Caput X. Edictum Caroli VI : decretum Florentinum : nulla sunt quæ contra canones : Romanus Pontifex contra canones agere nolle præsumitur, ne ipse adversetur sibi locus insigni…
Edictum Caroli VI : decretum Florentinum : nulla sunt quæ contra canones : Romanus Pontifex contra canones agere nolle præsumitur, ne ipse adversetur sibi locus insignis concilii Basileensis.
Ex eodem fonte manavit Caroli VI constitutio, « clero agente ac plaudente, edita anno 1406, qua sublatis reservationibus, sive expectationibus (hoc est expectativis gratiis) personas ecclesiasticas regni, ac Delphinatus ad suas franchisias et libertates in perpetuum reducit, secundum antiqua jura communia et concilia generalia1 ; » quæ ex sancti Ludovici Sanctione deprompta sunt.
Hæc vero omnia concilii etiam Florentini auctoritate sancita invenimus. Decretum retulimus,2 quo utriusque ecclesiæ, Græcæ scilicet ac Latina consensione firmatur, à Petri successoribus pasci ac regi universalem Ecclesiam ; sed ad eum modum, qui conciliorum gestis ac sacris canonibus continetur.
Quid si adversus canones statuunt ? an continuo ad generale concilium appellandi ? Nequaquam, nisi omnem solverent disciplinam. At in minoribus ac particularibus causis id sufficit, decretum contra canones editum esse nullum. Sic enim sanctus Zozimus jam relatus : « contra statuta Patrum concedere, vel mutare, ne hujus quidem sedis potest auctoritas.3 » Et sanctus Leo Magnus ; « Ut omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum canonum (videlicet Nicænorum) fuerit constitutione diversum.4 » Atque iterum : « Infirmum atque irritum erit, quidquid à prædictorum Patrum canonibus discreparit.5 » Et sanctus Martinus : « Canones ecclesiasticos solvere non possumus, qui custodes canonum sumus.6 »
Id majores nostri, epistola ad Adrianum II, hac etiam ratione [384] firmant « quod apostolica Sedes non potest esse sibi contraria.7 » Esset autem, si canonum ex officio custos, canones solveret. Quo fundamento, si quid à Papa prodit minus canonicum, sic est interpretandum, ut voluntas potius quum facultas desit.
Neque vero Ecclesia Romana canonum est custos, tanquam alieni boni, sed profecto tanquam sui : canones enim sunt ecclesiarum omnium maxime vero Romanæ omnium Matris, cujus etiam auctoritate firmantur.
Scitum enim apud Socratem, « canone ecclesiastico juberi, ne absque Romano Pontifice canonizentur,8 » hoc est, regulentur, gubernentur, suoque ordine componantur, et constituantur ecclesiæ : « μή κανονιζειν τας εκκλησιας. » Quod ipsum Sozomenus clarioribus verbis expressit : « Lege pontificia pro irritis haberi, quæ præter sententiam Episcopi Romani fuerint gesta.9 » Id etiam attestantur alia ecclesiastica monumenta.
Itaque Sedes apostolica canonibus adjicit vim robur, τὸ κύῥος ; sibique adversaretur, si eos solveret, quos ipsa firmasset, aut etiam condidisset.
Id præclare explicat Basileense concilium de Papa agens : « Quidquid enim statuitur in sacris conciliis, sua etiam (Pontificis scilicet) auctoritate statuitur, quæ semper ibi refulget, ut prima et præcipua, præ omnibus, caput et directrix. Et cum, aut personaliter ; aut auctoritative semper in synodis universalibus intersit, ipseque Ecclesiæ rector sit et Pastor, decreta conciliorum, etiam sua, et Sedis apostolicæ, non immerito dici possunt : nos enim unum Ecclesiæ corpus sumus, et ipse hujus corporis caput sub capite Christo. Quidquid igitur fit ab hoc corpore ecclesiastico, etiamsi omnia membra in idem concurrant, sicut in corpore naturali accidit, magis tamen, ac præcipue oratio quævis capiti appropriatur et adscribitur, ab ipsoque magis quam ab alio corporis membro procedere censetur. Itaque non secus synodalia decreta pro suo debito et honore exequi debet, ac per alios servari facere, quam si ab ore proprio dictata et promulgata essent : dum enim ipse præsens inest, ipse concludit, ipse statuit ; et sub [385] nomine suo ac persona ejus omnia decernuntur : dum abest, sui præsidentes, qui vice ejus fuguntur locumque apostolicum tenent, et personam Pontificis repræsentant, per sacrum concilium deliberata concludunt.10 »
Hæc pro pontificia auctoritate magnifica et sublimia, à Iuliano cardinale, concilii Basileensis præside, pronuntiata atque ab ipso concilio, diplomate edito, promulgata sunt. Quæ profecto efficiunt, ut Ecclesia Romana sibi adversetur, dissolvents canones sua primitus auctoritate Armatos. Quod eo minus præsumi potest, quo sæpius et clarius nulla et irrita pronuntiat, imo sua inficiatur esse, quæ sacris canonibus adversa, suo etiam nomine proponantur. Hinc Hilarus, quem cæteri longo ordine consequuntur : « Nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctæ memoriæ decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum esse nobis constiterit.11 »
Footnotes
-
Preuv. des Libert., etc., c. xxii, n. 10 ; tom. III, p. 13 et seq., et passim. ↩
-
Sup., lib. VI, c. 11. ↩
-
Sup., hoc lib., c. iii. Zoz., ep. vii, ad Episc. Prov., Narbon. et Vien., tom. II Conc., col. 1570 . ↩
-
Leo Mag., ep. lxxx. al. liii ad Anat. Constant. ↩
-
Id., Epist. lxxxvii, al. lxi, ad ep. Conc. Chalc. ↩
-
Mart. I, epist. ix, ad Pantal., tom. VI Conc., col. 35. Vid. sup., c. iii. ↩
-
Ep. Carol. Calvi ad Adr. II , int . Hinem., ep. xliii ; tom. II, p. 708. ↩
-
Socr., lib. II, c. xvii, p. 70, edit. Vales . ↩
-
Sozom., lib. III, c. x. 415. ↩
-
Conc. Basil. , ep. syn. , n. 5 ; tom. XII Conc ., col. 706. ↩
-
Hilar . Pap., ep. iv, tom. IV Conc., col. 1038. ↩
Chapter 382 of 396