Skip to the text

Caput XVIII. De dispensatione sine causa sententia cardinalium sub Paulo III : concilii Tridentini decreta memoranda

De dispensatione sine causa sententia cardinalium sub Paulo III : concilii Tridentini decreta memoranda.

De dispensationibus sine causa, ac mera Papæ voluntate factis, optimam esset legi, alteque animis infigi ea, quæ egregii cardinales, Gasparus Contarenus, Joannes Petrus Theatinus, postea Paulus IV, Jacobus Sadoletus, Reginaldus Polus, una cum episcopis ac theologis suo ævo maximis, ad Paulum III edidere , anno 1538, cum ejus Pontificis jussu de emendanda Ecclesia tractarent. Primum illud : « Principium malorum inde fuisse, quod nonnulli Pontifices prurientes auribus, ut inquit apostolus Paulus, coacervaverunt sibi magistros ad desideria sua, non ut ab iis discerent quid facere deberent, sed ut eorum studio et calliditate ratio inveniretur, qua liceret id quod liberet.1 » Tum illud : « Principatum omnem sequitur adulatio, sicut umbra corpus, difficillimusque semper fuit aditus veritatis ad aures principum : qua doctorum adulantium fallacia contigerit, ut voluntas Pontificis qualiscumque ea fuerit, sit regula , qua ejus operationes et actiones dirigantur : ex quo procul dubio efficitur, ut quidquid libeat, idem etiam liceat. » Subdunt : « Ex eo fonte, sancte Pater, tanquam ex equo Trojano, irrupere in Ecclesiam Dei tot abusus, et tam gravissimi morbi, quibus nunc conspicimus eam ad desperationem fere salutis laborasse, et manasse harum rerum famam ad infideles usque. » Denique illud : « Nec putemus nobis licere dispensare in legibus, nisi urgenti de causa et necessaria. Nulla namque perniciosior consuetudo in quavis republica induci potest, quam hæc legum inobservantia, quas sanctas majores nostri esse voluerunt, eorumque potestatem venerandam et divinam appellaverunt. »

Non vacat commemorare quæ de dispensationum atque indulgentiarum abusu viri gravissimi protulerunt ; quorum summa [404] est, dispensationes nulla necessitate factas, solvendis legibus ac dissipandæ Ecclesiæ esse comparatas.

Hinc illud gravissimum atque sanctissimum de dispositionibus moderandis concilii Tridentini decretum : « Sicuti publice expedit, legis vinculum quandoque relaxare, ut plenius evenientibus casibus et necessitatibus, pro communi utilitate satisfiat ; sic frequentius legem solvere, exemploque potius quam certo personarum rerumque delectu, petentibus indulgere, nihil aliud est quam unicuique ad leges transgrediendas aditum aperire. Quapropter sciant universi, sacratissimos canones exacte ab omnibus, et quoad ejus fieri poterit, indistincte observandos. Quod si urgens justaque ratio, et major quandoque utilitas postulaverint, cum aliquibus dispensandum esse ; id, causa cognita, ac summa maturitate, atque gratis à quibuscumque ad quos dispensatio pertinebit, erit præstandum ; aliterque facta dispensatio subreptitia censeatur.2 »

Hac lege confitemur ex eodem concilio, in omnibus moram decretis « Sedis apostolicæ auctoritatem salvam et esse et intelligi3 ; » quod avos nostros ita commovebat, ut vel ea causa synodum Tridentinam admittere recusarent, cum negarent à Papa relaxari posse synodorum universalium decreta, nisi ipsæ synodi permisissent.

At recte æstimanti sufficere potest, « quod nisi justa et urgente ratione, causaque cognita, ac summa maturitate et gratis facta sit dispensatio, subreptitia, » adeoque irrita et nulla habeatur.

Hæc pœna decernitur, non adversus dispensantes, sed adversus impetrantes : quo fit, ut in ejusmodi dispensationibus irritandis, non semper recurri debeat ad ipsum dispensationis auctorem. At debet impetrans conscientiam primum adhibere judicem, atque illud apud se reputare, retractanda, imo etiam persæpe punienda divino judicio, quæ humano judicio intacta fuerint. [405]

Footnotes

  1. Cons. de lect. cardin., etc . , de emend. Eccl. Paul. III exhib., an. 1538. Vid. Sleid. Comm., lib. XII. ↩

  2. Conc. Trid., sess. xxv, de Reform., c . xviii, col. 916. ↩

  3. Conc. Trid., sess. xiv. de Reform., c. xxi, col. 917. ↩

Chapter 390 of 396