aut dissidium ? An appellatum vellet ab eo qui omnia largiretur ? Cæterum de illis appellationibus, quam schismate antiquiores sint, quamque non tantum à Gallis, sed etiam ab aliis frequentatæ, suo loco ostendimus.114 Hic quidem commonere volumus, quam non modo iniqua, sed etiam insulsa auctor anonymus contra Gallos scripserit.
Cujus etiam generis illud est quod passim exprobrat de disputationibus apud Gallos maxime frequentatis115 : quasi alibi canones puræ obtineant ; nullæ translationes ; nulla pluralitas, nullæ commendas sint ; uni tantum Galliæ in dispensandis gratiis desudet Curia ? An quia non quemadmodum illi laicorum invasiones assidue improperant, ita nos ad invidiam usque objicimus, oppressam ab Inquisitoribus ordinariam potestatem ; erepta Episcopis de fide judicia, quibus maxime episcopatus constat, ecclesiasticos reditus, per gravissimas pensiones, easque resignabiles in frusta concisos, ac beneficiariis nudum propemodum relictum titulum ; aliaque hujus generis innumerabilia, à quibus puri sumus, ideo disciplinam apud nos profligatam confiteri oportet ; florere apud eos, quos inter extraordinaria et arbitraria imperia sine more modoque vigent ? Et quidem utinam omnes prophetarent ! Cæterum, si gloriari oportet, id dicam, quod exteros audimus sæpe memorantes : nullum esse regnum, in quo magis religio floreat, quam hoc christianissimum ; nullum, in quo sit Clerus doctior, sanctius sacerdotium, monastica disciplina castior ac severior, morum doctrina purior, Scripturarum et antiquitatum ferventius studium ; nullam denique gentem, quæ [452] accuratam disciplinam, si quis id fortiter aggressus sit, æquiore animo passura videatur.
Desinant ergo nos incessere calumniis, tanquam ea quam Galli tuemur, doctrina è dissidiis orta sit. Cogitent potius nostra memoria, aulicis artibus pressam, ultro postea erumpere ac facile promi, quod est pectori insitum. Faxit autem Deus, ediscant Ecclesiæ regendæ principes, ecclesiasticum regimen, non aulæ flatibus ac motibus, sed æterna veritate ac Patrum traditione niti oportere.
Denique quod objiciunt, cæterarum gentium consensione nos premi, ac posse à Pontifice secure damnari Galliam, decreto ex nostris quoque dogmatibus totius Ecclesiæ consensu valitura ; tanquam ecclesia Gallicana, tanta Ecclesiæ pars, eaque florentissima nihil sit. His quidem objectis, inscitiam hostilemque animum, non modo adversus Galliam, sed etiam adversus Ecclesiam universam produnt. Nempe dum rex optimus ac pietate major quam armis, tot egregiis ac immortalibus titulis, id etiam addit, ipso regnante, excisam hæresim in Galliis, tum ipsam Galliam, sub tam pio principe, erroris aut schismatis damnari posse confidunt. Sed frustra sunt. Non ita œcumenici Constantiensis concilii jacebit auctoritas : non ita Ecclesia catholica repente mutatur ; nec per cæteras gentes, usque adeo prostratam veritatem arbitramur, ut ejus apud se tot vetusta, tot recentia monumenta oblitterari sinant. Quod si tanta quæstio, tantis catholicorum altercationibus nobilis, in qua concilians papalisque auctoritatis summa vertitur, jam finienda est, non sine œcumenico concilio eam finiri posse sentiunt : aderit omnium sæculorum firma traditio : evigilabunt sui memores episcopi, ac Spiritus sanctus veritatem vindicabit.
Illud etiam exprobrant, gratam hæreticis esse eam, quam episcopi gallicani de concilii auctoritate Declarationem ediderunt. At nos contra experimur, obstinatis hæreticis eam esse molestissimam, qua calumniandi causas detractas esse sentiant. Qui vero modestiores sunt ac pacatiores, hos in Ecclesiam catholicam Sedemque apostolicam propensiores evadere, toti Ecclesiæ gratulamur.
His ergo intelligimus Petrum ab alto vocari, quemadmodum [453] olim in Actis,116 ut comedat quadrupedia et serpentia terræ et volatilia cœli, mundaque æque ac immunda in sinum congerat, in corpus trajiciat, unitati servet aut reddat.
Jam qui Declarationem Gallicanam veram quidem esse, sed tamen praeposteram objiciunt, neque ecclesiasticæ rei conducere, ut ultro catholici nova et contentiosa tractent ; hos quidem confutavimus117 ; neque iterare piget, à nobis non nova proferri, sed à majoribus quæsita, imo etiam definita, quæ catholicæ Ecclesiæ Sedisque apostolicæ æquitatem dignitatemque commendent .
De Regalia, cujus gratia Declarationem Gallicanam exortam esse volunt, alii dixerint . Ego hoc tantum extensam forte nullo malo animo, sed ex prætenso ac dudum præconcepto jure ; Regaliam haud tantam esse rem propter quam jusque fasque videretur, ex apostolica Sede tantos intentari metus, tanquam omnia ruerent. Quod aiunt, Declaratione provisa esse remedia, si quid gravius immineret, arcanorum inscius quid dicam ? Neque viri graves forte succenseant, si tot inter minas, christianissimo regno, ex avitis consuetisque dogmatibus, aliquid præsidii comparetur ; quæ præsidia qui Gallis erepta esse velint, cogitent evenire posse. ea tempora, quibus Ecclesiæque, ac Sedi apostolicæ necessaria esse videantur.
Nunc postquam de suscepta quæstione dicta sunt omnia, de me uno verbo dicam. Ac primum, Deo teste, profiteor, eum esse me, qui Sedi apostolicæ ac pontificiæ majestati impensissime faveam ; et confido fore ut, si qui bono animo hæc quærant, id sentiant ; Sedi apostolicæ sua et antiqua et tuta, humilis pacificusque reddo ; hostibus, ne per aliena et falsa eam oderint, consulo ; catholicis hominibus, ne utrinque forte sint nimii, vera et æqua praemonstrare satago ; Gallos meos, ac præsertim episcopos nonnullis suspectos, tanquam Sedi apostolicæ aliquid detractum velint, ab ea contumelia vindico ; tuta ab illis esse omnia, priscis exemplis monumentisque probo ; Petrum has super aquas tutum incedere, neque frustra trepidare moneo et hortor ; utcumque est, securus hanc causam ad Christi tribunal perfero. Si Sedes apostolica utrique parti, æquo jure consulens, silere interim edixerit, [454] polliceor parituram ; denique ad supremum usque halitum, in Ecclesiæ catholicæ Romanæque et apostolicæ Sedis, in eâque sedentis Romani Pontificis potestate esse me futurumque profiteor. Ita me Deus salvum velit ; ita me Petrus ; ita me Pater sanctissimus habeat oviculam ad ejus pedes pro pace ecclesiastica ; suspirantem, sub quo incurvari peto altitudinem sæculi frustra intumescentis. Turcicamque barbariem, hæreticamque et schismaticam, quocumque loco vel se exerit, vel latet, superbiam ; atque id supplico ab his nostris abesse temporibus, ut hæc tam antiqua, tam sana, audens dixerim, tam pacifica, tam modesta, ferre non possint.
Footnotes
-
Anon., lib. I, c. i, n. 1, 2. ↩
-
Ibid., c. xv, n. 2. ↩
-
Sup., hoc 1ib., c. iii et seq. ↩
-
Anon., lib. I, c. xiii, n. 6. ↩
-
Anon., ibid., n. 7. ↩
-
Ibid., lib. II, c. i, ii, xii. ↩
-
Vid. sup., in Dissert. præv. ↩
-
Conc. Constant., sub Menn., act. i ; tom. V Conc. , col. 47. ↩
-
Vid. lib. III, sect. i, c. i. ↩
-
Vid. Conc. Nicæn., tom. II Conc. ↩
-
Vid. Conc. Constant., ibid. ↩
-
Bell., lib. II, de Conc. auct., c. xix. ↩
-
Sup . , lib. VII, c . xviii. ↩
-
Sup., ibid., cap. xxiv, xxx, xxxii. ↩
-
Ibid., c. xviii. ↩
-
Sup., lib. VII, c. xxi et seq. usque ad xxviii. Vid. quoque Dissert. præv., n. liv et seq. ↩
-
Ibid. , c. xx. ↩
-
Sup., lib. X, c. iii et seq . Ibid., c. vi. ↩
-
Bell., lib. IV, de R. P. , c. vii, Sup., lib. IX, c. iv. ↩
-
Sup., ibid., c. xxiii et seq. ↩
-
Leo., ep. ad Theod., xciii, alias lxiii. Sup., lib. VII, c. xvii. ↩
-
Simp., ep. iv ad Zen., tom. IV Conc., col. 1072. Sup., lib. IX, c. xiv. ↩
-
Decl. Gal., c. iv. ↩
-
Sup., lib. X, c. xxv. ↩
-
Ibid., lib. VII, c. xxxviii. Vid. Dissert. pr æv., n. l. ↩
-
Durand., de Conc. celebr., etc. ↩
-
Dissert. præv., num. xlvii, xlviii. Extrav. Cum inter nonnullos, tit. xiv, de Verb. signif. , c. iv, sext. Decr., lib. V, tit. xii, de Verb. signif. c. iii, Exiit. ↩
-
Sup., lib. IX, c. xliv . ↩
-
Extrav., Quia quorumdam, de Verb. signif., c. v, § Ex præmissis, ↩
-
Gloss. in Clement., Exivi ; lib . V, tit. xi, de Verb. signif., c. i, § Proinde. ↩
-
Anton., Sum. Theol. , part. iv, lib. XII, c . iv, § xviii, p. 208. ↩
-
Grat., dist. xciii, c. xxiv ; ex Hieron. ep. ci ad Evang., al. epist. lxxxv. ad Evagr. ↩
-
Dissert. præv., n. lii, Caus. xxxii, quæst. vii, c. xviii. ↩
-
Melch. Can., de Loc. Theol., lib. VI c . i. Diss. præv., loc. cit. ↩
-
Sup., lib. V. c. ix. Appel. Card. Greg., apud Rain., tom. XVII, ann. 1408, n. 9. ↩
-
Dissert. præv., num. xxxviii et seq. ; lib . V, c. ii et seq . Conc. Const., tom. XII Conc. ↩
-
Turrec., Resp. ad Basil., part. ii, n. 2 et 4 ; tom. XIII Conc. col. 1711, 1712. ↩
-
Vid. lib. V et VI. ↩
-
Sup . , lib. V, c. xxi , et pass. tot. lib. ↩
-
Sup., lib. V, c. xxix, xxxi. ↩
-
Ibid., c. xiv et seq . , et toto lib. VI. ↩
-
Sup., lib. VI, c. ix, x, xi. ↩
-
Lib. VII, c. xxxvii. ↩
-
Lib. VI, c. xviii. ↩
-
Sup., lib. VI, c. i, ii, iii, iv. ↩
-
Declar. Gall., c. ii. ↩
-
Sup., lib. V, c. i, et pass., et lib. VI. ↩
-
Bin. tom. VII, part. ii, p. 1134. ↩
-
Bell., de Conc., c. vii. ↩
-
Dissert. præv., num. xiv. ↩
-
Idem., n. xiii et seq. usq. ad xxxi. ↩
-
Turrec., summ. de Eccles., lib. IV, part. ii, c . xvi. ↩
-
Bell., de Conc. auct., c. xvii, de R. P. , lib. IV, c. ii. ↩
-
Ibid. et Suar., de Fid. disp. v, sect. viii, n. 4. Tapp., Orat. theol., iii Wig, Stap., etc., pass. ↩
-
Vinc. Lirin., Comm. I, c. iii, tom. VII Bibl. Patr., p. 250. ↩
-
Dissert., n. xvii et seq. Duval., Elenc., p. 9, 68, 105 ; et in Tract. de R. P. , etc., part. iv, quæst. viii, p. 582 ; ibid. , part. ii, quæst. I, p. 210. ↩
-
Sup., n. iii, et lib. IX, c. xviii, xix, xxvi. xxvii, xliv ; lib. X, c . viii ; ix ; et Dissert. præv., n. xlvii, xlviii. ↩
-
Qui ne rougirait pas ?... Tous les amis du Siège apostolique ; car c'est là le vrai sens de ces passages. ↩
-
Sup., lib. VIII, c. xi. ↩
-
Act., xv, 28. ↩
-
Cœlest., ep. inter act. Conc. Eph., act. ii, tom. III Conc., col. 614. Conc. v, coll. viii ; tom. V, col. 662 . Sup . , lib. VII, c. vi. ↩
-
Sup., ibid., c. xxx. Conc. vii act., vii ; tom. VII, col. 554. ↩
-
Nempe sacramenta quibus se Photio obligarant. (Edit. Leroy.) ↩
-
Sup., ibid., c. xxxii. Conc. , viii, art . vi, tom. VIII, col. 1049. ↩
-
Sup., ibid., c. xxxii. Conc., viii, act. vi ; tom. VIII, col. 1056. ↩
-
Turrecr., Summ. de Eccles., lib. II. c. cxii, fol. 260, mal. 258. ↩
-
Anton., Summ. Theol., part. iii, c. iii, § iv, p . 418 vers. ↩
-
Sup. ii. iii ; et Anton., part. iv, etc. ↩
-
Dissert. præv., n. xxi. ↩
-
Bell., lib. IV, de R, P. , c. vii. Sup., lib. viii, c. xx. ↩
-
Sup., lib. X integ. ↩
-
Sup., lib. XI integ. ↩
-
Anton., Summ. Theol., part. iii, tit. xxiii, c. ii, § vi, p. 416. ↩
-
Duval., de Sup. R. P., etc., p. i, quæst. ii , p. 88 ; part. iv, quaest. ix, p. 615 , edit. 1614. ↩
-
Ibid., p. 89. ↩
-
Anon., Tract. de Libert. Gallic. , lib. II, c. xii, n. 4. Sap., lib. XI, c. xxii. ↩
-
Ibid. n. 5. ↩
-
Conc. Const., sess. v. ↩
-
Dion. Carth., de auct. Pap., etc., part. i art. xxxiv, fol . 342, vers. Dried., de Libert., Christ., dist. xl, c. vi. Bell., Rosel. et alii pass. ↩
-
Il faut bien comprendre ces paroles. Plusieurs ont accouru pour les renforcer, dans la crainte qu'elles n'affaiblissent les principes de l'église gallicane. Ainsi le premier éditeur officiel de la Défense, M. Leroy, dit dans une note de la traduction française ; « Ce que dit l'illustre auteur pourrait paraître faible à certaines personnes, qui n'auraient pas assez réfléchi sur les principes solides et lumineux établis dans tout son ouvrage. En effet, il semblerait d'abord qu'on ne donne point d'autre droit aux églises, que celui de reconnaître la décision du Pape, de s'y conformer et d'y acquiescer : Ut agnoscant , ut sentiant ,... acquiescant ; mais ces expressions ne font plus de difficulté, pour peu qu'on se rappelle ce qui a été si solidement démontré par l'auteur, que les églises ne reconnaissent une doctrine que par l'examen qu'elles en font, et qu'elles ne s'y conforment et n'y acquiescent qu'en jugeant avec autorité. Ces principes sont si souvent répétés, surtout dans les quatre derniers livres et dans ce corollaire même, que l'auteur a cru sans doute qu'on ne s'y méprendrait pas, et qu'il serait impossible à des lecteurs attentifs d'entendre ce qu'il dit ici dans un autre sens. » Nous sommes forcés de croire, malheureusement, que cette note exprime le vrai sens de Bossuet. ↩
-
Conc. Const., sub Menn. Vid. supra, n. 1. ↩
-
Greg. Mag., indict. i, lib. VIII, epist. xxi ; tom . II, col. 919 ; al. lib. VII, ep. xxx. ↩
-
Byzacenus Primas. ↩
-
Greg. Mag., indict. i, lib. IX, ep. lix, col. 976 ; al. lib. VII, ep. lxv. ↩
-
Id., Reg. Past., part. ii, c. vi ; ibid., col. 20, 22. ↩
-
Lib. IX, ep. xii ; al. lib. VII, ep. lxiv ; pass. in ejusd. ep. ↩
-
Sup ., lib. XI, c. xii. ↩
-
Anon., de Libert., etc., toto lib. VI. ↩
-
Anon., de Libert., etc. c. ii. ↩
-
Sup., lib. XI, c. viii. Vid. quoque lib. IX, c. xxi. ↩
-
Disser. præv., num. lxxx, lxxxi, lxxxii. ↩
-
Vid. lib. XI, c. xvi, xvii, xviii, xix. ↩
-
Ibid. Durand., de Modo celeb. Conc., etc. Vid . Dissert. præv., n. L. ↩
-
Sup. lib. XI, c. xviii. ↩
-
Anon., lib. I, c. xvi, n. 2 ; lib. III, c. ix, n . 3. ↩
-
Sup., lib. III, c. xxiii, xxiv, xxv ; lib. IV, c. xxii ; lib. X, c. xxv. ↩
-
Anon., lib. VI, c. ii, n. 1, 2. ↩
-
Sup., lib. IX, pr æf. ↩
-
Id., lib. VII, c. i, n. 3. ↩
-
Anon., lib. III, c. viii, n . 9 , 10 ; lib. viii, præf., n. 1 ; ibid., c. viii, n. 2 ; lib. IX, c. x, n. 3, 4 ; in conclus. oper., n. 13, et pass. ↩
-
Sup., lib. VI, c. xxi. ↩
-
Sup., c. xxiii. ↩
-
Dissert. præv., n. xiv. ↩
-
Proc. verb. de la Chambre eccles., 1614, du mardi 30 Dec. Mém. du Clergé, tom. I, p. 198, edit. 1673. ↩
-
Mém. du Clergé, tom. I » part. i, tit. i, c. L, n. 14, 15. Vid. Rec. des Pièces concern. l'Hist. de Louis XIII , tom. IV, p. 310 et seq. ↩
-
Mém. du Clergé, tom. I, part. i, tit. i, c. L, n. 26. ↩
-
Ibid., n. 37, 41. ↩
-
Sup., lib. VI, cap. xxvi. ↩
-
Sup., lib. X, cap. xvii, xviii. ↩
-
Anonym., lib. VIII præf. ↩
-
Ibid., cap. vii, n. 1, 2. ↩
-
Sup., lib. VIII, cap. xiv, et pass. toto lib. et seq. ↩
-
Anon., lib. X, c. vi, n. 6. ↩
-
Sup., lib. V, c. viii, ix ; lib. X, c. xxiii, xxiv et seq. ↩
-
Anon., lib. VI, c . i, n. 2, et alibi pass. ↩
-
Act., x, 12. ↩
-
Dissert. præv., n, vii, viii, ix, x, xi. ↩
Chapter 396 of 396